Capitulum 6
Numérotation du verset
2Cor. 6,1
Adiuvantes autem
et exhortamur ne in vacuum gratiam Dei
recipiatis.
Numérotation du verset
2Cor. 6,2
Ait enim :
tempore
accepto
exaudivi te
et in die salutis
adiuvavi te.
Ecce nunc
tempus acceptabile,
ecce nunc
dies salutis.
Numérotation du verset
2Cor. 6,3
Nemini dantes
ullam offensionem,
ut non
vituperetur
ministerium nostrum1,
1 nostrum]
om. Weber
Numérotation du verset
2Cor. 6,4
sed in omnibus
exhibeamus nosmetipsos
sicut Dei ministros
in multa
patientia,
in tribulationibus,
in necessitatibus,
in angustiis,
Numérotation du verset
2Cor. 6,5
in plagis,
in carceribus,
in seditionibus,
in laboribus,
in vigiliis,
in ieiuniis,
Numérotation du verset
2Cor. 6,6
in castitate,
in scientia,
in longanimitate,
in suavitate,
in Spiritu sancto,
in caritate non ficta,
Numérotation du verset
2Cor. 6,7
in verbo veritatis, in virtute Dei,
per arma iustitie
a dextris
et sinistris,
Numérotation du verset
2Cor. 6,8
per gloriam
et ignobilitatem,
per infamiam et bonam famam, ut seductores
et veraces,
sicut
qui ignoti
et cogniti,
Numérotation du verset
2Cor. 6,9
quasi morientes
et ecce vivimus,
ut castigati et non mortificati,
Numérotation du verset
2Cor. 6,10
quasi
tristes
semper
autem
gaudentes,
sicut
egentes
multos autem locupletantes,
tamquam
nihil
habentes
et omnia possidentes.
Numérotation du verset
2Cor. 6,11
Os nostrum
patet ad vos, o Corinthii,
cor nostrum dilatatum est.
Numérotation du verset
2Cor. 6,12
Non angustiamini in nobis,
angustiamini autem in visceribus vestris,
Numérotation du verset
2Cor. 6,13
eandem autem habentes remunerationem,
tamquam filiis dico dilatamini et vos.
Numérotation du verset
2Cor. 6,14
Nolite
iugum ducere cum infidelibus.
Que enim participatio iustitie cum iniquitate ?
Aut que societas luci ad tenebras ?
Numérotation du verset
2Cor. 6,15
Que autem conventio Christi
ad Belial ?
Aut que pars fideli cum infideli2 ?
2 infideli] infidele
Weber
Numérotation du verset
2Cor. 6,16
Qui autem consensus templo Dei cum idolis ?
Vos enim estis templum Dei vivi
sicut dicit Dominus3 :
3 Dominus] Deus
Weber
quoniam inhabitabo in illis
et inter illos4 inambulabo,
4 inter illos]
om. Weber
et ero illorum Deus
et ipsi mihi erunt5 populus.
5 mihi erunt]
inv. Weber
Numérotation du verset
2Cor. 6,17
Propter quod
exite
de medio eorum
et separamini,
dicit Dominus, et immundum
ne tetigeritis,
Numérotation du verset
2Cor. 6,18
et ego recipiam vos
et ero vobis
in patrem,
et vos eritis
mihi in filios
et filias,
dicit Dominus omnipotens.
Capitulum 6
Numérotation du verset
2Cor. 6,1
dist. 1
dist. 1
prol.|
marg.|
Adiuvantes autem.
quasi1: Christus redemit vos, et reconciliavit.
Nos autem,
scilicet missi ab eo,
adiuvantes
vos, vel Christum,
exhortamur
vos,
ne in vacuum gratiam Dei recipiatis,
id est ne in vacuum cedat vobis gratia quam iam suscepistis. Gratia Dei est remissio peccatorum: quam in vacuum recipit ille qui non post exercet se in bonis, {192.46} vel qui in legalibus confidit. Et quasi quis quereret: Est ne gratia? Respondet: Est utique.
Ait enim
Dominus in Isaia: O homo,
exaudivi te
orantem pro peccatis
tempore
gratie
accepto
mihi vel hominibus,
et in die salutis,
scilicet quando lux nata est mundo, scilicet Christus, auxiliatus sum tui vel
adiuvi te
de assecutione virtutum et perseverantia bonorum operum. Deinde exponit prophetiam dicens:
Ecce.
quasi2: Ita dixit Dominus in prophetia de tempore gratie, et
ecce nunc
est
tempus acceptabile
quo morbis mortalibus salubris medicina infunditur. Et aliis verbis idem dicit:
Ecce nunc dies salutis,
qui non in lege veteri fuit. Vel ideo dicit nunc, quia statim in obitu fidelis salus datur, non cras, non post annum differtur. {192.46} [AMBROSIUS] Exhortamur vos, vos dico,
nemini dantes,
adeo solliciti sumus circa salutem egrorum,
ullam offensionem,
verbo vel exemplo. Et hoc facimus,
ut non vituperetur ministerium nostrum,
scilicet ministerium apostolatus: quod utique vituperaretur, si nos hoc faceremus, id est si quod verbo docemus, operis exemplo non exhiberemus.
1 Quasi] + dicat
PL
2 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita: nemini. quasi3: Dico ut caveatis ne in vacuum recipiatis gratiam: vos dico nemini dantes ullam offensionem verbo vel exemplo, ut non vituperetur per vos ministerium nostrum.
Sed in omnibus.
quasi4: Neminem offendamus, sed potius vos ut ego,
exhibeamus,
id est offeramus Deo,
nosmetipsos
in omnibus,
sicut Dei ministros,
{192.46} quia Dei ministri non adulantur hominibus, ut placeant Deo, sicut pseudo faciunt studentes lucro.
In multa.
quasi5: Exhibeamus nos ministros in omnibus, scilicet in multa
patientia,
ut nec parum moveamur. Patientia, dico, habita
in tribulationibus,
id est afflictionibus. Deinde tribulationes per partes exsequitur, scilicet
in necessitatibus,
victus vel vestitus,
in angustiis,
id est in animi cura et timore,
in plagis,
id est in verberibus,
in carceribus, in seditionibus,
id est commotionibus populi contra se,
in laboribus
operum, quia manibus suis operabatur, ne cui gravis esset,
in vigiliis,
scilicet nocte laborando etiam officio sibi delegato,
in ieiuniis
coactis, vel spontaneis. Sed, cum his omnibus difficultatibus agitentur sancti, {192.46} mirum videtur quibusdam quod Dominus ait:
Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite iugum meum, et invenietis requiem. Iugum enim meum suave est
(Mt. 11).
3 Quasi] + dicat
PL
4 Quasi] + dicat
PL
5 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Considerant enim eos qui iugum ipsum intrepida cervice subierunt, et qui sarcinam illam mansuetis humeris acceperunt, tam difficilia pericula pati, ut non a laboribus ad quietem, sed a quiete ad laborem vocari videantur. Ait ergo aliquis: [AUGUSTINUS] Quomodo iugum suave est et sarcina levis? Et quomodo dicitur:
Venite ad me, qui laboratis, et ego reficiam vos;
et non potius, venite, qui vacatis ut laboretis? Sed sciendum quod cum gravia et {192.47} aspera sustineant sancti, adest profecto Spiritus sanctus, qui in exterioris hominis corruptione, interiorem renovat de die in diem, et gustata requie spiritali, spe future beatitudinis omnia aspera relevat, et sic etiam in tot duris leve est etiam onus Christi, et requies est intus Spiritu sancto vivificante, et spe futuri omnia mitigante. Omnia enim seva et immania, facilia et prope nulla facit amor. Item exhibeamus nos ut Dei ministros
in castitate
mentis et corporis,
in scientia
Scripturarum. Vel ut sciamus quomodo inter iniquos conversandum sit.
marg.|
Vel ita, in castitate, habita in scientia, ut, scilicet caste sciant, nihil adulterine opinionis admisceant.
In longanimitate
exspectationis, in
suavitate,
ut blandi et affabiles simus. Suavitate, dico, habita {192.47} in
Spiritu sancto,
quia omnia sincere facere debemus, ut secundum Deum suaves et affabiles simus; non ut illi qui per dulces sermones seducunt corda innocentium,
in caritate non ficta,
sicut pseudo simulant caritatem ut decipiant. [AMBROSIUS] Ficta vero caritas est in his qui in adversitate deserunt fratres. Item, exhibeamus nos ministros
in verbo veritatis,
predicando vel loquendo. Item,
in virtute Dei,
scilicet ut non speremus in homine, vel in nobis si quid boni est, sed Deo attribuamus. Vel in virtute Dei, id est in miraculis, ut ea faciamus ad utilitatem, non ad iactantiam, quia qui predicta habet, miracula facit ad conversionem hominum, ut minister Dei. Item, {192.47} exhibeamus nos ministros Dei, munitos
per arma iustitie,
id est per iustitiam, que loco armorum munit nos,
a dextris,
id est a prosperis ne elevemur,
et a sinistris,
id est adversis ne frangamur.
Numérotation du verset
2Cor. 6,8
dist. 2
dist. 2
prol.|
marg.|
{192.47} Item, exhibeamus nos ministros Dei,
per gloriam et ignobilitatem,
id est gloriosi simus apud homines vel ignobiles et contempti, ut nec inde inflemur, nec inde succumbamus, vel doleamus. Nota quod gloria et ignobilitas partes sunt prosperorum vel adversorum. Vel exhibeamus nos ministros per gloriam Evangelii, ut predicemus ea que videntur esse gloriosa, et sunt, et ignobilitatem, ut non pudeat predicare etiam ea verba Evangelii que quidam horrent. Eodem modo exhibeamus nos ministros,
per infamiam,
fidei vel alicuius alterius rei,
et per bonam famam,
id est si infamamur de aliquo scelere. Vel bonam famam habemus de aliquo bono opere. Item, exhibeamus nos, habiti
ut
{192.48}
seductores
apud quosdam; quod utique falsum est. Et ideo non simpliciter dico, seductores, sed addo,
ut.
Et inde est infamia, et apud alios habiti, non dico ut
veraces,
sed simpliciter veraces sine
ut.
quasi6: Quod verum est. Et inde est bona fama. In his autem, ita exhibeamus nos, dico, ut nec bona estimatione superbiamus, nec mala doleamus. Item, nos sumus habiti
sicut qui ignoti
sunt Deo, id est a Deo reprobati sunt. Et vere sumus
cogniti,
id est a Deo probati. Item, habiti sumus apud alios
quasi morientes,
id est de vitio in vitium ruentes,
et ecce vivimus
bonis operibus apud opinionem aliorum, et in rei veritate. Vel de vita et morte corporali loquitur, habiti sumus a quibusdam quasi morientes et ecce vivimus. [AMBROSIUS] Inimici enim {192.48} quotidie putabant eos non evadere minas iniquorum. Ipsi autem ope Dei tuti sunt a morte presenti et futura. Item: Apud alios habiti sumus
ut castigati,
id est per verba a predicatione coerciti, ita ut, scilicet putaremur cedere, apud alios non castigati habiti sumus, quod esset mortificatos esse. Ideoque et pro eo ponit,
et non
sumus
mortificati,
quia non vincebantur, nec cedebant. Mortificatur enim qui in fidei confessione non permanet. Vel de morte corporali potest intelligi, facti sumus ut castigati pressuris, quia permisit eos Deus pressuris exerceri, ut merito crescerent. Et non mortificati sumus, quia non permittebat Deus corporaliter occidi. Etsi enim multi martyres occiduntur, non tamen moritur {192.48} Ecclesia, sed adversis emendatur. [AUGUSTINUS] Item, habiti sumus apud quosdam
quasi tristes,
de tribulatione. Ideo addit
quasi,
quia non vere tristes.
Semper autem
vere
gaudentes
eramus, quia hec tristitia gaudium operatur. Et tales habiti sumus apud alios. Item, habiti
sicut egentes
veris bonis et spiritualibus; vel eramus egestatem patientes in terrenis. Eramus
autem locupletantes
127
multos
spiritualibus divitiis, et ita sumus habiti apud alios. Item, habiti sumus non solum egentes, sed etiam
tamquam nihil
penitus boni spiritualis vel terreni
habentes,
quia sibi insufficientes putabantur,
et
sumus
possidentes omnia,
scilicet non solum spiritualia, sed etiam temporalia, quia timentibus Deum nihil deest. Hec fuit gloria apostolorum, nihil {192.48} omnino possidere, sine sollicitudine esse, et non tam res quam dominos earum possidere, quia omnia ad pedes apostolorum mittebantur, sicut in Actibus apostolorum legitur (Act. 4). Nota quibusdam addi vel
ut,
vel
quasi,
vel
sicut,
vel
tamquam,
quia hec sicut in somniis transeunt, sed contraria ponuntur sine quasi, quia certa sunt. Tristitia vestra habet quasi, gaudium non habet quasi. Quare hec? Quia gaudium certa res est: Tristitia vero sicut in somniis transit. Si quis enim somnum indicat, addit quasi, dicens: Quasi sedebam, quasi loquebar, quasi equitabam, et huiusmodi. Ubique dicit quasi, quia quod videbat dormiens, cum evigilavit non invenit.
6 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Os nostrum,
de sui ministerii dignitate, et Evangelii {192.49} veritate, et persone sue commendatione, et multa, et vera, et ex caritate dixit, ideo addit os nostrum: quasi7: Multa de nobis dixi, sed in omnibus predictis, os nostrum,
o Corinthii, patet
apertione et multitudine et veritate dictorum,
ad vos
instruendos, id est ad utilitatem vestram, quia illa omnia ample et diffuse dicta sunt ad vos corrigendos, o Corinthii, et non ad meam superbiam. quasi8: Stulti estis qui me dimisistis. Nota quod hec libere loquitur Apostolus, et ex pura conscientia. [AMBROSIUS] Male enim conscia mens loqui trepidat, sensum perdit, in verbis errat. Cor nostrum. quasi9: Hoc ideo feci, quia cor nostrum dilatatum est, id est mens nostra plena est divitiis, nec erubescit dicere que in se habet. Et ideo
non angustiamini
{192.49}
in nobis, autem,
id est sed
angustiamini in visceribus vestris,
id est si quas angustias et inopiam scientie vel boni operis habetis, non est hoc a nobis, ut vos putatis, qui nobis pseudo prefertis, sed a vobis, qui pura corda habetis ad intelligendum et complendum.
Eamdem autem,
quasi10: Angustias a vobis patimini, sed
dico,
vobis
tamquam filiis et vos,
ut nos
dilatamini,
abundantia scientie et virtutum, et spe futuri, vos dico,
habentes eamdem remunerationem,
quam et nos. Et, ut dilatemini,
7 Quasi] + dicat
PL
8 Quasi] + dicat
PL
9 Quasi] + dicat
PL
10 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
2Cor. 6,14
dist. 3
dist. 3
prol.|
marg.|
Nolite ducere iugum cum infidelibus,
id est nolite socii esse malorum in malis, id est nolite servi fieri libertate amissa, cum his infidelibus qui predicant carnalos observantias, si iam suscepistis iugum legis, nolite ultra ducere.
Que enim.
quasi11: Ideo nolite, quia vos estis iusti, illi iniqui, et ideo in nullo debetis communicare illis,
que enim participatio
{192.49}
est iustitie cum iniquitate.
quasi12: Nulla.
Aut que.
quasi13: Et ideo etiam nolite, quia vos estis lux per scientiam, et illi sunt tenebre per ignorantiam. Et
que societas
est
luci ad tenebras?
nulla.
Que autem.
quasi14: Ideo item nolite, quia vos estis membra Christi, illi membra diaboli, et Christus et diabolus non conveniunt. Quod ita dicit:
Que autem
est
conventio Christi ad Belial?
id est ad diabolum, qui se Deum esse mentitur. Belial interpretatur
apostata,
cum quo Christus non convenit, quia ille omnia male, Christus omnia bene agit.
Aut que.
quasi15: Et ideo nolite, quia vos estis fideles, illi quasi infideles. Et
que pars
est
fideli cum infideli?
{192.50} nulla. Ut enim Christus et Belial non conveniunt, sic fidelis et quilibet infidelis.
Qui autem.
Item, ideo nolite, quia vos templum Dei, in quo est Spiritus sanctus, et ipsi sunt in quibus diabolus habitat. Et nil habet templum Dei cum idolis, quod ita dicit:
Quis autem consensus
est
templo Dei cum idolis?
nullus. [AMBROSIUS] Et
vos estis templum Dei,
et ideo non debetis communicare his qui templum sunt diaboli. In his verbis idola prohibet coli, que templo Dei sunt inimica, quia ab uno Deo separant. His omnibus modis ostendit communitatem pseudo esse vitandam. Vos enim, quasi16: Ideo non debetis consentire, quia vos estis templum Dei
vivi,
qui vos vivere faciet. Sicut Dominus dicit, in Ezechiele (Ez. 18),
quoniam
ego qui ubique sum {192.50} per substantiam,
inhabitabo
per gratiam
in illis,
id est excolam eos et puros faciam,
et inter eos inambulabo,
id est in corde eorum deambulabo, quasi in lato per caritatem. Deambulat enim in nobis presentia divine maiestatis, si latitudinem invenerit caritatis, quam tamen in nobis non nisi Deus facit. Et est sensus: Inter eos inambulabo, id est promovebo eos, et perseveranter proficere faciam.
Et ero Deus illorum,
id est ita benefaciam illis ut videar Deus.
Et ipsi erunt mihi populus,
id est ita obedient mihi, ut videantur mei, et non mundi. Vel de corporali conversatione Christi inter homines agit; et dicit Christus, inhabitabo in illis, et inter eos inambulabo, id est corporaliter inter eos conversabor, dicit Christus. Unde Ieremias ait:
In terris visus est, et cum hominibus
{192.50}
conversatus est
(Baruch. 3). Et Ioannes ait:
Verbum caro factum est, et habitavit in nobis
a. Et hic Christus Dominus noster est, et Ecclesia est populus eius. Unde subdit:
Et ero illorum Dominus, et ipsi erunt mihi populus.
Et ideo vult eos separari ab omni contaminatione, ut suscipiat eos in filios. Unde subdit:
Propter quod
etc. Utitur hic verbis Isaie, quasi suis: hoc ad litteram dictum est Iudeis habitantibus in Babylone, ne communicarent Babyloniis inter quos habitabant. Quod Apostolus spiritualiter ad nos refert. quasi17: Propter quod, quia templum Dei estis,
exite
de medio eorum, quia estis in medio eorum nequitie. Exite autem, non corporaliter, sed spiritualiter, ut non taceatis, {192.50} sed increpetis eorum scelera. Tolerandi enim sunt mali pro pace, nec corporaliter ab eis recedendum sed spiritualiter. Exire vero est facere quod pertinet ad correctionem malorum, quantum licet, pro gradu cuiusque salva pace.
Et
exieritis,
separamini
ab eis, ut nec consensum cum eis habeatis. Vel separamini, id est seorsum sitis parati contra eos sicut prius pro eis eratis. Et hoc
dicit Dominus
vobis, quasi18: Non est hoc a me.
Et immundum,
id est carnales observantias, et quelibet alia illicita,
ne tetigeritis.
quasi19: Nec etiam tactus sit, id est delectatio, que est primus motus mortalis peccati. Spiritualis recessio hic intelligenda est, similiter {192.51A} et de tactu cordis non corporis intelligendum est. Displicere enim malum non tangere est. Non enim prophete qui hec dicebant populum suum dimiserunt, sed inter eos habitabant, quos increpabant, unum templum cum eis intrabant, eadem sacramenta celebrabant. Hoc est ergo exire, ore non parcere, sed redarguere, corripere, monere; hoc est separari, contra eos ire; hoc est immundum non tangere, voluntate non consentire. Hec omnia prophete fecerunt. Spiritualiter ergo non corporaliter recedere debemus, quia maius malum in separatione bonorum committimus, id est dum corporaliter separamus nos a bonis propter malos, quam fugimus in coniunctione malorum non remanentes, id est quam sit illud quod fugimus fugiendo communionem {192.51A} malorum. [AUGUSTINUS] Spiritualiter ergo quisque recedat a malis, tali non imputat Deus peccata sua, quia non fecit; aliena non, quia non approbavit; non negligentiam, quia non tacuit, non superbiam, quia in unitate permansit. Si autem corporaliter recedit, superbus est, et schismaticus.
Et ego,
quasi20: Ita facite ut dixi,
et ego recipiam
vos, ante eiectos,
et ero vobis,
receptis
in patrem,
meipsum dans vobis,
et vos eritis mihi,
scilicet ad gloriam et ad honorem meum,
in filios,
id est mihi similes,
et filias.
Hoc ponit, ut etiam debiliores includat. Et hoc
dicit Dominus omnipotens,
id est Christus qui potest omnia que Pater.
a Io. 1.
11 Quasi] + dicat
PL
12 Quasi] + dicat
PL
13 Quasi] + dicat
PL
14 Quasi] + dicat
PL
15 Quasi] + dicat
PL
16 Quasi] + dicat
PL
17 Quasi] + dicat
PL
18 Quasi] + dicat
PL
19 Quasi] + dicat
PL
20 Quasi] + dicat
PL
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (2Cor. Capitulum 6 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 01/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=62&chapitre=62_6)
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (2Cor. Capitulum 6 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 01/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=62&chapitre=62_6)
Notes :