Glossa magna

Capitulum 4

Numérotation du verset 2Cor. 4,1 

Ideo
habentes hanc administrationem1
1 administrationem] ministrationem Weber
iuxta quod misericordiam Dei2
2 Dei] om. Weber
consecuti sumus non deficimus,
Numérotation du verset 2Cor. 4,2 

sed abdicamus occulta dedecoris,
non ambulantes
in astutia
neque adulterantes verbum Dei,
sed in manifestatione veritatis
commendantes
nosmetipsos
ad omnem conscientiam
hominum
coram Deo.
Numérotation du verset 2Cor. 4,3 

Quod si etiam opertum est
evangelium nostrum,
in his qui pereunt est opertum,
Numérotation du verset 2Cor. 4,4 

in quibus
deus huius seculi
excecavit mentes
infidelium,
ut non fulgeat
illuminatio evangelii
glorie Christi
qui
est imago
Dei invisibilis3
3 invisibilis] om. Weber
Numérotation du verset 2Cor. 4,5 

Non enim nosmetipsos predicamus,
sed Iesum Christum Dominum nostrum4.
4 nostrum] om. Weber
Nos autem servos
vestros per Iesum,
Numérotation du verset 2Cor. 4,6 

quoniam Deus qui dixit
de tenebris lucem splendescere,
qui illuxit in cordibus nostris
ad illuminationem scientie claritatis Dei
in faciem
Iesu Christi5.
5 Iesu Christi] inv. Weber
Numérotation du verset 2Cor. 4,7 

Habemus autem
thesaurum istum
in vasis fictilibus,
ut sublimitas sit virtutis Dei
et non ex nobis.
Numérotation du verset 2Cor. 4,8 

In omnibus tribulationem patimur
sed
non angustiamur,
aporiamur
sed non destituimur,
Numérotation du verset 2Cor. 4,9 

persecutionem patimur
sed non derelinquimur,
humiliamur
sed non confundimur6,
6 humiliamur....confundimur] om. Weber
deicimur
sed non perimus,
Numérotation du verset 2Cor. 4,10 

semper mortificationem Iesu
in corpore nostro
circumferentes
ut et vita
Iesu in corporibus nostris
manifestetur.
Numérotation du verset 2Cor. 4,11 

Semper enim nos
qui vivimus,
in mortem tradimur
propter Iesum,
ut et vita Iesu
manifestetur in carne
nostra mortali.
Numérotation du verset 2Cor. 4,12 

Ergo mors in nobis, operatur vita autem in vobis.
Numérotation du verset 2Cor. 4,13 

Habentes autem
eundem spiritum
fidei,
sicut scriptum est :
credidi propter quod locutus sum,
et nos
credimus
propter quod et loquimur,
Numérotation du verset 2Cor. 4,14 

scientes quoniam qui suscitavit Iesum
et nos cum Iesu suscitabit
et constituet
vobiscum.
Numérotation du verset 2Cor. 4,15 

Omnia enim propter vos,
ut gratia abundans, per multos gratiarum actione abundet in gloriam Dei.
Numérotation du verset 2Cor. 4,16 

Propter quod
non deficimus,
sed licet is qui foris est
noster homo
corrumpatur7, tamen is qui intus est
7 corrumpatur] corrumpitur Weber
renovatur de die in diem.
Numérotation du verset 2Cor. 4,17 

Id enim
quod in presenti est
momentaneum
et leve
tribulationis nostre,
supra modum
in sublimitatem
eternum
glorie
pondus
operatur nobis,
Numérotation du verset 2Cor. 4,18 

non
contemplantibus
nobis que videntur, sed que non videntur.
Que enim videntur temporalia
sunt, que autem non videntur eterna sunt.

Capitulum 4

Numérotation du verset 2Cor. 4,1 
prol.|
marg.| dist. 1. Ideo etc. quasi1: Et quia tantam claritatem habemus a Spiritu,   ideo, nos   habentes hanc administrationem, id est hanc dignitatem ut spiritum aliis ministremus. Habentes dico, non meritis, sed   iuxta quod misericordiam consecuti sumus, id est per {192.30} misericordiam Dei,   non deficimus, pro aliquibus adversis,
1 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 2Cor. 4,2 
marg.| sed abdicamus, non solum aperta mala, sed   occulta dedecoris, id est immundas cogitationes, id est omnia turpia et polluta, que fieri et cogitari possunt amovemus. Nos dico,   non ambulantes in astutia, id est in hypocrisi, ut pseudo faciunt, qui videntur humiles;   neque adulterantes verbum Dei, per admistionem falsitatis, vel pro questu predicantes; sed ambulamus   in manifestationem veritatis, quia manifeste in nobis videtur veritas. Nos dico,   commendantes, id est commendabiles facientes,   nosmetipsos, sine comparatione adversariorum adeo nos commendabiles facimus, ut veritatis nostre laus transeat; [AMBROSIUS] non solum usque ad oculum, sed etiam usque   ad omnem conscientiam hominum, {192.30} intentione mea manente,   coram Deo, id est in beneplacito Dei. Vel hoc dico, coram Deo, id est teste Deo, cui nihil occultum est. Testimonium Dei implorat, ut vel ipsi credatur quo auctore predicat. Attende Apostolum implere quod Dominus ait:   Sic luceat lux vestra coram hominibus etc. (Mt. 5). Et item:   Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis (ibid.). [AUGUSTINUS.] Voluit itaque nos bona facere in conspectu hominum, sed ad laudem Dei tantum, non nostram. Audi Apostolum utrumque facientem et docentem. Ait enim, commendantes nosmetipsos, ut ostendat se implere etiam illud:   Luceat lux vestra coram hominibus. Et addit, coram Deo, ut ostendat se implere etiam illud:   Non ut videamini {192.30}   ab hominibus. Non enim hec facit ut videatur ab hominibus.
Numérotation du verset 2Cor. 4,3 
marg.| Quod si. quasi2: Dixi nos predicare in manifestatione veritatis. Quod, id est sed   si etiam opertum est Evangelium nostrum [AMBROSIUS] id est quod a nobis predicatur,   opertum est etiam   in his qui pereunt, id est culpa eorum est qui perire meruerunt. Verum est enim quia increduli non vident splendorem veritatis, merito perfidie obcecati. In his qui pereunt dico,   in quibus pereuntibus vel verbis Evangelii,   Deus huius seculi, id est Deus qui non solum bonos regit [AUGUSTINUS.] sed etiam malos pro merito precipitat,   excecavit, a naturali ratione,   mentes infidelium, scilicet quod Christo non credunt, quos excecavit {192.30} dans eis quod volunt, id est sinens eos facere quod volunt, id est ut non credant: quod non facit malitia, sed iustitia. Vel talis potest esse ordo verborum: In quibus pereuntibus Deus verus et iustus excecavit mentes infidelium huius seculi.
2 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 2Cor. 4,4 
marg.| Vel ita: In quibus deus huius seculi, id est diabolus qui est princeps mundi, qui secularibus principatur. Vel deus seculi, id est superbia, vel ingluvies ventris, excecavit mentes infidelium, id est causa est quare excecentur. Adeo excecavit,   ut illuminatio Evangelii, id est doctrina Evangelii illuminans,   non fulgeat, id est non appareat eis. Que tamen lux est Evangelii, dico,   glorie Christi, id est in quo {192.31A} predicatur gloria deitatis Christi, non solum infirmitas humanitatis, quod Christus imago est Dei Patris, quia de illo est, cui etiam equalis est, secundum illud:   Qui videt me, videt et Patrem (Io. 14). Sciendum est quod imago et equalitas et similitudo distinguenda est, quia ubi imago, continuo similitudo est, non continuo equalitas; ubi equalitas, continuo et similitudo, non continuo imago; ubi similitudo, non continuo imago, nec equalitas. Verbi gratia, in speculo est imago et similitudo, non tamen equalitas, quia multa desunt imagini que insunt illi rei, de qua expressa est. Potest etiam aliquando esse imago in qua sit equalitas, ut in parentibus et filiis invenitur 122 imago et similitudo et equalitas, excepto tempore quo {192.31A} precedunt parentes, quia de parente exprimit similitudo Filii, ut recte imago dicatur, et potest esse tanta ut recte dicatur equalitas. Potest etiam aliquando esse similitudo et equalitas quamvis non sit imago, ut in duobus ovis paribus. Christus autem ita dicitur imago Patris, ut nihil horum desit, ut non solum eius imago sit, quia de illo est; et similitudo, quia imago est; sed etiam equalitas tanta, ut nec temporis intervallum impedimento sit, quia non generavit Deus Filium in tempore.
Numérotation du verset 2Cor. 4,5 
prol.|
marg.| dist. 2. Non enim etc. quasi3: Bene dico glorie Christi,   non enim etc. Vel ita continet. Commendamus {192.31} nos in manifestatione veritatis, et cetera talia facimus; et hoc propter Christum. Non enim predicamus nosmetipsos, sed Iesum Christum Dominum nostrum, id est predicatio nostra non tendit ad gloriam nostram, vel ad lucra nostra, sed ad gloriam Christi, quem predicamus Salvatorem et Dominum nostrum esse, illum predicamus esse Dominum.   Nos autem dominis esse,   servos, id est ministros vestros. Et hoc,   per Iesum, qui nobis hoc iniunxit.
3 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 2Cor. 4,6 
marg.| Hoc autem facimus, quoniam Deus ipse illuxit in cordibus nostris, id est se qui est lumen, nobis infudit;   qui dixit, id est precepto solo hoc fecit,   lucem splendescere de tenebris, quod fuit in separatione {192.32} elementorum. Ceperunt enim ex quo confusa moles celi et terre cepit esse, antequam lux facta esset qua illuminaretur, quod sine luce fuerat tenebrosum; postea vero accedente luce, quod factum est, melius redditur, in quo proficientis hominis affectio significatur. Unde Apostolus loquens ad fideles aita: « Fuistis aliquando tenebre, nunc autem lux in Domino ». Ille hoc fecit, qui cum tenebre essent super abyssum, dixitb: « Fiat lux: et facta est lux ». Hec lux significat lucem, que modo nobis et per nos aliis datur. Ex quo non potest intelligi quod tenebre sempiterne fuerint, sicut quidam legis calumniatores imponunt eiusdem legis scriptori sensisse: qui potius ostendit eam cepisse, cum dixit: « In principio fecit Deus {192.32} celum » etc. « Terra autem invisibilis erat et incomposita, et tenebre erant super faciem abyssi ». Illuxit dico,   ad illuminationem scientie et claritatis .
a Eph. 5.
b Gn. 1.
marg.| Vel glorie Dei, id est ut illuminaret nos scientia, qua sciremus Deum esse lumen, quo tenebre nostre illuminantur. Scientia enim glorie Dei est, qua scimus ipsum lumen esse, quo tenebre nostre illuminantur. [AMBROSIUS]
marg.| Vel ita, ad illuminationem scientie claritatis Dei, id est ut illuminemus alios per scientiam de claritate, id est de essentia Dei. Et hoc dedit nobis in faciem Iesu Christi, id est per Iesum Christum, qui est facies Patris, sine quo non cognoscitur.
Numérotation du verset 2Cor. 4,7 
marg.| Habemus autem. Hactenus egit de altitudine scientie sue, hic agit de fragilitate carnis quam refert ad gloriam suam, etsi contra videatur. {192.32} quasi4: Deus illuxit nobis ad illuminationem scientie, sed   istum thesaurum, id est scientiam istam qua alios ditemus,   habemus in vasis fictilibus, id est in corporibus fragilibus. Thesaurum dicit sacramentum Dei, quod fidelibus erogatur, perfidis absconditur. Et hoc ita,   ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex vobis, id est ut tota altitudo Dei esse videatur, et non nostra.
4 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 2Cor. 4,8 
marg.| In omnibus etc. quasi5: Vasa sunt fictilia. Et vere, quia   patimur tribulationem in omnibus, quia nullus modus tribulandi abest: sed de thesauro bene conscii non angustiamur in animo. Deinde aperte quasdam tribulationes enumerat, dicens:   Aporiamur, id est pauperes sumus adeo ut necessaria desint. Aporos enim Grece, {192.32} et Latine ‘pauper’ dicitur.   Sed non destituimur, a thesauro nostro. Vel non destituimur omnino a Deo, quia Deus pascit nos.
5 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 2Cor. 4,9 
marg.| Et patimur persecutionem, de loco ad locum;   sed non derelinquimur, a Deo, quando thesaurum custodiat.   Humiliamur, id est affligimur,   sed non confundimur, id est non erubescimus.   Deiicimur in mortis periculum,   sed non perimus, id est a bono non cessamus.
Numérotation du verset 2Cor. 4,10 
marg.| Qui per singula semper sumus   circumferentes, id est aliis propinantes, et ostendentes   in corpore nostro, non solum in animo,   mortificationem Iesu, id est quam sustinemus pro Iesu, vel quam prius Iesus sustinuit. Et hoc ideo facimus,   ut sicut mors Christi in nobis apparet, {192.33}   et vita Iesu, id est gloria,   manifestetur, etiam inimicis, non tantum in animabus, sed etiam   in corporibus nostris.
Numérotation du verset 2Cor. 4,11 
marg.| Semper enim. quasi6: Mortificationem Iesu circumferimus, et vere, quia nos qui vivimus, virtutibus, vel quibus licet vivere naturali vita, semper tradimur in mortem, id est in pericula mortis: et hoc sustinemus propter Iesum, id est pro amore Iesu, ut et vita Iesu, immortalis et impassibilis manifestetur in carne nostra, licet nunc mortali, et ideo videtur impossibile quid speramus. [AMBROSIUS] Et est sensus: Non timemus mori pro Christo propter promissam resurrectionem.
6 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 2Cor. 4,12 
marg.| Ergo mors. quasi7: Et quia hec patimur,   ergo mors operatur in nobis, vita autem in vobis, id est mors dominium exercet in nobis, sed vos ad voluptates {192.33} vite tenditis.
7 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita, quia per mortem vitam Iesu consequemur, ergo mors, non est inutilis, sed operatur, magnum quid in nobis, sed vita, qua delectamini in terrenis, operatur in vobis, mortem eternam.
marg.| Vel ita, ut legatur passive, operatur ergo, id est propter spem vite Iesu, mors operatur, id est a predictis passionibus efficitur; in nobis, id est permittimus effici in nobis, sed per hoc vita efficitur in vobis, id est fides plantatur in vobis, per quam vivitis.
Numérotation du verset 2Cor. 4,13 
prol.|
marg.| distinctio 3. Habentes autem. quasi8: Semper mors operatur in nobis. Et per hoc patet quod nos habemus   eumdem Spiritum sanctum, quem prophete habuerunt, qui Spiritus est causa   fidei, quia Spiritus {192.33} gratie facit ut habeamus fidem, ut per fidem impetramus orando, ut possimus facere quod iubemur. Cum autem dicit, eumdem spiritum fidei, ostendit quod in iustis diversorum temporum, eadem est fides. Ea enim fides, iustos salvavit antiquos, que salvat et nos, id est mediatoris Dei et hominum. Tempora ergo variata sunt, sed non fides, quia illi venturum Christum, passurum, resurrecturum, et ascensurum crediderunt; nos autem credimus Christum venisse, passum esse, resurrexisse, in celum ascendisse. Et quod antiquos iustos fides salvaverit, ostendit, dicens,   sicut scriptum est. quasi9: Habemus eumdem Spiritum quem illi. {192.34} Habentes autem eumdem spiritum fidei, quem illi habuerunt. Bene dico quod habuerunt. Sicut scriptum est de illis patribus, in quorum persona dicit David:   Credidi perfecte   propter quod locutus sum. Aliter non perfecte crederet. [AUGUSTINUS.] Non enim perfecte credunt qui quod credunt, loqui nolunt. Ideo ait, credidi propter quod locutus sum, sed propter hoc dicit se locutum esse, quia credidit; et ita duo fecit, quorum alterum alterius causa exstitit. Credidit, scilicet et locutus est, ne fides sine confessione esset inutilis.
8 Quasi] + dicat PL
9 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 2Cor. 4,14 
marg.| Habentes, inquam, et nos, ut illi   credimus futuram vitam,   propter quod loquimur, id est confitemur non timentes mala, quia sumus   scientes quoniam qui suscitavit Dominum Iesum a morte, et nos suscitabit, ut simus in eadem gloria {192.34}   cum Iesu. [AMBROSIUS] Hoc dicit propter quosdam qui negabant resurrectionem, quos et in prima Epistola arguit,   et in eadem gloria   constituet nos, id est confirmabit, ut ultra, scilicet non moriamur, nec mors nobis dominetur. Constituet, dico,   vobiscum, quia omnes unius fidei participes in una domo pacis erunt. In qua constituet, non dico nos nobiscum, sed nos vobiscum, ut non inferiores, sed pares nobis sitis, si volueritis. Et bene de vobis hoc assero.
Numérotation du verset 2Cor. 4,15 
marg.| Enim, id est quia,   omnia ista facimus   propter vos instituendos nostro exemplo, ita omnia ad vos spectant,   ut gratia Dei   abundans, in nobis   abundet et per vos in aliis, et   per vos   multos abundet   in actione gratiarum, ut, scilicet vos et alii gratias Deo agatis. Et hoc   in gloria Dei, id est ad ostendendum {192.34} Deum gloriosum, qui a munere suo nullum vult esse alienum. Ideo Apostolus omnia sustinet, et omnibus fideliter predicat, ut non paucos ad coenam perducat Dei, cuius contumelia est, si veniant pauci. Magna enim contumelia eius est qui coenam fecit opulentam, ac multos invitavit, si paucos habet.   Propter quod. quasi10: 123 Omnia facimus ad instructionem vestram.
10 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 2Cor. 4,16 
marg.| Propter quod, scilicet ut nos imitemini, non dico pro vita Iesu tantum non deficimus in tribulationibus,   sed licet homo noster, id est caro,   is qui foris est, scilicet expositus malis corrumpatur,   tamen is qui intus est, id est anima munita spe futuri, cui non accedit humanus furor, id est imago Dei,   renovatur, {192.34} in agnitione Dei   de die in diem, id est assidue. Vel renovatur de die in diem, id est assidue purior a vitiis efficitur per ignem tribulationis .
marg.| Nota quod licet dicat is qui foris est, et is qui intus, non tamen duo sunt homines, sed unus quem totum Deus facit, id est et id quod interius est, et id quod exterius est. Interiorem porro hominem pro spiritu mentis, exteriorem vero in corpore, atque ista mortali vita vult intelligi, sed ad imaginem suam non fecit, nisi id quod interius est. Non ergo fecit hominem ad imaginem suam secundum hoc quod habet corpus, corporalemque vitam, sed secundum hoc quod habet rationalem mentem, qua cognoscat {192.35} Deum, et omnibus rationalibus preponatur. Non ergo corpus tantum, sed quidquid etiam est commune pecori, exterior homo est. Totusque ille homo, scilicet secundum interiorem et exteriorem sui partem, inveteravit per peccatum, et pene addictus est. Renovatur autem nunc secundum interiorem hominem: in resurrectione vero etiam exterior percipiet celestis habitudinis dignitatem, ut totum quod factum est recreetur, et quod factum est reficiatur . Nunc vero homo exterior, scilicet corpus, quanto est hec vita diuturnior, magis magisque corrumpitur, vel etate, vel morbo, vel aliis modis.
Numérotation du verset 2Cor. 4,17 
marg.| Id enim, quasi11: Merito non deficimus, quia   id tribulationis nostre, id est minimum,   quod in presenti est, ubi non est nisi desolatio,   et momentaneum, {192.35} id est parum durans,   et leve, ad ferendum,   operatur in nobis pondus glorie, id est immensam gloriam.
11 Quasi] + dicat PL
marg.| Nota quod singula singulis opponit. Ponit enim pondus contra leve, et glorie contra tribulationis. Pondus dico, eternum, contra hoc quod dixit momentaneum, et   supra modum tribulationum, contra hoc quod dixit,   id tribulationis, et   in sublimitate, id est in celo contra hoc quod dixit, in presenti.
Numérotation du verset 2Cor. 4,18 
marg.| Parvis enim laboribus magna reddetur merces; et pleni tribulatione supra modum sublimitas glorie pensabitur perpetue, in nobis dico, non contemplantibus, id est non appetentibus   ea que videntur, sed que non videntur. Ac si diceret: Ideo operatur in nobis pondus glorie, quia non appetimus {192.35} terrena, sed celestia. Ideo que non videntur appetimus;   enim, id est quia,   que videntur temporalia sunt, id est transitoria;   que autem non videntur, eterna sunt.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (2Cor. Capitulum 4 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=62&chapitre=62_4)

Notes :