Glossa magna

Capitulum 5

Numérotation du verset 2Cor. 5,1 

Scimus enim
quoniam si terrestris
domus nostra
huius habitationis
dissolvatur,
quod edificationem
ex Deo
habemus1
1 habemus] habeamus Weber
domum non manufactam
sed2 eternam
2 sed] om. Weber
in celis.
Numérotation du verset 2Cor. 5,2 

Nam et in hoc ingemescimus,
habitationem nostram
que de celo est superindui cupientes,
Numérotation du verset 2Cor. 5,3 

si tamen
vestiti
non nudi
inveniamur.
Numérotation du verset 2Cor. 5,4 

Nam et qui sumus
in tabernaculo,
ingemescimus
gravati,
eo
quod3
3 quia] corr. , quod Rusch
nolumus expoliari,
sed supervestiri
ut absorbeatur quod mortale est a vita.
Numérotation du verset 2Cor. 5,5 

Qui autem efficit nos in hoc ipsum, Deus,
qui dedit nobis pignus Spiritus.
Numérotation du verset 2Cor. 5,6 

Audentes igitur semper
et scientes
quoniam dum sumus in hoc4 corpore,
4 hoc] om. Weber
peregrinamur a Domino,
Numérotation du verset 2Cor. 5,7 

per fidem enim
ambulamus
et non per speciem,
Numérotation du verset 2Cor. 5,8 

audemus autem
et bonam voluntatem
habemus
magis peregrinari
a corpore,
et presentes esse ad
Deum.
Numérotation du verset 2Cor. 5,9 

Et ideo
contendimus,
sive absentes,
sive presentes, placere illi.
Numérotation du verset 2Cor. 5,10 

Omnes enim
nos
manifestari oportet ante tribunal Christi,
ut referat
unusquisque
propria corporis,
prout gessit
sive bonum sive malum.
Numérotation du verset 2Cor. 5,11 

Scientes ergo
timorem Domini
hominibus suademus,
Deo autem
manifesti sumus.
Spero autem
et in conscientiis vestris
manifestos
nos esse.
Numérotation du verset 2Cor. 5,12 

Non
iterum
commendamus nos5 vobis,
5 commendamus nos] inv. Weber
sed occasionem
damus vobis
gloriandi
pro nobis,
ut habeatis
ad eos
qui in facie gloriantur
et non
in corde.
Numérotation du verset 2Cor. 5,13 

Sive enim mente
excedimus
Deo,
sive sobrii
sumus vobis.
Numérotation du verset 2Cor. 5,14 

Caritas enim Christi urget nos,
estimantes hoc quoniam si unus pro omnibus mortuus est
ergo omnes
mortui sunt,
Numérotation du verset 2Cor. 5,15 

et pro omnibus mortuus est,
ut et qui vivunt
iam
non sibi vivant,
sed ei qui pro eis6 mortuus est
6 eis] ipsis Weber
et resurrexit.
Numérotation du verset 2Cor. 5,16 

Itaque nos ex hoc
neminem novimus
secundum carnem.
Et si cognovimus secundum carnem
Christum, sed nunc iam non novimus.
Numérotation du verset 2Cor. 5,17 

Si qua ergo in Christo
nova creatura est7
7 est] om. Weber
vetera transierunt,
ecce facta sunt nova omnia8
8 omnia] om. Weber
Numérotation du verset 2Cor. 5,18 

Omnia autem ex Deo
qui
reconciliavit nos sibi per Christum
et dedit nobis ministerium reconciliationis,
Numérotation du verset 2Cor. 5,19 

quoniam
quidem Deus
erat in Christo
mundum
reconcilians sibi,
non reputans illis
delicta ipsorum
et posuit in nobis
verbum reconciliationis.
Numérotation du verset 2Cor. 5,20 

Pro Christo ergo legationem fungimur,
tamquam
Deo exhortante
per nos.
Obsecramus ergo9 pro Christo reconciliamini Deo.
9 ergo] om. Weber
Numérotation du verset 2Cor. 5,21 

Eum
qui non noverat peccatum
pro nobis peccatum
fecit,
ut nos efficeremur in10 iustitia
10 in] om. Weber
Dei
in ipso.

Capitulum 5

Numérotation du verset 2Cor. 5,1 
dist. 1
prol.|
marg.| Scimus enim. quasi1: Vere operatur pondus {192.35} glorie, quia etiam in corporibus, non tantum in animabus, et hoc est quod ait: Et est talis ordo littere.   Scimus enim, quod habemus, ne dicam habebimus, adeo certi sumus, quia iam habemus spe quod habituri sumus re.   Edificationem, id est corpus immortale, firmatum plene,   ex Deo, tantum, quia non ministerio hominum fiet. [AMBROSIUS] Habebimus, dico,   si domus nostra, id est mortalis caro in qua habitat anima,   huius habitationis, ubi semper inquietatur anima. Domus, dico   terrestris, id est de terra, et proclivis ad terrena,   dissolvatur, id est destruatur, pro Christo. Et est sensus: Scimus quod habebimus corpus immortale, etsi hoc {192.36} corpus mortale per tribulationes dissolvatur. Et ideo, quoniam, sic dissolvatur, ut conditio, et causa sit premissa. Deinde quod dixerit ad edificationem, exponit dicens scilicet   Domum anime, id est corpus immortale in quo resurgentes semper erimus. Domum, dico,   non manufactam, id est non complexione hominum factam, scilicet non humane generationis opere productam, nec humanis fomentis auctam, sed adeo ineffabiliter compactam,   et eternam, quia ab eterno factam, id est Dei dispositione, id est ab eterno nobis preparatam. Et illam habebimus   in celis, id est inter celestes, scilicet inter angelos; vel potius dicitur eterna, quia in ea sine fine manebitur. Per hoc dat fiduciam, ut non timeamus dissolvi de corpore violentia infidelium, quia preparata {192.36} est habitatio in celis eterna, ut de temporali et terrena expulsi in perpetua domo recipiamur.   Nam et in hoc. quasi2: Dico quod habebimus domum non manufactam. Et inde potest videri quod habebimus.   Nam non solum pro presenti habitatione, sed etiam   in hoc, id est in consideratione huius tante glorie,   ingemiscimus, ex dilatione desiderii, quod non faceremus nisi certi. In cuius rei figura, Axa filia Caleph petiit a patre irriguum superius, et irriguum inferius (Iosue 15) ut nos lacrymas effundamus, non solum pro presentis incolatus miseria, sed etiam pro dilatione superne glorie. Unde hic ait, et in hoc ingemiscimus. In quo? in hoc, scilicet   cupientes, super virtutes anime,   indui habitationem nostram, id est {192.36} edificationem nostram,   que de celo est, id est immortalis et impassibilis. Et est sensus: Ideo ingemiscimus, quia cupimus super innovationem anime, quam iam accepimus, indui nos habitationem nostram, id est dari anime vestimentum, non de terra corruptibile, sed de celo, id est immortale et impassibile, ad similitudinem celestium.   Si tamen. quasi3: Cupimus indui, quod utique fiet, tamen hac conditione, dico, si nos   inveniamur vestiti, scilicet virtutibus, fide, et ceteris. Posito, id est deposito corpore,   et non inveniamur nudi, virtutibus, id est si Christum vestiti fuerimus corpore deposito, et non nudi eo. Hoc dico, ne idem de nudis putaretur.
1 Quasi] + dicat PL
2 Quasi] + dicat PL
3 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita, cupimus indui corpore in resurrectionem, {192.36} ita tamen si inveniamur vestiti gloria promissa, non nudi. Hoc enim desiderant sancti, ne resurgentes, recepto corpore, nudi, id est alieni a promissa gloria inveniantur. Hoc enim opus est, ut induti corpore superinduantur gloria, que immutatio in claritatem erit scilicet. Nam et qui. quasi4: Nos perfectiores pro dilatione gemimus, quia etiam minus perfecti qui carnem fovent, inter quos Apostolus se connumerat, ne illi minus de se sentiant. Et hoc est quod ait:
4 Quasi] + dicat PL
marg.| Nam et, id est etiam nos minores   qui sumus in tabernaculo isto, id est qui habitationem huius corporis diligimus, de quo non esset curandum, {192.37} cum non sit nisi tabernaculum ad tempus,   ingemiscimus, desiderio celestis . Et nos dico,   gravati, id est depressi,   eo, scilicet corruptili corpore, quia aggravat nunc animam corpus corruptibile, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. 9). Et quia gravationis causa est non natura et substantia corporis, sed eius corruptio, nolumus corpore exspoliari, si fieri potest, sed etiam immortalitate vestiri. Et hoc est quod ait,   quod nolumus. [REMIGIUS.] quasi5: gravamur sarcina corporis, quod corpus tamen nolumus   exspoliari, id est nollemus nobis per mortem tolli, si fieri posset.   Sed super, id est adeo,   vestiri stola immortalitatis, ita   ut quod mortale est absorbeatur vita, id est ut vita immortalitatis destruat mortalitatem, {192.37} non ut super eam veniat etc. Sensus est : Sic vellemus fieri immortales, si fieri posset, ut iam veniret ipsa immortalitas, et modo sicut sumus mutaret nos, quia etsi a malis ad bona transeamus, tamen ipse transitus amarus, et habet fel et acetum, id est acre quid tolerandum . Et si corpus gravat animam, et habet incitamenta vitiorum, et desideria vitiosa, non tamen omnia mala sunt ex eo, nec omnia vite inique vitia tribuenda sunt carni, ne ab his omnibus purgemus diabolum, qui non habet carnem, nec fuit corruptio corporis, qua aggravat animam peccati primi causa, sed pena; nec caro corruptibilis animam peccatricem fecit, sed peccatrix anima carnem corruptibilem fecit . Qui ergo omnia mala anime ex corpore putant accidisse, {192.37} in errore sunt. Attende quod ingemiscere se dicit, et gravari sub sarcina corruptibilis carnis, et tamen ait: nolumus exspoliari . Ecce vox nec confessio pene. Grave est corpus et onerosum atque corruptibile, gemitur sub illo, et tamen non libenter deseritur. Prius enim mentis ratione"cupit dissolvi et esse cum Christo"a; sensu autem carnis refugit et recusat . Hoc habet humanus affectus, hoc ipsa anima nescio quomodo habet in voluntate, quoniam diligendo vitam, odit mortem, et quoniam carnem suam non odit, nec ipsi vult accidere quod odit; et si fieri possit non vult exspoliari, sed supervestiri, sicut ait Apostolus, nolumus exspoliari, sed supervestiri . quasi6: Sub {192.37} terrena tunica gemo, ad celestem festino; illam volo accipere, istam volo ponere. Quid, Apostole, dicis? fiet iniuria tanto illi celesti vestimento ut veniat tibi immortalitas super hos pannos mortalitatis et corruptionis, ut hoc sit inferius illud superius, hoc interius, illud exterius. Non sic, inquit, dico, non sic. Nolo itaque exspoliari, sed supervestiri, non tamen ita, ut sub incorruptione maneat corruptio, sed ut absorbeatur quod mortale est a vita in nobis, ut nusquam sit mortalitas, non infra, non supra, non intra, non extra. Absorpta est enim {192.38} mors in victoria.
a Cupio dissolvi et esse cum Christo] : sententia ex Phil. 1, 23-24 : « Coarctor autem e duobus : desiderium habens dissolvi et esse cum Christo, multo magis melius | permanere autem in carne, necessarium propter vos », ut ref. Augustinus, Ambrosius, Hieronymus et passim ; cf. Sabatier, t. 3, p. 815. [MM2022]
5 Quasi] + dicat PL
6 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita: Nam et qui. quasi7: De illo gemimus, scilicet quia a beatitudine remoti sumus: et non mirum si de eo gemimus: nam de hoc etiam gemimus, quod minus est, scilicet, quod hoc corpore exuimur. Et hoc est quod ait, nam qui sumus in tabernaculo isto, id est in hac habitatione, quamvis gravati simus, eo, id est sarcina carnis, cum ingemiscimus eo [AMBROSIUS] id est ideo quod nolumus exspoliari corpore, sed supervestiri immortalitate, si hoc posset fieri, ita ut quod mortale est absorbeatur a vita, ne ultra possit mori.
7 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 2Cor. 5,5 
dist. 2
prol.|
marg.| Qui autem. quasi8: Ingemimus desiderio celestis.   Deus autem est qui efficit nos in hoc ipsum, id est Deus hoc efficit in nobis.
8 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita continet: Nolumus exspoliario corpore, sed tamen Deus efficit hoc, ut immortalitatem cupiamus, quod ita ait, qui autem efficit nos in hoc ipsum, scilicet ut velimus immortalitatem, Deus est.
marg.| Vel ita ab illo loco, {192.38} Nam et qui. quasi9: Dico nos superindui, si inveniamur vestiti virtutibus: quod utique oramus, ut perseverantes in fide, vestiti inveniamur Spiritu sancto. [AMBROSIUS]   Nam et qui sumus in tabernaculo isto, gravati passionibus,   ingemiscimus, orando,   eoque, ideo, quia nolumus expoliari Spiritu sancto, id est gemendo hoc oramus, ne spoliemur Spiritu sancto, et sic gloria induemur. Unde subdit,   sed nolumus   supervestiri gloria immortalitatis, ita   ut quod mortale est absorbeatur a vita. Tunc enim superindui promissa gloria poterimus immortalitatis, si exuti corpore non dispoliati a Spiritu sancto fuerimus. Qui autem. quasi10: Nolumus exspoliari, sed supervestiri. Qui autem efficit nos in hoc {192.38} ipsum, id est qui hanc voluntatem in nobis perficit,   Deus est,   qui dedit nobis pignus Spiritus, id est dedit nobis Spiritum sanctum pignus huius rei implende, quo pignore de immortalitate certi sumus; quam tunc habebimus, quando sine hoste ullo, ineffabili ac sempiterna pace fruemur.   Audentes igitur . quasi11: Deus facit nos velle immortalitatem, facit etiam nos de ea certos per Spiritum sanctum.   Igitur, id est ideo semper sumus, audentes, id est consueta audacia vertentes, et scientes hoc, quod utique confirmat nostram audaciam. {192.39} Quid scimus?   quoniam dum sumus in hoc   corpore mortali,   perigrinamur a Domino, id est remoti sumus a Domino specie, tamen in mente ipsum habentes per fidem. [AMBROSIUS] Queritur cum alibi scriptum sit:   In ipso vivimus et movemur et sumus (Act.  XVII); quare hic dicat nos peregrinari a Domino? Si enim ubique est, quomodo ergo peregrinamur a Domino? Sine dubio ubique est, et in eo sunt omnia, et tamen dicimur hic peregrinari ab eo; quia et si ubique Deus est, non tamen hic videtur sicut in celis. Peregrinamur ergo non fide, sed specie. Unde subdit;   per fidem enim invisibilium   ambulamus, id est ad Deum tendimus,   et non per speciem, id est non per presentiam eorum. Qui peregrinatur et per fidem ambulat, non est in patria, {192.39} sed iam est in via. Qui autem non credit, nec in patria est, nec in via. Sic ergo ambulemus tamquam in via simus, quia ipse rex patrie factus est via. Rex patrie Christus est, et ibi veritas. Hic autem via est. Quo imus? ad Christum: Qua imus? Per Christum Ipse enim ait:   Ego sum via, et veritas, et vita (Io. 14). Est illuminatio per fidem, est et illuminatio per speciem; modo per fidem tantum illuminamur, non per speciem . Homini enim vitam mortalem adhuc agenti non potest contingere, ut dimoto atque discusso omni nubilo phantasiarum corporalium, serenissima incommutabilis veritatis luce potiatur, et mente penitus a consuetudine vite huius alienata, constanter et indeclinabiliter illi hereat. Audemus autem. quasi12: Sumus audentes et scientes {192.39} hoc, audentes autem mente, audemus opere; id est ab actu non quiescimus, etsi durum sit;   et bonam voluntatem habemus, quia non tristamur, non murmuramus in adversis. Nos dico cupientes,   magis peregrinari, id est removeri   a corpore, et presentes ad Dominum, quam hic morari.   Et, quia volumus illi herere,   ideo, omnibus modis   contendimus placere illi, sive absentes, ut nunc est,   sive presentes, ut quando astabimus ei, id est elaboramus ut hic, et illic placeamus illi.   Omnes enim. quasi13: Contendimus placere, et sic expedit. Omnes enim etc.
9 Quasi] + dicat PL
10 Quasi] + dicat PL
11 Quasi] + dicat PL
12 Quasi] + dicat PL
13 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita continet, presentes illi erimus. Et vere, quia oportet nos omnes bonos et malos,   manifestari ante tribunal Christi, id est ante iudicem Christum. {192.39} Ad quod?   Ut unusquisque, scilicet bonus et malus,   referat, a simili messorum,   propria corporis, prout gessit, scilicet plus vel minus,   sive bonum, sive malum, id est referat ea que gessit per corpus, id est per tempus corporis; quia nullus meretur, nisi dum in corpore est. Quem sensum confirmat alia translatio que ita habet;   ut referat unusquisque secundum ea que per corpus gessit . Per corpus quippe dixit, non quod omnia gerantur motu corporis, sed per corpus, id est per tempus quo quis vixit in corpore . Hic enim omne meritum comparatur quo possit post hanc vitam quispiam relevari {192.40} vel gravari Nam etiam ista que pro defunctis commendandis frequentat Ecclesia, non omnibus prosunt, et quare? Nonne pro differentia vite quam quisque gessit in corpore, quia etiam hoc meritum sibi quisque dum in corpore viveret comparavit, ut ei possint ista prodesse. Cum ergo sacrificia, vel altaris, vel quarumcumque eleemosynarum pro baptizatis defunctis omnibus offeruntur, pro valde bonis gratiarum actiones, pro non valde malis propitiationes sunt; pro valde malis etiam si nulla sunt adiumenta mortuorum qualescumque vivorum consolationes sunt. Quibus autem prosunt vel ad hoc prosunt, ut sit plena remissio, vel certe ut tolerabilior fiat ipsa damnatio. Omnes ergo astabimus ante tribunal Christi (Rm. 14), ut referat, {192.40} a simili messorum, ea que gessit per corpus. Unusquisque, etiam pueri, qui si non per se, tamen per alios gesserunt, dum per eos vel crediderunt vel non crediderunt, quando baptizati vel non baptizati sunt; secundum quod iudicantur, non secundum quod gesturi erant, si diu viverent. Dicit enim, prout gesserit in corpore, non ut gesturus erat, si diu viveret . Frustra ergo sibi homo post hoc corpus promittit, quod in hoc corpore comparare neglexit. Et quia ante tribunal stabimus,
Numérotation du verset 2Cor. 5,11 
dist. 3
prol.|
marg.| Scientes ergo timorem Domini, id est quam caste timendus est Deus,   hominibus suademus, ut timeant, et ut credant et provideant sibi; quia quorumdam praviloquio dies Domini in dubium venit. [AMBROSIUS] In hoc autem sumus Deo manifesti, id est approbati, quod non sunt pseudo, hoc enim predicabat Apostolus quod Deus iusserat.
marg.| Spero {192.40}   autem. quasi14: Deo sumus approbati, spero autem, quantum in me est, in quo non remanet,   nos esse manifestos, id est approbatos, etiam   in conscientiis vestris, et si non ore confiteamini. In his autem   non iterum commendamus nos vobis, id est non arroganter, hoc dicimus, sicut nec prius cum diceremus;   non sumus sicut plurimi etc.   Sed talia dicendo,   damus vobis occasionem, id est materiam   gloriandi contra pseudo, qui per elationem gloriantur in se, dicentes se ab illis doctos qui cum Domino fuerunt. Gloriandi, dico,   pro nobis, quia ego Paulus apostolus sum, sicut ii a quibus se didicisse {192.41A} iactant, quod vobis necesse est ad hoc, scilicet   ut habeatis, quid possitis dicere,   ad eos reprimendos   qui gloriantur in facie, id est in exterioribus, ut in circumcisione   et aliis legalibus;   non in corde, id est spiritualibus. Vel gloriantur in facie, id est in conspectu hominum, ut hypocrite faciunt; non in cordibus suis, ut superbiam reprimant per cordis humilitatem.   Sive enim. quasi15: De nobis utique potestis gloriari, quia quidquid agimus vel honor est Dei vel utilitatis proximi, et hoc est quod dicit:   Sive enim mente excedimus, id est si nos commendamus, in quo putamur insensati,   Deo est, id est ad honorem Dei est, qui nos sic exaltavit.
14 Quasi] + dicat PL
15 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel Deo est dimittendum, non ab homine iudicandum. Si enim superbe putatur locutus quod est {192.41A} quasi insania, dum se laudat verum dicens, dimittendum est Deo. Omnis enim superbia velut insania habetur. Sive sobrii sumus, ut non alta dicamus de nobis,   vobis est, id est ad utilitatem vestram, quia si non iactanter, sed ad gloriam audientium intelligitur locutus, Corinthiis proficit.
marg.| Vel ita, sive enim. Excessum mentis dicit quod mente levatur ad intelligenda celestia. Extasis verbum est Grecum, Latine autem uno verbo exponi potest, si dicatur excessus. In excessu vero mentis duo intelliguntur, vel pavor, vel intentio ad superna, ita ut quodammodo a memoria labantur inferiora. In hoc mentis excessu fuerunt omnes sancti, quibus arcana Dei mundum istum excedentia revelata sunt. De hoc mentis excessu loquitur hic Paulus, {192.41} seipsum insinuans. quasi16: Potestis de nobis gloriari. [AUGUSTINUS.] Sive enim, id est contemplatione rationis, excedi omnia temporalia, Deo est, qui solus cognoscit excessum nostrum. Ille enim videt quid videmus in excessu mentis; non vobis est qui non potestis capere. Ideo soli Deo se dicit excessisse. Excedens enim mente Apostolus omnem humanam fragilitatem, omnem seculi temporalitatem, omnia quecumque nascendo et occidendo vanescunt transeuntia, habitavit corde in quadam ineffabili contemplatione, ubi audivit ineffabilia verba, que non licet homini loqui; ubi, si 125 semper permanere vellet, te non levaret qui sublimia videre non potes. Quid autem fecit? Descendit, {192.41} et non ingratus ei a quo accepit altiora, propter infirmos non contempsit inferiora, sed eis se contemperavit. [AUGUSTINUS.] Unde subdit: Sive sobrii sumus, condescendendo, vobis est, quia sic loquimur ut capere possitis. Isti sunt angeli de quibus Dominus ait in Evangelio: Videbitis celum apertum, et angelos ascendentes et descendentes super Filium hominis b. Hos eosdem angelos vidit Iacob in scalis ascendentes et descendentesc.
b Io. 1.
c Gn. 28.
16 Quasi] + dicat PL
marg.| Caritas enim. quasi17: Pro vobis est totum.   Caritas enim Christi, id est amor quem erga nos Christus exhibuit condescendens nobis,   urget nos, {192.42} ut omnia pro vobis faciamus. Nos dico,   existimantes hoc, quoniam si unus tantum intus sine peccato, id est Christus   mortuus est pro omnibus; ergo omnes alii sunt in peccato, ergo omnes   mortui sunt. [AMBROSIUS] Et est sensus: Hoc certissime estimamus, quia si Christus caritate pro omnibus mortuus est, tunc constat omnes mortuos fuisse in Adam pro quibus mortuus est Christus, ut eos a morte liberaret. Que gratia ne inutilis sit hominibus, ut apostoli eos alliciant, necessario se laudant. Per gloriam enim et meritum apostolorum agnoscitur gratia et beneficium Christi.
17 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita: si unus, scilicet si solus sufficiens sine omnibus legalibus mortuus pro omnibus est, ergo omnes mortui sunt vetustati per eum, nec alio egent. Cesset ergo lex. {192.42} [AUGUSTINUS.]
marg.| Vel ita: Si unus pro omnibus, id est si Christus, quantum ad se, pro omnibus mortuus est, etsi non omnibus profuit, ergo et omnes homines mortui sunt, id est mori debent pro honore illius. Et etiam pro omnibus mortuus est Christus, ut et illi qui vivunt, virtutibus per remissionem peccatorum,   iam non vivant sibi id est non sibi vitam virtutum attribuant, sed   ei qui pro ipsis mortuus est, ut morerentur peccato,   et resurrexit, ut in novitate vite ambulemus.
marg.| Vel ita, ut de vita corporis agat. quasi18: Ideo mortuus est, ut et qui vivunt, in corpore iam non vivant sibi id est non sue private voluntati, sed ei, id est voluntati eius, scilicet Christi, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit, id est non in spe terrenorum, sed in spe resurrectionis {192.42} vivant.
18 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 2Cor. 5,16 
dist. 4
prol.|
marg.| Itaque etc. quasi19: Et quia hoc est.   Itaque nos ex hoc, id est amodo adeo certi sumus de gloria eterna, quoniam   neminem novimus, id est laudamus viventem secundum carnem, id est sua querentem, non que Christi sunt, temporalia, non eterna; nec hoc debet facere aliquis, quia,   etsi cognovimus Christum esse   secundum carnem, id est mortalem, per quod putavimus cum tantum esse hominem,   sed nunc iam non novimus eum mortalem, {192.42} id est etsi Christus fuit mortalis, per quod ego eum putavi esse tantum hominem, dum eram infidelis, tamen iam est immortalis, et ita securi sumus de premio. Et est sensus: Ideo debent vivere Christo, non sibi secundum carnem, quia, etsi Christus usque ad crucem fuit infirmus, id est iniuriatus, qui pro nobis non dedignatus est homo passibilis fieri et mori, tamen post resurrectionem iam non est infirmus et mortalis, sed apparet quod non esse putabatur. Unde ipse aitd: «   Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum » . Hoc memorat ideo ut ostendat qua devotione obsequendum est Christo, ut intelligentes {192.43} quantum pro nobis fecerit, propensius illi serviant. Vicem ergo illi reddant quasi Deo, non homini solum, pro eis passo, et quia Christus iam non est secundum carnem.   Ergo, si qua creatura in Christo est   nova, id est si quis in Christo renatus est novus,   vetera transierunt ei, et ecce facta sunt ei omnia nova, id est illi iam spe transiit mortalitas, et transibit resurrectio et dabitur nova immortalitas.
d Io. 8.
19 Quasi] + dicat PL
marg.| [Ambrosius] Velta. Itiaque. quasi20: Quia Christus resurrexit, itaque nos ex hoc, id est amodo, adeo certi sumus de eadem resurrectione, qui neminem fidelium novimus esse viventem, non dico in re sed in spe, secundum carnem, id est secundum carnis corruptionem. Carnem quippe hoc loco non ipsam corporis substantiam quam et Christus post resurrectionem {192.43} habuit, et nos post resurrectionem nostram habituri sumus, sed corruptionem mortalitatemque carnis vult intelligi. Suo quippe more vitam nostram futuram ita certa spe meditatur, tamquam iam adsit, presensque teneatur, que in Christo resurgente iam impleta est. Que utique vita non erit secundum carnem, non quin in eadem carnis substantia resurgamus, sed non in eadem qualitate corruptionis, que hic nomine carnis signatur. Quia ergo vitam resurgentium quasi presentem meditatur, amodo inquit, neminem novimus secundum carnem, id est tam certam spem tenemus future nostre incorruptionis et immortalitatis, ut iam in ipsa notitia gaudeamus spe, quasi in re haberemus vitam, que erit sine corruptione, sicut {192.43} et Christi vita iam non est secundum carnem. Unde subdit: Etsi cognovimus Christum secundum carnem, id est secundum carnis mortalitatem ante resurrectionem, sed tamen   nunc iam, scilicet postquam resurrexit, non novi ipsum secundum carnem, id est secundum carnalem corruptionis qualitatem, quia   Christus resurgens a mortuis, iam non moritur etc. Ideoque in Evangelio ipse ait:   Ad Patrem vado, et iam non videbitis me (Io. 14), id est numquam ulterius videbitis secundum quod modo sum: non videbitis me humilem, sed excelsum: non mortalem, sed sempiternum: non iudicandum, sed iudicaturum. Et item ait:   Nisi ego abiero, Paracletus non veniet ad vos (Io. 16), {192.43} id est non potestis capere Spiritum sanctum, scilicet quamdiu secundum carnem me nosse persistitis. Et quia sumus in Christo spe, etsi non re. Si qua ergo in Christo nova creatura est, sicut vere est, id est si quis populus innovatus est per fidem Christi, vetera transierunt ei, et ecce facta sunt omnia nova; quia innovatis fide, transit mortalitas spe, et adest novitas resurrectionis.
20 Quasi] + dicat PL
marg.| [AUGUSTINUS.] Vel ita: Itaque. quasi21: Quia solus Christus sufficit ad iustitiam et vitam sine omnibus legalibus, itaque nos ex hoc tempore gratie neminem novimus, id est approbamus viventem secundum carnem, id est qui secundum carnales observantias {192.44} vivat, quia, etsi cognovimus Christum secundum carnem, id est quamvis, dum infidelis eram, intellexerim Christum in lege promissum esse secundum carnem, scilicet ut legalia observaret, et servari preciperet, sed tamen nunc iam, scilicet post conversionem postquam veritas venit, non ita esse novimus, sed ut umbra cesset, et veritas manifestetur. Et quia umbra cessare debet, si qua ergo creatura in Christo nova facta est, vetera transierunt ei [AUGUSTINUS.] scilicet carnales observantie, et voluptas carnis, id est Vetus Testamentum et omnia ad veterem hominem pertinentia, in gentibus idololatria, in Iudeis servitus legis.
21 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 2Cor. 5,17 
dist. 5
prol.|
marg.| Et ecce facta sunt omnia nova, id est nova venerunt, scilicet Novum Testamentum et omnia novi hominis, et veritas unius Dei successit.   Omnia autem. quasi22: Dixi in Christo, id est per Christum novam creaturam fieri, et vetera transire; sed tamen omnia sunt ex Deo Patre, qui Pater   reconciliavit nos sibi per Christum, id est per incarnatum {192.44} Verbum;   et dedit ministerium reconciliationis nobis apostolis, vicariis Christi, quod non pseudo. Deus per Christum reconciliavit, quod utique per Christum fieri potuit;   quoniam quidem Deus Pater, qui nihil non potuit,   erat in Christo. [AMBROSIUS] Ergo potuit Christus reconciliare, quia Pater erat in eo, sicut ipse ait:   Pater in me est, et ego in Patre (Io. 14). Per hoc autem intelligitur Pater esse in Filio, et Filius in Patre, quia una est eorum substantia. Ibi est enim unitas, ubi nulla diversitas est, et ideo alter in altero est, quia et imago et similitudo eorum una est. Erat in Christo dico,   mundum, id est electos de mundo   sibi reconcilians. Qualiter? hoc modo reconcilians,   non reputans illis, id est non puniens eternaliter in illis   delicta ipsorum, tam originalia {192.44} quam actualia,   et posuit. quasi23: Hoc modo dedit nobis ministerium reconciliationis, quia   posuit in nobis verbum reconciliationis, id est predicationem fidei, per quam reconciliantur homines Deo. [AUGUSTINUS] Et quia posuit in nobis verbum, ergo   fungimur legatione Dei pro Christo, id est vice Christi qui fuit legatus Dei. Vel pro Christo, id est pro honore Christi. Et ideo   obsecramus vos, tamquam Deo vere exhortante vos per nos, quia vere in nobis loquitur. Quid obsecramus? Ecce:   Reconciliamini Deo, et hoc pro Christo, id est pro amore Christi. [AMBROSIUS] Vel ego obsecro vos pro {192.45} Christo, id est vice Christi, et debetis vel potestis hoc facere, quia Deus Pater fecit pro nobis,   eum, qui non noverat peccatum per experientiam, etsi per scientiam; eum, inquam, id est Christum,   fecit peccatum, id est eum qui non peccaverat, fecit peccatum, id est hostiam pro peccato, et trahitur hec locutio a veteri lege. Usus est enim Veteris Testamenti peccata dici sacrificia pro peccatis. Vel peccatum dicitur similitudo carnis peccati. Unde dicitur alibi:   De peccato damnavit peccatum, id est de similitudine carnis peccati,   quia misit Deus Filium suum in similitudine carnis peccati (Rm. 8). Et iterum dicitur: Mortuus est peccato, id est similitudini carnis peccati, quia moriendo carnis mortalitate exutus est. Et est sensus: Fecit {192.45} eum peccatum; id est mortalem. Ita etiam maledictum accipitur pro morte, que de maledicto venit; ut vere dictum in lege intelligatur:   Maledictus omnis qui pendet in ligno (Dt. 21). Quid est maledictus es? id est   terra es, et in terram ibis. Quid est quod dicit omnis? quia etiam ipse Christus, qui cum esset vita, mortuus 126 est vera morte, non ficta. Vel fecit eum peccatum, id est peccatorem putari in pena, et hoc utique fecit,   ut nos efficeremur non modo iusti, sed etiam   iustitia, per quos alii essent iusti. Iustitia dico   Dei, non nostra, et hoc   in ipso, scilicet Deo Christo, non per aliud. Vel efficeremur iustitia Dei, id est iustificaremur a Deo; quia ex Deo tantum est omnis consummatio. {192.45} Et hoc, in ipso, id est per ipsum Christum. Attende, quia sicut cum legitur:   Domini est salus (Ps. 3), non ea intelligitur qua Dominus salvus est, sed qua salvi sunt, quos ipse salvat: sic cum dicitur Dei iustitia, non est illa intelligenda qua Deus iustus est, sed qua iusti sunt homines, quos gratia sua iustificat.
22 Quasi] + dicat PL
23 Quasi] + dicat PL



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (2Cor. Capitulum 5 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=62&chapitre=62_5)

Notes :