Glossa magna

Capitulum 12

Numérotation du verset 2Cor. 12,1 

Si
gloriari oportet
non expedit quidem,
veniam autem
ad visiones
et revelationes Domini.
Numérotation du verset 2Cor. 12,2 

Scio hominem
in Christo
ante annos quatuordecim,
sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio,
Deus scit,
raptum huiusmodi1 usque ad tertium celum.
1 huiusmodi] eiusmodi Weber
Numérotation du verset 2Cor. 12,3 

Et scio
huiusmodi hominem sive in corpore, sive extra corpus nescio,
Deus scit,
Numérotation du verset 2Cor. 12,4 

quoniam raptus est in paradisum,
et audivit arcana verba,
que non licet homini loqui.
Numérotation du verset 2Cor. 12,5 

Pro huiusmodi2
2 huiusmodi] eiusmodi Weber
gloriabor
pro me autem nihil
gloriabor nisi in infirmitatibus meis.
Numérotation du verset 2Cor. 12,6 

Nam
et si voluero gloriari
non ero insipiens,
veritatem enim dicam,
parco autem
ne quis in me existimet
supra id quod videt in3 me,
3 in] om. Weber
aut
audit aliquid4 ex me.
4 aliquid] om. Weber
Numérotation du verset 2Cor. 12,7 

Et ne magnitudo revelationum
extollat me,
datus est
mihi
stimulus carnis mee
angelus Satane, ut me colaphizet.
Numérotation du verset 2Cor. 12,8 

Propter quod
ter Dominum rogavi
ut discederet a me,
Numérotation du verset 2Cor. 12,9 

et dixit mihi :
sufficit tibi gratia mea,
nam
virtus in infirmitate perficitur.
Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis,
ut inhabitet in me virtus Christi.
Numérotation du verset 2Cor. 12,10 

Propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis5,
5 meis] om. Weber
in contumeliis,
in necessitatibus,
in persecutionibus,
in angustiis
pro Christo,
cum enim
infirmor
tunc
potens sum.
Numérotation du verset 2Cor. 12,11 

Factus sum insipiens vos coegistis me6
6 coegitis me] inv. Weber
Ego enim debui a vobis commendari, nihil
enim minus feci7
7 feci] fui Weber
ab his,
qui sunt supra modum
apostoli,
tametsi nihil sum,
Numérotation du verset 2Cor. 12,12 

signa tamen apostolatus mei8 facta sunt super vos in omni patientia,
8 apostolatus mei] apostoli Weber
signis,
et prodigiis
et virtutibus.
Numérotation du verset 2Cor. 12,13 

Quid est enim quod minus habuistis pre ceteris Ecclesiis
nisi quod egoipse non gravavi vos ? Donate mihi
hanc iniuriam.
Numérotation du verset 2Cor. 12,14 

Ecce
tertio
hoc paratus sum
venire ad vos, et non ero gravis vobis.
Non enim quero que vestra sunt
sed vos.
Nec enim debent filii parentibus
thesaurizare sed parentes filiis.
Numérotation du verset 2Cor. 12,15 

Ego autem
libentissime
impendam
et superimpendar egoipse
pro animabus vestris, licet
plus vos diligens minus
diligar.
Numérotation du verset 2Cor. 12,16 

Sed esto,
ego vos non gravavi,
sed cum essem astutus dolo vos cepi.
Numérotation du verset 2Cor. 12,17 

Numquid
per aliquem eorum quos misi ad vos circumveni vos ?
Numérotation du verset 2Cor. 12,18 

Rogavi Titum,
et misi cum illo fratrem.
Numquid Titus vos circumvenit ? Nonne eodem spiritu ambulavimus ?
Nonne hisdem vestigiis ?
Numérotation du verset 2Cor. 12,19 

Olim putatis quod excusemus nos apud vos ?
Coram Deo
in Christo loquimur
omnia autem, carissimi, propter vestram edificationem.
Numérotation du verset 2Cor. 12,20 

Timeo enim
ne forte cum venero,
non quales
volo, inveniam vos et ego inveniar a vobis, qualem non vultis,
ne forte
contentiones,
emulationes,
susurrationes,
inflationes,
seditiones,
animositates,
dissensiones,
detractiones9,
9 susurrationes, inflationes seditiones - animositates, dissensiones, detractiones] inv. Weber
sint inter vos,
Numérotation du verset 2Cor. 12,21 

ne iterum
cum venero,
humiliet
me Deus apud vos,
et lugeam multos ex his
qui ante peccaverunt,
et non egerunt penitentiam super immunditia,
et fornicatione,
et impudicitia
quam gesserunt.

Capitulum 12

Numérotation du verset 2Cor. 12,1 
dist. 1
prol.|
marg.| {192.79} Item, si preter predicta   gloriari oportet, propter pseudo,   veniam narrando, non ad ea que infirmitatis sunt, sed   ad visiones, dico, si oportet gloriari, quod   quidem non expedit, respectu ipsius gloriationis, sed propter vestram utilitatem et pseudo depressionem: et ideo cum multa dixerim de laboribus et infirmitatibus meis, nunc veniam, narrando ad visiones   et revelationes, id est secreta que vidi et plene intellexi, non ut Pharao qui vidit et non intellexit. Que visiones sunt Domini, id est de Domino, vel quas Dominus aperuit. Et que sint ille visiones aperit de se, quasi de alio loquens.   Scio hominem. Consuetudo eorum qui sacras litteras nobis ministrarunt, ut quando ab aliquo eorum narrabatur historia, cum ad seipsum veniret tamquam de illo {192.79} loqueretur. Hoc enim Mattheus fecit, et Ioannes, et Moyses: ita enim de seipsis locuti sunt tamquam de aliis. Inusitatius autem hoc fecit Apostolus, non in historia, ubi rerum gestarum suscipitur explicanda narratio; sed in Epistola sic inserens se ordini narrationis sue tamquam rerum gestarum scriptor, non tamquam sui ipsius predicator. Nihil enim deperit veritati quando et res ipsa dicitur, et dicendi iactantia quodammodo vitatur. Hoc quippe narrabat quod ad laudem Dei pertinebat. De se ergo quasi de alio ait:   Scio hominem manentem   in Christo, id est conformem Christo, quia aliter non videret,   Raptum huiusmodi usque ad tertium celum. Hoc autem accidit illi homini,   ante annos quatuordecim. Quatuordecim {192.79} enim anni iam erant transacti a tempore quo vidit visionem usque ad illud quo narravit. Modo ergo pro meritis maior erat, et ex eo quod tamdiu tacuit, constat non superbe, sed ex necessitate dici. Scio, inquam, huiusmodi hominem raptum, sed   nescio qualiter sit raptus, scilicet   sive anima remanente   in corpore, sive extra corpus, eadem assumpta; sed   Deus scit, qui hoc facere potuit. Hoc ignoravit Apostolus, utrum quando raptus est in corpore fuerit anima, an omnino de corpore exierit ut corpus mortuum iaceret, donec peracta illa demonstratione membris mortuis anima redderetur, et mortuus omnino revivisceret. Et, quia ipsa a corpore {192.80} alienatio, utrum omnino mortuum corpus reliquerit, an secundum modum quemdam viventis corporis ubi anima fuerit, sed mens eius ad videnda vel audienda ineffabilia illius visionis arrepta sit, hoc incertum erat.
marg.| Et ideo forsitan dixit, sive in corpore sive extra nescio, Deus scit. Hoc nescio, sed certissime scio huiusmodi hominem raptum, id est contra naturam elevatum,   usque ad tertium celum, scilicet empyreum, quod statim factum angelis sanctis fuit repletum. [AMBROSIUS] Et dicitur empyreum, id est igneum a splendore, non a calore. Intelligitur vero ultra omnia sidera mundi fuisse raptus, et ideo magnificum, et mirabile est quod narrat. Primum celum aereum est, unde dicuntur aves celi. Secundum firmamentum, {192.80} unde in Genesi:   Fiat firmamentum, et vocavit firmamentum celum (Gn. 1). Tertium celum spirituale, ubi angeli et sancte anime fruuntur Dei contemplatione. Ad quod cum dicit se raptum, significat quod Deus ostendit ei vitam in qua videndus est in eternum. [AUGUSTINUS.] Vel tres celi intelliguntur tria genera visionum. Et est sensus: Scio hominem huiusmodi raptum, id est contra naturam elevatum, usque ad tertium celum, id est ad cognitionem deitatis. Nam primum est corporalis visio, cum quedam corporaliter videntur Dei munere que alii videre nequeunt, ut Eliseus vidit ignotos choros quando raptus est Elias. Et Balthasar vidit manum scribentem in pariete mane, rechel, phares. Secundum celum est imaginaria vel spiritualis visio, {192.80} quando aliquis in extasi vel in somno videt non corpora, sed imagines rerum Dei revelatione, ut Petrus vidit discum. Tertium celum est intellectualis visio, quando nec corpora nec imagines eorum videntur, sed incorporeis substantiis intuitus mentis mira Dei potentia figitur. Ad hanc raptus est Apostolus, ut ipsum Deum in se non in aliqua figura videret. Et hec visio duabus aliis multo excellentior est. Quod ergo non per corpus videtur nec imaginabiliter, sed proprie, hoc ea visione videtur que omnes alias superat. Occurrunt enim tria genera visionum, unum per oculos quibus ipse littere videntur; alterum, per spiritum hominis, quo proxima et absentia cogitantur; tertium, per contuitum {192.80} mentis, quo ipsa dilectio intellecta conspicitur. In his tribus generibus illud primum manifestum est omnibus quo videtur celum et terra, et omnia oculis conspicua. Nec illud alterum, quo absentia corporalia cogitantur insinuare difficile. Celum enim et terram et que in eis videre possumus, etiam in eis constituti cogitamus. Et aliquando nihil videntes oculis corporis, animo tamen corporales imagines intuemur, vel veras sicut ipsa corpora vidimus et memoria retinemus, vel fictas sicut cogitatio formare potuerit. Aliter enim cogitamus quod novimus, aliter quod non novimus. Tertium vero illud quo dilectio intellecta conspicitur, eas res {192.81A} continet, que non habent imagines sui similes, que non sint quod ipse. Dilectio enim videtur presens in specie qua est, et aliter absens in aliqua imagine sui simili, sed quantum mente cerni potest, ab alio magis, ab alio minus ipsa cernitur. Homo vero vel arbor et alia corporalia et presentia videntur in suis formis et absentia cogitantur imaginibus animo impressis.
marg.| Hec sunt tria genera visionum: Primum appellatur corporale, quia corporeis sensibus exhibetur; secundum spirituale, quia quidquid corpus non est, et tamen substantia est, iam recte spiritus dicitur; tertium vero, intellectuale ab intellectu. Tria igitur ista genera visionum, scilicet corporale, spirituale, intellectuale, singillatim considerata sunt. Secundum {192.81A} primam visionem vidit Balthasar manum, continuoque per corporis sensum imago rei corporaliter facte spiritui eius impressa est; atque in ipso viso facto et preterito illa in cogitatione permansit. Videbatur illud in spiritu et non intelligebatur; nec tunc intellectum erat, cum corporaliter fieret et appareret. Iam tamen signum esse intelligebatur, et id ex mentis officio erat, sicut et ipsam inquisitionem qua requirebatur quod illud significaret, utique mens agebat: quo non comperto, Daniel accessit, et spiritu prophetico mente illustrata quid illo signo portenderetur aperuit. Melius dicendus propheta per hoc genus visionum, quod mentis est proprium, quam ille qui et signum factum corporaliter viderat, et transacti eius imaginem in spiritu cogitando cernebat. {192.81} Secundum visionem secundam vidit Petrus in extasi discum plenum variis animalibus, et audivit vocem: Macta et manduca (Act. 10). Redditus autem corporeis sensibus id ipsum quod visum in spiritu memoria tenuerat, in eodem spiritu cogitando cernebat: que omnia non corporalia, sed corporalium imagines erant, sive cum primum in extasi vise sunt, sive cum postea cogitate. Cum vero disceptabatur et requirebatur quid illa significarent, mentis erat actio conantis, sed deerat effectus donec mens divinitus adiuta intellexit quid illud significaret hac visione. Que dicitur intellectualis ea cernuntur, que nec cernuntur corporea, nec ullas gerunt formas similes corporum, velut ipsa mens et {192.81} omnis anime affectio bona. Quo enim alio modo ipse intellectus nisi intelligendo conspicitur? Nullo. Ita et caritas, gaudium, pax, fides, 137 et huiusmodi, quibus propinquatur Deo, et ipse Deus, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia. Et habent he tres visiones ordinem suum. Prestantior enim est visio secunda quam prima, et tertia quam secunda. Hac enim mens subvecta rapitur in illam quasi regionem intelligibilium, ubi sine omni imagine corporis videt perspicuam veritatem, nullis opinionum falsarum nebulis fucatam. Ibi virtutes anime non sunt operose ac laboriose. Non enim opere temperantie libido frenatur, nec {192.82} opere fortitudinis adversa tolerantur, nec opere iustitie iniqua puniuntur, nec opere prudentie mala vitantur. Una ibi et tota virtus est amare quod videas, et summa felicitas habere quod amas . Ibi beata vita in fonte suo bibitur: inde aliquid aspergitur humane vite, ut in tentationibus huius seculi, temperanter, fortiter, iuste, prudenterque vivatur. Propter illam veritatis visionem ut in Sina, vel per spiritualem ut vidit Isaias, et Ioannes in Apocalypsi, sed per speciem non in enigmate omnis labor suscipitur.
marg.| Hoc modo visionis petivit Moyses videre Deum, id est in substantia qua Deus est, quem multis figuris viderat, et facie ad faciem ei locutus erat, quia ibi id est in illa specie qua Deus est longe {192.82} ineffabilius et presentius, id est secretius videtur, et arcana dicit, id est revelat, ubi, id est in qua claritate speciei nemo vivens in istis sensibus Deum videt. Hoc est tertium celum, scilicet visio qua Deus videtur facie ad faciem; et iste est paradisus, si dici potest, paradisorum. Nam et presens Ecclesia paradisus dicitur, et paradisus dictus est ille in quo Adam corporaliter vixit. Ad illud tertium celum raptum se dicit Paulus, sed an in corpore an anima separata, se nescire dicit. quasi1: Non humano sensu vidi, ut etsi in corpore anima existente viderit, non sit contra illud quod Dominus dicit Moysi: Non videbit me homo et vivet (Ex.  XXXIII). Tunc enim Apostolus non vixit homo, id est secundum usum sensuum corporis, sed ablatus est {192.82} ei omnis sensus hominis. Quia necesse est abstrahi ab hac vita mentem ipsam, quando in illius ineffabilem visionis lucem assumitur, et non sit incredibile quibusdam sanctis nondum ita defunctis, ut sepelienda corpora remanerent etiam istam excellentiam revelationis fuisse concessam. Cur ergo non credamus quod tanto Apostolo doctori gentium rapto usque ad istam excellentissimam visionem, voluit Deus demonstrare vitam, in qua post hanc videndus est in eternum. Et cur non dicatur iste paradisus quasi regio ubi anime bene est, nisi scilicet ipsam Dei substantiam, Verbumque Dei ac Spiritum sanctum ineffabiliter videt. Unde subdit:   Et scio etc.
1 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita, ut per tres celos intelligantur {192.82} tres ordines angelorum secundum Dionysium, qui tres ordines angelorum constituit, ternos in singulis ordinibus ponens. In primo ponit angelos, archangelos, virtutes; in secundo, principatus, potestates, dominationes; in tertio, thronos, cherubim et seraphim. Quorum tertius ordo vicinius Deum contemplatur. Ad quorum similitudinem Deum vidisse dicitur Apostolus. Et hoc est tertium celum, ad quod raptum se dicit Apostolus, ut scilicet sicut illi Deum videret. Vel primum celum est cognitio celestium corporum; secundum, cognitio celestium spirituum; tertium, cognitio Deitatis, ad quam raptus est Apostolus. Et nota quod similiter tertium {192.83} celum exposuimus in secunda sententia; sed primum et secundum aliter quam hic, et ideo distinguitur hec sententia ab illa. Deinde quasi aperiens quid tertium celum dixerit, subdit: Et scio huiusmodi hominem raptum. Nota quod se bis raptum dicit,   sive in corpore, sive extra corpus, ita scilicet quod de corpore exierit anima,   nescio, Deus scit, sed hoc scio   quoniam raptus est in paradisum, id est in cam tranquillitatem qua fruuntur illi qui sunt in celesti Hierusalem, et sic potuit videre quod numquam corporeis sensibus impeditus videre posset. [AUGUSTINUS.] Tunc enim facta est ab huius vite sensibus quedam vehementissima intentionis aversio.   Et tunc   audivit arcana verba, id est percepit intimationem de secreta Dei essentia, quasi per {192.83} verba,   que non licet homini loqui, id est verbis explicare. Dixit equidem quod posset hominibus dici, et tenuit apud se quod non posset dici. Ergo et audiatur ad quod possumus attingere, et credatur ad quod non possumus. Si diceremus illi, rogamus te, explica magnitudinem ipsius, nonne forte hoc responderet nobis: Non est valde magnus quem video, si a me potest explicari. [AMBROSIUS] Deinde, ne de se gloriose effari videretur, non sui, sed rei magnitudinem in se commendans, ait:
Numérotation du verset 2Cor. 12,5 
dist. 2
prol.|
marg.| Pro huiusmodi visione vel homine,   gloriabor, id est commendabo me:   pro me autem, fili Abrahe, et huiusmodi,   nihil gloriabor, nisi forte   in infirmitatibus meis, id est de tribulationibus quas patior.   Nam, quasi2: Dico gloriabor, et recte,   nam, etsi voluero, de revelatione vel infirmitate,   non ero insipiens, etsi videar. Et vere non.   Veritatem enim dicam, pro vestra utilitate: quod in sequenti ostendit, ubi ait:   Omnia autem propter vestram edificationem. Parco autem. quasi3: Possem et de pluribus {192.D83} aliis gloriari, sed parco, id est parce refero vix pauca, dicens:   Ne quis infirmus   existimet me esse   supra id quod videt me esse,   aut audit ab aliis   ex me, id est de me, cum non nisi infirmitas videatur in me, vel ab aliis qui vident, audiatur. Si ante magna referrem et plura, putarent forte infirmi me non esse infirmum, sed hominem immortalem vel angelum, et huiusmodi. Ideo ergo parce de se loquitur, ne quis existimet eum esse supra id quod videt vel audit, ut scilicet pro magnis illis non esse homo mortalis et fragilis videatur. Vel pro obtrectatoribus {192.A84} hoc dicit, pro quibus non magnifice gloriatur, ne dicant eum ex elatione non ex veritate id facere. [AMBROSIUS] Et est, parco autem, id est parce glorior, ne quis detractor existimet me tendere elationis tumore, supra id aliquid quod videt in me, aut audit ex me, id est ultra id quod limes meritorum meorum tendit, vel admittit.   Et ne etc. quasi4: Parco multum gloriari, ne autem aliter puter, etiam   stimulus carnis, id est stimulus pungens carnem, a Deo   datus est mihi, id est ad meam utilitatem, scilicet   ne magnitudo revelationum extollat me in superbiam. Cetera enim vitia tantum in malefacto valent; superbia vero sola in recte factis cavenda est. Cum enim quisque bene profecerit, superbia tentatur ut perdat totum profectum. {192.84B} Non itaque mirum, si contra capitale vitium, appositum sibi Apostolus dicit mordax epithima quo tumor curaretur. Quis ergo de se securus est? Quomodo securus agnus egredietur, ubi aries sic periclitari metuit? Ecquis est ille stimulus qui datus est?   Angelus Satane, id est angelus malignus missus a Deo: et propter aliud, a Satana missus venit. Dominus enim ad conservationem humilitatis immisit. Diabolus autem venit ut ad effectum traheret. Deus autem ad hoc iuste non parcebat, ut eius virtutem in infirmitate perficeret, dans colaphizantem angelum. Diabolus enim non hoc agebat, ne magnitudine revelationum Paulus extolleretur, et ut virtus eius perficeretur. [AMBROSIUS] Sed a {192.84C} Deo traditus erat iustus colaphizandus angelo Satane, qui per eum tradebat iniustos ipsi Satane.
2 Quasi] + dicat PL
3 Quasi] + dicat PL
4 Quasi] + dicat PL
marg.| Hoc ergo remedium datum est Apostolo a Deo, ut tentationibus pressus non extollatur. Unde subdit: Ut me colaphizet. quasi5: Datus est mihi angelus Satane, ut vel   qui me colaphizet, ut reprimat omnem motum superbie incutiendo tribulationes et dolores. Nam et dolore quodam corporis trahitur vehementer agitatus, dolores autem corporum plerumque immittuntur ab angelis Satane, sed hoc non possunt nisi permissi. Sic et Iob probatus est; permissus est ad eum probandum Satanas, et percussit eum vulnere. Immundus enim permittebatur, sed sanctus probabatur. Sic ergo angelus ille Satane {192.84D} permissus est, et quasi libenter venit colaphizare Apostolum, sed Apostolus curabatur.
5 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita, datus est angelus Satane qui me colaphizet, tentando per libidinem, ut quidam aiunt. Tentatio autem cui non consentitur, non est peccatum, sed materia exercende virtutis. Hoc intellige dictum de tentatione que fit ab hoste, non a carne: que peccatum est veniale, si ei non consentiatur. Propter quod, scilicet quia graviter colaphizabar, ego humane timens,   ter, quasi6: Multoties   rogavi Dominum, qui solus potest facere {192.85A}   ut stimulus   discederet a me. Quia gravis erat medicina infirmo, et ideo rogavit medicum, ut auferret quod apposuerat, quia molestum erat: ut cum medicus apponit vulneribus aliquod forte epithima molestum et ardens quo curandus est ille cuius viscera tumebant, rogat ille medicum, cum illo medicamento cruciari ceperit, ut auferat; medicus autem consolatur et monet patientiam, quia novit esse utile quod apposuit. Sic et Apostolus ait: rogavi Dominum ut discederet stimulus, id est rogavi medicum ut auferret molestum epithima quod mihi apposuerat, sed audivi vocem medici. Et Dominus melius mihi providens,   dixit mihi, per inspirationem vel per angelum: O Paule,   sufficit tibi gratia mea, scilicet quod dedi tibi in omnibus, scilicet {192.85B} quod feci te de infideli fidelem, de persecutore Apostolum, et plus omnibus laborantem et arcana videntem; vires quoque stimulos tolerandi tibi 138 addidi. Et noli hoc orare, ut discedat stimulus.
6 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 2Cor. 12,9 
dist. 3
prol.|
marg.| Nam, id est quia,   virtus perficitur in infirmitate, id est perfectio virtutum est que habet infirmitatem contrariam, cum qua legitime certet, quia certando acquiritur victoria, et sic fit virtutis consummatio. [AUGUSTINUS.] Nota quod exauditur diabolus petens Iob tentandum, et non exauditur Apostolus, petens stimulum removendum. Exaudivit eum quem disposuerat damnare, et non audivit eum quem volebat sanare. Nam et eger petit multa a medico que medicus non dat; non exaudit ad voluntatem, ut exaudiat ad sanitatem. Ita et Dominus non exaudivit {192.85D} Paulum ad voluntatem. Non est magnum a Deo exaudiri ad voluntatem, sed ad utilitatem. Aliquando Deus iratus dat quod petitis. Cum vero ea que Deus laudat et promittit ab illo petitis, securi petite. Illa enim propitio Deo conceduntur, quando autem petitis temporalia, cum modo petite, et cum timore illi committite, ut, si prosint, det, si scit obesse non det Quid enim obsit vel prosit medicus novit, non egrotus.   Libenter igitur. quasi7: Et quia virtus in infirmitate perficitur, igitur non invitus, sed libenter   gloriabor in infirmitatibus meis, ad hoc datis,   ut virtus Christi inhabitet in me, id est ut gratia Christi confirmetur in me.   Propter {192.86A}   quod, scilicet quia ad hoc date sunt infirmitates, non solum in his gloriabor ad alios, sed etiam   placeo mihi, id est multum delector.   In infirmitatibus et in quibus delectetur exponit:   In contumeliis verborum;   in necessitatibus, id est in penuriis necessariorum;   in persecutionibus que fiunt de loco ad locum;   in angustiis, id est in anxietatibus animi illatis   pro Christo. Et recte in his placeo.   Cum enim infirmor, exterius,   tunc sum potens, id est victor efficior. [AMBROSIUS] Verum est enim, quia tunc vincit Christianus cum perdere putatur; et tunc perdit perfidia, cum se vicisse gratulatur. Plaudit ergo Christianus cum illi insultatur, et surgit cum premitur. In his autem omnibus commendationibus   factus sum insipiens, id est videor factus insipiens {192.86B} sed vestra culpa, quia   vos me coegistis, qui debuistis contra pseudo commendare me. Unde subdit:   Ego enim debui a vobis commendari; quod vos non fecistis. Et ideo coactus in laudem meam prorupi. Et vere debui.
7 Quasi] + dicat PL
marg.| Nihil enim minus feci vobis,   ab his, scilicet Petro et Iacobo, et aliis, id est ad comparationem horum, vel ab his tunc remotus,   qui sunt apostoli supra modum meum, id est digniores quam ego, sicut quibusdam videtur; sed non est minor illis, nec in predicatione, nec in signis faciendis; non dignitate minor est, sed tempore. Si autem de tempore ei perscribendum putatur, ergo et Christo, quia ante cepit Ioannes predicare, quam Christus, {192.86C} et non Christus Ioannem, sed Ioannes Christum baptizavit. Non ergo sic iudicat Deus.   Tametsi. quasi8: Vere nihil minus vobis, quia   tametsi nihil sum, id est nihil esse videor quibusdam, tamen   signa apostoli, vel   apostolatus mei facta sunt in vobis, id est a Deo qui est super vos. Vel facta sunt super vos, id est plusquam digni sitis. Ac si diceret: Licet quibusdam nihil videar, tamen ea feci auctore Deo, que me Apostolum designant. Hec autem sunt signa apostolatus mei, scilicet quod ego fui in omni patientia adversorum. [AMBROSIUS] Patientiam primam memorat que ad minores pertinet, quia diu illos portavit, quasi impatientes egros, ut habita potestate signorum quasi medicina curaret vulnera erroris {192.86D} eorum. Unde subdit:   Et signis. quasi9: Et ostendi signa apostoli;   in signis et prodigiis, id est in minoribus et maioribus miraculis,   et virtutibus mentis, scilicet in castitate et aliis. Vel hec tria ita distingue, ut intelligas quia virtus est genus signorum et prodigiorum, id est nomine virtutis omne miraculum accipias, signum vero quod in quocumque tempore aliquid significat, et est prodigii genus, prodigium est quod futuro significat. Vel signum et prodigium sunt in his que contra naturam fiunt. Virtus vero in his que non contra naturam fiunt, ut per impositionem manus et orationes a morbo homines liberare.   Quid enim. quasi10: {192.87A} Vere non minus feci vobis, quia vos non habetis minus per me quam alie Ecclesie per illos; sed amplius, quia gratis predicavi vobis, quod ita dicit:   Quid enim est quod minus habuistis pre ceteris Ecclesiis, id est quid minus habuistis per me, quam cetere Ecclesie per illos,   nisi quod ego ipse non gravavi vos, accipiendo vestra. Quod si putatis iniuriam ut imperiti,   donate mihi hanc iniuriam. [AMBROSIUS] quasi11: Non est hec iniuria, sed bonum opus. Unde laude dignus sum. Si ergo pro bono opere vos offendi, ignoscite mihi. Et, quia stultus boni accusator est, ut illos imperitos ostenderet, veniam ab eis postulat eius facti, de quo laude dignus est.
8 Quasi] + dicat PL
9 Quasi] + dicat PL
10 Quasi] + dicat PL
11 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 2Cor. 12,14 
dist. 4
prol.|
marg.| Ecce. quasi12: Non gravavi vos, neque gravabo. Nam qui primo veni et secundo, me venire promisi {192.87C} et paravi.   Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos. Non tertio venit, sed tertio venire paratus fuit. Paratus sum dico, et veniam quidem,   et tunc non ero gravis, accipiendo vestra. Hoc dicit, ne videatur callide tunc non accepisse, ut nunc abundantius acciperet. [AMBROSIUS] Ideo contra obtrectatores ostendit se in ea voluntate manere.   Non enim. quasi13: Vere non ero gravis,   non enim quero que vestra sunt, scilicet divitias in auro et argento etc.   sed quero salvare   vos, quod aliter non fieret nisi a sumptibus abstinerem. Ostendit ideo accipere nolle ab eis, ut eos lucraretur, ut intelligentes quia pecunie preponit eos, tandem cognoscerent affectum illius erga eos. Non querebat Apostolus datum, sed fructum, ne quasi venditor {192.87D} Evangelii putaretur. Est tamen vere mercator Domini sui, nam prorsus vendit. Dat enim spiritualia, et querit non quidem carnalia, sed maius pretium, id est ipsos homines. Sicut Ioseph frumenta vendens in Egypto, non argentum querebat, sed ipsos ementes servos regios faciebat, et sic frumenta que non vendidit, vendidit. Venditionem ergo istam intelligite gratuitam, et aliquis emit gratis. Unde dictum est:   Sitientes, venite ad aquam, et emite vobis sine argento (Is.  LV). Quando emis, non argentum das, teipsum das, et ita emis.   Nec enim. quasi14: Ideo non quero vestra, quia sicut carnales filii non thesaurizant parentibus carnalibus, {192.88} ita:   Nec debent filii spirituales   thesaurizare, id est divitias congregare, etsi necessaria prebere,   parentibus spiritualibus. Vos autem thesaurizatis pseudoapostolis, sed potius   parentes spirituales debent   filiis spiritualibus thesaurizare divitias vite eterne, et etiam temporalia impendere, sicut carnales patres carnalibus filiis faciunt. [AMBROSIUS] Carnales utique patres filiis congregant; nam et spirituales dignum est ut a filiis sumptus accipiant ad sustentandam vitam. Hic autem probat se nolle accipere, ut transferat causam carnalis patris ad spiritualem, et dicit non solum se pro salute eorum velle impendere sua, sed etiam mori paratum. Unde subdit:   Ego autem, vel enim,   libentissime, non invitus   impendam, vobis spiritualia {192.88} et etiam temporalia ad usus vestros impendam, sicut supradixit. Alias Ecclesias exspoliavi accipiens ad ministerium vestrum, et post omnia meipsum impendam, si opus est. Unde subdit:   Et ego   ipse superimpendar pro animabus vestris. Perfecta caritas hec est, ut quis paratus sit pro fratribus mori. Sed numquid mox ut nascitur iam prorsus perfecta est, imo ut perficiatur nascitur, cum fuerit nata nutritur, cum fuerit nutrita roboratur, cum fuerit roborata perficitur, cum ad perfectionem venerit, dicit:   Cupio dissolvi etc. (Phil. 1).   Licet. quasi15: Dico quod libenter superimpendar,   licet plus diligam vos, diligens   minus diligar, a vobis quam pseudo.
12 Quasi] + dicat PL
13 Quasi] + dicat PL
14 Quasi] + dicat PL
15 Quasi] + dicat PL
marg.| {192.88} Sed esto. quasi16: Forte conceditis quod ego gravavi vos. Per meipsum dixi, non gravavi. Sed obiicitis, quod   cum essem astutus dolo cepi vos, id est decepi, id est per alios extraxi multa, quoniam per me nil vel parum emungere poteram. Sed   numquid per aliquem eorum quos misi ad vos, vel   circumveni vos: [AMBROSIUS] hoc dicit, quia forte suspicarentur ideo eum contempsisse, quia parva offerebantur ut maiora consequeretur, et ideo illos misisse ut intimarent eis maiora dare:   sed numquid per aliquem illorum circumveni illos, ut factum esset si dicerent, si vultis paratum habere Apostolum, qui parva respuit, digna date: quod compositum Apostoli, astutia intelligerent. Ideo Apostolus non tacens que ex adverso proponi possunt, se per omnia, {192.88} quia nihil per circumventionem egit apud eos, sed in simplicitate.   Rogavi Titum. quasi17: Non feci hoc dolose, sed simpliciter. Rogavi Titum venire ad vos,   et misi cum illo fratrem Barnabam vel Lucam. Et   numquid Titus circumvenit vos? nonne eodem spiritu, vel eadem voluntate, ego et ipse Titus   ambulavimus? Nonne eisdem vestigiis? id est eisdem operationibus que dicuntur vestigia, quia per eas apparet voluntas, an bona sit, an mala: Unde:   A fructibus eorum cognoscetis eos (Mt. 7)   Olim, quasi18: Iamdudum forsan   putatis quod excusamus nos apud vos, id est quod causa excusationis quasi reus dicam, quod non gravavi vos. Sed   loquimur {192.89A}   hoc coram Deo, id est teste Deo, hoc dico, qui scit quod non circumveni vos; et non superbe hoc dico, sed in   Christo amplificando in vobis.
16 Quasi] + dicat PL
17 Quasi] + dicat PL
18 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 2Cor. 12,19 
prol.|
marg.| dist. 5. Omnia autem, quasi19: Vera sunt que dico.   Omnia autem, que dixi, et de revelatione, et de tribulatione, {192.89B}   propter vestram edificationem dixi: ut pseudo repellatis, omnia propter vos feci.   Timeo enim ne forte, cum venero ad vos, inveniam vos, tales   quales non volo, id est incorrectos. Ideo preparate vos ut tales inveniamini quales volo.   Et timeo ne   ego inveniar a vobis qualem me   non vultis, id est contristans et puniens; sed timeo ne   forte sint inter vos contentiones de meritis prelatorum, ut de baptistis,   emulationes, id est invidie in his qui minus habent,   animositates in repetitione rerum et ultione,   dissensiones, id est odia inde orta,   susurrationes, cum latenter seminant discordias,   detractiones, detrahit quis ei quem odit,   inflationes, ut inflabantur illi qui maiora dona habebant,   seditiones, tumultus {192.89C} ad pugnam.   Ne iterum, quasi20: Ideo timeo ne tales vos inveniam,   ne iterum humiliet me Deus, id est affligat me,   apud vos, cum venero ad vos, ita quod   et lugeam multos ex his qui post baptismum   ante epistolam primam   peccaverunt, et non egerunt penitentiam, non solum de predictis, sed etiam   super immunditia, scilicet luxuria contra naturam   et fornicatione, que fit cum meretricibus vel coniugatis,   et impudicitia, que fit cum liberis a viro.   Quam gesserunt. quasi21: Assidue fecerunt. Nota quod ait, non egerunt penitentiam . Ad penitentiam agendam non sufficit mores in melius commutare, et a factis malis recedere, nisi etiam de his que facta sunt satisfaciat Domino per penitentie dolorem, per humilitatis gemitum, per contriti cordis {192.89D} sacrificium, cooperantibus eleemosynis. [AUGUSTINUS.] Intuere etiam quod agunt homines penitentiam ante baptismum de peccatis suis prioribus, ita tamen ut etiam baptizarentur, sicut Petrus ait in Actibus apostolorum:   Agite penitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini etc. (Act. 2). Agunt etiam homines penitentiam, si post baptismum ita peccaverint, ut excommunicari, et post reconciliari mereantur, sicut agunt in omnibus Ecclesiis illi qui proprie penitentes appellantur. Est etiam penitentia bonorum et humilium fidelium pene quotidiana, in qua pectora tundunt, dicentes:   Dimitte nobis debita etc. (Mt. 6). Non enim nobis {192.90A} ea dimitti petimus, que dimissa non dubitamus in baptismo, sed illa que humane fragilitati, quamvis parva, tamen crebra subrepunt: que si collecta contra nos fuerint, ita nos gravabunt et oppriment sicut unum aliquod grande peccatum. Quid enim interest ad naufragium, an grandi fluctu navis operiatur et obruatur, an paulatim subrepens aqua in sentinam impleat navem atque submergat? Ideo ieiunia, et eleemosyne, et orationes invigilant, et quotidianam agere penitentiam non cessamus, humiliamus animas nostras dicentes:   dimitte etc.
19 Quasi] + dicat PL
20 Quasi] + dicat PL
21 Quasi] + dicat PL



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (2Cor. Capitulum 12 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=62&chapitre=62_12)

Notes :