Glossa magna

Capitulum 8

Numérotation du verset 2Cor. 8,1 

Notam autem vobis facimus1, fratres,
1 vobis facimus] inv. Weber
gratiam Dei,
que
data est in Ecclesiis Macedonie :
Numérotation du verset 2Cor. 8,2 

quod in multo experimento tribulationis
abundantia gaudii ipsorum,
et altissima
paupertas eorum,
abundavit in divitias
simplicitatis eorum,
Numérotation du verset 2Cor. 8,3 

quia secundum virtutem
testimonium illis reddo, et supra virtutem
voluntarii
fuerunt,
Numérotation du verset 2Cor. 8,4 

cum
multa exhortatione obsecrantes
nos gratiam et communicationem
ministerii,
quod
fit in sanctos.
Numérotation du verset 2Cor. 8,5 

Et
non sicut
speravimus,
sed semetipsos dederunt primum
Domino,
deinde nobis
per voluntatem Dei,
Numérotation du verset 2Cor. 8,6 

ita ut
rogaremus Titum,
ut quemadmodum cepit,
ita et perficiat in vobis2
2 vobis] vos Weber
etiam gratiam istam.
Numérotation du verset 2Cor. 8,7 

Sed sicut in omnibus abundatis fide, et sermone,
et scientia,
et omni sollicitudine,
et3
3 et] insuper praem. Weber
caritate vestra
in nos, ut et in hac gratia abundetis.
Numérotation du verset 2Cor. 8,8 

Non quasi imperans dico :
sed per aliorum sollicitudinem,
etiam vestre caritatis
ingenium bonum
comprobans.
Numérotation du verset 2Cor. 8,9 

Scitis enim
gratiam
Domini nostri Iesu Christi,
quoniam
propter vos egenus
factus est cum esset dives,
ut inopia illius4 vos divites essetis.
4 inopia illius] inv. Weber
Numérotation du verset 2Cor. 8,10 

Et consilium in hoc do :
hoc enim vobis utile est,
qui non solum facere, sed
et velle cepistis
ab anno priore.
Numérotation du verset 2Cor. 8,11 

Nunc vero et facto perficite,
ut
quemadmodum promptus est animus voluntatis in vobis5,
5 in vobis] om. Weber
ita sit
et perficiendi ex eo
quod habetis.
Numérotation du verset 2Cor. 8,12 

Si enim voluntas prompta est,
secundum id quod habet accepta est,
non secundum6 quod non habet.
6 secundum] + id Weber
Numérotation du verset 2Cor. 8,13 

Non enim
ut aliis
sit remissio,
vobis autem tribulatio,
sed ex equalitate.
Numérotation du verset 2Cor. 8,14 

In presenti tempore
vestra abundantia
illorum
inopiam suppleat,
ut et illorum
abundantia
vestre inopie sit supplementum, ut fiat
equalitas,
sicut scriptum est :
Numérotation du verset 2Cor. 8,15 

Qui multum, non abundavit,
et qui modicum non minoravit.
Numérotation du verset 2Cor. 8,16 

Gratias autem Deo,
qui dedit sollicitudinem
eamdem7
7 sollicitudinem eamdem] inv. Weber
pro vobis in corde Titi,
Numérotation du verset 2Cor. 8,17 

quoniam exhortationem
quidem suscepit, sed cum sollicitior esset, sua voluntate
profectus est ad vos.
Numérotation du verset 2Cor. 8,18 

Misimus etiam cum illo fratrem nostrum8,
8 nostrum] om. Weber
cuius laus est in evangelio
per omnes Ecclesias.
Numérotation du verset 2Cor. 8,19 

Non solum autem,
sed et ordinatus est ab Ecclesiis
comes peregrinationis nostre
in hac gratia,
que ministratur a nobis ad Domini gloriam,
et destinatam voluntatem nostram.
Numérotation du verset 2Cor. 8,20 

Devitantes hoc,
ne quis nos vituperet
in hac plenitudine,
que ministratur a nobis
in gloria Domini9
9 in... Domini] om. Weber
Numérotation du verset 2Cor. 8,21 

Providemus enim
bona
non solum coram Deo,
sed etiam coram hominibus.
Numérotation du verset 2Cor. 8,22 

Misimus autem cum illis et fratrem nostrum,
quem probavimus in multis sepe sollicitum esse.
Nunc autem multo sollicitiorem,
confidentia multa in vos,
Numérotation du verset 2Cor. 8,23 

sive pro Tito,
qui est socius meus, et in vobis10 adiutor,
10 vobis] vos Weber
sive fratres nostri, apostoli Ecclesiarum,
glorie Dei11
11 glorie Dei] gloria Christi Weber
Numérotation du verset 2Cor. 8,24 

Ostensionem ergo,
que est caritatis vestre, et nostre glorie pro vobis, in illos ostendite in faciem Ecclesiarum.

Capitulum 8

Numérotation du verset 2Cor. 8,1 
dist. 1
prol.|
marg.| Notam autem facio vobis, fratres, gratiam Dei, id est gratuitum donum Dei. Donum autem Dei vocat eleemosynam dare. Que gratia data est mihi in Ecclesiis Macedonie. Que est illa? hoc, scilicet   quod abundantia gaudii ipsorum fuit in multo experimento tribulationis, quia non solum voluerunt pati, sed experti sunt: et inde gavisi sunt, et cum pauperes essent, abundanter dederunt. Unde subdit:   Et amplissima paupertas etc. Vel: Abundantia gaudii ipsorum fuit in multo experimento tribulationis, quia pro tribulatione Pauli et Syle ibi facta non sunt scandalizati [AMBROSIUS] sed devote et {192.56} cum gaudio acceperunt verbum, ut probatos se horum passionibus demonstrarent. Et paupertas eorum amplissima, id est magna, vel nobilissima, benignitate mentis,   abundavit in divitias simplicitatis eorum, id est maior facta est, dum tendit divitias dare: Et hoc simplici animo, non ut homini placeant. Tenues qui erant in substantia facultatum, sed divites fuerunt in dando, quia priva conscientia operati sunt. Et inde   reddo illis testimonium, quia nemine cogente   voluntarii fuerunt ad dandum   secundum virtutem, rerum suarum,   et supra virtutem, ut etiam post egerent. Ipsi dico,   cum exhortatione multa obsecrantes nos, cum timens eis non assentirem, ut eos permitteremus habere   gratiam et communicationem ministerii, id est ministrationis,   quod {192.57} ministerium   fit in sanctos, id est obsecrabant nos ut liceret eis sua dare, non quasi propria, sed quasi communia de quibus ministrarent aliis.   Et non dederunt sua,   sicut, id est ea intentione qua   speravimus, id est putavimus, sed pro culpis redimendis.   Sed primum dederunt semetipsos Domino, ut ei obedirent, quia emendantes errores pristinos ac morum vitia Deo se voverunt, deinde fratribus sua dederunt, vel obtulerunt. Aliter non erat accipiendum ab eis, quia munera excecant oculos, et vim auctoritatis inclinant. Qui vero dant ut non arguantur, fructum dandi non habent. Isti vero non eo animo dederunt, ut redimentes vitia non arguerentur, sed prius dederunt semetipsos Domino, emendatione vite. Deinde, dederunt se nobis, obedientia, {192.57} scilicet ut nobis obedirent. Et hoc   per voluntatem Dei, qui vult homines subdi vicariis suis. Et   ita institerunt nobis,   ut exemplo eorum provocati,   rogaremus Titum ut quemadmodum cepit, in vobis benefacere, postquam correctos vos vidit,   ita et perficiat in vobis non modo alia, sed   etiam gratiam istam eleemosynarum in sanctos, ut scilicet gratia ista vobis non desit. Hoc dicit ut incitet eos ad dandum. Perficiat in vobis gratiam istam, dico, et non quoquomodo, sed ut abundetis etiam   in hac gratia largitionis eleemosynarum,   sicut abundatis in omnibus aliis, scilicet   in fide, et   sermone, id est gratia loquendi,   et scientia Scripturarum,   et omni sollicitudine, quia in omnibus solliciti estis,   insuper {192.57}   et caritate vestra, spirituali, habita   in nos. Non quasi. quasi1: Rogavi Titum ut perficeret hanc gratiam, sed non hoc dico quasi imperans, ne sitis transgressores.
1 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita legi potest, quasi2: Non solum rogavi Titum ut perficeret in vobis gratiam istam, sed etiam dico ego ipse, non quasi imperans ut abundetis in hac gratia sicut abundatis in omnibus, aliis scilicet in fide etc. Que non mutantur. Sed per aliorum. quasi3: Non imperans dico, sed potius hoc dico   comprobans, id est comprobare volens   bonum ingenium vestre caritatis, id est suadere volens ut largi sitis, et ex discretione animi, non pro terreno commodo faciatis, et hoc volo comprobare, et suadere vobis non modo per alia, sed etiam per sollicitudinem {192.57} aliorum, scilicet Macedonum, quibus similes sitis. Vel pauperum, de quibus solliciti esse debetis.   Scitis enim. quasi4: Pauperibus dare debetis, et vere, quia Christus sollicitus fuit de illis.
2 Quasi] + dicat PL
3 Quasi] + dicat PL
4 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 2Cor. 8,9 
dist. 2
prol.|
marg.| Scitis enim gratiam, id est caritatem,   Domini nostri Iesu Christi, cuius exemplo hortatur illos. Hanc, inquam, gratiam Christi scitis,   quoniam cum esset dives Deus, in sua maiestate, per quem et omnia facta sunt,   factus est propter nos egenus in mundo. Nota quod non ait pauper factus est, cum dives fuisset, sed cum dives esset. Paupertatem {192.58} enim assumpsit, et divitias non amisit, intus dives, foris pauper; latens Deus in divitiis, apparens homo in paupertate,   ut inopia illius vos essetis divites in spiritualibus. Per illius enim paupertatem abiecimus pannos iniquitatis, ut indueremus stolam immortalitatis. Omnes ergo divites facti sunt, in pauperem Christum credentes. Nemo ergo se contemnat. Pauper in cella, dives in conscientia, securior dormit in terra, quam auro dives in purpura. Nunc ergo expavescas cum tua mendicitate ad illum accedere, qui indutus est nostra paupertate. Qui se pauperavit, nos ditavit.   Et in hoc, id est in 130 consideratione huius tanti beneficii Dei,   do vobis   consilium, ut pauperibus eleemosynas detis. {192.58} [AUGUSTINUS.]   Hoc enim est utile vobis. Plus est enim utile facienti quam illi cui fit. Vobis dico,   qui cepistis a primo anno, id est a preterito anno,   non solum facere, sed etiam velle, quod plus est quam facere.   Nunc vero et facto perficite, ut non solum velitis, sed etiam opere perficiatis.
marg.| Vel ita, ut secundum alios dicat eos cepisse facere, et secundum alios velle. quasi5: Vobis dico, qui cepistis a primo anno non solum velle secundum quosdam, sed etiam facere secundum alios. Quidam enim voluerant, quidam ceperant, nunc vero uterque perficiunt opere: et hoc est quod subdit, nunc vero et facto perficite, ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, id est sicut prompta est discretio voluntatis eorum, quia ex discretione volunt, {192.58D}   ita sit promptus animus   perficiendi. [AMBROSIUS] Hoc dicit ut voluntas eorum in opere appareat, si vera est. Perficiendi dico,   ex eo, id est secundum id   quod habetis, sive plus, sive minus.   Si enim voluntas est prompta dando   secundum id quod habet, ut necessaria retineat, tantum   accepta est, non tantum accepta est dando,   secundum id quod non habet, id est ultra vires: ideo ex eo quod habetis vos dare moneo.   Non enim volo   ut aliis sit remissio, vel refrigerium, id est ut alii de vestris otiose vivant,   vobis autem sit   tribulatio, id est paupertas, non hoc ideo dixit, quin melius esset. Infirmis timet, quos sic dare monet ut egestatem non {192.59A} patiantur, sed potius volo   ut vestra abundantia terrenorum   suppleat inopiam illorum, qui omnia mundi deserant. Suppleat dico   in presenti tempore, quod tam breve est, et hoc   ex equalitate. Hoc ideo dicit, ut quantum quis habet, dividat cum sanctis, quia non plus exigitur, quam sibi retinere debet, sicut et Zacheus dimidium dedit bonorum suorum pauperibus (Luc 19). Vel ex equalitate suppleat vestra abundantia illorum inopiam, non utique hec dico secundum paritatem, sed ut sustententur de vestris rebus, sicut et vos. Hec est equalitas, ut qui accipiunt spiritualia, tribuant carnalia. Ipsa est pax Hierusalem, ut opera misericordie corporalia iungantur operibus predicationis spiritualibus, et fiat pax dando et accipiendo. Unde Apostolus:   Si spiritualia {192.59B}   vobis seminavimus, magnum est si carnalia vestra metamus? (1Cor. 9)   Ut et illorum. quasi6: Vestra abundantia terrenorum suppleat inopiam illorum; ut et econverso   abundantia meritorum   illorum spiritualium, qui divinis vacant,   sit supplementum vestre inopie. [AUGUSTINUS.] Qui enim vivunt in hoc seculo non habent merita ad vitam eternam sufficientia, nisi iuventur per alios. Sed quia pauperes Christi, quorum est regnum celorum, amicos sibi et debitores fecerunt, per merita eorum consequentur quod per se non potuerunt mereri; ut tunc fiat equalitas, non quin differant in claritate, sed quia id omnes habebunt, et omnibus erit sufficientia;   sicut scriptum est de manna in signo {192.59C} huius rei:   Qui multum, scilicet collegit de manna, id est amplius   habuit quam gomor,   non abundavit, quia qui plus habuit dedit indigenti; et   qui modicum, scilicet collegit, id est minus quam gomor,   non minoravit, id est non minus habuit quam gomor, quia recepit ab eo qui abundavit. In Exodo autem ita scriptum est:   Nec qui plus collegerat, habuit amplius; nec qui minus paraverat, reperit minus (Ex. 16). In quo figurabatur quod qui maiora habent merita, et qui minora, in eterno convivio eamdem habituri sunt refectionem.
5 Quasi] + dicat PL
6 Quasi] + dicat PL
marg.| [AMBROSIUS] Vel ita, ut fiat. quasi7: Dico, ut abundantia vestra suppleat illorum inopiam, ut illorum abundantia vestre inopie sit supplementum; ut ita fiat equalitas, scilicet ut, sicut ii ministrant sanctis, {192.59D} ita eis reddant vicem in futuro sancti, sicut scriptum est de manna in figura huius rei: Qui multum, scilicet collegit, non abundavit, et qui modicum, non minoravit. Plus habent sancti in spe futuri, minus vero hi qui in tempore hoc sunt divites; et cum ibi equabuntur utrique, ut sicut hic divites inopiam sanctorum sustentant, ita ibi beneficio sanctorum sustententur, et divites fiant in eterno bono.
7 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita, ut fiat. quasi8: Vestra abundantia suppleat illorum inopiam; ita ut in voluntate fiat equalitas, etsi non in opere; et sic pariter recipietis, sicut scriptum est de manna in figura huius rei, qui multum enim habuerit, et qui modicum, non minoravit: sic, qui multum dat ut dives, et qui {192.60A} parum ut pauper, si equalis voluntas est, equalem mercedem habebunt.
8 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 2Cor. 8,16 
dist. 3
prol.|
marg.| Gratias autem. quasi9: Rogavi Titum ut perficeret gratiam istam, vel ego ipse hoc consulo vobis.   Deo autem ago gratias, qui dedit in corde Titi eamdem, quam ego habeo,   sollicitudinem, pro vobis exhortandis, ut abundetis in hac simplicitate eleemosynarum. Et vere habuit sollicitudinem,   quoniam quidem suscepit exhortationem vestram, sed, cum esset sollicitior sua voluntate, quam in mea exhortatione, {192.60C}   profectus est ad vos. Qui primum rogatus excusabat se propter vestra vitia.   Misimus etiam cum illo fratrem nostrum, scilicet Lucam vel Barnabam,   cuius Luce   laus est in Evangelio scripto, vel cuius Barnabe laus est in Evangelio predicato. Laus eius dico   per omnes Ecclesias. Non solum autem laus eius in Evangelio,   sed etiam ordinatus est ab Ecclesiis Iudee comes nostre peregrinationis, id est predicationis, qua mundum circuimus, et factus est comes,   in hanc gratiam, id est in hanc largitionem eleemosynarum,   que ministratur a nobis, id est cuius nos apostoli sumus ministri. Et hoc   ad Domini gloriam, id est ut Deus inde glorificetur,   et ad voluntatem nostram, quam volumus {192.60D} ut bene detis, complendam. Voluntatem dico   destinatam, que destinata est et preordinata a Deo nobis; adeo est necessaria.
9 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita, ordinatus est comes peregrinationis nostre, id est predicationis, scilicet in hanc gratiam, id est in predicationem gentium, que ministratur a nobis, id est cuius minister sum; et hoc, ad Domini gloriam, ut scilicet inde glorificetur Dominus. Et ordinatus est comes ad complendam nostram voluntatem destinatam, id est ad complendam predicationem gentium cui destinatus sum. Devitantes. [AMBROSIUS] quasi10: Hos predictos misimus, devitantes   hoc, ne quis in hac plenitudine, largitionis eleemosynarum,   vituperet nos, dicens nos fraudare. Vel   ne quis in {192.61A} hac plenitudine, scilicet doctrine et miraculorum, vituperet nos, tamquam negligentes circa curam sanctorum; ut dicatur: Bene predicat, sed non est memor sanctorum sicut alii apostoli, et sicut sibi preceptum est. Vituperaretur ergo Apostolus, si negligenter ageret circa sanctos. Et ideo hoc premonet ut sollicitudo eius et providentia appareat.   Que plenitudo largitionis vel doctrine   ministratur a nobis, id est nostro ministerio fit, et hoc   ad Domini gloriam, id est ut Deus glorificetur.   Providemus enim. quasi11: Bene dico devitantes, providemus enim ut opera nostra   bona sint,   non solum coram Deo, scilicet ut Deo placeant,   sed et coram hominibus, ut etiam hominibus bona videantur. Coram Deo providet Apostolus bona, dum facit {192.61B} circa ministerium sanctorum quod Deus iubet; coram hominibus providet bona, dum bonos mittit ad hoc opus exhortandum, qui probitate sua eos provocent ad dandum, non scandalum faciant, ne bona doctrina Apostoli per improvidos ministros in vituperationem caderet. Nota quod recte Apostolus ait se providere bona coram Deo et hominibus. Propter nos enim conscientia nostra sufficit nobis, propter vos autem fama nostra non pollui, sed pollere debet in vobis. Due res sunt, conscientia et fama: conscientia tibi fama proximo prodest. Qui conscientie fidens famam negligit, crudelis est.   Misimus autem cum illis fratrem nostrum, Apollo:   quem probavimus in multis sepe sollicitum esse de salute nostra.   Nunc autem, cum audivit {192.61C} vos correctos,   multo sollicitiorem pro   confidentia multa habita   in vos, vel   in vobis, sive pro Tito qui de vobis ei multa retulit, et ideo Apollo, qui prius rogatus ab Apostolo et aliis fratribus ire ad eos noluit, modo ivit, quia audivit eos correctos.   Qui, scilicet Titus,   est socius meus, et in vobis, id est in vestra conversatione,   adiutor. Sive. quasi12: Pro confidentia vestri ivit, et pro Tito et Luca; cum quibus libenter ibat, sive etiam pro illis aliis hec fecit, que sunt   fratres nostri, et   apostoli Ecclesiarum, a quibus fuerat rogatus. Vel secundum aliam litteram, eodem sensu manente, scilicet   sive per fratres nostros apostolos Ecclesiarum, et   qui ipsi sunt apostoli Ecclesiarum. Hoc est   glorie Dei, Christi, id est ad gloriam Christi; quia in eis non {192.61D} hominum, sed Christi gloria est.   Ostensionem ergo etc. quasi13: Quia tales misimus ad vos,   ergo ostensionem que est caritatis vestre et nostre glorie, habite   pro vobis, id est caritatem vestram quam ostendistis aliis, et gloriam nostram similiter de vobis habitam, quam ostendistis esse veram, nunc   ostendite in illos, quos misimus ad vos, bene eos recipiendo, ut bona que de vobis audierunt probent. [AMBROSIUS] Ostendite dico, et hec   in facie Ecclesiarum, ut scilicet cetere Ecclesie agnoscant vera esse bona que de vobis audierunt. Vel in facie Ecclesiarum, scilicet ut alii a vobis accipiant exemplum.   Nam et, quasi14: De receptione eorum moneo.
10 Quasi] + dicat PL
11 Quasi] + dicat PL
12 Quasi] + dicat PL
13 Quasi] + dicat PL
14 Quasi] + dicat PL



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (2Cor. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=62&chapitre=62_8)

Notes :