Capitulum 10
Numérotation du verset
2Cor. 10,1
Ipse autem ego Paulus obsecro vos
per mansuetudinem et modestiam Christi,
qui in facie
quidem
humilis sum1 inter vos
1 sum ΩJ Rusch]
om.
Weber
absens autem confido in vobis.
Numérotation du verset
2Cor. 10,2
Rogo
autem ne presens
audeam
per eam confidentiam
qua existimor2 audere in quosdam
2 existimor ΩJ
Rusch
] existimo
Weber
qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem
ambulemus.
Numérotation du verset
2Cor. 10,3
In carne enim ambulantes
non secundum carnem militamus.
Numérotation du verset
2Cor. 10,4
Nam arma
militie nostre
non3 carnalia,
3 non] + sunt ΩJ
sed potentia Deo
ad destructionem munitionum,
consilia
destruentes,
Numérotation du verset
2Cor. 10,5
et omnem altitudinem extollentem se
adversus
scientiam Dei,
et in captivitatem redigentes
omnem intellectum
in obsequium Christi.
Numérotation du verset
2Cor. 10,6
Et
in promptu habentes
ulcisci omnem inobedientiam,
cum impleta fuerit vestra obedientia.
Numérotation du verset
2Cor. 10,7
Que secundum faciem
sunt videte.
Si quis confidit4 Christi se esse,
4 confidit] + sibi ΩJ
Weber
, + sibi ipsi
Cor3
(anti #)
hoc cogitet iterum apud se,
quia sicut ipse Christi est
ita
et nos.
Numérotation du verset
2Cor. 10,8
Nam etsi amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra
quam dedit nobis5
5 nobis ΩJ Rusch] om. Weber
Dominus in edificationem, et non in destructionem vestram non erubescam.
Numérotation du verset
2Cor. 10,9
Ut autem non existimer tamquam terrere vos
per epistolas,
Numérotation du verset
2Cor. 10,10
quoniam quidem epistole,
inquiunt,
graves sunt
et fortes,
presentia autem
corporis infirma
et sermo
contemptibilis.
Numérotation du verset
2Cor. 10,11
Hoc cogitet qui eiusmodi est
quia quales sumus
verbo per epistolas absentes, tales et presentes in facto.
Numérotation du verset
2Cor. 10,12
Non enim audemus inserere,
aut comparare
nos quibusdam qui se ipsos
commendant,
sed ipsi in nobis nosmetipsos metientes,
et comparantes nosmetipsos nobis.
Numérotation du verset
2Cor. 10,13
Nos autem
non in immensum gloriabimur,
sed secundum mensuram
regule
qua6 mensus est nobis Deus mensuram
6 qua] quam ΩJ
Weber
pertingendi usque ad vos.
Numérotation du verset
2Cor. 10,14
Non enim quasi non pertingentes ad vos, superextendimus nos
usque ad vos
enim pervenimus in evangelio Christi.
Numérotation du verset
2Cor. 10,15
Non in immensum gloriantes in alienis laboribus,
spem autem habentes crescentis fidei vestre,
in vobis
magnificari
secundum regulam
nostram
in abundantia7,
7 abundantia] abundantiam ΩJ
Weber
Numérotation du verset
2Cor. 10,16
etiam in illa
que ultra vos sunt evangelizare, non in aliena regula
in his
que
preparata sunt
gloriari.
Numérotation du verset
2Cor. 10,17
Qui autem gloriatur in Domino glorietur.
Numérotation du verset
2Cor. 10,18
Non enim qui se ipsum commendat
ille probatus est,
sed quem Deus8 commendat.
8 Deus ΩJ
Rusch
] Dominus
Weber
Capitulum 10
Numérotation du verset
2Cor. 10,1
dist. 1
dist. 1
prol.|
marg.|
Ipse autem.
Postquam admonuit bonos de eleemosynis in sanctos faciendis, agit de incorrectis qui pseudo sequebantur, et eum ferocem putabant. quasi1: Correctos ad eleemosynas invito,
vos autem,
alios qui pseudo mihi prefertis,
obsecro ego Paulus.
quasi2: Vere humilis non superbus ipse qui alios ad eleemosynas moneo, idem vobis qui illis. Obsecro, dico,
per mansuetudinem et modestiam Christi,
id est si vultis ut sim vobis lenis, et cum modo puniam vos, sicut Christus etiam provocatus lenem animum ostendit, et in correctionibus modum non excessit. Obsecro ego Paulus
qui in facie
{192.65}
quidem,
id est exterius ut dicitis,
humilis sum inter vos,
scilicet dum presens sum.
Absens autem.
quasi3: Dum non timeo aliquid mali mihi fieri a vobis,
confido in vobis,
id est confidenter ago in vos, aspere vos redarguens.
Rogo autem.
Hic dicit unde obsecret eos. quasi4: Non solum obsecro vos, sed etiam rogo
ne presens,
scilicet cum venero,
audeam
in quosdam incorrectos, id est ne presens audacter puniam eos,
per eam confidentiam qua existimor audere
absens, quia quantum putor absens confidere, tantum presens faciam in re, nisi se emendaverint. Hoc ergo rogat ut tales illos inveniat, ne cogatur irasci et audere in eos, sed premissa severitate {192.66} letetur cum eis. Quosdam dico,
qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem,
id est more carnalium,
ambulemus. In carne enim.
quasi5: Putant nos secundum carnem ambulare, quod non facimus, quia licet simus
ambulantes in carne,
id est licet simus degentes in carne, que fragilis est,
non
tamen
secundum carnem,
id est pro carnali commodo
militamus.
Non enim militiam a Deo nobis datam exercemus secundum carnem, id est pro terreno commodo. Et vere
non secundum carnem militamus. Nam arma militie nostre,
id est virtutes et miracula per que in predicatione militamus,
non sunt carnalia
debilitate,
sed sunt potentia Deo,
id est per Deum,
ad destructionem munitionum,
id est ut destruant consilia hominum seu demonum diversis {192.66} calliditatibus munita,
consilia destruentes.
quasi6: Vere possim destruere. Nam destruimus. Et hoc est quod ait. quasi7: Militamus non secundum carnem, nos, dico, destruentes consilia hominum et demonum,
et omnem altitudinem,
id est profunditatem intellectus, tam legis peritorum quam philosophorum. Altitudinem, dico,
extollentem se adversus scientiam Dei,
id est que de Deo est. Ut dum impugnant partum virginis et huiusmodi. [AMBROSIUS]
Et
etiam
in captivitatem redigentes omnem intellectum,
id est captivos ducimus omnes superbe agentes, vel intelligentes, dum Christo contradicentes vincimus. Ducentes eos usque
in obsequium Christi,
id est ut fidei Christi, cui ante repugnaverant, {192.66} humiliter obediant. Nos, dico,
etiam in promptu habentes,
quia nihil nos remordet, quo minus audeamus,
ulcisci omnem inobedientiam.
Quod faciemus,
cum impleta fuerit vestra obedientia,
id est postquam recognovero omnes ex dilectione obedientes. Tunc enim vindicat inobedientiam, cum illam condemnat per obedientiam; tunc illam destruens quando eos qui resistunt perducit ad fidem. Et hoc est digna ultio, ut perfidia ab his quibus defendebatur, damnetur,
que secundum faciem
etc. quasi8: Multa dixi quibus ostendi vobis potius debere nos sequi quam pseudo, et si vobis non sufficit quod dixi, quare me potius quam pseudo sequamini.
Videte,
hec alia,
que sunt secundum faciem,
id est ita evidentia sicut ea que sunt subiecta oculis. Aperta {192.66} enim sunt que dicet: Hec scilicet,
si quis
illorum pseudo. Hoc enim de presumentibus dicit,
confidit,
per aliquid, id est per fidem vel aliquid aliud,
se esse Christi,
id est quod ipse sit Christi.
Hoc iterum cogitet,
id est bene deliberet
apud se,
ut vim rationis non excedat, vel propter odium nostrum, vel propter honorem suum. Hoc, inquam, cogitet, quia
sicut ipse Christi est,
ita et nos, id est per quecumque ipse est Christi per eadem et nos.
1 Quasi] + dicat
PL
2 Quasi] + dicat
PL
3 Quasi] + dicat
PL
4 Quasi] + dicat
PL
5 Quasi] + dicat
PL
6 Quasi] + dicat
PL
7 Quasi] + dicat
PL
8 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita, que secundum. quasi9: Vere nos apostoli tales sumus quales supra ostendi. Que autem sunt secundum faciem videte, id est diligenter opera eorum considerate, qui in vestro conspectu tantum bona agunt, {192.67} ne forte vos seducant, ut velitis eos preferre nobis. Quod non debetis, quia, si quis illorum presumentium confidit per aliqua se esse Christi,
hoc iterum cogitet apud se,
quia sicut ipse est Christi, ita et nos, id est per quecumque ipse est Christi, per eadem et nos. Contra superbos pseudo hoc dicit, qui de se presumentes inflatione animi Apostolo se preponebant.
9 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
2Cor. 10,8
dist. 2
dist. 2
prol.|
marg.|
Nam, etsi.
quasi10: Vere ita sumus Christi sicut illi. Nam etiam excellentius nos sumus Christi per potestatem, quam illi non habent. Et hoc est quod ait:
nam, etsi amplius aliquid fuero gloriatus de nostra potestate,
scilicet apostolatus,
quam
Dominus
dedit nobis,
non illis
in edificationem, et non in destructionem vestram,
id est ut nos in virtutibus {192.67} edificemus, non ut prava doctrina vel exemplo corrumpamus, ut pseudo faciunt,
non erubescam,
quia et verum est, et non ad gloriam meam, sed ad utilitatem vestram dicitur.
Ut autem
etc. Hic dicit se, cum presens fuerit, implere opere quod absens verbo minatur. Hoc autem dicit occasionem illius sententie quam ibi dixerat, parati ulcisci omnem inobedientiam, ne putarent eum absentem tantum minari, et presentem nihil facere. quasi11: Hanc potestatem dedit mihi Dominus in edificationem et non in destructionem, sed tamen ulciscar. Videretur enim illis ideo debere blandiri, quia potestatem accepit in edificationem, non in destructionem; sed ulcisci contra opinionem quorumdam se dicit.
Ut
{192.67}
autem.
quasi12: Promptus sum ulcisci, tamen hoc dicens, existimor
tamquam terrere vos per Epistolas.
Et vere existimor,
quoniam
revera
quidam, inquiunt, Epistole
quidem
graves sunt,
id est ponderose ad intelligendum, et fortes ad terrendum.
Presentia autem corporis
est
infirma,
non audens exercere severitatem,
et sermo
est
contemptibilis,
quia ut idiota sine argumentis loquor, ut aiunt. Attende quod infirma dicit contra fortes, et contemptibilis contra graves. Ut autem non existimer a vobis tamquam terrere vos, et opere quod minor non implere,
hoc cogitet qui eiusmodi est,
scilicet qui ita de me opinatur. Et hoc idem sciatis vos, quia quod minor verbis, impleturus sum factis. Quod ita ait,
quia quales,
id est quam asperi
sumus in verbo per epistolas,
{192.68} dum sumus
absentes, tales
erimus
et presentes in facto,
scilicet ulciscentes omnem inobedientiam, quia, si vitia vestra palparemus, tunc non edificaremus, sed destrueremus.
Non enim.
quasi13: Tales erimus facto quales sumus verbo, quia non sumus pseudo similes, qui usurpant sibi potestatem in diem, et vitia palpant. [AMBROSIUS] Et hoc est quod ait. Non inserimus nos quibusdam, id est pseudo, qui non missi a Deo, commendant seipsos, aliquibus artibus, non Deus eos, id est usurpant sibi potestatem indigni. Quod est dicere: Non ponimus nos in numero illorum, ut potestatem usurpemus, sed a Deo electi accepimus, nihil ultra concessum presumentes. Illi autem non accepta potestate, sed usurpata, dominari volunt, {192.68} nomini suo vindicantes auctoritatem. Aut non comparamus nos illis, ut nos sicut illi adulemur vobis et vitia vestra palpemus, quod posset facere aliquis etiam habens recte potestatem. Hoc non facimus, ideo quia
non audemus
nos
inserere aut comparare
eis, ne sicut illi ita et nos pereamus. Non hec facimus, sed potius ipsi sumus
metientes,
id est metimur
nosmetipsos in nobis,
id est in conscientiis nostris, an a Deo missi simus attendimus, et non aliud quam quod iniunctum est usurpamus. Tanta enim potestate utimur, quanta concessa est ab auctore; nec mensuram nec modum egredimur. Et sumus comparantes 133, id est comparamus etiam nosmetipsos nobis, quia secundum quod officium nostrum exigit, facimus quod illi non faciunt. Hec autem {192.68} nos agentes, non
gloriabimur,
id est non exercebimus potestatem
in immensum,
id est ultra mensuram nostram, quod illi faciunt qui ultra mensuram usurpando gloriantur,
sed
gloriabimur,
secundum mensuram regule,
id est secundum mensuratum mihi a Deo populum, cuius ego sum regula ad dirigendum, sub qua mensura vos estis. Unde subdit: Mensuram, dico,
pertingendi
monitu Dei
usque ad vos.
[AMBROSIUS] Dei enim nutu Corinthiis evangelizare monitus est. Paratum enim erat unicuique ad quos in predicatione dirigeretur, ut singuli aliquos populos haberent proprios, de quorum fide gloriarentur. Ad regulam autem Apostoli illi omnes pertinebant, quos in fide fundaverat, qui ad omnes missus {192.68} erat a Deo. Unde addit
quam mensuram mensus est nobis
Deus. Qui ergo ei resistit, Deo mittenti resistit.
10 Quasi] + dicat
PL
11 Quasi] + dicat
PL
12 Quasi] + dicat
PL
13 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
2Cor. 10,14
dist. 3
dist. 3
prol.|
marg.|
Non enim.
quasi14: Vere Deus est mensus.
Non enim,
est superextensio. Et hoc est quod ait, {192.69}
Non enim superextendimus nos, quasi non pertingentes ad vos.
Superextendi est ultra extendi quam conceditur. Nos autem destinati sumus Deo mittente ad vos. Et vere non extendimus nos, quasi non pertingentes; pertingimus enim, quia
pervenimus usque ad vos in Evangelio Christi,
id est in predicatione Evangelii Christi. [AMBROSIUS] Nos, dico,
non gloriantes in immensum, id est in alienis laboribus,
scilicet ubi alius fundamentum fidei posuisset, quod esset ultra mensuram gloriari. Sed sumus habentes spem crescentis fidei vestre, id est speramus per fidem vestram crescentem de virtute in virtutem. Qui
in vobis,
id est per vos,
magnificari
apud alios, quia per vos tales apostoli veri probamur. Et habemus spem
evangelizare secundum regulam nostram,
{192.69} id est regnum nostrum, id est secundum quod a Deo nobis iniunctum est. Evangelizare dico,
in abundantia,
scilicet non in paucis locis, imo et in alia loca que sunt ultra vos, non tamen sumus
habentes spem,
id est non speramus
gloriari in
aliqua
aliena regula.
Nec illi qui ultra eos sunt, de alieno regimine sunt. Deinde exponit quid dixerit in aliena regula, scilicet
in his que preparata sunt
ab aliis predicatoribus, quia his predicabat, quibus non erat annuntiatum, ut gloriam suo labore quereret.
Qui autem.
quasi15: Ego gloriabor in predictis et in aliis, sed hoc totum unde gloriandum est, a Deo est. Et ideo:
Qui gloriatur,
iuxta admonitionem Ieremie,
glorietur in Domino,
id est Domino attribuat {192.69} gloriam et confidentiam suam, cuius gratia est quod non potest ille, qui non habet a Deo potestatem, quia suam gloriam querit. Non enim, quasi16: Ideo in Domino gloriandum, quia ille non est probatus a Deo, vel ab hominibus, qui commendat seipsum, id est qui extra Deum gloriatur sibi tribuendo quod Dei est. Vel
qui autem.
quasi17: Ego non gloriabor in aliena regula, similiter autem, qui gloriatur, id est potestatem vult exercere,
glorietur in Domino,
id est potestatem exerceat in mensura sibi a Deo data, quod debet. Non enim ille probatus est a Deo vel ab hominibus,
qui seipsum commendat,
qui predicat non missus, qui non est idoneus, sed presumptor et reprobus: sed quem Deus commendat, id est idoneum et dignum ostendit miraculis et virtutibus.
14 Quasi] + dicat
PL
15 Quasi] + dicat
PL
16 Quasi] + dicat
PL
17 Quasi] + dicat
PL
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (2Cor. Capitulum 10 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 19/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=62&chapitre=62_10)
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (2Cor. Capitulum 10 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 19/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=62&chapitre=62_10)
Notes :