Glossa magna

Capitulum 9

Numérotation du verset 2Cor. 9,1 

Nam
de ministerio quod fit in sanctos ex abundanti
est mihi scribere vobis.
Numérotation du verset 2Cor. 9,2 

Scio enim promptum animum vestrum pro quo de vobis glorior apud Macedones.
Quoniam Achaia
parata est ab anno preterito
et vestra emulatio
provocavit plurimos.
Numérotation du verset 2Cor. 9,3 

Misi autem fratres,
ut ne quod gloriamur,
de vobis evacuetur
in hac parte,
ut quemadmodum dixi parati sitis,
Numérotation du verset 2Cor. 9,4 

ne cum venerint mecum Macedones, et invenerint vos imparatos, erubescamus nos
ut non dicamus vos
in hac substantia.
Numérotation du verset 2Cor. 9,5 

Necessarium ergo
existimavi rogare fratres,
ut
preveniant ad vos, et preparent repromissam
benedictionem hanc
paratam esse,
sic quasi benedictionem
non quasi avaritiam.
Numérotation du verset 2Cor. 9,6 

Hoc autem dico1 :
1 dico] om. Weber
qui parce seminat
parce et metet,
et qui seminat in benedictionibus
de benedictionibus
et metet.
Numérotation du verset 2Cor. 9,7 

Unusquisque
prout
destinavit
in2 corde suo
2 in] om. Weber
non ex tristitia, aut ex necessitate,
hilarem enim datorem
diligit Deus.
Numérotation du verset 2Cor. 9,8 

Potens est autem Deus
omnem gratiam abundare
facere in vobis,
ut in omnibus
semper omnem sufficientiam
habentes,
abundetis in omne opus bonum.
Numérotation du verset 2Cor. 9,9 

Sicut
scriptum est :
dispersit,
dedit
pauperibus,
iustitia eius
manet in seculum seculi3
3 in seculum seculi] in eternum Weber
Numérotation du verset 2Cor. 9,10 

Qui autem administrat
semen seminanti,
et panem
ad manducandum
prestabit,
et
multiplicabit semen vestrum,
et augebit incrementa frugum
iustitie vestre.
Numérotation du verset 2Cor. 9,11 

Ut in omnibus locupletati abundetis
in omnem
simplicitatem
que operatur per nos gratiarum actionem Deo.
Numérotation du verset 2Cor. 9,12 

Quoniam
ministerium
officii huius4
4 officii huius] om. Weber
non solum supplet ea que desunt sanctis, sed etiam
abundat per multas gratiarum actiones in Domino,
Numérotation du verset 2Cor. 9,13 

per probationem ministerii huius,
glorificantes Deum in obedientia confessionis vestre,
in evangelio5 Christi,
5 Evangelio] Evangelium Weber
et simplicitate
communicationis vestre6
6 vestre] om. Weber
in illos,
et in omnes,
Numérotation du verset 2Cor. 9,14 

et in7 ipsorum
7 in] om. Weber
obsecratione pro vobis,
desiderantium vos
propter eminentem gratiam
Dei in vobis.
Numérotation du verset 2Cor. 9,15 

Gratias Deo super inenarrabili dono eius.

Capitulum 9

Numérotation du verset 2Cor. 9,1 
dist. 1
prol.|
marg.|  Nam de ministerio quod fit in sanctos ex abundanti, id est superfluum, est mihi scribere vobis. Scio enim promptum animum vestrum, pro quo de vobis glorior apud Macedones, dicens: Quoniam et Achaia, cuius metropolis est Corinthus, emulatione Macedonum ducta, parata est ab anno preterito, et vestra emulatio, id est amor et studium, provocat plurimos, ad eleemosynas dandas [AMBROSIUS] quia emulatione Corinthiorum alie Ecclesie, dum audiunt illos prius erroribus implicatos, postea bone voluntatis fuisse effectos, incitate sunt ad bonum. Quasi {192.62C} vero quis diceret: Cur ergo premittis illos? ait, misimus autem fratres, ut vos ad hoc hortentur, sed ut parati sitis, quemadmodum dixi illis vos esse paratos. Parati sitis dico, ne hoc, scilicet quod gloriamur de vobis totum evacuetur in hac parte, scilicet si imparati fueritis. Ideo parati esse debetis, ne cum venerint mecum Macedones, et invenerint vos imparatos, erubescamus nos, qui de vobis gloriamur, ut non dicamus vos erubescere: quod magis est, id est esse debet. Si enim non fuerit hoc inventum quod testificatus est de iis, et ipse erubescet, et ipsi amplius confundentur. In hac substantia, id est in hac datione eleemosynarum, que pauperes sustentant. Ne ergo hoc sit, necessarium existimavi rogare fratres, {192.62D} scilicet Lucam, Titum, Apollo, ut me preveniant ad vos, et preparent paratam esse, quando veniemus, hanc repromissam, id est sepe promissam, benedictionem, id est eleemosynam, que recte dicitur benedictio, quia causa est eterne benedictionis. Paratam dico, sic utique, quasi benedictionem, scilicet ut sit opus caritatis et magnum, non quasi avaritiam, ut doleant pro dato, et parum sit quod dant. Hoc autem, quasi1: Illi preparent, ego autem cur large detis, hoc dico, id est prescribo, quia qui parce seminat, id est dat, parce et metet retributionem. Non parce seminat ille qui parum habens parum largitur, si animus promptus sit dare plus si plus haberet. Nota quod non ait dat, sed seminat, {192.63A} quia dare eleemosynam non est amittere, sed seminare, scilicet ad tempus carere, ut plus habeatur in futuro. Et qui seminat in benedictionibus, ubi plus pensatur animus quam census, de benedictionibus Dei et metet, largam scilicet retributionem. Et ideo unusquisque, scilicet det, prout destinavit, id est preordinavit, in corde suo, id est in consilio rationis, quia si inviti darent non prodesset eis. Quia qui invitus dat propter presentem pudorem, non habet mercedem, et ideo quisque det, sicut proposuit in corde suo, se velle dare, non det ex tristitia, aut ex necessitate, id est tristis vel coactus, sed sponte. Hilarem enim datorem, id est qui ex voluntate bona dat, diligit Deus, id est approbat et remunerat, non tristem et murmurantem. Qui enim dat ut careat {192.63B} tedio interpellantis, non ut reficiat viscera indigentis, et rem et meritum perdit. Quidquid ergo boni facis cum hilaritate fac, et tunc benefacis, si autem cum tristitia facis, sit de te, non tu facis.
1 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 2Cor. 9,8 
dist. 2
prol.|
marg.|   Potens est autem. quasi2: Ego ita moneo vos, sed Deus potens est. Vel ita continet. Ego moneo vos ita, et nolite diffidere, quia Deus potens est   facere abundare in vobis, vel in cordibus vestris,   omnem gratiam, scilicet non solum hanc, sed hanc cum aliis, id est omnia dona Spiritus sancti. Ita   ut {192.63} vos   semper habentes, id est habere reputantes,   omnem sufficientiam in omnibus, id est in omni statu vestro,   abundetis in omne opus bonum, id est in datione eleemosynarum, sicut in ceteris. [AMBROSIUS] Qui enim solam sufficientiam eligit, poterit in Dei opere abundare: licet enim exiguum sit quod parum habens tribuit, abundat tamen quia recto iudicio fit: quia queritur de quanto, et quo animo detur. Et quasi aliquis quereret: Estne hoc bonum, scilicet largitio eleemosynarum? Respondet: Est utique,   sicut scriptum est in Psal. Iustus   dispersit, non uni omnia conferens, sed pluribus dividens, et   dedit, gratis   pauperibus, non divitibus qui possent reddere. {192.64A} Et hec   iustitia eius, id est merces iustitie eius,   manet in seculum seculi, vel in eternum, id est sine fine. Iustus est qui bona mundi fine eterni premii communia reputat. Et nota quod exemplo hoc ad largiendum sanctis invitat. Si enim huius qui pauperibus largitur merces magna est, quanto magis eius qui ministrat sanctis? Pauperes enim sunt et possunt dici etiam qui mali sunt.   Qui autem. quasi3: Non solum inde vita datur, sed etiam qui   administrat seminanti, scilicet Deus,   semen, unde eleemosyna fiat,   et panem, id est necessaria vite,   prestabit ad manducandum, non ad superfluitatem, et in tantum prestabit quod etiam   multiplicabit semen vestrum, unde plures eleemosynas faciatis. Et ideo hoc timore nemo timeat dare, et augebit incrementa, {192.64B} id est facultatem et voluntatem dandi eleemosynas, incrementa dico,   frugum iustitie vestre, id est ex quibus procedit iustitia et vita. Iustitia est sanctitas et bona vita,   unde proveniunt fruges, id est eterna remuneratio. Incrementa sunt eleemosyne et voluntas dandi, pro quibus et hic virtutes et in futuro gloria augebitur. Ut in omnibus. quasi4: In tantum augebit, et res et voluntatem dandi,   ut vos   locupletati, secundum vestram reputationem   in omnibus, id est in omni statu vestro,   abundetis in simplicitatem, id est largitionem simplici animo factam. Simplicitatem, dico,   omnem, id est perfectam,   que largitio   operatur per nos gratiarum actionem Deo. Et ideo facienda est, id est ipsa largitio est causa quare aguntur gratie Deo, {192.64C} cuius largitionis nos sumus ministri.   Quoniam etc. quasi5: Ideo agentur gratie Deo de dono largitionis, quia multa in hoc bona sunt. Et hoc est quod ait:
2 Quasi] + dicat PL
3 Quasi] + dicat PL
4 Quasi] + dicat PL
5 Quasi] + dicat PL
marg.|   Quoniam ministerium nostrum huius officii vestri   non solum supplet ea que desunt sanctis, sed etiam abundat in actione gratiarum, que fit per multos, quia multi agunt inde gratias Deo. Et hoc   in Domino, id est operatione Domini, qui eos movit ad agendas gratias, dico quod per multos agentur gratie Deo. Et hoc   per probationem ministerii huius, id est quia laudant hanc ministrationem nostram. Per multos dico   glorificantes Deum, non solum de vestra largitate, sed etiam inde accepta occasione, in, id est {192.64D} pro, vel de   obedientia confessionis vestre, id est de fide et confessione, et omni bono vestro. Obedientia, dico, habita   in Evangelio Christi, quia obedistis Evangelio Christi in subiectione mentis,   et glorificantes Deum pro   simplicitate communicationis, id est vestra communia reputatis, et hoc simplici animo facitis. Vel pro simplicitate communicationis, id est quia alii exemplo vestro sua aliis communicant. Communicationis, dico, facte   in illos, id est sanctos predictos   et in alios   omnes egentes,   et ipsorum etc. quasi6: Per multos dico etiam glorificantes Deum,   de obsecratione ipsorum sanctorum, facta   pro vobis, id est illi multi glorificant etiam Deum de {192.65A} hoc, quia et ipsi sancti obsecrant pro vobis. Ipsorum, dico, desiderantium vos videre in eterna beatitudine, vel etiam hic. Et hoc   propter gratiam Dei, id est caritatem eminentem   in vobis. Gratias Deo. De alterna indigentia et de alterno supplemento indigentie provincialium Christi et militum Christi egit. Hinc de rebus carnalibus in illos; inde autem de rebus spiritualibus in istos. Ideoque tamquam sanctorum gaudiorum sagina plenus eructans clamat: Gratias Deo. quasi7: Et quia hinc tot bona sunt, gratias ago Deo   super dono inenarrabili, id est de caritate quam suis donat, que non potest enarrari quantum utilis sit. Vel enarrabili, id est quod debet enarrari.
6 Quasi] + dicat PL
7 Quasi] + dicat PL



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (2Cor. Capitulum 9 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=62&chapitre=62_9)

Notes :