Glossa magna

Capitulum 3

Numérotation du verset 2Cor. 3,1 

Incipimus
nosmetipsos
commendare ?
Aut numquid egemus
sicut quidam
commendatitiis
epistolis
ad vos
aut ex vobis ?
Numérotation du verset 2Cor. 3,2 

Epistola nostra
vos estis,
scripta in cordibus nostris,
que scitur
et legitur ab omnibus hominibus,
manifestati
quoniam
epistola estis Christi,
ministrata a nobis
et scripta non atramento,
sed Spiritu Dei vivi,
non in tabulis lapideis
sed in tabulis
cordis
carnalibus.
Numérotation du verset 2Cor. 3,4 

Fiduciam autem talem habemus
per Christum
ad Deum,
Numérotation du verset 2Cor. 3,5 

non quod sufficientes simus
cogitare
aliquid
a nobis quasi ex nobis,
sed sufficientia nostra ex Deo est,
Numérotation du verset 2Cor. 3,6 

qui et idoneos
nos fecit ministros
Novi Testamenti,
non littera1 sed Spiritus.
1 littera] littere Weber
Littera enim occidit,
Spiritus autem vivificat.
Numérotation du verset 2Cor. 3,7 

Quod si ministratio mortis litteris
deformata
in lapidibus
fuit in gloria,
ita ut non possent intendere
filii Israel
in faciem Moysi
propter gloriam vultus eius que evacuatur,
Numérotation du verset 2Cor. 3,8 

quomodo
non magis ministratio Spiritus
erit
in gloria ?
Numérotation du verset 2Cor. 3,9 

Nam si ministratio damnationis
in2 gloria
2 in] om. Weber
est, multo magis abundat
ministerium iustitie
in gloria.
Numérotation du verset 2Cor. 3,10 

Nam nec glorificatum est
quod claruit in hac parte
propter
excellentem gloriam.
Numérotation du verset 2Cor. 3,11 

Si enim quod evacuatur
per gloriam est,
multo magis quod manet in
gloria est.
Numérotation du verset 2Cor. 3,12 

Habentes autem3
3 autem] igitur Weber
talem spem
multa fiducia utimur,
Numérotation du verset 2Cor. 3,13 

et
non sicut Moyses ponebat velamen
super faciem suam,
ut
non intenderent
filii Israel in faciem eius,
quod evacuatur,
Numérotation du verset 2Cor. 3,14 

sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem,
idipsum
velamen in lectione veteris Testamenti manet
non revelatum,
quod4 in Christo evacuatur.
4 quod] quoniam Weber
Numérotation du verset 2Cor. 3,15 

Sed usque in hodiernum diem,
cum legitur
Moyses,
velamen est positum
super cor eorum.
Numérotation du verset 2Cor. 3,16 

Cum autem conversus
fuerit
ad Deum
aufertur velamen.
Numérotation du verset 2Cor. 3,17 

Dominus autem
Spiritus est,
ubi autem Spiritus Domini
ibi libertas.
Numérotation du verset 2Cor. 3,18 

Nos vero omnes
revelata facie
Domini gloriam5
5 Domini gloriam] inv. Weber
speculantes,
in eandem imaginem
transformamur
a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu.

Capitulum 3

Numérotation du verset 2Cor. 3,1 
prol.|
marg.| dist. 1. Incipimus. Et sciebat Apostolus eos accipere sinistre suam commendationem, sicut etiam in prima Epistola fecerant, quasi suam gloriam quereret: incipit contra opinionem eorum ostendere se, non suam gloriam, sed Dei querere, dicens:   Incipimus, quasi semper in hoc novi simus,   iterum, sicut in prima Epistola,   commendare istis laudibus   nosmetipsos, non Deum, quasi1 : est aliquis qui hoc imponat nobis. Absit ut hoc faciamus, non utique vane nos conmendantes, hoc dicimus, sed, ne ab aliis decipiamini, id cogimur memorare. Quod autem non nos commendare intendimus, ex hoc patet, quia nullius umquam commendatitias epistolas querimus, nec eis egemus, et hoc est quod sub interrogatione {192.22} subdit:   Aut, id est   numquid egemus, id est putatis nos egere   commendatitiis epistolis missis ab aliis,   ad vos aut ex vobis ad alios,   sicut quidam, id est pseudoapostoli, quos nulla virtus commendat?
1 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 2Cor. 3,2 
marg.| Utique non egemus, quia Epistola nostra, id est institutio nostra,   vos estis, in quibus scientia et vita mea representatur aliis, et ideo commendatitia epistola non egemus. Et hec epistola   scripta in cordibus nostris, quia semper habemus curam de vobis. Que epistola   scitur ab omnibus hominibus, sciunt enim quia per nos instituti estis; et   legitur, ab eisdem, quia in vobis nos imitari discunt.   Epistola nostra estis, et vos idem estis.   Manifestari omnibus quoniam estis Epistola Christi, quia dum mihi similes in Christo.
marg.| Vel epistola Christi estis, {192.22} quia Christus vos principaliter scripsit, id est instituit, non ego, quia eo auctore in vobis est fides.
Numérotation du verset 2Cor. 3,3 
marg.| Et hec epistola est   ministrata a nobis, quia nostro ministerio Deus operatur in vobis,   et est   scripta non atramento, sed   Spiritu Dei vivi, id est eterni. Quod autem vivus scribit, vivit, id est quod vos estis representatio Christi, et mea: hoc firmiter scriptum in cordibus vestris non delebitur, ut quod atramento scribitur, facile deletur. Vel scripta est, non atramento, id est non tetris notis heretice pravitatis, ut pseudo faciunt, qui hereses interserunt, sed spiritu Dei vivi, id est Spiritu sancto docente instructi estis, per quem diffunditur caritas in cordibus: qui in Evangelio digitus Dei dicitur {192.22} (Lc. 11). Hoc digito scripta est lex vetus, sed distat, quia lex illa scripta est in tabulis lapideis; nova autem lex diffusa est in cordibus. [AUGUSTINUS.] Hec lex est caritas Dei. Illa est lex operum, littera occidens prevaricatorem, ista est lex fidei vivificans dilectorem. Ibi ergo lex extrinsecus posita est qua iniusti terrerentur; hic intrinsecus posita, qua iustificarentur. Ibi in tabulis lapideis digitus Dei operatus est, ut significaretur duritia cordium illius; hic idem digitus in cordibus hominum operatus est, ut voluntas prompta et intelligentia capax significaretur. Unde subdit: Et hec {192.23} Epistola scripta est,   non in tabulis lapideis, id est non in duris cordibus habentibus notas, nec sentientibus ut vetus lex . Lapis enim non significat nisi durissimam voluntatem, et adversus Deum inflexibilem;   sed in tabulis cordis, id est in cordibus latis ex caritate,   et carnalibus, id est mollibus, quia habent effectum implendi; et sensum habentibus, quia intelligunt, non lapideis tamquam sint sine sensu.
Numérotation du verset 2Cor. 3,4 
prol.|
marg.| dist. 2 {192.23} Fiduciam. Dixit se non egere epistolis, modo dicit quod non commendat se, sed Christum. quasi2: Epistola Christi et nostra estis, sed   fiduciam talem, id est dicendi talia,   habemus, id est referimus, non ad nos, sed   ad Deum. [AMBROSIUS] Hoc ideo dicit, ut ostendat veteres non hanc habuisse fiduciam ad Deum, quia minor fuit administratio. Et hanc fiduciam habemus   per Christum per quem nobis hec potestas data est.
2 Quasi] + dicat PL
5
prol.| Fiduciam habemus, dico, et   non ita dico nos habere fiduciam,   quod simus sufficientes cogitare, saltem,   aliquid boni quod sit   ex nobis, id est ex nostra parte, scilicet nos defendens. quasi3: Ex nobis procedat,   sed sufficientia nostra ex Deo est . Attendant hoc, et verba ista perpendant qui putant ex nobis esse fidei {192.23} ceptum, et ex Deo esse fidei supplementum. Commendans enim istam gratiam que non datur secundum aliqua merita, sed efficit omnia bona merita, inquit, numquam sufficientes simus cogitare aliquid etc. Quis enim non videat prius esse cogitare quam credere? Nullus quippe credit aliquid nisi prius cogitaverit esse credendum, quamquam et ipsum credere nihil est aliud quam cum assensione cogitare. Si ergo cogitare bonum non est ex nobis, nec credere, sed sufficientia, qua credere incipimus, ex Deo est. [AMBROSIUS] Ecce prefert Deum apostolice dignitati.
3 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 2Cor. 3,6 
marg.| Qui et idoneos. Hic item commendatio est. Commendat enim se per dignitatem officii, scilicet Evangelii, preferens se non solum {192.23} pseudoapostolis qui carnales observantias predicabant, sed et ipsi Moysi ministro legis. quasi4: Sufficientia nostra ex Deo est,   qui et fecit nos ministros Novi Testamenti, pseudo sunt ministri Veteris, ministros dico perfectos scientia et vita, quales non sunt pseudo. Novi Testamenti dico non existentis   in littera, tantum docente, sed in   spiritu adiuvante, qui per nos, id est ministerio nostro datur.   Littera enim. quasi5: Ideo fecit nos Deus ministros Novi Testamenti per spiritum, non per litteram, quia   littera sine spiritu   occidit, dum facit scienter peccare, {192.24} et addit prevaricationem, et magis incitat, presertim post adventum Christi;   spiritus autem vivificat, quia facit intelligere spiritualiter, et implere quod littera precipit .
4 Quasi] + dicat PL
5 Quasi] + dicat PL
marg.| Adverte quam dicat litteram que occidit, cui velut econtrario spiritum vivificantem ingerit. Ea certe est Decalogus in illis duabus tabulis scriptus, quia lex subintravit, ut abundaret delictum (Rm. 5) . Porro autem precepta ista tam sunt utilia facienti et salubria, ut nisi quis ea fecerit, vitam habere non possit. Non ergo dicitur littera occidens, eo quod lex mala sit, sed quia prohibens peccatum non vivificat hominem, sed auget concupiscentiam et peccatum, prevaricationem cumulat, nisi gratia liberet per legem fidei. Apparet igitur littere {192.24} vetustatem, si desit, novitas spiritus, potius reos facere homines cognitione peccati quam liberare a peccato. Unde subdit: Qui apponit scientiam, apponit dolorem (Qo. 1), non quia ipsa lex malum est, sed quia mandatum bonum habet 120 tantum in littera demonstrante non in spiritu adiuvante, quod mandatum si fit timore pene non amore iustitie, serviliter fit non liberaliter; et ideo nec fit. Non enim fructus est bonus qui de caritatis radice non surgit. [AUGUSTINUS.] Si vero adsit fides operans per dilectionem, fit delectatio boni: quod non littere, sed spiritus donum est. Littera enim sine adiuvante spiritu occidit: Cum vero adest spiritus vivificans, hoc ipsum intus conscriptum facit diligi quod foris scriptum lex faciebat timeri. {192.24} Vera sponsa Christi intelligit quid distaret inter litteram et spiritum, que duo alio modo dicuntur lex et gratia; nec reprehenditur lex cum dicitur; littera enim occidit etc. sicut non reprehenditur scientia, cum dicitur:   Scientia inflat, caritas vero edificat (1Cor. 8). Lex ergo bona est, sed cum gratia, ut cum caritate scientia prodest, sive ea occidit. Ita lex sine gratia occidit, cum sit virtus peccati, non tamen etiam sic, mala est. Multa enim sunt quibusdam noxia, quamvis non sint mala, sicut et lex licet sine gratia non vivificet, non tamen mala est . Que cum iubet quod sine gratia impleri non potest, indicat homini quod infirmus est, ut demonstrata infirmitate querat gratiam. Lex ergo ducit ad fidem, {192.24} fides impetrat spiritum largiorem, qui diffundit caritatem que implet legem. Sine spiritu non est voluntas hominis libera cum cupiditatibus vincatur . Liberum enim arbitrium, et ad bonum et ad malum faciendum, confitendum est nos habere; sed in malo faciendo, libera quidem est voluntas; ad bonum autem non est libera, nisi liberata fuerit ab illo qui dixit: Si Filius   vos liberaverit, vere liberi eritis (Io. 8).
Numérotation du verset 2Cor. 3,7 
prol.|
marg.| dist. 3. Quod si. quasi6: Fecit nos Deus ministros Evangelii, et hec ministratio erit nobis in gloria eterna. Quod probat per minus, id est per Vetus Testamentum. quasi7: Vere erit in gloria;   quod, id est quia,   ministratio mortis [AUGUSTINUS.] id est veteris legis, que morte corporali puniebat peccantem, vel que prevaricatoribus intulit mortem, {192.25} quos Dei gratia non adiuvit ad iustitiam implendam.
6 Quasi] + dicat PL
7 Quasi] + dicat PL
marg.| Deformata, id est turpiter formata, quia inhonesta secundum litteram precipiebat. Vel deformata, id est plene scripta, si quis spiritualiter caperet;   in lapidibus, id est in tabulis lapideis. Ad litteram, vel in cordibus duris, ad capiendum, vel amandum,   fuit in gloria Moysi ministro illius,   ita ut filii Israel non possent intendere aciem visus sui,   in faciem Moysi, quia indigni erant. Tunc enim maculati peccato vultum Moysi descendentis de monte cum lege accepta in tabulis intueri non poterant, quia gloriosa facta erat facies eius. Unde subdit:   Propter gloriam vultus eius, id est fulgorem vultus eius, qui significabat eum clare videre, ad quod illi accedere non poterant,   que gloria {192.25}   evacuatur, quia in Moyse statim transivit, et non modo in ministris legis veteris est. Vel mystice potest dici, ut per faciem Moysi intelligatur spiritualis intellectus legis; per gloriam faciei intelligantur legales observantie, que erant figure veritatis. quasi8: Ita fuit lex Moysi in gloria, ut filii Israel, id est Iudei, non possent intendere in faciem eius [AMBROSIUS] id est capere spiritualem intelligentiam legis, quia Christum in lege non intelligebant: et hoc propter gloriam vultus eius, id est legales ceremonias, que propter Christum significandum fiebant. Sed illi adhuc carnales in eis Christum non intelligebant quod significabat velamentum positum super faciem Moysi. [AUGUSTINUS.] Que gloria Moysi evacuatur, quia finem figure habent revelata per Christum veritate. {192.25} Et sic gloria Moysi evacuatur per legem spiritus, cum homines accepta remissione peccatorum facti iusti aspicere possunt gloriam Dei, sicut Petrus et alii viderunt in monte (Mt.  XVII). Gloria ergo Moysi evacuatur, quia figura est, non veritas. [AMBROSIUS] Gloria Moysi est quasi stelle in vespere, que tunc gloriose sunt; gloria Christi quasi sol qui oriens stellas obscurat . Gloria vultus Moysi figura erat veritatis que evacuatur, quia veniente imperatore imagines tolluntur de medio. Ibi imago spectatur, ubi imperator presens non est. [AUGUSTINUS.] Ubi autem est, imago removetur, fulget presentia imperatoris.
8 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 2Cor. 3,8 
marg.| Quomodo non magis etc. Quasi {192.26} dicat: Ministratio veteris legis fuit Moysi in gloria, et si, hoc est,   quomodo ministratio spiritus, id est Novi Testamenti in quo datur Spiritus,   non magis erit in gloria eterna. quasi9: Non potest hoc negari.
9 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 2Cor. 3,9 
marg.| Nam si. quasi10: Vere in gloria eterna erit, quia dat iustitiam spiritus qui in ea datur, quod a minori probat,   nam si ministratio damnationis, id est Veteris Testamenti est in gloria Moysi, Vetus Testamentum dicitur ministratio damnationis, quia omnes prevaricatores constituit, non vivificans eos per gratiam, vel quia mortem temporalem inferebat peccantibus. Et si, hoc est,   multo magis ministerium iustitie, id est Novum Testamentum per quod datur Spiritus, per quem est iustitia et consummatio virtutum;   abundat in gloria, id est dat abundantem {192.26} gloriam ministris et observatoribus eius. [AMBROSIUS] Vel Deo magis est in gloria, id est in laude, quam Vetus Testamentum, quia magis gloria Dei in salute est quam in morte. Quamvis enim iuste damnet quod agebatur sub lege, tamen ad laudem magis proficit, si indulget, ut possit reus se corrigere, quod in Novo Testamento per gratiam prestat.
10 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 2Cor. 3,10 
marg.| Nam nec. quasi11: Vere abundat in gloria, quia adeo quod ad eius comparationem illa vetus, nec est dicenda gloria.
11 Quasi] + dicat PL
marg.| Et hoc est quod ait: Nam quod claruit, id est Moyses,   in hac parte, predicta, id est in facie,   non est clarificatum. Vel gloria propter excellentem gloriam, que est de Novo Testamento ubi puri vident gloriam Dei, id est comparatione huius excellentis {192.26} glorie, quia nulli profuit gloria vultus Moysi, sed obfuit, etsi culpa illorum non sua. Hec autem gloria multo maior est que abundat in gratia, ut per eam purificati gratia homines, abstersa caligine possint videre gloriam Dei.
marg.| Vel ita lege: Quod claruit non est gloria, id est non est gloria,   in hac parte, id est respectu huius nostre partis. Quare?   Propter excellentem gloriam, que est hic. Illa enim tanta erat gloria, quanta debuit credi servo. Hec vero tanta quanta est Genitoris Christi, quia Christus in gloria est Patris, ut tantum intersit inter gloriam Moysi et Christi, quantum inter imaginem et veritatem.
Numérotation du verset 2Cor. 3,11 
marg.| Si enim quod evacuatur, id est Vetus Testamentum,   per gloriam est, id est fuit ministratum et receptum per gloriam Moysi, sine qua non commendaretur,   multo {192.26}   magis quod manet, id est Novum Testamentum quod dicitur manens, quia Novo Testamento non succedet aliud,   est in gloria, eterna nobis et quia nos ministri Novi Testamenti sumus, certi de tanta gloria.
Numérotation du verset 2Cor. 3,12 
prol.|
marg.| $dist. 4. Habentes igitur talem spem, scilicet videndi gloriam Dei,   utimur multa fiducia, id est usu exercemus nos in bonis operibus, unde crescit nobis fiducia.
Numérotation du verset 2Cor. 3,13 
marg.| Tantum enim videbimus quantum credimus, et quia aperta est gloria, non celamus sensum nostrum Sicut Moyses qui   ponebat velamen per figuras legales   super faciem suam, id est clarum et spiritualem intellectum, sed nos aperte dicimus. [AMBROSIUS] Ideo ponebat,   ut filii Israel non intenderent in faciem eius, id est spiritualem intelligentiam legis, quia non poterant {192.27} pati causa peccati,   quod velamen per gratiam modo   evacuatur, id est removetur nostris expositionibus,
Numérotation du verset 2Cor. 3,14 
marg.| sed sensus eorum obtusi sunt, id est ratio eorum hebes est, nec potest penetrare quamdiu non credunt.
marg.| Obtusio enim hec causa infidelitatis obvenit, ideo conversis ad fidem acuitur acies mentis, ut videant divini luminis splendorem, usque in hodiernum. quasi12: Sensus Iudeorum sunt obtusi. Et vere, quia non solum tunc, sed etiam usque in hodiernum diem, id est etiam hodie quando veritas claret,   manet idipsum velamen, quia non aliter modo intelligunt quam ante adventum Christi. Manet dico,   in lectione Veteris Testamenti, id est dum legitur eis Vetus Testamentum et in tantum manet quod   non est eis etiam   revelatum, esse velamen, id {192.27} est nec hoc sciunt quod sit velamen,   quod evacuatur in Christo, id est in fide Christi tantum. [AUGUSTINUS.] Unde in Christi passione velum templi conscissum est, ut significaretur per Christi passionem revelari sacramenta legis et prophetie. Velamen enim dicit ad operationem prophetie, ut non intelligeretur.
12 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 2Cor. 3,15 
marg.| Sed usque. quasi13: His qui sunt in Christo evacuatur velamen, sed   super cor eorum, qui negant Christum,   velamen est positum. quasi14: Pondus, id est in cordibus eorum est cecitas, deprimens rationem eorum.   Cum, id est quamvis,   legitur, id est 121 exponitur eis   Moyses, id est Vetus Testamentum. Et ita duo obsunt eis cum non intelligant scilicet quia et velamen, id est obscuritas est in lectione; {192.27} et cecitas super corda. Et hoc usque in hodiernum diem, id est usque hodie.
13 Quasi] + dicat PL
14 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 2Cor. 3,16 
marg.| Cum autem. quasi15: Velamen est in lectione Veteris Testamenti et in corde eorum, sed cum aliquis eorum   conversus fuerit, credendo,   ad Deum, scilicet ad Christum,   velamen auferent, dato Spiritu sancto, ut in aqua vinum latere intelligatur. Omnis enim prophetia non intellecto Christo insipidum et fatuum quiddam est.
15 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 2Cor. 3,17 
marg.| Dominus autem spiritus est. Ordo verborum talis. quasi16: Bene dixi, per Spiritum scilicet auferri velamen; autem, id est quia Spiritus sanctus est Dominus, id est potest operari quod vult: et per hoc quos vult illuminat, {192.28} et quos vult in tenebris deserit . Nota quod Spiritus sanctus hic est dictus Dominus. Et ne quisquam arbitretur Filium significari nomine Domini, et Spiritum dici propter incorpoream substantiam, adiungit:   Ubi autem. quasi17: Spiritus est Dominus, ubicumque autem est, per gratiam inhabitantem, spiritus Domini, id est Filii per quem datur,   ibi est   libertas, intelligendi et faciendi; et ideo Iudei qui non habent spiritum, non possunt libere intelligere ut nos.
16 Quasi] + dicat PL
17 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita; ideo converso ad Dominum auferetur velamen, quia Dominus, scilicet Christus ad quem convertentur, est spiritus, id est spiritalis essentia. Et ideo dat legem spiritus per fidem in mente, et ita facit spiritaliter intelligere. Unde subdit: Ubi autem Spiritus Domini [AMBROSIUS] {192.28} id est lex spiritus quam Dominus dat, non litteris scriptam, sed per fidem animis intimatam, ibi est libertas.
Numérotation du verset 2Cor. 3,18 
marg.| Nos vero etc. quasi18: Illi habent velamen super cor,   nos vero credentes,   omnes, etiam minores,   revelata facie, id est expedita ratione, in qua Iudeis est velamen, sumus   speculantes, id est per speculum rationis videntes   gloriam Domini, id est gloriosum Dominum .
18 Quasi] + dicat PL
marg.| Si queritur qualis est hec speculatio, et unde dicatur, illud occurrit quod in speculo non nisi imago cernitur. Ubi quippe speculum est, apparent imagines rerum. Specula vero est, de cuius altitudine longius aliquid intuemur. Speculantes ergo dicit a speculo, non a specula, quod in Greco non est ambiguum, unde in Latinum hec scriptura translata {192.28} est. Satisque apparet dixisse, speculantes, id est per speculum rationis que est imago Dei videntes, non de specula prospicientes. Hoc ergo conamur, ut per hanc imaginem, id est rationem que nos sumus, id est in qua creati sumus, videamus utcumque illum a quo facti sumus, tamquam per speculum. Quod vero subdit: In eamdem imaginem transformamur, utique imaginem Dei vult intelligi. Eamdem vero dicens, illam ipsam vult intelligi quam speculamur, quia eadem est imago Dei et gloria Dei, id est imaginem et gloriam Dei idem accipit [AUGUSTINUS.] id est Deum gloriosum, sicut supra de imagine creata loquens, pro eodem accepit imaginem et gloriam dicens:   Vir quidem imago Dei et {192.28}   gloria est. Transformamur autem, dixit, id est de forma in formam mutamur, et transimus de obscura forma in lucidam formam, quia et ipsa obscura imago Dei est. Hec est imago in qua homines creati sunt, qua ceteris animalibus presunt, que creatura in rebus creatis excellentissima cum a suo Creatore ab impietate iustificatur, a deformi forma in formosam mutatur formam. Erat enim etiam inter vitia natura bona. Et ob hoc addit:   De gloria in gloriam, scilicet de gloria creationis in gloriam iustificationis. Vel de gloria fidei, ubi filii Dei sumus, in gloriam speciei, ubi ei similes erimus, cum videbimus eum sicuti est. Et addit:   Tamquam a Domini {192.29}   Spiritu, per hoc ostendens a gratia Dei nobis conferri, tam optabilis transformationis bonum. Verum huius imaginis quandoque futura est perfectio, ad quam consequendam nos erudit magister bonus, dicens: Nos omnes revelata facie speculantes, id est per speculum rationis intuentes, gloriam Domini, id est gloriosum Dominum, transformamur, id est de forma in formam transimus [AUGUSTINUS.] scilicet de obscura in lucidam tendentes in imaginem eamdem, que est gloria quam speculamur, quam speramus, ut Dei imago [AMBROSIUS] id est dii sumus, id est ut similes glorie Christi simus in eternum; sicut Ioannes aita: « Scimus quia, cum apparuerit, similes ei erimus ». [AUGUSTINUS.] Nos dico euntes de gloria, vel   claritate creationis, {192.29}   in gloriam, vel   claritatem iustificationis, vel de gloria fidei, in gloriam speciei. Transformamur, dico, tamquam a Spiritu Domini ducti, quia hoc beneficium habemus a gratia Dei . Cum autem hac transformatione ad perfectum fuerit hec imago renovata, similes Deo erimus. [AMBROSIUS]
a 1Io. 3.
marg.| Vel ita: Transformamur, dico, translati a gloria, vel a claritate Moysi, in claritatem, vel gloriam Christi, tamquam a Spiritu Domini, quasi que gloria est talis qualem decet dare Spiritum Dei. Tantum enim dabitur glorie, quantum dignum est dari per Spiritum sanctum. Ideo enim dixit: Tamquam a Domini Spiritu, ut ostenderet eamdem gloriam dari que sublimitati congruat dantis.
marg.| Vel ita, ut per Dominum accipiatur Pater, et per imaginem intelligatur {192.29} Filius: Nos speculantes gloriam Dei, id est Filium qui est gloria Patris, transformamur. Hoc non mutatur. Tendentes in imaginem eius, scilicet Patris, eamdem, cum ipso, id est in Christum, qui dicitur imago Patris; eadem est cum illo in quem tendimus, scilicet ut eum in essentia videamus. Nos dico, euntes a claritate in claritatem, id est ab una clara cognitione in aliam claram cognitionem, tamquam a Spiritu Domini, id est ut illi quos Spiritus Dei ducit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (2Cor. Capitulum 3 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=62&chapitre=62_3)

Notes :