Glossa magna

Capitulum 6

Numérotation du verset 2Cor. 6,1 

Adiuvantes autem
et exhortamur ne in vacuum gratiam Dei
recipiatis.
Numérotation du verset 2Cor. 6,2 

Ait enim :
tempore
accepto
exaudivi te
et in die salutis
adiuvavi te.
Ecce nunc
tempus acceptabile,
ecce nunc
dies salutis.
Numérotation du verset 2Cor. 6,3 

Nemini dantes
ullam offensionem,
ut non
vituperetur
ministerium nostrum1,
1 nostrum] om. Weber
Numérotation du verset 2Cor. 6,4 

sed in omnibus
exhibeamus nosmetipsos
sicut Dei ministros
in multa
patientia,
in tribulationibus,
in necessitatibus,
in angustiis,
Numérotation du verset 2Cor. 6,5 

in plagis,
in carceribus,
in seditionibus,
in laboribus,
in vigiliis,
in ieiuniis,
Numérotation du verset 2Cor. 6,6 

in castitate,
in scientia,
in longanimitate,
in suavitate,
in Spiritu sancto,
in caritate non ficta,
Numérotation du verset 2Cor. 6,7 

in verbo veritatis, in virtute Dei,
per arma iustitie
a dextris
et sinistris,
Numérotation du verset 2Cor. 6,8 

per gloriam
et ignobilitatem,
per infamiam et bonam famam, ut seductores
et veraces,
sicut
qui ignoti
et cogniti,
Numérotation du verset 2Cor. 6,9 

quasi morientes
et ecce vivimus,
ut castigati et non mortificati,
Numérotation du verset 2Cor. 6,10 

quasi
tristes
semper
autem
gaudentes,
sicut
egentes
multos autem locupletantes,
tamquam
nihil
habentes
et omnia possidentes.
Numérotation du verset 2Cor. 6,11 

Os nostrum
patet ad vos, o Corinthii,
cor nostrum dilatatum est.
Numérotation du verset 2Cor. 6,12 

Non angustiamini in nobis,
angustiamini autem in visceribus vestris,
Numérotation du verset 2Cor. 6,13 

eandem autem habentes remunerationem,
tamquam filiis dico dilatamini et vos.
Numérotation du verset 2Cor. 6,14 

Nolite
iugum ducere cum infidelibus.
Que enim participatio iustitie cum iniquitate ?
Aut que societas luci ad tenebras ?
Numérotation du verset 2Cor. 6,15 

Que autem conventio Christi
ad Belial ?
Aut que pars fideli cum infideli2 ?
2 infideli] infidele Weber
Numérotation du verset 2Cor. 6,16 

Qui autem consensus templo Dei cum idolis ?
Vos enim estis templum Dei vivi
sicut dicit Dominus3 :
3 Dominus] Deus Weber
quoniam inhabitabo in illis
et inter illos4 inambulabo,
4 inter illos] om. Weber
et ero illorum Deus
et ipsi mihi erunt5 populus.
5 mihi erunt] inv. Weber
Numérotation du verset 2Cor. 6,17 

Propter quod
exite
de medio eorum
et separamini,
dicit Dominus, et immundum
ne tetigeritis,
Numérotation du verset 2Cor. 6,18 

et ego recipiam vos
et ero vobis
in patrem,
et vos eritis
mihi in filios
et filias,
dicit Dominus omnipotens.

Capitulum 6

Numérotation du verset 2Cor. 6,1 
dist. 1
prol.|
marg.| Adiuvantes autem. quasi1: Christus redemit vos, et reconciliavit.   Nos autem, scilicet missi ab eo,   adiuvantes vos, vel Christum,   exhortamur vos,   ne in vacuum gratiam Dei recipiatis, id est ne in vacuum cedat vobis gratia quam iam suscepistis. Gratia Dei est remissio peccatorum: quam in vacuum recipit ille qui non post exercet se in bonis, {192.46} vel qui in legalibus confidit. Et quasi quis quereret: Est ne gratia? Respondet: Est utique.   Ait enim Dominus in Isaia: O homo,   exaudivi te orantem pro peccatis   tempore gratie   accepto mihi vel hominibus,   et in die salutis, scilicet quando lux nata est mundo, scilicet Christus, auxiliatus sum tui vel   adiuvi te de assecutione virtutum et perseverantia bonorum operum. Deinde exponit prophetiam dicens:   Ecce. quasi2: Ita dixit Dominus in prophetia de tempore gratie, et   ecce nunc est   tempus acceptabile quo morbis mortalibus salubris medicina infunditur. Et aliis verbis idem dicit:   Ecce nunc dies salutis, qui non in lege veteri fuit. Vel ideo dicit nunc, quia statim in obitu fidelis salus datur, non cras, non post annum differtur. {192.46} [AMBROSIUS] Exhortamur vos, vos dico,   nemini dantes, adeo solliciti sumus circa salutem egrorum,   ullam offensionem, verbo vel exemplo. Et hoc facimus,   ut non vituperetur ministerium nostrum, scilicet ministerium apostolatus: quod utique vituperaretur, si nos hoc faceremus, id est si quod verbo docemus, operis exemplo non exhiberemus.
1 Quasi] + dicat PL
2 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita: nemini. quasi3: Dico ut caveatis ne in vacuum recipiatis gratiam: vos dico nemini dantes ullam offensionem verbo vel exemplo, ut non vituperetur per vos ministerium nostrum. Sed in omnibus. quasi4: Neminem offendamus, sed potius vos ut ego,   exhibeamus, id est offeramus Deo,   nosmetipsos in omnibus,   sicut Dei ministros, {192.46} quia Dei ministri non adulantur hominibus, ut placeant Deo, sicut pseudo faciunt studentes lucro.   In multa. quasi5: Exhibeamus nos ministros in omnibus, scilicet in multa   patientia, ut nec parum moveamur. Patientia, dico, habita   in tribulationibus, id est afflictionibus. Deinde tribulationes per partes exsequitur, scilicet   in necessitatibus, victus vel vestitus,   in angustiis, id est in animi cura et timore,   in plagis, id est in verberibus,   in carceribus, in seditionibus, id est commotionibus populi contra se,   in laboribus operum, quia manibus suis operabatur, ne cui gravis esset,   in vigiliis, scilicet nocte laborando etiam officio sibi delegato,   in ieiuniis coactis, vel spontaneis. Sed, cum his omnibus difficultatibus agitentur sancti, {192.46} mirum videtur quibusdam quod Dominus ait:   Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite iugum meum, et invenietis requiem. Iugum enim meum suave est (Mt. 11).
3 Quasi] + dicat PL
4 Quasi] + dicat PL
5 Quasi] + dicat PL
marg.| Considerant enim eos qui iugum ipsum intrepida cervice subierunt, et qui sarcinam illam mansuetis humeris acceperunt, tam difficilia pericula pati, ut non a laboribus ad quietem, sed a quiete ad laborem vocari videantur. Ait ergo aliquis: [AUGUSTINUS.] Quomodo iugum suave est et sarcina levis? Et quomodo dicitur: Venite ad me, qui laboratis, et ego reficiam vos; et non potius, venite, qui vacatis ut laboretis? Sed sciendum quod cum gravia et {192.47} aspera sustineant sancti, adest profecto Spiritus sanctus, qui in exterioris hominis corruptione, interiorem renovat de die in diem, et gustata requie spiritali, spe future beatitudinis omnia aspera relevat, et sic etiam in tot duris leve est etiam onus Christi, et requies est intus Spiritu sancto vivificante, et spe futuri omnia mitigante. Omnia enim seva et immania, facilia et prope nulla facit amor. Item exhibeamus nos ut Dei ministros   in castitate mentis et corporis,   in scientia Scripturarum. Vel ut sciamus quomodo inter iniquos conversandum sit.
marg.| Vel ita, in castitate, habita in scientia, ut, scilicet caste sciant, nihil adulterine opinionis admisceant. In longanimitate exspectationis, in   suavitate, ut blandi et affabiles simus. Suavitate, dico, habita {192.47} in   Spiritu sancto, quia omnia sincere facere debemus, ut secundum Deum suaves et affabiles simus; non ut illi qui per dulces sermones seducunt corda innocentium,   in caritate non ficta, sicut pseudo simulant caritatem ut decipiant. [AMBROSIUS] Ficta vero caritas est in his qui in adversitate deserunt fratres. Item, exhibeamus nos ministros   in verbo veritatis, predicando vel loquendo. Item,   in virtute Dei, scilicet ut non speremus in homine, vel in nobis si quid boni est, sed Deo attribuamus. Vel in virtute Dei, id est in miraculis, ut ea faciamus ad utilitatem, non ad iactantiam, quia qui predicta habet, miracula facit ad conversionem hominum, ut minister Dei. Item, {192.47} exhibeamus nos ministros Dei, munitos   per arma iustitie, id est per iustitiam, que loco armorum munit nos,   a dextris, id est a prosperis ne elevemur,   et a sinistris, id est adversis ne frangamur.
Numérotation du verset 2Cor. 6,8 
dist. 2
prol.|
marg.| {192.47} Item, exhibeamus nos ministros Dei, per gloriam et ignobilitatem, id est gloriosi simus apud homines vel ignobiles et contempti, ut nec inde inflemur, nec inde succumbamus, vel doleamus. Nota quod gloria et ignobilitas partes sunt prosperorum vel adversorum. Vel exhibeamus nos ministros per gloriam Evangelii, ut predicemus ea que videntur esse gloriosa, et sunt, et ignobilitatem, ut non pudeat predicare etiam ea verba Evangelii que quidam horrent. Eodem modo exhibeamus nos ministros,   per infamiam, fidei vel alicuius alterius rei,   et per bonam famam, id est si infamamur de aliquo scelere. Vel bonam famam habemus de aliquo bono opere. Item, exhibeamus nos, habiti   ut {192.48}   seductores apud quosdam; quod utique falsum est. Et ideo non simpliciter dico, seductores, sed addo,   ut. Et inde est infamia, et apud alios habiti, non dico ut   veraces, sed simpliciter veraces sine   ut. quasi6: Quod verum est. Et inde est bona fama. In his autem, ita exhibeamus nos, dico, ut nec bona estimatione superbiamus, nec mala doleamus. Item, nos sumus habiti   sicut qui ignoti sunt Deo, id est a Deo reprobati sunt. Et vere sumus   cogniti, id est a Deo probati. Item, habiti sumus apud alios   quasi morientes, id est de vitio in vitium ruentes,   et ecce vivimus bonis operibus apud opinionem aliorum, et in rei veritate. Vel de vita et morte corporali loquitur, habiti sumus a quibusdam quasi morientes et ecce vivimus. [AMBROSIUS] Inimici enim {192.48} quotidie putabant eos non evadere minas iniquorum. Ipsi autem ope Dei tuti sunt a morte presenti et futura. Item: Apud alios habiti sumus   ut castigati, id est per verba a predicatione coerciti, ita ut, scilicet putaremur cedere, apud alios non castigati habiti sumus, quod esset mortificatos esse. Ideoque et pro eo ponit,   et non sumus   mortificati, quia non vincebantur, nec cedebant. Mortificatur enim qui in fidei confessione non permanet. Vel de morte corporali potest intelligi, facti sumus ut castigati pressuris, quia permisit eos Deus pressuris exerceri, ut merito crescerent. Et non mortificati sumus, quia non permittebat Deus corporaliter occidi. Etsi enim multi martyres occiduntur, non tamen moritur {192.48} Ecclesia, sed adversis emendatur. [AUGUSTINUS.] Item, habiti sumus apud quosdam   quasi tristes, de tribulatione. Ideo addit   quasi, quia non vere tristes.   Semper autem vere   gaudentes eramus, quia hec tristitia gaudium operatur. Et tales habiti sumus apud alios. Item, habiti   sicut egentes veris bonis et spiritualibus; vel eramus egestatem patientes in terrenis. Eramus   autem locupletantes 127   multos spiritualibus divitiis, et ita sumus habiti apud alios. Item, habiti sumus non solum egentes, sed etiam   tamquam nihil penitus boni spiritualis vel terreni   habentes, quia sibi insufficientes putabantur,   et sumus   possidentes omnia, scilicet non solum spiritualia, sed etiam temporalia, quia timentibus Deum nihil deest. Hec fuit gloria apostolorum, nihil {192.48} omnino possidere, sine sollicitudine esse, et non tam res quam dominos earum possidere, quia omnia ad pedes apostolorum mittebantur, sicut in Actibus apostolorum legitur (Act. 4). Nota quibusdam addi vel   ut, vel   quasi, vel   sicut, vel   tamquam, quia hec sicut in somniis transeunt, sed contraria ponuntur sine quasi, quia certa sunt. Tristitia vestra habet quasi, gaudium non habet quasi. Quare hec? Quia gaudium certa res est: Tristitia vero sicut in somniis transit. Si quis enim somnum indicat, addit quasi, dicens: Quasi sedebam, quasi loquebar, quasi equitabam, et huiusmodi. Ubique dicit quasi, quia quod videbat dormiens, cum evigilavit non invenit.
6 Quasi] + dicat PL
marg.| Os nostrum, de sui ministerii dignitate, et Evangelii {192.49} veritate, et persone sue commendatione, et multa, et vera, et ex caritate dixit, ideo addit os nostrum: quasi7: Multa de nobis dixi, sed in omnibus predictis, os nostrum,   o Corinthii, patet apertione et multitudine et veritate dictorum,   ad vos instruendos, id est ad utilitatem vestram, quia illa omnia ample et diffuse dicta sunt ad vos corrigendos, o Corinthii, et non ad meam superbiam. quasi8: Stulti estis qui me dimisistis. Nota quod hec libere loquitur Apostolus, et ex pura conscientia. [AMBROSIUS] Male enim conscia mens loqui trepidat, sensum perdit, in verbis errat. Cor nostrum. quasi9: Hoc ideo feci, quia cor nostrum dilatatum est, id est mens nostra plena est divitiis, nec erubescit dicere que in se habet. Et ideo   non angustiamini {192.49}   in nobis, autem, id est sed   angustiamini in visceribus vestris, id est si quas angustias et inopiam scientie vel boni operis habetis, non est hoc a nobis, ut vos putatis, qui nobis pseudo prefertis, sed a vobis, qui pura corda habetis ad intelligendum et complendum.   Eamdem autem, quasi10: Angustias a vobis patimini, sed   dico, vobis   tamquam filiis et vos, ut nos   dilatamini, abundantia scientie et virtutum, et spe futuri, vos dico,   habentes eamdem remunerationem, quam et nos. Et, ut dilatemini,
7 Quasi] + dicat PL
8 Quasi] + dicat PL
9 Quasi] + dicat PL
10 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 2Cor. 6,14 
dist. 3
prol.|
marg.| Nolite ducere iugum cum infidelibus, id est nolite socii esse malorum in malis, id est nolite servi fieri libertate amissa, cum his infidelibus qui predicant carnalos observantias, si iam suscepistis iugum legis, nolite ultra ducere.   Que enim. quasi11: Ideo nolite, quia vos estis iusti, illi iniqui, et ideo in nullo debetis communicare illis,   que enim participatio {192.49}   est iustitie cum iniquitate. quasi12: Nulla.   Aut que. quasi13: Et ideo etiam nolite, quia vos estis lux per scientiam, et illi sunt tenebre per ignorantiam. Et   que societas est   luci ad tenebras? nulla.   Que autem. quasi14: Ideo item nolite, quia vos estis membra Christi, illi membra diaboli, et Christus et diabolus non conveniunt. Quod ita dicit:   Que autem est   conventio Christi ad Belial? id est ad diabolum, qui se Deum esse mentitur. Belial interpretatur   apostata, cum quo Christus non convenit, quia ille omnia male, Christus omnia bene agit.   Aut que. quasi15: Et ideo nolite, quia vos estis fideles, illi quasi infideles. Et   que pars est   fideli cum infideli? {192.50} nulla. Ut enim Christus et Belial non conveniunt, sic fidelis et quilibet infidelis.   Qui autem. Item, ideo nolite, quia vos templum Dei, in quo est Spiritus sanctus, et ipsi sunt in quibus diabolus habitat. Et nil habet templum Dei cum idolis, quod ita dicit:   Quis autem consensus est   templo Dei cum idolis? nullus. [AMBROSIUS] Et   vos estis templum Dei, et ideo non debetis communicare his qui templum sunt diaboli. In his verbis idola prohibet coli, que templo Dei sunt inimica, quia ab uno Deo separant. His omnibus modis ostendit communitatem pseudo esse vitandam. Vos enim, quasi16: Ideo non debetis consentire, quia vos estis templum Dei   vivi, qui vos vivere faciet. Sicut Dominus dicit, in Ezechiele (Ez. 18),   quoniam ego qui ubique sum {192.50} per substantiam,   inhabitabo per gratiam   in illis, id est excolam eos et puros faciam,   et inter eos inambulabo, id est in corde eorum deambulabo, quasi in lato per caritatem. Deambulat enim in nobis presentia divine maiestatis, si latitudinem invenerit caritatis, quam tamen in nobis non nisi Deus facit. Et est sensus: Inter eos inambulabo, id est promovebo eos, et perseveranter proficere faciam.   Et ero Deus illorum, id est ita benefaciam illis ut videar Deus.   Et ipsi erunt mihi populus, id est ita obedient mihi, ut videantur mei, et non mundi. Vel de corporali conversatione Christi inter homines agit; et dicit Christus, inhabitabo in illis, et inter eos inambulabo, id est corporaliter inter eos conversabor, dicit Christus. Unde Ieremias ait:   In terris visus est, et cum hominibus {192.50}   conversatus est (Baruch. 3). Et Ioannes ait:   Verbum caro factum est, et habitavit in nobis a. Et hic Christus Dominus noster est, et Ecclesia est populus eius. Unde subdit:   Et ero illorum Dominus, et ipsi erunt mihi populus. Et ideo vult eos separari ab omni contaminatione, ut suscipiat eos in filios. Unde subdit:   Propter quod etc. Utitur hic verbis Isaie, quasi suis: hoc ad litteram dictum est Iudeis habitantibus in Babylone, ne communicarent Babyloniis inter quos habitabant. Quod Apostolus spiritualiter ad nos refert. quasi17: Propter quod, quia templum Dei estis,   exite de medio eorum, quia estis in medio eorum nequitie. Exite autem, non corporaliter, sed spiritualiter, ut non taceatis, {192.50} sed increpetis eorum scelera. Tolerandi enim sunt mali pro pace, nec corporaliter ab eis recedendum sed spiritualiter. Exire vero est facere quod pertinet ad correctionem malorum, quantum licet, pro gradu cuiusque salva pace.   Et exieritis,   separamini ab eis, ut nec consensum cum eis habeatis. Vel separamini, id est seorsum sitis parati contra eos sicut prius pro eis eratis. Et hoc   dicit Dominus vobis, quasi18: Non est hoc a me.   Et immundum, id est carnales observantias, et quelibet alia illicita,   ne tetigeritis. quasi19: Nec etiam tactus sit, id est delectatio, que est primus motus mortalis peccati. Spiritualis recessio hic intelligenda est, similiter {192.51A} et de tactu cordis non corporis intelligendum est. Displicere enim malum non tangere est. Non enim prophete qui hec dicebant populum suum dimiserunt, sed inter eos habitabant, quos increpabant, unum templum cum eis intrabant, eadem sacramenta celebrabant. Hoc est ergo exire, ore non parcere, sed redarguere, corripere, monere; hoc est separari, contra eos ire; hoc est immundum non tangere, voluntate non consentire. Hec omnia prophete fecerunt. Spiritualiter ergo non corporaliter recedere debemus, quia maius malum in separatione bonorum committimus, id est dum corporaliter separamus nos a bonis propter malos, quam fugimus in coniunctione malorum non remanentes, id est quam sit illud quod fugimus fugiendo communionem {192.51A} malorum. [AUGUSTINUS.] Spiritualiter ergo quisque recedat a malis, tali non imputat Deus peccata sua, quia non fecit; aliena non, quia non approbavit; non negligentiam, quia non tacuit, non superbiam, quia in unitate permansit. Si autem corporaliter recedit, superbus est, et schismaticus.   Et ego, quasi20: Ita facite ut dixi,   et ego recipiam vos, ante eiectos,   et ero vobis, receptis   in patrem, meipsum dans vobis,   et vos eritis mihi, scilicet ad gloriam et ad honorem meum,   in filios, id est mihi similes,   et filias. Hoc ponit, ut etiam debiliores includat. Et hoc   dicit Dominus omnipotens, id est Christus qui potest omnia que Pater.
a Io. 1.
11 Quasi] + dicat PL
12 Quasi] + dicat PL
13 Quasi] + dicat PL
14 Quasi] + dicat PL
15 Quasi] + dicat PL
16 Quasi] + dicat PL
17 Quasi] + dicat PL
18 Quasi] + dicat PL
19 Quasi] + dicat PL
20 Quasi] + dicat PL



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (2Cor. Capitulum 6 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=62&chapitre=62_6)

Notes :