Glossa magna

Capitulum 7

Numérotation du verset 2Cor. 7,1 

Has igitur habentes
promissiones,
carissimi, mundemus nos
ab omni inquinamento carnis
et spiritus,
perficientes
sanctificationem
in timore Dei.
Numérotation du verset 2Cor. 7,2 

Capite
nos.
Neminem
lesimus,
neminem corrupimus,
neminem circumvenimus.
Numérotation du verset 2Cor. 7,3 

Non
ad condemnationem vestram1
1 vestram] om. Weber
dico,
predixi enim quod
in cordibus nostris estis
ad commoriendum et ad convivendum.
Numérotation du verset 2Cor. 7,4 

Multa mihi fiducia est
apud vos,
multa mihi gloriatio
pro vobis,
repletus sum
consolatione,
superabundo gaudio
in omni tribulatione nostra.
Numérotation du verset 2Cor. 7,5 

Nam et cum venissemus Macedoniam,
nullam requiem habuit caro nostra,
sed omnem
tribulationem passi,
foris
pugne,
intus timores.
Numérotation du verset 2Cor. 7,6 

Sed
qui consolatur
humiles
consolatus est nos Deus in adventu Titi.
Numérotation du verset 2Cor. 7,7 

Non solum autem in
adventu eius,
sed etiam in consolatione2
2 consolatione] solacio Weber
qua3
3 qua] quo Weber
consolatus est
in vobis,
referens nobis
desiderium vestrum4,
4 desiderium vestrum] inv. Weber
fletum vestrum5,
5 fletum vestrum] inv. Weber
vestram emulationem
pro me,
ita ut
magis gauderem.
Numérotation du verset 2Cor. 7,8 

Quoniam etsi contristavi vos
in epistola
non me penitet,
etsi peniteret
videns quod
epistola illa etsi ad horam vos contristavit,
Numérotation du verset 2Cor. 7,9 

nunc gaudeo
non quia contristati estis
sed quia contristati estis ad penitentiam.
Contristati enim estis secundum Deum
ut in nullo detrimentum
patiamini ex nobis.
Numérotation du verset 2Cor. 7,10 

Que enim secundum Deum
tristitia est,
penitentiam
in salutem stabilem
operatur,
seculi autem
tristitia mortem operatur.
Numérotation du verset 2Cor. 7,11 

ecce enim
hoc ipsum
secundum Deum contristari vos,
quantam in vobis operatur sollicitudinem,
sed defensionem,
sed indignationem,
sed timorem,
sed desiderium,
sed emulationem,
sed vindictam,
in omnibus exhibuistis
vos incontaminatos esse negotio.
Numérotation du verset 2Cor. 7,12 

Igitur
etsi scripsi vobis
non propter eum
qui fecit
iniuriam, nec propter eum qui passus est,
sed ad manifestandam sollicitudinem nostram, quam pro vobis habemus
ad vos coram Deo,
Numérotation du verset 2Cor. 7,13 

ideo quoque6
6 quoque] om. Weber
consolati sumus.
In consolatione autem nostra
abundantius magis gavisi sumus
super gaudium Titi, quia refectus est
spiritus eius
ab omnibus vobis,
Numérotation du verset 2Cor. 7,14 

et si quid apud illum de vobis gloriatus sum,
non sum confusus,
sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus,
ita et gloriatio nostra,
que fuit ad Titum veritas facta est,
Numérotation du verset 2Cor. 7,15 

et
viscera eius
abundantius in vobis7 sunt,
7 vobis] vos Weber
reminiscentis
omnium vestrum obedientiam,
quomodo
cum timore
et tremore
excepistis eum.
Gaudeo quod in omnibus
confido in vobis.

Capitulum 7

Numérotation du verset 2Cor. 7,1 
dist. 1
prol.|
marg.|  128 Has igitur. quasi1: Et quia Dominus hoc precipit, et bene promittit, igitur nos   habentes has   promissiones, o   carissimi, scilicet quod Deus habitabit in nobis, et recipiet nos,   mundemus nos ab omni inquinamento carnis, ut est luxuria,   et spiritus, ut est ira. Inquinamentum carnis multifarie intelligitur. Ideoque dixit, ab omni, quia multa sunt vitia carnalia, ut omnia fugiamus. Nos dico   perficientes bona operatione   sanctificationem, in baptismo ceptam. Et hoc   in timore Dei, ut Deum vereamur qui solus facit.
1 Quasi] + dicat PL
marg.|  Vel ita lege, secundum aliam {192.52} litteram, que non habet: Et mundemus nos ab omni inquinamento carnis. [AMBROSIUS] Hic distingue. Nos dico   perficientes sanctificationem spiritus, id est mentis, que tunc fit, si sumus   in timore Dei, id est si timorem Dei sequimur. Quia qui sine Deo hoc agit, sanctus mundi est et non Dei. Et ad hec si forma exempli necessaria est,   capite nos, id est habete nos exemplum, non illos pseudo.
marg.|  Vel ita lege, mundemus nos ab omni inquinamento carnis, id est carnalium observationum, et perficientes sanctificationem, que est Spiritus sancti, tamen, et hoc, in timore Dei. Capite nos in exemplum, quia nos neminem vestri   lesimus in properando, ut pseudo faciunt.   Neminem corrupimus, admistione falsitatis tamquam fermenti;   neminem circumvenimus fraudulenta {192.52} vestrorum ablatione, ut pseudo faciunt, tamquam vestra blande auferunt. Pseudo enim et nocebant illis corrumpentes sensum illorum, et gravabant sacculos eorum circumventione serpentine astutie. Hec autem   non dico ad condemnationem vestram, id est ut abiiciam vos qui in his peccavistis, sed ut corrigatis vos moneo. Diligo enim vos, sicut predixi. Et hoc est quod subdit:   Predixi enim quod vos   estis in cordibus nostris, secundum curam et dilectionem. Estis, dico,   ad commoriendum et ad convivendum, id est ita diligo vos quod vestra mors in peccatis videtur mea, et similiter vita in virtutibus.
marg.|  Vel ita diligo vos, ad commoriendum et ad convivendum, id est ut mecum patiamini et mecum coronemini. Et ideo moneo vos, quia multa {192.52}   fiducia est mihi apud vos, id est dum considero que in vobis sunt, qui et per primam epistolam correcti erant, ideo pro eis gloriatur. Unde subdit:   Multa est   mihi pro vobis gloriatio ad alios. Videte ne sit vana; est etiam mihi consolatio. Unde subdit:   Repletus sum consolatione, audita correctione vestra. Per iam correctos invitat alios ad correctionem. Et   superabundo gaudio in omni tribulatione, id est gaudium meum superat omnem tribulationem, que partim erat in animo pro peccatis vestris. Dum enim videt proficere eos pro quibus patitur, gaudet.
marg.|   Nam et cum venissem. [AMBROSIUS] Memorat hic que patitur causa credentium ut eos provocet ad caritatem. quasi2: Bene dixi in tribulatione, {192.52} que vere magna est. Nam, cum venissemus Macedoniam,   nullam habuit requiem caro nostra. Ideo dicit carnem non habuisse requiem et non animam, quia etiam in adversis anima, que in corpore patitur, spe futuri quiescit. Non habuit requiem, dico,   sed omnem tribulationem, scilicet secundum corpus et secundum animam,   passi sumus. Et hoc ideo, quia ibi Pythonem fugavit de ancilla (Act. 16). Et vere omnem, quia   foris, id est in corpore sunt   pugne, id est tribulationes; et   intus, id est in animo sunt   timores, ne Ecclesie deficerent. Vel foris, id est a perfidis quod sunt extra Ecclesiam, scilicet apertis inimicis sunt   pugne, id est tribulationes. {192.53} De his autem, scilicet de fidelibus qui sunt intus, id est in Ecclesia, sunt timores, ne moveantur. Vel de his qui sunt intus, id est in Ecclesia corpore non mente, nomine non numine, id est de falsis fratribus, sunt timores, quia difficilius tolerantur quam aperte mali. Nulla enim pestis efficacior quam familiaris inimicus, et inimici hominis domestici eius (Mt. 10).   Sed qui. quasi3: Ita graviter passi sumus, sed Deus,   qui consolatur humiles spiritu, vel humiles, id est afflictos,   consolatus est nos in adventu Titi, quia coadiutorem recepi.   Non solum autem in adventu eius, quia scilicet desideratus advenit, consolatus est nos Deus,   sed etiam in consolatione qua Titus   consolatus est in vobis, id est in vestra emendatione, quia vidi Titum consolatum in {192.53} vobis, et ego consolatus sum, consolatus est Titus in vobis. Ipse dico,   referens nobis vestrum desiderium de emendatione et   vestrum fletum de commissis, et   vestram emulationem, id est indignationem contra pseudo habitam,   pro me, id est pro mea defensione, referens, dico,   ita ut magis gauderem de his que retulit, quam dolerem de tribulatione mea.
2 Quasi] + dicat PL
3 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 2Cor. 7,8 
dist. 2
prol.|
marg.|   Quoniam, etsi contristavi vos. quasi4: Inde probari potest quod gaudeo, quia iam non penitet me dure vos in prima Epistola corripuisse. Et hoc est quod ait, quoniam etsi contristavi vos   in prima {192.53}   Epistola, non modo   me penitet, quia correcti estis;   etsi prius   peniteret, dum indignati eratis. Hoc dicit, ne videatur inhumanus, qui de tristitia aliorum gaudet.   Videns quod epistola etc. quasi5: Non me penitet, sed potius nunc gaudeo videns quod Epistola illa contristavit vos, id est quamvis videam quod Epistola illa   contristavit vos, unde primum dolui, et me penituit. Contristavit dico,   etsi, id est quamvis   ad horam, id est parvo tempore. Unde bona spes est correctionis eorum, et ideo iam non penitet, sed gaudet. Et unde gaudeat determinat subdens,   non quia. quasi6: Dico quod   gaudeo, non tamen ideo   quia contristati estis contra me,   sed quia contristati estis ad penitentiam, quia sic animadvertentes culpam, penituistis. [AMBROSIUS] Et {192.54} ideo se gaudere dicit, quia contristati sunt, non cum ira que peiores efficit, sed cum pudore qui corripit.   Contristati enim. quasi7: De hac tristitia gaudeo, quia hec tristitia est secundum Deum. Et hoc est quod ait:   Contristati enim estis secundum Deum, id est secundum voluntatem Dei, et inspirationem, ita   ut in nullo, nec etiam in asperis,   patiamini detrimentum ex nobis, quia omnia nostra prosunt vobis, etiam quod corripimus, et contristamus vos.   Que enim. quasi8: Vere non damnum patimur; nam potius commodum, quia   tristitia que est secundum Deum, scilicet dum peccator tristis est quia peccavit, dum dolet quia fecit quod Deus odit,   operatur penitentiam, id est satisfactionem, que valet etiam   in salutem stabilem, id est eternam. {192.54}   Seculi autem tristitia, que non est ad correctionem, scilicet dum peccator dolet se detectum,   operatur mortem. Et ideo ab ea cavete.   Ecce enim. quasi9: Vere tristitia secundum Deum facit penitere ad salutem, quia ea que ducunt ad salutem, id est sollicitudinem etc. operatur. Et hoc est quod ait, ecce enim. quasi10: In vobis experti estis quod dico, quia   hoc ipsum, id est tam parvum quid, scilicet   vos contristari secundum Deum de peccato,   quantam in vobis operatur sollicitudinem emendandi quod deliquistis. Verum est, quia qui penitet sollicitus est ne denuo peccet, nec hoc solum operatur,   sed etiam   defensionem, ut etiam contra pseudo defendatis me. Vel operatur defensionem, quia qui penitet non excusat se, sed confitetur peccatum, {192.54} quod est defendere se a gehenna. Et non solum hoc operatur,   sed etiam   indignationem contra nos pro malis que gessistis; et non tantum hoc,   sed timorem, ne in futuro tale quid contingat; et non tantum hoc,   sed desiderium in melius provehi. Desiderat enim reformari qui se scit factum per peccatum deformem; et non tantum hoc,   sed emulationem, ut me vel alios bonos imitemini. Habet enim zelum bonorum operum perficiendorum qui penitet;   sed vindictam, quia peccantem punitis, et etiam vosipsos. Qui enim penitet vindicat in se quod deliquit. Et, ut universaliter dicam vos contristari secundum Deum,   in omnibus exhibuistis vos, duce fide,   incontaminatos esse, id est ut sitis incontaminati, {192.54}   in negotio Christiano agendo, id est in omnibus officiis Christiane conversationis agendis. Vel exhibuistis, id est ostendistis puniendo illum qui incestum admiserat, vos esse incontaminatos a negotio, id est a gravi peccato illius quam uxorem patris habuit, cui consentiendo contaminati eratis.   Igitur etc. quasi11: Et quia incontaminati estis, igitur apparet quod non propter illos principaliter, scripsi vobis, sed propter illum qui fecerat, et illum qui sustinuerat iniuriam. Quod ita dicit:   Igitur, etsi scripsi vobis, pro illis tamen,   non tamen   propter eum qui fecit iniuriam, ut est ille qui incestum fecit, qui uxorem patris rapuit,   nec propter eum, scilicet patrem,   qui passus est iniuriam, id est cui rapta est uxor,   sed ad manifestandam {192.55}   sollicitudinem nostram quam habemus pro vobis omnibus emendandis, id est non pro illis tantum hoc feci, sed pro emendatione omnium vestrum. Vel illos tangit, quos superius in prima Epistola iniurias et fraudes fratribus fecisse dicit. Et ostendit non magis causa eorum qui peccaverunt scripsisse remitti eis, quam causa Ecclesie, que uno contumeliam et fraudem faciente compatitur et indignatur. Et hoc est quod ait, igitur, etsi scripsi vobis, non tamen propter eum qui fecit iniuriam, id est fraudem proximo suo, nec propter eum qui passus est fraudem, sed ad manifestandam sollicitudinem, quam habemus pro vobis. Totius populi sollicitudinem se habere ostendit, ut scilicet iniusti {192.55} emendentur, et polluti sanctificentur, et Ecclesie reconcilientur. 129 Et hoc dico   coram Deo, id est teste Deo.   Et ideo. quasi12: Et quia hoc intendi, et evenit, ideo   consolati sumus, id est consolationem accepimus, dum correcti estis.
4 Quasi] + dicat PL
5 Quasi] + dicat PL
6 Quasi] + dicat PL
7 Quasi] + dicat PL
8 Quasi] + dicat PL
9 Quasi] + dicat PL
10 Quasi] + dicat PL
11 Quasi] + dicat PL
12 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 2Cor. 7,13 
dist. 3
prol.|
marg.|   {192.55} In consolatione autem vestra, que est de correctione vestra, et gaudio Titi,   abundantius gavisi sumus, quam doleremus de tribulatione, sed   magis super gaudio Titi. quasi13: De utroque, id est de correctione vestra et gaudio Titi abundantius sumus gavisi, quam tristaremur de tribulatione: sed magis abundantius de gaudio Titi, quia gaudebat non solum de correctis, sed etiam de aliis quos sperat corrigendos.   Quia refectus spiritus eius est, Titi. Iam enim sperat bonum de vobis. Refectus est dico   ab omnibus vobis, non quia omnes essent correcti, sperat de reliquis.   Et si quid apud illum de vobis gloriatus sum, commendando vos,   non sum confusus, ideo non erubeseo me falsum inveniri,   sed, sicut locuti sumus vobis omnia in veritate, id est {192.55} in corripiendo veritas apparet arguentis, dum qui arguuntur se emendant; dum enim correcti immutantur, testimonium perhibent arguenti. Veram ergo ostendens Apostolus predicationem suam per efficaciam illorum ait, sicut in veritate locuti sumus vobis omnia,   ita et gloriatio nostra, que de vobis   fuit facta, ad Titum facta est, id est apparuit ei   veritas, id est vera: ideo   viscera, id est intima caritas,   eius sunt in vobis, quia viri sancti affectus in omni bono est. Sunt dico   abundantius quam ante, quia viderit profectum illorum. [AMBROSIUS] Vel abundantius quam in aliis. Eius, Titi dico,   reminiscentis obedientiam omnium vestrum. Ostendit Titum laudasse eos, quia solliciti erant obedire ei. In Tito autem Apostolum reveriti sunt. Dico autem {192.56} reminiscentis obedientiam, scilicet   quomodo, quam accurate   recepistis eum cum timore cordis,   et tremore corporis. Et, quia sic in illo egistis,   gaudeo quod confido de vobis, et hoc   in omnibus rebus, non solum in bona voluntate, sed etiam in operibus bonis.   Notam autem, hic ubi eos laudat, incidenter de eleemosynis faciendis in sanctos qui erant in Hierosolymis antemonet per exemplum Macedonum. Et congrue hic ubi de correctis agitur, mentio fit de collectis, quia ab aliis non querit, quibus dare sua vel suadere non prodest. quasi14: Non habui requiem in Macedonia, cum in ea mihi magna data est gratia, quod notum facio vobis. Et hoc est quod ait:
13 Quasi] + dicat PL
14 Quasi] + dicat PL



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (2Cor. Capitulum 7 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=62&chapitre=62_7)

Notes :