Glossa magna

Capitulum 11

Numérotation du verset 2Cor. 11,1 

Utinam
sustineretis
modicum
quid insipientie mee
sed et supportate me.
Numérotation du verset 2Cor. 11,2 

Emulor enim
vos Dei emulatione.
Despondi enim vos
uni viro,
virginem castam
exhibere Christo.
Numérotation du verset 2Cor. 11,3 

Timeo autem
ne sicut serpens
Evam seduxit
astutia sua,
ita corrumpantur
sensus
vestri et excidant a simplicitate
que est in Christo Iesu1
1 Iesu] om. Weber
Numérotation du verset 2Cor. 11,4 

Nam si is qui venit
alium Christum
predicat quem non predicavimus, aut alium spiritum
accipitis quem non accepistis,
aut
aliud evangelium
quod non recepistis
recte pateremini.
Numérotation du verset 2Cor. 11,5 

Existimo enim nihil me minus fecisse magnis apostolis.
Nam2
2 Nam] om. Weber
Numérotation du verset 2Cor. 11,6 

etsi imperitus sermone
sed non scientia
in omnibus
autem manifestatus sum vobis.
Numérotation du verset 2Cor. 11,7 

Aut numquid peccatum feci
meipsum humilians
ut
vos exaltemini ?
Quoniam
gratis
evangelium Dei evangelizavi
vobis ?
Numérotation du verset 2Cor. 11,8 

Alias Ecclesias
expoliavi,
accipiens
stipendium ad ministerium vestrum.
Numérotation du verset 2Cor. 11,9 

Et cum essem apud vos
et egerem
nulli onerosus fui,
nam
quod mihi deerat
suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia
et in omnibus
sine onere me vobis servavi
et servabo.
Numérotation du verset 2Cor. 11,10 

Est veritas Christi in me,
quoniam hec gloriatio3
3 gloriatio] gloria Weber
non infringetur in me in regionibus
Achaie.
Numérotation du verset 2Cor. 11,11 

Quare ?
Quia non diligo vos ? Deus scit.
Numérotation du verset 2Cor. 11,12 

Quod autem facio
et faciam,
ut amputem occasionem eorum
qui volunt
occasionem,
ut in quo gloriantur
inveniantur sicut et nos.
Numérotation du verset 2Cor. 11,13 

Nam
eiusmodi pseudoapostoli sunt4 operarii subdoli
4 sunt] om. Weber
transfigurantes se
in apostolos
Christi.
Numérotation du verset 2Cor. 11,14 

Et non mirum, ipse enim Satanas
transfigurat se in angelum lucis.
Numérotation du verset 2Cor. 11,15 

Non est ergo magnum si ministri eius transfigurentur velut ministri iustitie
quorum finis erit secundum opera ipsorum.
Numérotation du verset 2Cor. 11,16 

Iterum dico
ne quis me putet insipientem esse5,
5 esse] om. Weber
alioquin velut insipientem accipite me
ut et ego modicum quid glorier,
Numérotation du verset 2Cor. 11,17 

quod loquor
non loquor
secund6um Deum,
6 Deum] Dominum Weber
sed quasi in insipientia
in hac substantia glorie.
Numérotation du verset 2Cor. 11,18 

Quoniam multi gloriantur
secundum carnem,
et ego gloriabor.
Numérotation du verset 2Cor. 11,19 

Libenter enim suffertis
insipientes
cum sitis
ipsi sapientes.
Numérotation du verset 2Cor. 11,20 

Sustinetis enim
si quis vos in servitutem redigit,
si quis
devorat,
si quis accipit,
si quis extollitur,
si quis in faciem
vos cedit.
Numérotation du verset 2Cor. 11,21 

Secundum ignobilitatem
dico quasi nos infirmi fuerimus
in hac parte7
7 in...parte] om. Weber
in quo quis
audet
in insipientia
dico audeo et ego :
Numérotation du verset 2Cor. 11,22 

Hebrei sunt
et ego, Israelite
sunt et ego, semen Abrahe sunt
et ego.
Numérotation du verset 2Cor. 11,23 

Ministri Christi sunt
et ego ut8 minus sapiens
8 et ego ut] om. Weber
dico plus ego,
in laboribus plurimis,
in carceribus
abundantius,
in plagis
supra modum,
in mortibus
frequenter.
Numérotation du verset 2Cor. 11,24 

A Iudeis
quinquies
quadragenas
una minus accepi.
Numérotation du verset 2Cor. 11,25 

Ter virgis cesus sum,
semel lapidatus sum,
ter naufragium feci,
nocte et die in profundo maris fui,
Numérotation du verset 2Cor. 11,26 

in itineribus
sepe periculis fluminum, periculis latronum,
periculis ex genere,
periculis ex gentibus,
periculis
in civitate,
periculis in solitudine,
periculis in mari,
periculis in falsis fratribus,
Numérotation du verset 2Cor. 11,27 

in labore
et erumna,
in vigiliis multis,
in fame
et siti,
in ieiuniis multis, in frigore et nuditate,
Numérotation du verset 2Cor. 11,28 

preter illa que extrinsecus sunt,
instantia mea
quotidiana,
sollicitudo omnium Ecclesiarum.
Numérotation du verset 2Cor. 11,29 

Quis
infirmatur
et ego9 non infirmor ?
9 ego] om. Weber
Quis scandalizatur
et ego non uror ?
Numérotation du verset 2Cor. 11,30 

Si gloriari oportet
que
infirmitatis mee
sunt gloriabor.
Numérotation du verset 2Cor. 11,31 

Deus
et Pater Domini nostri10 Iesu Christi11
10 nostri] om. Weber |
11 Christi] om. Weber |
scit qui est benedictus
in secula quod non mentior.
Numérotation du verset 2Cor. 11,32 

Damasci prepositus
gentis Arethe regis custodiebat
civitatem Damascenorum ut me comprehenderet,
Numérotation du verset 2Cor. 11,33 

et per fenestram in sporta
dimissus sum
per murum et sic12 effugi manus eius.
12 sic] om. Weber

Capitulum 11

Numérotation du verset 2Cor. 11,1 
dist. 1
prol.|
marg.| {192.69} Utinam etc. quasi1: Ego glorior de regimine quod videt insipientia, sed   utinam sine indignatione   sustineretis modicum quid, quia plus possem gloriari   insipientie mee, id est gloriationis de {192.70A} regimine que videtur vobis, et dicitur insipientia. Vel insipientiam hic dicit, gloriationem secundum carnem, quam facit, ne in eo videatur inferior illis, quam ipse non curat, sed prodest Corinthiis. [AMBROSIUS] quasi2: Glorior de regimine, sed utinam sustineretis modicum quid insipientie mee, id est gloriationis secundum carnem, que videtur insipientia. Quia dictum est: Non te laudent labia tua, sed proximi tui. Hec autem gloriatio ad laudem eius videtur pertinere.   Sed et etc. quasi3: Opto ut sustineatis.   Sed et, precipio,   supportate me, ut subiecti prelatum. [AUGUSTINUS.] quasi4: Etsi gravet vos, tamen patienter ferte,   emulor enim, id est diligo,   vos Dei emulatione, id est ad honorem Dei, non meum, non zelo sponsam Dei mei, {192.70B} sed Deo. Amicus enim sponsi sum. Sponsus igitur zelat sponsam; amicus vero sponsi non sibi sed sponso. Et nota quod emulatio dupliciter accipitur. Emulatio enim est propter alienum statum motus mentis, vel in malum, vel in bonum; hic autem amoris est, non 54oris, quia diligit eos Dei emulatione, id est que ad honorem Dei est, et quam Deus Spiritu suo inspirat. Per hoc ostendit ea que dicet amore eorum se dicturum, ut non ad laudem eius proficiant, sed ad horum profectum.   Despondi enim. quasi5: Et vere diligo vos, quia ego, qui sum amicus sponsi, despondi vos annulo fidei, non multis, sed   uni, non adultero, sed   viro legitimo, scilicet Christo vero sponso. Vos, dico, existentes   virginem castam. Attende quod a plurali ad singularem {192.70C} descendit, volens intelligi totam Ecclesiam virginem esse, et in omnibus veris membris virginitatem mentis, etsi non integritatem corporis servare. Virginitas carnis corpus est intactum, que virginitas paucorum est. Virginitas cordis fides est incorrupta, que virginitas omnium est fidelium. Unde in Apocalypsia: « Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati, virgines enim sunt ». In mulieribus errorem significavit, quia error per mulierem cepit. Ideo ergo singulariter dixit virginem, quia omnes sunt una virgo propter unitatem integre fidei, solide spei, sincere caritatis: Virgo sunt, quia a pravitate erroris et ab opere malo incontaminati, casta, quia non habent estum male {192.70D} voluntatis. Despondi dico,   exhibere, id est ut exhibeam vos Deo in die iudicii.   Timeo autem. quasi6: Tales vos desponsavi, ut exhibeam vos Deo,   sed timeo ne, sicut serpens, id est diabolus, per serpentem   seduxit Evam, a paradiso eam eiiciens; seduxit, dico,   astutia sua, scilicet promittendo falsa,   ita, per similes deceptiones   corrumpantur sensus vestri, id est intellectus vestri per similes deceptiones,   et excidantia simplicitate, que est in Christo, id est a paradiso simplicis fidei Christi, que nil alienum recipit. Isti enim Corinthii similes sunt Eve, pseudo similes serpenti, id est diabolo, qui per eos insidiatur. Lux fidei similis est paradiso. Quorum {192.71A} ergo fides corrumpitur, a paradiso eiiciuntur, quia preponunt mendacium veritati. Qui ergo mendacium edificant in hominibus, ab eis pellunt veritatem, et etiam immittunt diabolum, et ita excludunt Christum. Si quid enim dixeris contra fidem, intrat putredo de veneno serpentis, et nascuntur vermes mendaciorum, et nihil integrum remanet. Ideoque sicut patribus nostris adversus leonem opus erat patientia, sic nobis adversus draconem vigilantia. Tunc enim cogebat, nunc docet. Tunc ingerebat violentias, nunc insidias. Videbatur tunc fremens, nunc lubricus et oberrans difficile videtur. Ideo timet Apostolus ne, sicut per serpentem seducta est Eva, ita per hereticos corrumpatur Ecclesia a virginitate fidei quam gestat in corde. Modo ergo {192.71B} anima virginitatem tuam serva, postea fecundanda in amplexu sponsi tui. Sepite ergo, ut scriptum est, aures vestras spinis (Sir. 28). Adhuc enim mussitat serpens et non tacet. Quod gestum est in illo paradiso, hoc geritur in Ecclesia. Nemo igitur vos seducat ab isto paradiso Ecclesie. Sufficiat quod illic lapsi sumus, vel experti corrigamur.
a Apc. 14.
1 Quasi] + dicat PL
2 Quasi] + dicat PL
3 Quasi] + dicat PL
4 Quasi] + dicat PL
5 Quasi] + dicat PL
6 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 2Cor. 11,4 
dist. 2
prol.|
marg.| Nam, si is. quasi7: Timeo ne per illos pseudo corrumpantur sensus vestri, sed non debetis eos pati, quia non aliud predicant quam ego, et deterius quam ego. Cur ergo existimatis nos inferiores illis? Et hoc est quod ait:   Nam, si is qui venit, scilicet non missus. Vel qui venit, id est venditur, quia pro questu temporali facit,   predicat alium Christum, quem non predicavimus, id est etsi {192.71D} predicat alium Christum excellentiorem quam ego; quod esse non potest; aut si per eos   accipistis alium, id est meliorem   spiritum quam non accepistis per nos; quod utique non est, sed potius per nos, non per illos accepistis Spiritum;   aut si predicat vobis   aliud Evangelium, id est aliam de redemptione predicationem, que esse non potest. Quod Evangelium   non recepistis per nos,   recte pateremini. [AMBROSIUS] quasi8: Si aliud maius fit vobis per eos quam per nos, tunc recte pateremini. Galatis autem anathema dicit, si aliud reciperent. Corinthiis autem rectum esse dicit recipere, si aliud predicatum fuerit; sed aliud hic dicit quod sit potius et maius eo {192.72} quod ab apostolis traditum fuerit. Galatis autem dicit ut non reciperent aliud, scilicet quod utique non maius esset, sed contrarium.   Existimo enim. Supra egit de pseudoapostolis, nunc de veris predicatoribus loquitur; quibus Paulus inferior videbatur, quia non fuerat cum Iesu. quasi9: Si aliud predicarent, recte pateremini; sed, quia hoc non est, non recte eos patimini. Et vere hoc non est.   Existimo enim me nihil minus fecisse in his   a magnis apostolis, id est quam magni apostoli. Et ita constat quod non minus illis pseudo feci, cum nec minus fecerim, quam magni apostoli. Magni apostoli videntur apud istos Petrus et alii, quia cum Domino fuerunt. Vel pro pseudoapostolis hoc dicit, quibus se non minus eis fecisse ostendit. Ecclesia {192.72} enim Corinthiorum variis erroribus fluctuabat. Aliqui enim favebant apostolis qui cum Domino fuerunt in carne, Paulum deformantes, quia cum Domino non fuerit, de quo egimus. Alii favebant pseudoapostolis, a quibus compositis verbis eadem audiebant que ab Apostolo contra quos loquitur. quasi10: Non alia predicant vobis quam ego. Et quia posset dici, quod etsi eadem, melius tamen Paulo predicarent, removet. quasi11: Nec aliud predicant, nec melius. Existimo enim me nihil minus fecisse, id est vobis me dico tunc remotum a magnis apostolis. Et vere non minus pseudo feci, vel veris apostolis.
7 Quasi] + dicat PL
8 Quasi] + dicat PL
9 Quasi] + dicat PL
10 Quasi] + dicat PL
11 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 2Cor. 11,6 
marg.| Nam, etsi sum imperitus sermone, quia non orno {192.72} verba [AMBROSIUS] vel quia impedite lingue sum,   sed tamen   non sum imperitus scientia, quia scio quidquid magni. Hoc autem quod ait, imperitus sermone, non ad apostolos pertinet, quia non erant eloquentes, sed ad pseudo qui componebant verba quos preferebant Corinthii causa accurati sermonis, cum in religione vis sermonis necessaria sit, non sonus vocis. Imperitus enim sermone non est reus apud Deum, sed qui non habet scientiam Dei maxime que pertinet ad salutem.   In omnibus autem predictis manifestus sum vobis, quia experti estis que per me fiunt. Ideo horum omnium predicatorum vos mihi testes esse potestis et debetis. Et ideo peius est quod hoc scientes me preponitis illis.
Numérotation du verset 2Cor. 11,7 
marg.| Aut numquid, quasi12: Non minus illis feci;   aut si {192.72D} minus feci,   numquid peccatum feci, id est numquid peccavi in hoc? Quoniam gratis, id est sine sumptu, evangelizavi vel predicavi vobis Evangelium Dei. quasi13: Non. Et est sensus: Minus illis non feci vobis, sed plus, quia feci gratis. Unde mihi irascimini, et alios mihi preponitis, cum hoc non sit peccati, sed glorie, gratis predicavi vobis. Ego, dico,   meipsum humilians, operando manibus meis,   ut ita   vos exaltemini a morte ad vitam, remotis a predicatione pseudoapostolis, et quia non putatis vos emisse licentiam peccandi. His enim duabus ex causis sumptus debitos non accepit. Et quasi aliquis quereret unde ergo vivebas? Respondet: {192.73A}   Alias ecclesias exspoliavi, non parva in eis se expendisse significat. Cum enim dicit, exspoliavi, multa accepta et data significat. Exspoliavi dico,   accipiens stipendium ab aliis   ad ministerium vestrum, id est ut possem vobis predicare, et non accepi etiam ab aliquo vestrum nec etiam cum egerem. Et hoc est quod subdit:   Et cum essem apud vos et egerem, nulli fui onerosus, aliquid accipiendo. Non fui onerosus, et si egerem et potui abstinere.   Nam quod mihi deerat, post spolia ecclesiarum,   suppleverunt fratres qui venerunt a Macedonia. Ab his bene correctis fuit accipiendum, ne bene seminantes amitterent fructum, quia si non acciperet, illis forte in scandalum proficeret.   Et universaliter dicam   in omnibus, scilicet verbis et factis, non solum in stipendiis   servavi me vobis sine onere, quia {192.73B} non iactavi me de genere contra vos nec aliquid huiusmodi feci; et de cetero   servabo, maxime abstinendo a stipendio debito.
12 Quasi] + dicat PL
13 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 2Cor. 11,10 
dist. 3
prol.|
marg.| Est veritas Christi in me. quasi14: Et vere servabo,   quia verax Christus in me loquitur; hoc scilicet quoniam   hec gloria Christi, scilicet quod gratis predico, quod a licitis abstineo propter salutem vestram,   non infringetur in omnibus   regionibus Achaie. Et   quare? putatis hoc fieri,   quia non diligo vos? Scilicet putatis me facere odio quod dicunt pseudo?   Deus scit, quod ego diligo vos, et quod pro odio non facio. [AMBROSIUS] Ut sibi credatur iuramento firmat, dans testem Deum sue dilectionis {192.73D} quam habebat erga eos, quia non ideo nolebat accipere, quia non illos diligebat, sed ideo magis, quia eos amabat. Unde subdit:   Quod autem etc. quasi15: Non pro odio vestri illud facio, sed ideo facio ut amputem occasionem pseudo, id est quia diligo vos. Et hoc est quod ait,   quod autem facio nunc et   faciam semper,   ut meo exemplo   amputem occasionem eorum qui per me   volunt habere   occasionem sumendi vestra. Intentio enim et studium pseudoapostolorum erat in pecuniis accipiendis. Ideoque Apostolus accipere renuit, ne illis esset forma et occasio accipiendi. Sciebat enim quod si non acciperent, non diu predicarent. Unde subdit:   Ut in {192.74A}   quo. quasi16: Ideo non accepi ut amputem occasionem, ut tales   inveniantur sicut et nos, id est similes nobis. In quo, id est in esse similes nobis,   gloriantur, eruntne sicut et nos? utique.   Nam eiusmodi etc.
14 Quasi] + dicat PL
15 Quasi] + dicat PL
16 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita, ut in quo gloriantur, id est in accipiendo, inveniantur sicut et nos, id est similes nobis. Gloria enim eorum est in extorquenda pecunia, sed me non accipiente non accipient. Et vere non. Nam huiusmodi etc.
marg.| Vel ita: Ideo non accipio, ut in quo gloria, id est non accipiendo, inveniantur sicut et nos, id est non meliores nobis, et cur non accipiunt? ut videantur boni. Nam eiusmodi pseudoapostoli sunt operarii subdoli, scilicet callide sub specie religionis decipientes,   transfigurantes se in apostolos Christi, id est exterius ostendentes {192.74B} se esse apostolos Christi.   Et non est hoc   mirum, ipse enim Satanas, qui est caput eorum,   transfigurat se in angelum lucis, id est ostendit se quasi angelum Dei, scilicet Christum, vel aliquem celestem angelum, ut decipiat: quod et ad aerumnas huius vite pertinet. Transfigurat enim se ad tentandum eos quos ita erudiri opus est, vel ad decipiendum aliquos, prout iustum est. Ad quod magna Dei misericordia necessaria est, ne quisquam cum bonos angelos amicos habere se putat, habeat malos demones fictos amicos, eosque tanto nocentiores quanto astutiores ac fallaciores patitur inimicos; neque sancti et fideles unius veri Dei cultores ab eorum fallaciis et multiformi tentatione securi {192.74C} sunt, in his diebus malignis, ubi ista sollicitudo non inutilis, ne, cum Satanas se transfigurat, fallendo ad aliqua perniciosa seducat. Nam, quando sensus corporis fallit, mentem vero non movet a vera rectaque sententia, qua quisque vitam fidelem gerit, nullum est in religione periculum. Vel cum se bonum fingens ea vel facit, vel dicit que bonis angelis congruunt, etiam si credatur, bonus non est error, periculosus aut morbidus. Cum vero per hec aliena ad sua incipit ducere, ne quis post eum eat, opus est magna vigilantia; quod nemo sine Deo potest, et ipsa huius difficultas ad hoc utilis est, ne sit spes sibi quisque, aut homo alter alteri, sed Deus tantum: quod nobis expedire prorsus piorum ambigit nemo. Et quia Satanas transfigurat {192.74D} se in angelum,   non est ergo magnum si ministri eius transfigurentur velut sint   ministri iustitie, finis quorum, scilicet ministrorum Christi et Satane,   erit secundum opera ipsorum. Iterum dico, quasi17: Dixi, supportate me insipientem, nunc iterum dico aperte,   ne quis putet me insipientem, in gloria spiritualium, quia pro bono facio.   Alioquin, scilicet si in gloria illa spiritualium insipiens sum, tunc magis   accipite, id est accipietis,   me insipientem, in gloria carnis. Nec simpliciter dicit insipientem, sed ait   velut insipientem, quia nec in hoc vere insipiens est, quia pro bono facit, nec ipse habet in gloria. Accipite me, dico, quasi insipientem in hoc,   ut {192.75A}   ego glorier modicum quid, id est secundum carnem, que gloriatio modica est.   Quod loquor. quasi18: Ideo velut insipiens sum, quia quod loquor   in hac substantia glorie, id est in gloria carnis, quam quidam putant substantiam, id est ita amant, ac si per ea credant se subsistere.   Non loquor, quantum ad verborum speciem,   secundum Deum [AMBROSIUS] apud quem non surgit de carne gloria, quia apud Deum humilitas gloriosa, hec autem ad carnis tumorem pertinere videntur, ubi insipientia est.   Sed quasi in insipientia. Insipientia est aliquem laudare se; sed quia hoc Apostolus non propter se facit, sed propter Deum, ideo ait, quasi insipientia.   Quoniam multi etc. Quasi quis quereret: Cur ergo facis? Respondet: Quia multi gloriantur, et quia {192.75B} suffertis eos. Quod ita ait:   Quoniam multi gloriantur secundum carnem, id est secundum illa que pertinent ad carnem, ut est nobilitas et huiusmodi. Ideo   et ego gloriabor etiam secundum carnem. Et non mirum si illi gloriantur.
17 Quasi] + dicat PL
18 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 2Cor. 11,19 
dist. 4
prol.|
marg.| Libenter enim, id est voluntarie,   suffertis insipientes, in hac gloria, quod non debetis,   cum ipsi sitis, id est esse debeatis,   sapientes, sed non estis: quod inde hic probatur, quod tales suffertis.   Sustinetis {192.75D}   enim hanc iniuriam,   si quis redigit vos [AMBROSIUS] ex libertate Christi que est in caritate,   in servitutem legis, que ex timore servire facit; et   si quis, de potestate presumens,   devorat, id est consumit vestra; et   si quis accipit, id est decipit laude ut devoret; et   si quis extollitur, id est de nobilitate se iactat; et   si quis vos cedit, id est despicit improperando vobis genus, et hoc   in faciem, id est in presentia. [AUGUSTINUS, AMBROSIUS] In faciem enim ceditur, in cuius os iniuria irrogatur. Hoc autem   dico secundum ignobilitatem, quam nobis obiiciunt. Hoc faciebant quidam Iudei, qui eo quod essent de genere Abrahe, detrahebant illis eo quod essent incircumcisi, et se preferebant nobilitatem carnis sibi vindicantes: quos Corinthii tolerabant, {192.76A} et Apostolo preferebant.   Quasi nos. Quasi dicat; Ita vos hos sustinetis, et nobis prefertis,   quasi nos infirmi fuerimus in hac parte, glorie. In hac utique non sumus infirmi, quia   in quo quis illorum gloriari   audet, id est temere se iactare, quia temeritas est quod faciunt,   et ego audeo, id est audere possum, sine temeritate gloriari. [AUGUSTINUS.] In quo audet, dixi,   in insipientia autem dico illos audere, quia insipientia in quo gloriantur, quia ut magni videantur de carne se iactant. Apostolus autem si quid de se dicit, non pro sua iactantia facit, sed ut eos humiliet.   Hebrei etc. Dico quod in quo quis audet et ego, ita ut in his apparet.   Hebrei sunt lingua et natione,   et ego. Israelite sunt secundum ritus,   et ego. Semen Abrahe sunt, quia non est de proselytis, sed {192.76B} de genere Abrahe,   et ego. Ministri Christi sunt, per hoc decipiebant,   et ego minister Christi sum. Et   plus ego minister Christi. Hoc autem ut minus sapiens, quam deberem, quia non est hominis se laudare. Per hoc ostendit se coactum in laudem suam prorupisse. Nam qui sponte ea refert que ad laudem eius proficiant, imprudentem se non dicit. Deinde ostendit quomodo sit minister Christi plusquam illi, subdens:   In laboribus, quasi19: Ego dico ostensus minister Christi   in laboribus plurimis, quibus plusquam illi, imo et plusquam veri apostoli laboravi. Hoc ideo dicit, quia et illi pseudo aliquos habuerunt labores, ut viderentur apostoli; sed iste magis laboravit. [AMBROSIUS] Occasione autem inventa etiam veros apostolos tangit, quibus plus laboravit, {192.76} ne in se videatur minor gratia. Deinde labores per partes ostendit, subdens:   In carceribus, ostensus sum minister Christi   abundantius quam illi; et   in plagis, id est in verberibus que fuerunt   supra modum humane virtutis vel aliorum;   in mortibus, id est in periculis mortis,   frequenter fui. Frequentius enim pericula sustinuit quam ceteri. Deinde exponit plagas, subdens:   A Iudeis quinquies, id est quinque vicibus,   accepi quadragenas percussiones   una minus, ne immisericordes viderentur. Quinquies enim flagellatus a Iudeis secundum legem Moysi, accipiens plagas  XXXIX, sicut scriptum est in Deuteronomio. Quod ergo per quinque vices factum est, hic summatim refert:   Ter virgis {192.76}   cesus sum; hec a gentibus passus est. Item,   semel lapidatus sum, in civitate Lycaonia;   ter naufragium feci, id est pertuli;   nocte et die fui in profundo maris, id est in alto mari fui detentus tempestate. Vel ad litteram:   In itineribus sepe ostensus minister Christi, in   periculis fluminum, in   periculis latronum, quos diabolus cum in civitate eum occidere non posset, ei excitabat in via, cum tamen nihil ferret quod latrones cuperent. In   periculis ex genere meo, id est a Iudeis procuratis: ideo, quia lege eorum deserta ad Evangelium me converti. In   periculis ex gentibus, propter unius Dei predicationem. Item probatus sum minister Christi in   periculis in civitate, id est in commotionibus civium contra me. Item, in   periculis in solitudine, que erant vel a {192.77} serpentibus vel a penuria ciborum. Item in   periculis in mari, que non erant ex mari, sed in mari, ut hoc diversum sit a superiori. Superius enim vocavit pericula que ex mari fuerunt. Item probatus sum minister   periculis in falsis fratribus, id est que ab hereticis sunt, qui sunt falsi fratres, ut illi qui dicunt Paulum legalia tenere, sed non facile aliis aperire. Unde alibi Apostolus ait:   Ego adhuc si circumcisionem predico etc. (Gal. 5) Item probatus sum minister Christi   in labore manuum; et   aerumna morborum et huiusmodi;   in vigiliis, que sunt pro opere vel pro aliis. Item probatus sum minister Christi,   in fame et siti, in ieiuniis multis, in frigore et nuditate. Cum Apostolus se commemorat laborasse in fame et siti, ubi ergo est promissio Dei {192.77} dicentis:   Primum querite regnum Dei, et hec omnia adiicientur vobis? (Mt. 6) Videtur enim promissio Domini titubasse, cum Apostolus dicat se laborasse in fame et siti, in frigore et nuditate. Sed novit ille medicus cui semel nos totos commisimus, et a quo promissionem vite presentis ac future habemus, hec adiutoria quando apponat et quando detrahat, sicut nobis expedire iudicat ad nos consolandos et exercendos in hac vita.
19 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 2Cor. 11,28 
dist. 5
prol.|
marg.| Preter illa vero   que extrinsecus [AUGUSTINUS.] id est in corpore, que a persecutoribus patior et aliis modis, angit me in animo   instantia mea quotidiana, que nec una hora remittitur. Que est illa? scilicet   sollicitudo omnium Ecclesiarum, que ex caritate provenit. Quanto ergo maior caritas est, tanto sunt maiores plage de peccatis alienis. Unde:   Qui apponit scientiam, apponit dolorem (Qo. 1). Si ergo abundat vite caritas, magis dolebis peccantem. Et vide qualis est sollicitudo Apostoli, {192.77} quam paterna, quam materna: que tanta est ut dicat:   Quis de omnibus fidelibus   infirmatur, vel in fide, vel in aliqua virtute,   et ego non infirmor? quia ita de illo sicut de me doleo. Et   quis scandalizatur aliqua molestia tribulationum,   et ego non uror? igne caritatis qua ei compatior. Omnes enim, quia scandalum patiuntur, frixorium sunt habentium caritatem, id est ossium que ferunt carnes, id est perfectorum, quia portant et regunt carnales. Unde:   Et ossa mea sicut in frixorio confrixa sunt (Ps. 30). Et nota quod ait, uror. Urunt quidem {192.78} homines tribulationes, sed bonos non ad consumptionem, imo ad purgationem. [AUGUSTINUS.] Tribulatio enim tamquam emplastrum mordax urit te, sed sanat te; maxime autem iste affectus quia hoc verbo uror exprimitur purgat, quia de caritate venit. Et cum hec sunt,   si oportet gloriari, sicut utique oportet pro vobis, ego   gloriabor, non de potentia vel genere, ut pseudo faciunt; sed de his   que sunt infirmitatis mee, etsi in his videatur esse abiectio. Et ut vera esse ostendat que dixit vel dicturus est, iuramento confirmat, subdens:   Deus, qui novit omnia,   et pater Iesu Christi Domini nostri, cuius, scilicet servus sum, et vos eidem servire debetis,   qui est benedictus, id est laudatus per nos fideles   in secula, scit quod non mentior, in supradictis, {192.78} vel in hoc quod dicturus sum, scilicet quod mihi contigit.   Damasci. Quid est illud? Ecce,   prepositus etc. Ecce iterum infirmitas commemoratur, quasi20: Hoc accidit mihi,   Damasci, scilicet   prepositus gentis Arete regis, qui sub Areta rege illi genti preerat,   custodiebat admonitione Iudeorum,   civitatem Damascenorum ut me comprehenderet, ne amplius predicarem.   Et per fenestram in sporta demissus sum, a fratribus   per murum. Hoc quidam indigne factum esse dicunt, quia non Dei auxilio liberatus est. Sed ante non est necessarium suffragium Dei, quam deficit humanum; nec debet aliquis exspectare divinum auxilium, dum habet quid faciat, ne videatur tentare Deum. Ideo et Apostolus a discipulis per fenestram {192.78} in sporta demissus est unde effugeret. Unde subdit;   Et sic effugi manus eius prepositi. [AMBROSIUS] Videtur non fecisse sicut bonus pastor, sed ut mercenarius cui non est cura de ovibus, quas lupo veniente deserit. Sed numquid non fuit ei cura de ovibus, quia fugit? Fuit plane. Eas enim Pastori in celo sedenti orationibus commendabat, et utilitati earum se fugiendo servabat. Quod ab ipso summo Pastore dictum audierat:   Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam (Mt. 10). Quis autem credat hoc Dominum ita fieri voluisse, ut necessario ministro, sine quo vivere nequeunt, desererentur greges quos suo sanguine comparavit. Nec ipse Christus hoc fecit, quando portantibus parentibus {192.78} in Egyptum parvulus fugit, quia necdum Ecclesias congregaverat, quas ab eo desertas fuisse dicamus. Faciant ergo servi Christi ministri verbi quod precepit vel permisit, sicut ipse Christus in Egyptum fugit. Fugiant omnino de civitate in civitatem, quando eorum quisque specialiter a persecutoribus queritur, ut ab aliis qui non ita requiruntur non deseratur Ecclesia, sed prebeant cibaria conservis, quos aliter vivere non posse noverunt. Cum autem omnium, id est episcoporum et clericorum et laicorum, est commune periculum, hi qui aliis indigent {192.79} non deserantur ab his quibus indigent. Aut igitur ad loca munita omnes transeant, aut qui habet necessitatem remanendi, non relinquetur ab eis, per quos illorum est ecclesiastica supplenda necessitas; ut vel pariter vivant, vel pariter sufferant, quod eos paterfamilias volet pati.
20 Quasi] + dicat PL



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (2Cor. Capitulum 11 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=62&chapitre=62_11)

Notes :