Glossa magna

Capitulum 13

Numérotation du verset 2Cor. 13,1 

Ecce tertio hoc venio ad vos,
in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum.
Numérotation du verset 2Cor. 13,2 

Predixi et predico ut presens bis
et nunc
absens his qui ante
peccaverunt, et ceteris omnibus
quoniam si venero iterum non parcam.
Numérotation du verset 2Cor. 13,3 

An
experimentum queritis
eius qui in me loquitur
Christus1 qui in vobis2
1 Christus] Christi Weber |
2 vobis] vos Weber |
non infirmatur sed potens est in vobis.
Numérotation du verset 2Cor. 13,4 

Nam
etsi crucifixus est ex infirmitate,
sed vivit ex virtute Dei.
Nam et nos infirmi sumus in illo,
sed
vivemus in3 eo
3 in] cum Weber
ex virtute Dei in nobis4.
4 nobis] vobis Weber
Numérotation du verset 2Cor. 13,5 

Vosmetipsos
temptate
si estis in fide,
ipsi vos probate.
An non cognoscitis vos ipsos quia Christus Iesus
in vobis est ?
Nisi forte reprobi estis.
Numérotation du verset 2Cor. 13,6 

Spero autem
quod cognoscitis5
5 cognoscitis] cognoscetis Weber
quia nos non sumus reprobi.
Numérotation du verset 2Cor. 13,7 

Oramus autem Deum
ut nihil mali faciatis,
non ut nos
probati parcamus6,
6 parcamus] pareamus Weber
sed
ut vos quod bonum est faciatis, nos autem ut reprobi simus.
Numérotation du verset 2Cor. 13,8 

Non enim possimus7
7 possimus] possumus Weber
aliquid adversus veritatem,
sed pro veritate.
Numérotation du verset 2Cor. 13,9 

Gaudemus enim,
quando nos infirmi sumus,
vos autem potentes estis.
Hoc et
oramus
vestram consummationem.
Numérotation du verset 2Cor. 13,10 

Ideo enim8
8 enim] om. Weber
hoc9 absens scribo, ut non presens durius
9 hoc] hec Weber
agam
secundum
potestatem,
quam Dominus dedit mihi in edificationem, et non in destructionem.
Numérotation du verset 2Cor. 13,11 

De cetero autem10,
10 autem] om. Weber
gaudete,
fratres11, perfecti estote,
11 gaudete fratres] inv.Weber
exhortamini,
idem sapite,
pacem habete,
et Deus dilectionis et pacis
erit
vobiscum.
Numérotation du verset 2Cor. 13,12 

Salutate invicem in osculo sancto.
Salutant vos omnes sancti12.
12 omnes sancti] inv. Weber
Numérotation du verset 2Cor. 13,13 

Gratia Domini nostri Iesu Christi
et caritas Dei
et communicatio sancti Spiritus
sit13 cum omnibus vobis.
13 sit] om. Weber
Amen.
Secunda Pauli ad Corinthios epistola finit14.
14 Secunda...finit] EXPLICIT EPISTOLA AD CORINTHOS II Weber

Capitulum 13

Numérotation du verset 2Cor. 13,1 
dist. 1
prol.|
marg.|   Ecce tertio etc. quasi1: Timeo ne tales vos {192.90C} inveniam, et cavete, quia   ecce certum vobis quod hoc   tertio apparatu   venio ad vos. Non ideo dicit tertio, quod iam bis venisset, sed quia bis paratus fuerat. Veniam dico,   et tunc   in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum, accusatorum, id est duobus vel tribus testibus approbatis. Si quid queretur ad iudicandum aliquem, et si assertione testium culpam invenero, non parcam sicut predixi bis, cum presens fui, et modo predico ut tunc bis predixi. Et hoc est quod subdit :   Predixi enim et predico, quoniam si iterum invenero,   non parcam his qui ante Epistolam   peccaverunt, et ceteris omnibus, qui prius peccaverunt. Quidam codices non habent   qui, sed subintelligitur. Ideo dicit se non parcere, quia post correctiones si non emendant, non {192.90D} debet parci eis. Hoc autem,   ut presens bis   predixi, ita   et nunc etiam   absens predico. Et quasi quis quereret, poterisne, subdit:   An queritis experimentum eius Christi,   qui Christus loquitur in me, et minas et omnia, id est vultis experiri sicut Christus potest, ut non dicam ego possum, sed Christus in me loquitur. [AMBROSIUS] Moris est divine Scripture persone Dei tribuere quod in nobis facit, sicut Apostolus ipsam locutionem illi tribuit, cuius munere loquebatur in Christo, de quo subdit:   Qui in vobis, inter vos,   non infirmatur, sed potens est in vobis , id est non infirmus, sed potens apparuit ex his que inter eos fecit, cum dona dedit, quod {192.91A} experti non dubitent se ab eo posse puniri. Quia viderunt in nomine eius mortuos suscitatos, demones fugatos, surdis auditum, mutis affatum, claudis gressum, cecis visum esse redditum. Et vere potens est:   nam, etsi crucifixus est infirmitate nostra, id est humane nature,   sed, id est tamen,   vivit ex virtute Dei, id est ex ea virtute qua Deus est. Illa est virtus divinitatis. Talis enim erat illa susceptio, que Deum hominem faceret, et hominem Deum.   Nam et nos. [AMBROSIUS] quasi2: Bene dico, quod vivit et prius infirmus fuerit,   nam et nos, multo minores illo,   infirmi sumus in illo, id est ad imitationem eius multa patimur.   Sed tamen, licet infirmi sumus,   vivemus in illo, vel   cum illo ex virtute Dei, id est per eum habebimus potestatem {192.91B} a Deo   in vobis iudicandis, et hic, et in futuro.
1 Quasi] + dicat PL
2 Quasi] + dicat PL
marg.|  Vel ita infirmi sumus in illo. Hoc non mutatur. Sed vivit cum eo, id est in simili beatitudine cum eo. Et hoc ex virtute Dei, quod tale est in vobis, id est in conscientiis vestris. Huic sensui concordat alia littera que est   erga vos, ubi habetur   in vobis. quasi3: Infirmi sumus in illo, id est multa patimur pro illo, vel ad imitationem eius a perfidis, sed per hoc vivemus cum ipso ex virtute Dei, et ita infirmitas erga vos, credentes, id est penes vos. Quia, si a perfidis infirmabantur apud credentes, non erat hec infirmitas, sed profectus, quia hinc potentiores fiunt fideles. Mors ergo illata a perfidis, vita est erga credentes, quia virtute Dei resurgent, ut vivant cum Christo.   Vosmetipsos. {192.91C} quasi4: Et quia ego non parcam, et puniendi potestatem habeo, ideo   temptate, id est considerate per actus vosmetipsos, ut quisque seipsum consideret; considerate, inquam,   si estis in fide, et si estis in fide,   ipsi probate vos, an sitis in operibus bonis in quibus esse debent fideles. Deinde quasi se considerantibus ait,   an non etc. quasi5: Ideo probate dico, quia   an non cognoscetis vosmetipsos, scilicet   quia Christus Iesus, ex priori institutione est   in vobis, per fidem et bona opera. Est utique,   nisi forte reprobi estis, ab eo quod prius habuistis.
3 Quasi] + dicat PL
4 Quasi] + dicat PL
5 Quasi] + dicat PL
marg.|   Spero autem. quasi6: Cognoscetis Christum esse in vobis,   nisi reprobi estis; sed, quidquid de vobis sit,   spero quia ex vita, quam inter vos egi, {192.91D}   cognoscetis quia nos non sumus reprobi, nec a fide, nec a potestate; sed tamen   oramus Deum, sine quo nihil boni habetur,   ut nihil mali faciatis: econtrario pseudo volunt et orant de vobis. Et   non oramus,   ut nos pareamus probati, id est potentes in vobis exercendo potestatem in ultionibus,   sed potius oramus,   ut vos faciatis quod bonum est. Nos autem simus, id est pareamus,   ut reprobi. quasi7: Sine potestate, non habentes quid vindicemus. Hoc orat Apostolus, ut his bene agentibus, in eis corripienda non inveniat, et sic reprobi appareant: probati enim videntur, dum iudicant peccatores. Si ergo non sint quos iudicent cessante auctoritate, quasi reprobi {192.92A} videntur. Attende quod ait oramus, ut nihil mali faciatis, sed boni. Intelligenda enim est hec gratia Dei, qua sola homines liberantur a malo, et sine qua nullum prorsus sive cogitando, sive volendo et amando, sive agendo faciunt bonum, non solum ut monstrante ipsa quid faciendum sit sciant, verum etiam ut prestante ipsa faciant cum dilectione quod sciunt. Hanc quippe inspirationem bone voluntatis et operis poscebat Apostolus Corinthiis, cum dicebat: Oramus ne quid mali faciatis etc. Quis hoc audiat et non fateatur a Domino Deo nobis esse ut declinemus a malo, et faciamus bonum? Non enim, ait Apostolus, monemus, docemus, sed oramus: quia sciebat hec omnia non valere, que plantando et rigando faciebat in aperto, nisi pro {192.92B} illis exaudiret orantem qui dat incrementum in occulto. Quidam vero dicunt nos non debere petere a sempiterna maiestate, ut det nobis ambulare in via recta, et perseverare in mandatis, et placere illi in omni opere bono, et huiusmodi, quia, inquiunt, hoc totum in nostra potestate est constitutum, et ita benedictiones nostras quas super nos facimus fratres mei evacuant, exinaniunt, elidunt, et subscriptionem nostram que est amen. Quid dicis, o nove heretice? dicis quia non peccare in potestate sic haberemus, ut hoc sine adiutorio divine gratie implere possimus? Plane, inquit, liberum arbitrium ad hoc nobis sufficit. Quare ergo dixit Apostolus, oramus? poterat dicere, monemus, docemus, vel iubemus. Quod si diceret, certum diceret, {192.92C} quia et voluntas nostra agit aliquid. Non enim voluntas nostra nihil agit, sed sola non sufficit. Maluit tamen dicere, oramus, ut ipsam gratiam commendaret, ut intelligerent illi quando non faciunt aliquid mali, non solum sua voluntate se vitare malum, sed adiutorio Dei implere quod iussum est. Ergo, quando precipitur, agnoscite voluntatis arbitrium, quando oratur quod precipitur, agnoscite gratie beneficium. Utrumque enim in Scripturis habetur.
6 Quasi] + dicat PL
7 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 2Cor. 13,8 
dist. 2
prol.|
marg.|   Non enim. quasi8 : habemus potestatem, sed ne putetur etiam iniuste damnari posse, subdit:   Non enim. quasi9: Non valemus iniuste uti illa potestate.   Non enim possumus aliquid adversus veritatem [AMBROSIUS] hoc dicit quia non data est {192.93A} potestas contra iustitiam, scilicet ut arguat bene viventem,   sed pro veritate tuenda, scilicet ut vindicent legis inimicum.   Gaudemus enim, quasi10: Non possumus contra veritatem, et hoc effectus indicat. Gaudemus enim; quasi11: Nos sumus infirmi, id est non exercentes potestatem, cum nihil puniendum. Vos autem potentes estis, scilicet non timentes iudicium, quia bene agentes et vitia vincentes a vobis repellitis vindictam. Et non solum gaudemus, sed etiam   oramus hoc, scilicet,   vestram consummationem, id est ut in omnibus perfecti sitis; et quia hoc volo et oro,   ideo absens scribo vobis   ut presens non agam, in vobis   durius, quam volo: quod utique possem, si mala faceretis,   secundum potestatem ligandi et solvendi,   quam Dominus dedit mihi {192.93B}   in edificationem, et non in destructionem vestram, id est ut vos edificemini, non destruamini. Nec Apostolus destruit, si quandoque arguit. Non enim destruuntur qui arguuntur ut corrigantur, sed correcti edificantur.   De cetero. quasi12: De malefactis hucusque correxi vos,   de cetero autem,   fratres, gaudete, id est hoc agite unde gaudium sit, et ut gaudeatis,   estote perfecti in fide, et vos maiores   exhortamini, ad idem minores; et vos minores   idem sapite, cum maioribus, et universi, scilicet maior et minor simul,   pacem habete, ne sit prior discordia inter vos. Et si hec feceritis,   Deus dilectionis et {192.94A}   pacis, id est Christus, qui ait:   Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis (Io. 13); et item:   Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem (Io. 13),   erit vobiscum, id est adiuvans vos. Et, ut pax sit inter vos,   salutate vosipsos invicem in osculo sancto, non doloso, et sic debetis facere, quia ita sancti omnes optant, et ego impero. Et hoc est quod subdit:
8 quasi] + dicat PL
9 Quasi] + dicat PL
10 Quasi] + dicat PL
11 Quasi] + dicat PL
12 Quasi] + dicat PL
marg.|   Salutant vos omnes sancti desiderantes et quasi mecum dicentes hoc, scilicet A
A ¶Codd. : Cbg152 PL
marg.|   gratia Domini nostri Iesu Christi, id est Christus gratis condonans peccata, per quod iustificamur et salvamur;   et caritas Dei, id est Deus Pater caritatem dans vobis [AMBROSIUS] « cuius dilectio misit Christum », cuius gratia*13 salvat;   et communicatio sancti Spiritus, id est Spiritus sanctus qui est communis Patri et Filio, {192.94B} amborumque unio,   sit cum omnibus vobis, tam correctis ut perseverent, quam incorrectis ut corrigantur. B
B ¶Codd. : Cbg152 PL
13 gratia Cbg ] gloria PL
marg.|  Vel communicatio sancti Spiritus cum omnibus vobis, id est Spiritus sanctus ita sit vobiscum, ut communicet et conferat vobis et gratiam Christi, et caritatem Dei. C
C ¶Codd. : Cbg152 PL
marg.|  [AMBROSIUS] 14 « Ut enim possideamus gratiam salutis quam Christus donat, communicatio facit Spiritus sancti. Hic enim dilectos a Deo et salvatos gratia Christi tuetur. Trinitatis hic complexio est et unitas potestatis. Et est dicere: Tota Trinitas sit vobiscum dans gratiam de commissis et caritatem, ut trium perfectio consummatio sit hominis in salutem ». Amen.D
D ¶Codd. : Cbg152 PL
14 Ambr.] om. PL
marg.|   Explicit secunda ad Corinthions et prima pars epistolarum. E
E ¶Codd. : Cbg152 ; om. PL



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (2Cor. Capitulum 13 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=62&chapitre=62_13)

Notes :