Capitulum 2
Numérotation du verset
2Cor. 2,1
Statui autem
hoc ipsum1 apud me ne iterum in tristitia venirem ad vos.
1 ipsum] ipse
Weber
Numérotation du verset
2Cor. 2,2
Si enim ego contristo vos et quis est qui me letificet nisi qui contristatur ex me ?
Numérotation du verset
2Cor. 2,3
Et hoc ipsum scripsi vobis2,
2 vobis]
om. Weber
ut non cum venero tristitiam
super tristitiam
habeam,
de quibus oportuerat me gaudere,
confidens in omnibus vobis,
quia meum gaudium omnium vestrum est.
Numérotation du verset
2Cor. 2,4
Nam ex multa tribulatione
et angustia cordis
scripsi vobis
per multas lacrimas,
non ut contristemini,
sed ut sciatis
quam caritatem habeo
abundantius
in vobis.
Numérotation du verset
2Cor. 2,5
Si quis autem
contristavit me3
3 me]
om.
Weber
non
me contristavit, sed ex parte
ut non onerem omnes vos.
Numérotation du verset
2Cor. 2,6
Sufficit
illi qui eiusmodi est
obiurgatio hec que fit a pluribus,
Numérotation du verset
2Cor. 2,7
ita ut e contrario4 magis donetis
4 contrario] contra
Weber
et consolemini,
ne forte abundantiori tristitia
absorbeatur
qui est eiusmodi5.
5 est eiusmodi]
inv. Weber
Numérotation du verset
2Cor. 2,8
Propter quod
obsecro vos
ut confirmetis
in illum
caritatem.
Numérotation du verset
2Cor. 2,9
Ideo enim et scripsi ut
cognoscam experimentum vestri6
6 vestri] vestrum
Weber
an in omnibus obedientes sitis.
Numérotation du verset
2Cor. 2,10
Cui autem aliquid donatis
et ego,
nam et ego quod donavi
si quid donavi
propter vos
in persona Christi,
Numérotation du verset
2Cor. 2,11
ut non circumveniamur
a Satana
non enim ignoramus cogitationes eius.
Numérotation du verset
2Cor. 2,12
Cum venissem autem Troadem
propter
evangelium Christi, et ostium apertum
esset mihi7 in Domino,
7 apertum esset-mihi]
inv. Weber
Numérotation du verset
2Cor. 2,13
non habui requiem spiritui meo,
eo quod non invenerim
Titum fratrem meum,
sed valefaciens eis
profectus sum in Macedoniam.
Numérotation du verset
2Cor. 2,14
Deo autem gratias
qui semper triumphat nos
in Christo Iesu
et odorem notitie
sue manifestat per nos
in omni loco,
Numérotation du verset
2Cor. 2,15
quia
Christi bonus odor sumus Deo
in his
qui salvi fiunt
et in his qui pereunt,
Numérotation du verset
2Cor. 2,16
aliis quidem
odor mortis in mortem,
aliis autem odor vite in vitam.
Et ad hec
quis tam idoneus ?
Numérotation du verset
2Cor. 2,17
Non enim sumus sicut plurimi, adulterantes verbum Dei,
sed ex sinceritate
sicut8 ex Deo,
8 sicut] sed
praem. Weber
coram Deo
in Christo loquimur.
Capitulum 2
Numérotation du verset
2Cor. 2,1
prol.|
marg.|
dist. 1.
Statui autem.
quasi1: Parcens non veni ad vos, sed
statui hoc ipsum,
id est hoc idem,
apud me,
quod proposui cum primam misi Epistolam, scilicet
ne iterum venirem ad vos, in tristitia
venirem, id est vos contristans. [AMBROSIUS] Vel ne iterum venirem ad vos in tribulatione mea, que iterum esset mihi, id est ita ut iterum esset mihi tristitia, sicut fuit ei auditis eorum peccatis. Et vere de peccatis vestris mihi est tristitia, quia de penitentia mihi est letitia.
1 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
2Cor. 2,2
marg.|
Et vere.
Si enim ego contristo vos,
corrigendo, increpando quocumque modo, vel per Epistolam, vel per presentiam. Et {192.17} hic aliquid addendum est. quasi2: Et si vos me contristatis,
quis est qui letificat me, nisi qui contristatur ex me?
Quasi dicat. Nullus me letificat, nisi qui contristatur ex me, id est secundum meam voluntatem, scilicet ut peniteat, quod melius fit per epistolam quam per presentiam.
2 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
2Cor. 2,3
marg.|
Et hoc ipsum,
scilicet quod nemo me letificat, nisi qui contristatur ex me,
scripsi vobis
modo nunc,
non cum venero habeam,
de vobis
tristitiam,
que sit de incorrectione vestra,
super tristitiam,
quam habeo de peccatis,
de quibus,
scilicet vobis,
oportuerat me gaudere,
non solum nunc, sed et olim cum contristavistis, et sic graviter peccavistis. Gaudium autem Apostoli purificatio est populi. Scripsi dico,
confidens in omnibus vobis,
quod ultra non habebo tristitiam de vobis, {192.18} quia emendabimini. Videte ergo ne frustra confidam, quod non mecum gaudium erit, et vos debetis facere quod ad gaudium meum spectat,
quia meum gaudium est omnium vestrum,
id est quando gaudeo, vos gaudetis.
Numérotation du verset
2Cor. 2,4
marg.|
Nam
etc. quasi3: Dico quod tristitiam habui et vere,
nam ex multa tribulatione,
id est ex multis laboribus, scilicet vigilando pro vobis orando, et interiori
angustia cordis,
scilicet cura et dolore,
scripsi vobis,
primam Epistolam, et hoc per multas lacrymas, que indicio sunt quid intra esset. Hoc tamen non ideo refero,
ut contristemini,
per memoriam eorum,
sed ut sciatis quam caritatem,
id est quod desiderium emendationis vestre
habeo,
vel
habeam.
Caritatem dico ostensam
in vobis abundantius,
quam putaveritis, quia omnes ut seipsum diligebat {192.18} Apostolus, et quos corripiebat. Ad hoc enim corripiebat ut ostenderet quo amore eos diligeret, quorum peccatis plus illis dolebat. Qui autem non hoc affectu corripit fratrem, contristat; insultat enim qui non condolet fratri. Vel habeam, quam in aliis ostensam, in vobis, quibus de iure meo cessi.
3 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
2Cor. 2,5
marg.|
Si quis autem.
[AMBROSIUS] Hic precipit fornicatorem illum quem Satane tradendum iudicaverat, recipi, quia correctus erat. quasi4: Per lacrymas scripsi vobis, sed tamen condonate illi, quod ita ait:
Si quis autem contristavit me,
sicut utique fecit ille fornicator,
non me
tantum
contristavit, sed
etiam vos
ex parte,
id est non omnes. Hoc autem dico
ut non onerem vos omnes,
id est ut {192.18} hoc onus omnibus non imponam: quod reprehensorie dicitur. Omnes enim tristes esse deberent. Vel ideo, dico, ex parte ut non omnes onerem vos, illos tantum onerat qui non doluerunt de peccato, non illos qui doluerunt: quos significat dicendo, ex parte, et quamvis me et vos contristaverit.
4 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
2Cor. 2,6
marg.|
Sufficit
tamen
illi qui eiusmodi est,
id est qui tam graviter deliquit,
obiurgatio hec,
quia talis facile desperaret, si nimis aspere in eum animadverteretur quam obiurgatio, et si temptationis quantitate, vel alio modo non satis digna pena videtur: in hoc tamen non est parva existimanda
que fit a pluribus,
quibus congregatis Satane traditus est.
Numérotation du verset
2Cor. 2,7
marg.|
[AUGUSTINUS] Magnum itaque dolorem patiatur, si delictum {192.18} suum plures videt horrere,
ita
sufficit quod obiurgatus est a pluribus,
ut econtrario magis donetis,
quia quanto a pluribus obiurgatur, tanto magis donandum est ei;
et consolemini
eum [AMBROSIUS] ut per exemplum David, qui multum peccavit, et aliorum quibus indulta est venia, et per verba Domini per prophetam dicentis:
Nolo mortem peccatoris, sed ut magis convertatur et vivat
(Ez. 33). Et item:
Quacumque hora ingemuerit peccator, omnium iniquitatum eius non recordabor
(Ez. 18). Et recte, homini pro peccato afflicto ignoscere et subvenire precipit, quia penitentia si de vero animo est, id est si correctus statim in animo dolet, mox habet fructum. Hec enim vera penitentia est cessare a peccato. Ideo condonetis et consolemini, {192.19}
ne forte
qui eiusmodi est
abundantiore tristitia,
id est per nimis asperam penitentiam desperans,
absorbeatur,
a diabolo, ut velit uti seculo; hoc est enim absorberi, scilicet desperantem converti ad admittenda peccata.
Numérotation du verset
2Cor. 2,8
marg.|
Propter quod,
scilicet ne absorbeatur,
obsecro vos,
ego qui possem iubere,
ut caritatem
quam habuistis, eiiciendo eum,
confirmetis in illum,
condonando ei, quod et debetis facere.
Numérotation du verset
2Cor. 2,9
marg.|
Ideo enim et scripsi vobis,
scilicet
ut cognoscam experimentum vestrum,
id est ut per experientiam cognoscam quo animo feceritis ut expertus sum in parte obedientiam vestram. Et cognoscam
an in omnibus sitis obedientes
mihi. quasi5: Cum propter eum recipiendum scripserint, et propter hoc etiam scripsi, ut vos quos expertus sum mihi obedientes {192.19} in eiectione, cognoscam an in omnibus obedientes sitis.
5 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
2Cor. 2,10
marg.|
Cui autem.
quasi6: Obsecro ut ei donetis, et donare debetis, autem, id est quia
cui aliquid donastis et ego:
Quod vere dico:
Nam et ego quod donavi, propter vos
feci,
si quid
tamen
donavi.
Hoc ideo dixi, quia non temere hoc factum est et passim. Si ergo magister petitione discipulorum donavit cui voluerunt peccatum, multo magis discipuli prece magistri idem facere debent. Et ut ratum ei cui donavit ostenderet apud Deum subdit: Et hoc feci
in persona Christi,
id est ac si ipse Christus condonaret, quia nihil sine Dei spiritu agebat Apostolus.
6 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
2Cor. 2,11
marg.|
marg. Hoc autem dicit ne irrita videatur huiusmodi condonatio, que fit propter amicos
ut non.
{192.19} quasi7: Ideo debemus condonare,
ut non circumveniamur,
id est decipiamur
a satana,
ut eum faciat desperare per nimiam asperitatem. Sepe enim propter asperiores animadversiones in desperationem infirmos precipitat. Et merito ab illo hoc fieri metuo.
Non enim ignoramus cogitationes,
id est astutias,
eius,
qui quos consentiendo nequit decipere, facit minis asperos.
7 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
2Cor. 2,12
prol.|
marg.|
dist. 2.
Cum autem venissem
etc. Post interpositionem de recipiendo fornicatore redit ad ipsos, ostendens quod sicut culpa eorum fuit quod non venit Corinthum, sic quod non profecit in Troade, dum apud eos impeditus moratur Titus, sine quo non poterant ibi proficere, quia forsan lingua eorum Titus expressius {192.20} uti poterat. Quasi dicat parcens vobis non veni Corinthum.
Cum autem venissem Troadem propter Evangelium Christi
predicandum,
et ostium mihi esset apertum,
id est corda parata ad recipiendum Evangelium, et hoc,
in Domino,
id est cooperante Deo,
Numérotation du verset
2Cor. 2,13
marg.|
non habui requiem spiritui meo,
id est non potui satisfacere voluntati mee,
eo quod non invenerim Titum fratrem meum,
qui ibi necessarius erat; sed impeditus apud vos non venit illuc, sicut et ipse et ego condixeramus. [AMBROSIUS] Et ideo Apostolus non potuit satisfacere suo desiderio, ut eis, scilicet Evangelium plene traderet propter perstrepentes in eum et insurgentes, quia solus non poterat hec duo implere, scilicet et fideles instruere, et perstrepentibus incredulis repugnare . Non {192.20} habui requiem, dico,
sed valefaciens eis,
qui erant conversi, et in quibus ostium apertum erat,
profectus sum Macedoniam.
Numérotation du verset
2Cor. 2,14
marg.|
Deo
autem gratias.
Hactenus de tribulationibus egit ad earum tolerantiam illos invitans, et cuius culpa Corinthum non venerat, dixit: Hic incipit se commendare et pseudo deprimere. quasi8: profectus sum Macedoniam, sed non inutiliter, quia ibi quasi triumphator extiti.
Gratias autem ago Deo qui semper triumphat nos,
id est triumphare facit,
in Christo Iesu
[AMBROSIUS] id est in predicatione Christi qui corda preparat ad credendum, ut calcata perfidia tropeum habeat fides, dum ex perfidis fiunt fideles,
et manifestat per nos,
veros apostolos, non per pseudo, {192.20}
odorem notitie sue,
id est Christum qui velut odor procedens a Patre, notificat eum invisibilem, sicut aliqua res que non videtur, per odorem cognoscitur, et in quo loco sit intelligitur. Vel odorem, notitie sue, id est miracula vel doctrine verba quibus ad notitiam eius venitur.
Manifestat per nos,
miracula operantes, et verba predicantes, et hoc
in omni loco,
scilicet ubicumque predicamus, id est in toto mundo.
8 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
2Cor. 2,15
marg.|
Et bene dixi per nos,
quia
nos sumus
bonus odor Christi,
et suavissimus Deo, etsi non ita vobis. Odor Christi dicuntur apostoli, quia in eorum vita predicatione Christus ostenditur, non blasphematur: sicut de malis dicitur:
Nomen Dei blasphematur per nos inter gentes
(Rm. 2). Et nota quia sue locutionis modum sumit Apostolus a veteri {192.20} lege cum dicit, bonus odor Deo, quia ut olim hostia legalis dicebatur suavissimus odor Deo, ita modo predicatio vera et sincera fama apostolorum.
marg.|
119 Iste bonus odor significatur nominatis quibusdam aromatibus et unguentis. Dicit enim Dominica sponsa:
Post odorem unguentorum tuorum curremus
(Cant. 1). Propter hunc odorem dicitur in Evangelio quod, fracto alabastro unguenti, domus impleta est odore (Mc. 14), id est mundus impletus est bona fama et doctrina Christi et apostolorum. Odor iste vegetat diligentes, necat invidentes . Unde subdit,
In his qui
etc. quasi {192.21A} dicat, bonus odor sumus Christi: utique,
Et in his qui salvi fiunt,
gratia eius,
et in his qui pereunt,
iudicio eius; et horum respectu qui inde salvantur, et horum qui contemnentes pereunt, quia bona intentione facimus, et veritatem predicamus . Miro modo hoc fit, ut bono odore, et boni vivant, et mali moriantur. Quomodo tamen fiat, quantum Dominus inspirare dignabitur, vobis revelare non denegabo. Apostolus bene agens, bene vivens, iustitiam verbo predicabat, et opere demonstrabat, ac bonam famam quaqueusque disseminabat, imitans doctorem veritatis Christum; quidam autem diligebant, quidam invidebant. Illi qui invidebant fame Christi vel Pauli, bono odore peribant, qui eam diligebant, bono odore vivebant. Noli ergo invidere, {192.21A} et non te occidit bonus odor. Bonus utique odor erat quo illi vivebant, et illi peribant. Si enim non esset claritudo sanctorum, invidia non resurgeret impiorum . Cepit persecutionem pati odor sanctorum: sed si persequendo frangunt ampullam, odor unguenti amplius diffunditur.
Numérotation du verset
2Cor. 2,16
marg.|
Aliis
quasi dicat Deo sumus bonus odor; sed hominibus,
aliis quidem
sumus
odor mortis,
id est invidie et male opinionis ducentis eos
in mortem
eternam;
aliis autem,
sumus
odor vite,
id est dilectionis et bone opinionis ducentis eos
in vitam
eternam, quia de nostra predicatione veritatis aliis procedit mors [AUGUSTINUS] cum per incredulitatem auditur, et inde ruentibus in eternam damnationem; {192.21} aliis vita, cum per fidem suscipitur, inde in salutem eternam proficientibus.
Et ad hec.
quasi9: Nos sumus odor Christi, et per nos Deus hec operatur.
9 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Et ad hec,
agenda,
quis,
scilicet illorum pseudoapostolorum est
tam idoneus,
sicut nos veri apostoli? quasi10: Nullus. Et vere.
10 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
2Cor. 2,17
marg.|
Non enim sumus adulterantes verbum Dei,
id est falsa admiscentes, et pro voluntate non pro prole predicantes,
sicut plurimi
faciunt. Hic pseudoapostolos tangit: qui corrupta doctrina veritatem violabant. De quibus Isaias ait:
Caupones tui vino aquam miscent
(Is. 1) [AMBROSIUS];
sed loquimur
verbum Dei
ex sinceritate,
id est ex sincera intentione, non pro questu, et sine admistione corruptionis, sicut didicimus,
ex Deo,
qui nos docuit. Et {192.21} hoc facimus
coram Deo,
id est causa eius solum, ut ei placeamus, et
in Christo,
numquam eum excedentes, ut faciunt qui de lege agunt legalia predicantes.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (2Cor. Capitulum 2 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 31/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=62&chapitre=62_2)
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (2Cor. Capitulum 2 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 31/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=62&chapitre=62_2)
Notes :