Capitulum 1
Numérotation du verset
1,1
marg.|
{471b}
Apocalypsis Iesu Christi
etc. Liber iste dividitur principaliter in duas partes. Prima continet primum capitulum tantum et subdividitur in tres partes. Primo ponitur proemium, in quo commendatur hoc opus dupliciter. Primo ab auctoritate mittentis, id est Trinitatis et Christi deferentis scilicet Angeli; suscipientis, scilicet Ioannis et septem episcoporum Asie. Secundo ab utilitate, ibi,
beatus qui legit.
In secunda parte ponit salutationem ubi captatur benevolentia auditorum, ibi
Ioannes septem Ecclesiis.
Et in tertia determinat auctor quando et ubi et quid et quare scripsit hunc librum, ibi, ego Ioannes etc. Dicit ergo,
Apocalypsis
, id est revelatio
Christi Iesu
effective vel materialiter, id est a Christo Iesu et de Christo Iesu facta hec est, supple non a me, nec de me. Immo in hoc vitat Ioannes arrogantiam, quia non suam, sed Christi Iesu dicit Apocalypsim. Ve ergo prophetis, qui prophetabant de cordibus suis mendaciter. Unde ad Ierusalem dicitur Ier. 23, : «nolite audire verba prophetarum, qui prophetant vobis et decipiunt vos. Visionem enim cordis sui loquuntur non de ore Dei ». Et infra: non mittebam prophetas et ipsi currebant: non loquebar ad eos et prophetabant. Ut ergo a talibus Ioannes se sequestraret, ait,
Apocalypsis Christi Iesu,
non mea. Sed ne putares quod Christus Iesus a se habuerit hanc revelationem, addit,
quam dedit,
gratis, ut nihil debens illi id est Christo Iesu, secundum quod homo est Deus pater. Unde Mt. 11: « omnia mihi tradita sunt a patre meo ».
Et
Io. 7 : «mea doctrina, non est mea, sed eius» etc. vel potius Deus Trinitas.
marg.|
Sed ad quid dedit?
Palam facere
, non abscondere sicut servus nequam qui abscondit pecuniam domini sui, Mt. 25 et
ideo maledictus.
Prv. 11 « Qui abscondit frumentum» etc. Sed contra: hec revelatio data est in figuris, non ergo palam. Solutio Ioanni palam facta est, qui universitatem rerum mentis intellectu, Deo revelante conspexit et etiam in figuras vidit. Quarum significationem aliis in parte revelavit et non omnia ne vilesceret prophetia. Sed quibus?
Servis suis id est
fidelibus humilibus, non Iudeis, vel prophetis superbis. Mt. 11: confiteor» etc. Ideo autem servis facta est revelatio, quia ipsos oportebat et oportet pati tribulationes, ut dicit Glossa. Et ideo fit eis revelatio, ut exemplo Christi et apostolorum levius fiat eis pondus tribulationum. Apc. dico de iis
que oportet fieri cito
scilicet de tribulationibus quas oportet fieri, id est inevitabile est quod fiant; quas oportet et utile est ut fiant. Ubi dicit Glossa:
inevitabile siquidem est homini quin fiant.
Mt. 18: necesse est ut veniant scandala
.
Item utile est ut fiant, quia muniunt. Ex. 14: erat enim murus quasi aqua ad dexteram eorum et levam. Item quia via sunt ad celos. Act. 14 : «per multas tribulationes» etc. Item quia accelerant. Ps. : «multiplicate sunt» etc. Item quia sunt pretium quo emitur regnum. Mt. « beati qui persecutionem» etc.
marg.|
Et cito dici
t. Nam tribulationes Ecclesie iam inceperant. Sed quia non solum de tribulationibus facta est revelatio, sed dupliciter de premiis futuris, idcirco cito dicit, quia omne tempus breve est respectu eternitatis. Unde Ps.: “Mille anni tamquam dies hesterna” etc. Augustinus. breve est quicquid fine clauditur.
marg.|
Per hoc ergo quod dicit,
oportet et cito, an
imat Ioannes servos Christi ad patientiam, ut non solum equanimiter, sed et libenter et letanter sustineant tribulationes que cito finientur et ad premia eterna perducunt. Propter hoc dicit Ps. « Letati sumus pro diebus» etc. Act. 5 : «ibant apostoli» etc. Et significavit quasi dicat hanc Apocalypsim dedit Deus Iesu Christo palam facere servis suis. Et ipse Iesus Christus
significavit
, id est signis ostendit, ut dicit Glossa. Hanc visionem mittens,
per Angelum suum,
cui Christus revelavit,
servo suo Ioanni, qu
asi speciali amico, qui aliis conservis suis manifestaret. Nota: Christus virgo, Angelum virginem, Ioanni virgini mittit. Obiicitur autem de illa Glossa:
significavit
, id est per signa ostendit. Quia per hoc videtur quod hec visio fuerit imaginaria, quod est contra prologum. Solutio. Multi credunt quod fuerit imaginaria, nec curant de prologo, quia est magistralis. Sed potest dici quod in veritate hec visio fuit intellectualis. Quia Ioannes vidit rerum veritatem sine velamine figurarum; sed postea ostense sunt ei figure quibus velaret ea que viderat, ut malis velata occultarentur et bonis exercitium daretur studendi et sic per studium inventum gratius haberetur et firmius teneretur.
marg.|
Et nota quod Angelus iste qui missus est ad Ioannem spiritus creatus fuit, qui aliquando loquitur in persona Christi, ut ibi,
ego sum alpha et omega. Al
iquando in persona sui ut ibi:
vide ne feceris, conservus enim tuus sum et frater tuus. Ul
tro: sicut nuntius deferens verba alicuius principis, aliquando loquitur in persona domini sui, aliquando in persona sua. Vel sic lege litteram. Et significavit Deus pater, pater scilicet mittens,
per Angelum suum,
scilicet Christum qui est Angelus magni consilii sibi consubstantialis, ut dicit Glossa,
servo suo Ioanni,
typum Ecclesie gerenti.
Numérotation du verset
1,2
marg.|
Et merito quia ille, scilicet Ioannes,
testimonium perhibuit verbo Dei
, id est Christo, quod scilicet esset verus Deus ab eterno. In principio Evangelii sui ubi dixit: « In principio erat verbum et verbum erat apud Deum et Deus erat verbum, hoc erat in principio apud Deum» etc. Sed contra: prius vidit et scripsit Apocalypsim quam Evangelium. Solutio. Prius predicavit Evangelium et postea scripsit. Et etiam perhibuit
testimonium Iesu Christi
, id est de Iesu Christo, quod scilicet esset verus homo, ubi dixit:
verbum caro factum est. Ec
ce integrum et verum testimonium. Sed ne putaret aliquis quod de auditu et non visu esset testimonium eius et ideo minus sufficiens; ideo addit,
in iis quecumque vidit, oc
ulis mentis et oculis carnis. Unde Io. 22 : «hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de iis et scripsit hec et scimus quia verum est testimonium eius. Item Io. 19 : «qui vidit testimonium perhibuit. Item 1Io. 1 : «quod fuit ab initio, quod vidimus et audivimus et manus nostre contrectaverunt de verbo vite nuntiavimus vobis.
Numérotation du verset
1,3
marg.|
Beatus qui legit.
Hic commendatur opus ab utilitate, quam consequetur qui conservat hanc prophetiam. Unde dicit:
beatus iam
beatitudine spei et tandem beatitudine rei.
Qui legit
, per se.
marg.|
Et qui audit
, ab alio. Hic enim duplici modo acquiritur scientia: scilicet per inventionem studendo, aut per doctrinam audiendo, ut dicit philosophus. De primo dicitur Prv. 3 : «
beatus qui audit. Verba prophetie huius, qu
e singula sunt plena mysteriis et sunt verba salutis et vite. Unde Io. 6 : «
ait Petrus ad dominum: domine ad quem ibimus? Verba vite habes. Se
d quia non sufficit legere et audire, nisi fiat quod legitur et auditur, sicut dicitur ad Rm. 2 : «
non auditores iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur ; id
eo addit et
servat ea que in ea scripta sunt, co
rde retinendo et opere implendo. Unde Glossa et
illi soli beati qui audiunt ut mente recondant, mente recondunt opere ut compleant, ut vitam eternam possideant. Hi
c est quod dicitur Lc. 10 : «
beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud. Be
atus qui legit studendo et qui audit obediendo et servat credendo et timendo. Unde Glossa:
servat qui fidem Christi et Ecclesie non violat et timet minata et querit promissa. Et
revera legenda sunt et audienda et servanda verba prophetie huius,
tempus enim prope est, qu
o tribulationes finient et premia reddentur: scilicet tempus mortis cuiuslibet vel tempus iudicii, quando unusquisque recipiet mercedem suam, quam meruerit. Iac. 4 : «
ecce iudex ante ianuam assistit. So
phonie 1 : «
iuxta est dies domini magna.
Glossa dicit hic.
Tempus prope est, quia nec longa laboris mora et premia vicina. Ec
cles.
benedictio domini in mercedem iusti festinat.
Vel omnes qui legunt alios docendo et audiunt ascultando. Et dicit, audiunt, pluraliter, quia plures possunt unum audire docentem et servat memoriter retinendo. De hoc Sir. 24 : «qui audit me» etc.
Numérotation du verset
1,4
marg.|
Sequitur.
Ioannes septem Ecclesiis que sunt
etc. Hec est secunda pars capituli, sive proemii, ubi ponitur salutatio. Et ostenditur quis salutet et qui salutantur et cuiusmodi salus optetur. Salutat Ioannes. Salutantur septem Ecclesie Asie. Optatur salus que est a Christo Iesu, quam commendat Ioannes a misericordia. Et ideo interserit de primo adventu, in quo maxime apparuit eius misericordia. Demum commendat eum a iustitia. Unde interserit de secundo adventu, ubi apparebit eius iustitia.
marg.|
Et nota quod est duplex Asia, ut dicitur in Glossa: « maior scilicet que continet tertiam partem mundi. Et minor, que est quedam pars maioris, que continet septem civitates: scilicet Ephesum, Smyrnam, Pergamum, Thyatiram, Sardim, Philadelphiam, Laodiciam ». Inter quas Ephesus erat metropolis. In hac minori Asia primo predicavit Paulus, sed post divisionem apostolorum obtinuit eam Ioannes et predicavit ibi. Et per illas septem Ecclesias intelliguntur universe mundi Ecclesie. Tum propter numerum septenarium qui est numerus universitatis. Quia omne tempus, septem diebus agitur quo regitur Ecclesia. Tum propter ternarium numerum anime et quaternarium corporis: vel quia in fide Trinitatis fundate sunt omnes Ecclesie per quatuor partes mundi fundate vel diffuse. Vel propter septiformem gratiam spiritus sancti, quo illustrantur omnes Ecclesie. Dicit ergo:
Ioannes cui hec dominus revelavit per Angelum, septem Ecclesiis Asie specialiter et in eis omnibus aliis generaliter, optat salutem dicens, gratia
, id est peccatorum remissio et
pax
, id est ad dominum reconciliatio. Vel gratia, id est informatio virtutum et
pax
, id est tranquillitas mentis et quies a vitiis. Vel gratia triplex, scilicet operans cooperans et consumens. De qua 1Cor. 15 : «
gratia Dei sum id quod sum et gratia eius in me vacua non fuit, sed gratia eius in me semper manet. Et
pax triplex, temporis pectoris eternitatis vobis sit, vel detur,
ab eo qui est. Et
ernaliter, id est a filio cuius nomen est
qui est. Ex
. 3 et hoc dicitur contra Iudeos qui dicunt ipsum non esse, sed mortuum,
marg.|
et qui erat
: apud patrem antequam mundus fieret. Contra Arianos qui dicunt ipsum non fuisse ab eterno.
marg.|
Et qui venturus est:
ad iudicium, redditurus cuilibet iuxta meritum suum, contra quosdam Manicheos, qui dicunt iudicium iam factum vel contra Sadduceos qui dicunt animas perire cum corpore et non fieri iudicium.
marg.|
Et a septem spiritibus
, id est a spiritu sancto qui est unus in natura, sed septuplex in gratia: unde Sap. 7 : «est enim in illa spiritus intelligentie, spiritus unicus, sed multiplex, unicus virtute nature, multiplex gratiarum distributione.]
Qui in conspectu throni eius sunt
, id est quem spiritum septiformem et unum conspiciunt incessanter. Throni eius, id est Angeli sancti in quibus sedet et iudicat. 1Pt. 1 : «spiritu sancto misso de celo in quem desiderant Angeli prospicere.] Vel per septem spiritus intelligitur universitas Angelorum. Tb. 11 : «ego sum Raphel Angelus
unus ex septem spiritibus qui astamus ante Deum. Et
super hoc orta est questio, quare non fiat hic mentio de patre, cum solum optet ei salutem a Christo, de cuius divinitate premisit cum dicit,
ab eo qui est. Et
de eternitate cum dixit,
qui erat et
de potestate cum dixit,
qui venturus est. Et
de dignitate cum dixit et
a septem spiritibus qui in conspectu throni eius sunt
, id est qui assistunt ei, ut ministri eius. Dn. 7 : «
millia millium ministrabant ei.
Numérotation du verset
1,5
marg.|
Postea subiungit de eius humanitate et
a Iesu Christo qui est testis fidelis
, id est qui fidele testimonium perhibuit mundo de patre et de seipso. Io. 18 : «
ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati.
marg.|
Vel
testis fidelis, qu
ia veritatem quam verbis docuit operibus approbavit. Io. 5 : «opera que ego facio testimonium perhibent de me.
marg.|
Vel
testis fidelis,
quia sine acceptione personarum viam Dei in veritate docuit, Mt. 23. Vel
testis fidelis,
quia in die iudicii verum testimonium de omnibus dabit. Ier. 19 : «ego sum iudex et testis. Ps. et testis in celo fidelis
.
Vide ergo ut habeas bonam conscientiam, quia testis non poterit corrumpi vel seduci. Prv. 6 : «furor et zelus» etc. Is. 55 : «ecce testem populis dedi eum» etc.
marg.|
Et
primogenitus mortuorum
, id est primus inter mortuos ad immortalitatem resurgens non tempore, sed causalitate et dignitate. Nam si quidam ante ipsum suscitati fuerunt a morte, non tamen resurrexerunt proprie, quia iterum obierunt: sed Christus resurgens ex mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur, Rm. 6. « Similiter credimus de illis qui cum domino resurrexerunt, quia vera fuit eorum resurrectio, nec iterum obierunt in corpore et anima, sed cum Christo ascenderunt ». Quid ergo dicitur hic Christus
primogenitus mortuorum, cu
m illi dicantur in die parasceves resurrexisse? Sicut enim dicitur Mt. 26 « multa corpora sanctorum, qui dormierant resurrexerunt ». Sed dicendum, quod hoc fuit, cum in die dominica resurrexit. Unde ibidem dicitur statim et « exeuntes de monumentis venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis ». Dicitur autem
primogenitus mortuorum,
quia mortui cum resurgunt quodammodo generantur ad immortalitatem.
marg.|
Et princeps regum terre
, id est terrenarum potestatum, permittens eos dominari ad bonorum utilitatem, potens removere quando voluerit, ut dicit Glossa. Et qui modo iudicant alios et eosdem in futuro iudicabunt. Sap. 6 : «« audite reges et intelligite, discite iudices finium terre: prebete aures qui continetis multitudines et placetis vobis in turbis nationum, quoniam data est a domino potestas vobis et virtus ab altissimo qui interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur, quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte iudicastis, nec custodistis legem iustitie »
marg.|
Vel
regum terre
, id est sanctorum regentium Ecclesiam, unde
qui dilexit nos, vi
vens et
lavit nos, mo
riens,
a peccatis nostris, qu
e sordidant animam.
In sanguine suo, no
n hircorum aut taurorum, sed suo proprio, quem pro nobis fudit, ex quo Baptismum mundandi a peccatis suscepit: hoc fecit ex solo amore quo nos dilexit. Ier. 31 «
caritate perpetua dilexi te; ideo attraxi te ».
Ecclesiastici 29a « gratiam fideiussoris» etc.
a Sir. 29.
Numérotation du verset
1,6
marg.|
Et fecit nos. Io
annes connumerat se ut auditores attrahat ad amorem.
Regnum
, id est tales in quibus regnet et habitet et
sacerdotes
, id est vos sacrificatores. 1Pt. 2 : «
vos estis genus electum
» etc. Vel
regnum
, id est potentes reges qui regere possunt et reprimere motus illicitos.
Et sacerdotes
, id est sanctos nos ipsos domino immolantes. Iuxta illud ad Rm. 12 « Obsecro vos itaque fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra » etc.
Fecit
inquam
Deo
, id est sibi qui est Deus et
patri suo, a
quo habet quicquid habet. Vel et ponitur expositive pro idem. Et est sensus
Deo et patri suo
, id est Deo qui est pater suus, vel qui est Deus suus et pater suus. Dominus per creationem ipsius hominis, pater per generationem ipsius Dei. Io. 20 : «
ascendo ad patrem meum et patrem vestrum, Deum meum
» etc. Hoc modo ponitur, et, copulative non expositive et est melior expositio, quia sic ostenditur utraque natura in Christo. Et cum tot et tanta fecerit nobis et tantus et talis sit.
marg.|
Ideo
ipsi gloria
et laus quo ad bonos et
imperium,
potestas quo ad malos,
in secula,
consecutiva,
seculorum
, id est in perpetuum,
amen
, id est vere vel ita sit, vel verum est, 1 Tim. 6 « cui est honor et gloria et imperium in sempiternum, amen »
.
Vel
gloria
in se et super creaturis
imperium,
quia omnia potest semper.
Numérotation du verset
1,7
marg.|
Et
Ecce venit
» etc. Hic loquitur Ioannes de secundo adventu Christi, ut qui pro amore primi adventus noluerunt peccata dimittere, saltem dimittant timore secundi, iuxta illud Gregorii, « saltem misericordiam revocantis debemus erubescere si eius iustitiam nolumus formidare, qui tanto in probitate contemnitur, quanto amplius non cessat revocare ». Et quia omne tempus breve est, utitur adverbio demonstrativo et verbo presenti dicens,
ecce venit
, id est cito veniet ad iudicium Christus.
marg.|
Cum nubibus,
sicut ascendit Act.1 « quemadmodum vidistis eum ascendentem in celum » etc. Dan. 7 : « Ecce in nubibus celi quasi filius hominis veniebat ».
marg.|
Vel
cum nubibus
, id est cum scientiis volantibus per contemplationem, pluentibus per predicationem, protegentibus ab ira Dei per suam intercessionem, coruscantibus per bonam operationem. De istis nubibus dicitur Is. 60 : «qui sunt isti qui ut nubes volant? Et cum istis venit dominus ad iudicium. Is. 3 : «veniet cum senibus populi sui et principibus eius. Dt. 33 : «apparuit de monte Pharan et cum eo sanctorum millia.
marg.|
Vel dicitur venturus
cum nubibus,
quia in carne veniet, que dicitur nubes. Is. 21 : «in qua tonabit disceptando et sententiando. 1Rg. 2 : «dominum formidabunt adversarii eius et super ipsos in celis tonabit. Iob. 26 : «cum vix parvam stillam sermonum eius audiverimus, quis poterit tonitruum magnitudinis eius intueri? Item coruscabit occulta cordium manifestando. 1Cor. 4 : «veniet dominus qui et illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium. Dn. 7 : « Iudicium sedit et libri aperti sunt ». Item pluet eterna supplicia infligendo. Ps. : « Pluet super peccatores laqueos
»
etc. Vel secundum Glossam: « in nubibus intelligitur multiplex Christi clementia in qua veniet ad iudicium: bonis prestans refrigerium et illuminationem, malis vero timorem et obscuritatem et videbit eum omnis oculus ». Tam bonus quam malus. Boni videbunt ad gloriam. Is. 33 : «
regem in decore suo videbunt. Mali autem ad penam suam.
Sap. 5 : «
videntes turbabuntur timore horribili. Bo
ni videbunt humanitatem et divinitatem, mali autem solam humanitatem. Is. 27 : «
tollatur impius ne videat gloriam Dei. Se
d si omnis oculus videbunt eum, quod bene credi potest, tamen non cognoscent eum. Si aliter viderent, cognoscerent suum damnum et dolerent et sic haberent penam materialem, quod non est verum. Vel potest dici,
videbit eum omnis oculus, qu
i habuit hic usum liberi arbitrii.
Et qui eum pupugerunt, cr
ucifixerunt, procurando ut Iudei, imperando ut Pilatus, faciendo ut gentiles, per causam ut peccatores. Za. 12 : «
aspicient ad me quem confixerunt.
Iob. 19 : «videbunt in quem transfixerunt: hi videbunt eum, ut dicit Glossa, ut magis crucientur et tunc plangent se super eum, quasi confracti et collisi ex casu super lapidem.
marg.|
Vel super eum plangent, id est dolebunt respicientes gloriam eorum qui fundati sunt super eum; quia non tantum dolebunt de ipso tormento Inferni, quantum de amissione talis consortii. Et ostendit qui sunt illi qui se plangent sibi soli imputantes. Omnes tribus terre, id est omnes terreni qui plus dilexerunt terram quam celum, etiam amen, confirmatio est predictorum. {476a} Et confirmat hoc Ioannes duplici adverbio: Hebraico scilicet et Greco. Quia hoc debent credere tam Iudei quam gentiles et qui ex iis processerunt, scilicet Christiani. Et ut melius credatur quod dictum est de Christo, indicavit Ioannes Christum de se ipso loquentem.
Numérotation du verset
1,8
marg.|
Unde subdit
ego sum alpha et omega.
In alphabeto Grecorum primo ponitur alpha, ultimo ponitur omega in fine: quasi diceret: ego sum primus et ultimus: unde expositio. Principium et finis, dicit dominus Deus. Principium a quo omnia oriuntur. Finis ad quem omnia ordinantur. Qui est, eternaliter et qui erat, eternaliter, qui venturus est, iudicare potenter. Omnipotens, id est omnia et omnimodo potens, quia nec impediri, nec cogi potest eius potentia. Et bene adiungitur ei quod dicitur: venturus est, omnipotens. Quia nondum ostendit suam potentiam, sed in futuro ostendet. Psalmus : cognoscetur dominus iudicia faciens.
Be
atus qui nunc ignoratur iniuriam patiens.
Numérotation du verset
1,9
marg.|
Ego Ioannes frater vester
etc. Hec est tertia pars capituli; in qua tria fiunt. Primo precipitur Ioanni ut scribat que vidit. Secundo ostenduntur septem candelabra aurea et in medio filius hominis. Tertio ostendit quomodo se habuerit ad visionem, quia scilicet cecidit. Ut autem melius credatur ipsi, commendat se a quatuor: scilicet primo a nomine et re nominis cum dicit se esse Ioannem. Secundo a loco cum dicit se fuisse in Pathmos insula, quasi exulem. Tertio a causa cum dicit hoc sibi factum propter testimonium Iesu. Quarto a tempore cum dicit, se fuisse in spiritu in dominica die. Quia ergo liber iste totus est de revelationibus seu visionibus, in quibus non est credendum omni spiritui; ideo confirmans visionem suam auctoritate nominis sui quod erat authenticum, dicit:
ego Ioannes, el
ectus a domino in discipulum plus dilectus ceteris, virgo virginis matris domini custos qui supra pectus domini in cena recubui. Hec enim omnia per sui nominis expressionem innuit. Frater vester non natura tantum, sed gratia, non carne sed fide. Mt. 24 : «omnes vos fratres estis: et licet esset prelatus, vocat se fratrem causa humilitatis. Ecclesiastici 32b : «rectorem te posuerunt» etc. Et particeps in tribulatione, id est patienter sustinens easdem tribulationes quas et vos. Et regno, quia per tribulationes pervenitur ad regnum. Act. 14 : . {476b} «Per multas tribulationes» etc. 2Cor. 1 : «sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis. 2Tim. 2 : «fidelis sermo: nam si commorimur et convivemus, si sustinemus et conregnabimus. Et quia non omnis patientia ducit ad regnum, sed tantum illa que propter Christum et in caritate Christi est; et ideo addit et patientia in Christo Iesu, id est propter Christum Iesum et in caritate Christi. 1Pt. 4 : «nemo vestrum patiatur quasi homicida, aut quasi fur aut maledicus, aut malorum appetitor: si autem ut Christianus, non erubescat: glorificet autem Christum in isto nomine.
b Sir. 32.
marg.|
Vel patientia in Christo Iesu: quasi dicat: per hoc habuimus ego et vos patientiam, quia fuimus in Christo Iesu qui fuit vobis exemplum patientie. Unde Glossa,
frater noster unitate fidei et propter illam fidem tribulatus: propter quod ad
regnum pervenire patienter sustinete, habendo Christum in omnibus exemplum. Fui in insula que vocatur Pathmos, missus a Domitiano in exilium: et est locus remotus a frequentia hominum; et ideo magis aptus ad contemplationem. Os. 2 : «ducam eam in solitudinem et ibi loquar ad cor eius. Forte diceret aliquis. Hoc fuit propter culpam tuam. Non est verum. Sed propter verbum Dei, quod predicabam. Et testimonium Iesu, hoc est quod de Iesu reddebam. Duplex natura Christi innuitur hic: divina cum dicit, verbum Dei. Humana cum dicit Iesu. Quid autem fecerit ibi Ioannes vel quomodo fuerit ibi, subiungit, fui in spiritu, id est in excessu mentis: ubi anima sopitis sensibus exterioribus et quodammodo a corpore separata, potest elevari ad conspicienda celestia, in dominica die, que est tempus aptum contemplationi, quia tunc debet cessare homo ab opere exteriori et vacare orationi et contemplationi et propter hoc instituta sunt festa Glossa, solet rerum qualitas ex tempore notari. Abraham in fervore fidei, Gn. 18 : «in meridie Angelos vidit Loth in perditione Sodome in vespere, Gn. 19 : «Adam post meridiem vocem audivit domini. Salomon non servaturus sapientiam nocte suscepit, 4Rg. 2.
Numérotation du verset
1,10
marg.|
Ad significandum igitur quod Ioannes omnino erat intentus contemplationi spiritualium, dicitur quod
fuit in spiritu in dominica die,
quando nullo modo vacaret exterioribus. Et bene per contemplationem dicitur fuisse in spiritu, quia tribulatio dilatat spiritum ad susceptionem spiritualium. Psalmus, in tribulatione dilatasti mihi. Is. 33 : «vexatio dabit intellectum. Audi Ambrosium, per tribulationem crassatur spiritus.
marg.|
Nota: ex hoc quod dicitur Ioannes fuisse in spiritu in dominica die, volunt quidam asserere, quod simul uno intuitu viderit Ioannes omnia ista. Sed hoc non definimus; quia, ut dicit Glossa,
Angelus utrumque ei conferre potuit ;
scilicet quod simul vel successive hec viderit. Ecce iam patent persona, locus, causa, tempus. Persona digna, locus idoneus, causa innocens, tempus conveniens. Quia quanto tempus sanctius, tanto revelationi convenientius fuit. Et quanto locus secretior, tanto contemplationi aptior. Et quanto persona dignior et causa iustior, tanto Deo familiarior et divine visioni propinquior.
marg.|
Sequitur et
audivi,
non exteriori, sed interiori aure.
Post me vocem
, id est Angeli revelationem, que est sine strepitu.
Magnam,
manifestatione, vel significatione, vel quia de magnis. Et dicit,
post me,
quia de futuris erat revelatio,
tamquam tube, qu
e invitat ad bellum et vocat ad convivium,
dicentis,
vel dicentem, ut dicit Glossa.
Numérotation du verset
1,11
marg.|
Que vides,
iam et visurus es postea,
scribe in libro, ho
c materiali, quia vox transit et Scriptura manet.
marg.|
Vel
scribe in libro
cordis. Unde Glossa,
mente reconde et mitte septem Ecclesiis, As
ie quibus ipse preerat; vel universali Ecclesie per illas septem significate secundum omnem statum. Nam per
Ephesum sign
ificatur primitivus status Ecclesie. Interpretatur enim lapsus profundus, vel Concilium, vel voluntas mea. Et tunc Ecclesia fuit lapsus profundus, quando omnes in passione ceciderunt. Concilium vero et voluntas Dei fuit, quando redierunt. Is. 12 : «
non vocaberis ultra derelicta et terra tua non vocabitur ultra desolata, sed vocaberis voluntas mea, Smyrna, in
terpretatur canticum; et significat statum Ecclesie, quando recepto spiritu sancto gaudebant in tribulationibus iuxta illud Act. 5 : «
ibant apostoli gaudentes. Et pergamus, in
terpretatur divisio cornuum: et significat statum Ecclesie, quando recepto spiritu sancto gaudebant in divisione apostolorum, quia tunc ventilaverunt terram cornibus. Iuxta illud Ps.
exaltabuntur cornua iusti.
marg.|
Thyatira,
interpretatur illuminata; et significat Ecclesiam post divisionem apostolorum, quia fuit illuminata doctrina et predicatione eorum. Unde Ps. : « illuminans tu mirabiliter a montibus eternis »
.
1Mcc. 7 : «
refulsit sol in clypeos aureos et resplenduerunt montes ab eis. Sardis, in
terpretatur principium pulchritudinis; et significat statum Ecclesie tempore confessorum, quando convictis hereticis cepit apparere pulchritudo Ecclesie in fide et conversatione sanctorum: unde Ct. 4 : «
tota pulchra es amica mea
» etc.
marg.|
Philadelphia, in
terpretatur servans vel salvans; et significat statum Ecclesie in quo servantes precepta et doctrinam sanctorum, salvant animas suas. Iuxta illud Mt. 19 «
si vis ad vitam ingredi, serva mandata ».
marg.|
Laodicia
interpretatur ‘consummata’ vel ‘tribus amabilis’ et significat ultimum statum Ecclesie tempore Antichristi, quando mundus consummabitur et tunc electi erunt amabiles Trinitati. Iuxta illud Mt.
qui autem perseveraverit
» etc. Et hoc est quod dicitur,
mitte septem Ecclesiis per
se,
Epheso, Smyrne, Pergamo et Thyatire, Sardis et Philadelphie et Laodicie
, id est universali Ecclesie per has significate, ut dictum est.
Numérotation du verset
1,12
marg.|
Et conversus sum, a
contemplatione Dei ad memoriam subditorum,
ut viderem et intelligerem, vocem que loquebatur mecum, in
terius sine strepitu soni, ut dictum est.
Et conversus
, id est quia conversus,
vidi septem candelabra aurea
, id est septem Ecclesias scientia lucentes et gratia pretiosas et patientia solidas, obedientia ductiles, doctrina sonoras, per septem candelabra designatas. Glossa,
si habeas vocem in ore et non opere, candelabrum es, sed non aureum. Es
igitur candelabrum propter predicationem verbi. Sed aureum propter fulgorem exempli. Mt. 5 : «Vos estis lux mundi; vos estis sal terre. Lc. 8. Nemo accendit lucernam et in abscondito ponit sed super candelabrum, ut qui ingrediuntur lumen videant.
Numérotation du verset
1,13
marg.|
E
t in medio septem candelabrorum aureorum,
id est in medio Ecclesie,
similem filii hominis,
id est Angelum personam Christi gerentem et in forma hominis apparentem. Iuvenis non senex. Ideo dicit: similem filio hominis, vel similis filii hominis. Sicut patet Io. 1 : « quasi unigeniti a patre. Vel dicitur similis filio hominis, propter omnes defectus humanos, quos suscepit in se, preter ignorantiam et peccatum. Hbr. 4 : «non habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris, per omnia tentatum et probatum pro similitudine absque peccato, vestitum podere, id est sacerdotali veste, id est carne in qua se obtulit et quotidie offertur Deo patri se representans. 1Io. 2 : «advocatum habemus apud patrem Iesum Christum iustum et ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Vel ideo dicitur caro Christi poderis, id est talaris, id est longa, quia quamdiu erit Deus, erit homo. Vel poderis est Ecclesia, qua vestitur Deus. Is. 69. Vivit dominus, quia iis omnibus velut ornamentum vestieris. Et hec vestis protenditur usque ad talos, quia durabit usque in finem seculi. Mt. ultimo, vobiscum sum usque ad consummationem seculi. Et precinctum ad mamillas zona aurea, id est castitate, sapientia et caritate.
marg.|
Et nota quod Dn. 10 : «vidit cinctum ad renes. Quia vetus testamentum carnalia opera penitendo restringit, novum vero etiam cogitationes. In hoc autem quod dicitur zona aurea, ostenditur quod castitas ex caritate debet esse, qualis fuit castitas prudentum virginum. Mt. 25 : «que acceptis lampadibus sumpserunt oleum caritatis. Non solum in lampadibus, scilicet in operibus, sed etiam in vasis, id est cordibus.
Numérotation du verset
1,14
marg.|
Caput autem eius et capilli erant candidi tamquam lana alba et tamquam nix.
Hic describit Ioannes formam sui magistri, qui eum docebat, ut melius credatur ei qui talem magistrum habuit. Caput inquit eius, id est mens Christi. Et capilli, id est sancti extenuati mortificati adherentes Christo. Candidi tamquam lana alba et tamquam nix, id est mundi, calidi per amorem, frigidi per timorem. Lana est calida et nix est frigida. Et ideo candor sanctorum lane comparatur et nivi, quia debet esse coniunctus amori et timori Dei. Preterea lana alba susceptiva est omnium colorum: sic sancti omnium tribulationum pro Christo. Ps. : « Paratum cor meum» etc. Item nix candidior omni alia creatura: unde significat gloriam immortalitatis, ad quam venitur per tolerantiam tribulationum. Lc. 22 : «vos estis qui permansistis mecum etc. Oculi eius velut flamma ignis, id est respectu domini inflammantes ad amorem et illuminantes ad cognitionem. Sap. 4 : «gratia Dei et misericordia est in sanctos eius et respectus in electos illius. Ps. : « Oculi domini super iustos ».
marg.|
Vel secundum Glossam,
oculi domini sunt dona spiritus sancti. De
quibus Za. 3 : «
super lapidem unum oculi septem.
Vel
oculi domini sunt
spirituales viri, qui verbo et exemplo alios illuminant et inflammant ad amorem et cognitionem Dei et proximi. Mt. 5 : «vos estis lux mundi. Za. 3 : «qui tangit vos, tangit pupillam oculi mei.
Numérotation du verset
1,15
marg.|
Et pedes similes aurichalco.
Per pedes intelliguntur inferiores et minores in Ecclesia qui multum distant a capillis, tamen totum corpus sustinent Ecclesiarum temporalia procurando, unde sepe sordidantur; et ideo non auro, sed aurichalco similes dicuntur. Vel pedes domini sunt ultimi fideles qui erunt tempore Antichristi. Nam sicut aurichalcus multis concussionibus et concremationibus depuratur et meliorem accipit colorem, ita illi multitudine tribulationum depurabuntur et clariores efficientur. Sap. 3 : «tamquam in fornace. Vel aurichalco ideo comparantur et non auro, quia quamvis sint eiusdem meriti et virtutis sicut primitivi fuerunt, non tamen ita lucebunt miraculis sicut illi; et ideo meliores reputabuntur viliores. Sicut in camino ardenti: quasi dicat: sancti ultimi erunt sicut aurichalcum decoctum in camino ardenti, quia multis gravibus tribulationibus affligentur. Mt. 24c, « erit tribulatio magna qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet ». Et primitiva Ecclesia fuit quasi aurum decoctum igne, sed ultima quasi aurichalcum in camino positum, quia maior erit ultima persecutio. Is. 31 : «dicit dominus cuius ignis in Sion, id est in primitiva Ecclesia et caminus in Ierusalem, id est in ultima. Alia translatio habet: pedes eius similes aurichalco Libani: per quod ostenditur quod illa tribulatio maxime fervebit in Iudea ubi dominus fuit crucifixus: ibi enim est mons Libani. Et vox illius tamquam vox aquarum multarum, id est eius predicatio obtinet vim aquarum, quia mundat. Io. 15 : «iam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis. Et dicitur vox aquarum multarum, propter efficaciam mundationis. Vel dicitur vox aquarum multarum, quia multi populi receperunt eam, qui aquis comparantur propter fluendi facilitatem et standi difficultatem. Infra 17 : «aquas quas vidisti ubi meretrix sedet, populi sunt et gentes. Vel dicitur vox aquarum multarum, id est datrix gratiarum. Act. 3 : «adhuc loquente Petro cecidit spiritus sanctus super omnes qui audiebant verbum.
c Mt. 24, 21.
Numérotation du verset
1,16
marg.|
Et habebat in dextera sua stellas septem.
Septem stelle sunt septem Ecclesiarum episcopi, id est universi prelati qui debent lucere mundo verbo et exemplo et esse fixi in celo, id est in Christo per fidem et spem et amorem et apparere parvi cum tamen sint magni. Phil. 2 : «Simplices filii Dei sine reprehensione: in medio nationis prave et perverse, inter quos lucetis, sicut luminaria in mundo. Sicut luminaria verbum vite continentes. Bar. 3 : «stelle dederunt lumen in custodiis suis, id est Ecclesiis suis. Quod est contra multos qui alienis magis, quam in suis predicant. In persona quorum dicitur Ct. 1 : «Posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi ». « Et letate sunt. Vocate sunt et dixerunt, adsumus et luxerunt ei cum iucunditate qui fecit eas »d. Iudith 5 : «Stelle manentes in ordine et cursu suo adversus Sisaram pugnaverunt ». Has habet Christus in dextera sua, quia ad dexteram sunt collocandi in iudicio, vel quia intendunt spiritualibus qui per dexteram designantur, sicut temporalia per sinistram.
d Bar. 3, 34-35.
marg.|
Vel septem stelle sunt septem dotes glorificandorum: quas habet Christus in dextera, quia eas dat tantum in futura vita, que per dexteram designatur, sicut presens designatur per sinistram. Vel septem stelle sunt septem dotes. Ct. 2 : «leva eius sub capite meo» etc. Prv. 3 : «longitudo dierum in dextera eius et in sinistra illius divitie et gloria. Vel ideo dicitur habere in dextera eius, quia paratus est dare. Ct. 5 : «manus illius tornatiles, auree plene hyacintis, id est donis celestibus. Eccles. 4 : «non sit manus tua collecta ad dandum et porrecta ad accipiendum.
marg.|
Et de ore eius gladius acutus, ex utraque parte exibat,
id est predicatio verbi. Eph. 6 et gladius spiritus quod est verbum Dei, scindens ex utraque parte. Quia in veteri testamento mala opera: in novo testamento punit etiam desideria.
marg.|
Vel ex utraque parte
acutus
dicitur hic
gladius
quia dividit hominem tenentem ipsum ab amore sui et mundi. Mt. 10 : «non veni pacem mittere» etc. « sed ignem: veni enim separare hominem a patre» etc. Et hic gladius debet exire ex ore Christi, id est ex sacra Scriptura. Psalmus, de medio petrarum dabunt voces. Mt. 4 : «non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit ab ore Dei. De hoc ore dicit Is. 30 : «ambulatis ut descendatis in Egyptum et os meum non interrogastis. Vel os Christi est predicator qui debet habere gladium acutum ex utraque parte, quia mundus a se et se a mundo debet separare. Sicut Paulus Gal. 6 : «mihi mundus crucifixus est et ego mundo. De hoc ore dicitur. Ier. 15 : «si separaveris pretiosum a vili, id est animam a mundo, quasi os meum eris. Vel gladius iste est sententia iudiciaria. De quo Iob. 19 : «fugite a facie gladii, quia ultor iniquitatis est gladius. Item Is. 26 : «visitabit dominus in gladio suo duro, grandi et forti. Hic scindet ex utraque parte, quia ab electis reprobos separando percutiet in anima et in corpore: vel quia puniet eos pro omissis et pro commissis. Mt. 13 : «exibunt Angeli et separabunt malos de medio iustorum et mittent eos in caminum ignis. Et bene dicitur hic exire gladius, quia omnes illos feriet, quos extra Ecclesiam inveniet. Ezechiel. 9 : «omnem super quem videritis tau, ne occidatis: quasi dicat: omnes alios occidite. Gn. 6 : «omnes qui erant extra arcam diluvio perierunt. Et facies eius sicut sol lucet in virtute sua. Facies Christi est clementia vel notitia vel presentia, vel humanitas eius glorificata, que soli comparatur propter excellentiam claritatis. Nulla enim creatura tam lucida est ut sol, quando lucet in virtute sua, id est in meridie in centro celi sublatis nubibus. Tunc enim clarissimo fulgore resplendet: multo plus resplendebit Christi humanitas. Mt. 17 : «resplenduit facies eius
sicut sol. Immo plus centies tantum
Hilarius dicit. Sed non habuit Evangelista creaturam splendidiorem, cui posset comparare Christi claritatem. Hanc gloriam Christi describit nobis Ioannes, ut desiderium nostrum accenderet in illam.
Scimus enim quia cum apparuerit, similes ei erimus, ut
dicitur 1Io. 3. Et Mt. 13 : «fulgebunt iusti sicut sol: quod non solum de hoc sole materiali intelligitur, sed potius de illo spirituali. De quo dicitur Mal. ultimo.
Orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitie. Ph
il. 3 : «
salvatorem exspectamus dominum Iesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostre, configuratum corpori claritatis sue. Et cum vidissem
etc. Hic determinat Ioannes quid accidit ei post visionem. Quia stupefactus ex visionis magnitudine, cecidit quasi mortuus. Estimet ergo quilibet quid fecisset Ioannes, si vidisset gloriam divinitatis, qui solam similitudinem glorificate humanitatis non potuit sustinere. Consideret etiam quantum infirmatur humani cordis oculus, qui ad contemplandum gloriam factus, glorificate humanitatis gloriam videre non potest. Unde Gregorius:
post visam gloriam Ioannes cecidit, quia mens humana quanto perfectius celestia bona cognoscit, tanto magis in se ipsa humiliatur. Qu
od satis bene ostenditur Esther 15 : «ubi legitur, quod videns regem Assuerum in solio residentem, exterrita cecidit. Gregorius,
unusquisque vir sanctus quanto altius ad contemplandam divinitatem se erexit, tanto apud se introrsum inferius cadit; quia in comparatione Dei, eius magnitudo, quam pervasit, facile conspicitur. Hi
nc est quod Abraham viso domino, pulverem et cinerem se recognovit, ut dicitur Gn. 18. Et Iob. ultimo,
auditu auris audivi te et nunc oculus meus videt te: idcirco me ipsum reprehendo et ago penitentiam in favilla et cinere. Di
cit ergo,
cum vidissem eum
, id est Christum talem in tanta gloria,
cecidi ad pedes, pr
e stupore et admiratione stupefactus. Vel
cecidi ad pedes eius.
Glossa, id est
proieci curam humanitatis ad similitudinem
vel
timore fidelium, qui sunt pedes Christi qui pro Christo curam suorum corporum contempserunt.
Vel
cecidi ad pedes eius
, id est indignum me arbitrans et insufficientem contemplari divinitatem, ad inspiciendam humilitatem et benignitatem ipsius me inclinavi.
Tamquam mortuus
, id est non vere mortuus, quia non desperavi nec omnino defeci.
marg.|
Vel
tamquam mortuus
, id est mundo mortuus et Deo vivus. Iuxta illud Gal. 1 : «
vivo ego
» etc. Coloss. 3 : «
mortui estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo.
marg.|
Vel
tamquam mortuus,
id est mortuus voluptati et superfluitati, vivens alias necessitati. Amor enim celestium facit hominem a terrenis mortuum. Ct. 8 : «
fortis est ut mors dilectio. Tu
nc autem scitur quod sit mortuus mundo et vivus Deo, quia mundus non movet membra vel sensus eius, quando ipse nec videt nec loquitur, nec cogitat ea que mundi sunt. Psalmus,
propter te mortificamur tota die. Se
d quoniam Deus semper humiles consolatur. Iuxta quod dicit, Iudith. 8 : «
exspectemus humiles consolationem eius.
marg.|
Recte sequitur
et posuit dexteram suam.
Glossa; id est
spiritum confortantem
, id est auxilium suum super me, id est super vires meas, quia nec per se posset se levare, dicens sibi per interiorem lectionem et nobis per Scripturam et predicationem,
noli timere.
Glossa,
pro me pati tribulationes et mortem, nec debes. Qu
ia
ego sum primus, a
quo omnia et
novissimus, ad
quem omnia. Vel
primus quia
ante me non est Deus et
novissimus, qu
ia post me non est alius, Is. 63. Vel
primus per
creationem et
novissimus per
retributionem. Vel
primus quia
ante secula natus, de patre et
novissimus quia
in fine temporis natus de matre. Vel
primus inte
r Angelos et
novissimus inte
r Iudeos. Is. 53 : «
desideravimus eum despectum et novissimum virorum. Et sum vivus, et
ernaliter.
Et fui mortuus, se
d resurrexi, non iterum moriturus, ut Lazarus. Rm. 5 : «
Christus resurgens ex mortuis iam non moritur. It
a exponit Hay.
marg.|
Unde sequitur et
ecce sum vivens in secula seculorum
, id est semper: quasi dicat: Christus in Ioanne et nos in eo. Ego qui talis sum, fui mortuus propter vos et post resurrexi non amplius moriturus. Sic et vos non debetis timere mori pro me, quia similiter resurgetis victuri in secula seculorum, super Diabolum et membra eius. Et ideo non patiar vos tentari vel tribulari, super id quod potestis; et ideo non debetis timere pati pro me: et habeo claves mortis et Inferni, id est habeo potestatem super mortem ut iam amplius non possit vobis dominari cum surrexeritis et super Infernum, ut vos non retineat; et ibi Diabolum et membra eius perpetuo carcere claudere, ne vos amplius infestet. Scribe ergo que vidisti: scilicet incarnationem, passionem et resurrectionem. Et que sunt, id est presentes tribulationes et presens auxilium et que oportet fieri post hec, scilicet ultimam persecutionem, que debet vos animare ad tolerantiam. Quia id quod modo sustinemus, nihil est respectu eorum. Et quia confuse dixerat ei ut scriberet visionem, determinat in parte quid debeat scribere, dicens, sacramentum septem stellarum quas vidisti in dextera mea et septem candelabra aurea. Hec scilicet scribe: septem stelle Angeli sunt, id est episcopi, septem Ecclesiarum Asie vel omnium. Et candelabra septem, septem sunt Ecclesie. Hanc primam partem visionis exposuit Angelus ut ostendat in aliis similiter allegoriam esse querendam. Totum autem noluit exponere, ne si totus esset planus liber legentibus in tedium verteretur et a quibusdam forte contemneretur et indignis occultaretur mysterium et bonis merendi in studio actio prestaretur. Tb. 12. Sacramentum regis abscondere bonum est; opera autem Dei revelare et confiteri, honorificum est. Nunc autem moraliter aliquid dicamus, ut affectus partem suam habeat in hoc libro et non intellectus.
marg.|
Apocalypsis Iesu Christi
etc. Apocalypsis interpretatur revelatio. Revelationum duo sunt genera. Nam una est carnalis revelatio, alia spiritualis. Carnalis est, quam revelat caro discipulis suis. Spiritualis, quam revelat spiritus discipulis suis. De utraque dicitur, Mt. 17 : «beatus es Simon Bariona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed pater meus, qui est in celis. Revelat autem caro discipulis suis, cibos exquisitos appetere, sapores novos excogitare, vina condire, diversa fercula preparare, vestium mollitiem querere, labores fugere, quietem amare, tristitiam fugere, letitiam eligere et huiusmodi. Sed hec Apocalypsis Iesu Christi non est, quia non est salutis, sed est Baal, id est ventris omnia devorantis. De quo dicitur Os. 9 : «omnes nequitie eorum in Galgal, qui interpretatur revelatio. Spiritus sanctus quandoque revelat intellectui, quandoque affectui. Intellectus revelat intelligentiam veritatis; affectus dulcedinem bonitatis. In prima revelat quid credendum. In secunda quid desiderandum. De prima dicit David, revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua. Et iterum, incerta et occulta sapientie tue manifestasti mihi. De secunda dicitur 2Cor. 3 : «revelata facie gloriam Dei speculantes in eamdem imaginem transformamur, tamquam a domini spiritu, id est a cogitatione intelligentie, ad cognitionem experientie, que certior est, quia est per gustum. Prv. 4 : «semita iustorum quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectum diem, quam dedit illi Deus. Ex hoc patet quod revelatio est purum donum Dei. Iac. 1 : «omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a patre luminum. Datum optimum est revelatio intellectus. Donum perfectum quia perfectorum est. Dn. 2 : «est Deus in celo revelans mysteria. Dat autem Deus hanc revelationem quandoque mediate, per aliquam creaturam. Unde dicitur hic, mittens per Angelum, servo suo Ioanni: quandoque immediate, a se ipso: et tunc lucidius videtur veritas et dulcius sentitur Trinitas: et hec revelatio appellatur locutio Dei. Ex. 32 : «loquebatur dominus Moysi, facie ad faciem sicut solet loqui homo ad amicum suum, scilicet sua secreta revelando et consolando. Psalmus, audiam quid loquatur in me dominus Deus. Iob. 4. Porro ad me dictum est verbum absconditum et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri eius. Ier. 30 : «quis est iste, qui applicat cor suum, ut appropinquet mihi per cognitionem? Unum est, creature cognitio vel consideratio; aliud est superni luminis infusio. Considerans enim anima in creaturis unitatem, ordinem et speciem, venit in aliquam cognitionem Trinitatis increate. Sap. 14 : «a magnitudine speciei et creature cognoscibiliter poterit horum creator videri. Rm. 1 : «invisibilia Dei, id est pater invisibilis, a creatura mundi, id est ab homine, per ea que facta sunt intellecta conspiciuntur: sempiterna quoque virtus, id est filius; et divinitas, id est spiritus sanctus. Hec visio sive cognitio, est non omnino clara: sed quando desuper infunditur lux anime, per quam elevatur et ducitur in Deum, tunc clare videt anima. Unde Psalmus, in lumine tuo videbimus lumen. Et hec revelatio, animam, cui fit, liberat a deceptionibus Demonum, quibus anima intenta contemplationi sepe decipitur. Ps. scuto circumdabit te veritas eius, non timebis a timore nocturno, a sagitta volante» etc. Hic tanguntur quatuor quibus Demones infestant frequenter animas intentas contemplationi, a quibus liberat lumen veritatis infusum. Timor nocturnus est error, vel horror, quem in recessu suo solet Diabolus relinquere. Dicit Gregorius, quod revelatione Diaboli primo recipit anima quamdam letitiam et in fine habet horrorem. In revelatione autem Dei fit e contrario. Unde beata virgo primo turbata fuit in Angeli salutatione, postea est consolata. Sagitta volans est vanagloria, ut dicit beatus Bernardus , quia velociter et suaviter intrat, sed graviter vulnerat. Hec sepe infestat et decipit contemplantes. Is. 1 : «vinum tuum
mixtum est aqua. Al
ia littera,
caupones tui miscuere aquam vino. Vi
num est revelatio Dei, que letificat cor. Aqua est vanagloria, que inflat. Aquam ergo vino miscent, qui de revelatione sibi facta inaniter gaudent. Negotium perambulans in tenebris est sollicitudo sive cura rei familiaris, cuius cogitationes orantibus et meditantibus sepe Diabolus immittit, ut sic retrahat a contemplatione et subtrahat eis refectionem eius. Unde Mt. 12 : «dicitur, quod cum Iesus loqueretur in domo, venit nuntius qui dixit ei:
ecce mater tua et fratres tui foris stant querentes te. 2T
im. 2 : «
nemo militans Deo implicat se negotiis secularibus. Qu
artum et ultimum est incursus et Demonium meridianum, id est illusio Diaboli sub specie boni, ut aliquando suggerit vigilare, ieiunare, orare, plorare diu, quando videt aliquem novitium devotum, ut debilitatum et deficientem, subtrahat a Dei obsequio, vel faciat penitere de bono quod incepit. Ideo dominus dicit Lc. 19 : «Zacheo qui super ficum fatuam ascenderat, ut eum videret:
Zachee festinans descende, quia hodie in domo tua oportet me manere. Fi
cus fatua est indiscreta devotio, in qua quando aliquis novitius vult nimis ascendere. Dicit ei Iesus, noli nimis ascendere, sed cito descende. Addit, quantum potes quia tecum volo, non solum esse, sed diu manere. Infra,
qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Pr
imo lavit nos in Baptismo. De quo Ez. 16 : «
lavi te aqua et emundavi sanguinem tuum ex te et unxi te oleo et vestivi te discoloribus.
Item lavit in predicatione. Io. 15 : «
mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis.
Item eleemosynarum largitione. Lc. 11 : «
date eleemosynam
» etc. Item tribulatione. Is. 4 : «
si abluerit dominus sordes filiarum Sion et sanguinem Ierusalem laverit de medio eius in spiritu iudicii et spiritu ardoris. Ta
ndem lavit in sanguine suo, ut hic dicitur, quem frequenter effudit pro nobis: nos quoque debemus effundere sanguinem nostrum pro Christo domino. Primo in circumcisione et nos debemus in confessione. Secundo in oratione et nos debemus in oratione similiter. Tertio in flagellatione et nos in satisfactione, vel disciplinarum susceptione. Quarto in spinarum coronatione et nos in compunctione. Quinto in crucifixione et nos in omni vera moderationis mortificatione. Sexto in lateris perforatione et nos in vera cordis dilectione. Quia, ut dicitur Prv. 10 : «universa delicta operit caritas. In istis sex vicibus lavit nos in sanguine suo. Una vice lavit nos in lacrimarum effusione, que sunt sanguis anime, ut dicit Augustinus, quas effudit pro nobis ter. In Lazari suscitatione, Io. 11. In civitatis Ierusalem destructione, Lc. 10. In passione sive in cruce, Hbr. 5. Vade ergo et lavare septies in Iordane et mundaberis, 4 regum quinto. Et fecit nos regnum, cuius ipse est rex. Eccl. 10 : «beata terra cuius rex nobilis est. Is. 33 : «dominus iudex noster, dominus legifer noster, dominus rex noster, ipse salvabit nos. In hoc regno nullus est servus, sed omnes liberi. Gal. 4 : «non sumus ancille filii, sed libere, qua libertate Christus nos liberavit, id est liberos fecit. Huius regis est bona dominatio. Psalmus, beata gens, cuius est dominus Deus eius. Item, laudate dominum quoniam bonus dominus. Item, confitemini domino quoniam bonus.
marg.|
Et sacerdotes. Unde offerre debemus Deo tria sacrificia.
Primo sacrificium cordis in contritione. Psalmus, sacrificium Deo spiritus contribulatus.
Secundo sacrificium oris in confessione et oratione. Ps. sacrificium laudis honorificabit me» etc. Item, holocausta medullata offeram tibi cum incenso arietum. Medulla, que est pinguedo et robur ossium est devotio, que est pinguedo et virtus orationum.
Tertio sacrificium corporis in satisfactione. Ps. tunc acceptabis sacrificium iustitie. Iterum, elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.
Primo sacrificium cordis in contritione. Psalmus, sacrificium Deo spiritus contribulatus.
Secundo sacrificium oris in confessione et oratione. Ps. sacrificium laudis honorificabit me» etc. Item, holocausta medullata offeram tibi cum incenso arietum. Medulla, que est pinguedo et robur ossium est devotio, que est pinguedo et virtus orationum.
Tertio sacrificium corporis in satisfactione. Ps. tunc acceptabis sacrificium iustitie. Iterum, elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.
marg.|
Sequitur:
fui in spiritu in dominica die.
Sic omnes debent esse intenti in spiritualibus in festo die. Io. 4 : «Deus spiritus est et omnes qui adorant eum, oportet adorare in spiritu et veritate. Is. 26 : «in spiritu meo et in precordiis meis de mane vigilabo ad te. Ps. hec dies quam fecit dominus, exultemus et letemur in ea. Sed dixerunt cognatio eorum simul: quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra, qui litibus et ludis in die festo intendunt. Sed melius esset manibus in agro vel in vinea laborare. Is. 1 : «Kalendas vestras et solemnitates vestras odivit anima mea.
marg.|
Sequitur:
audivi post me vocem magnam.
Hec vox est vocatio domini, que vocat et revocat nos fugientes ab eo. Is. 32 : «aures mee audient verbum post tergum monentis. Za. 7. Revertere Sunamitis, id est captiva anima, revertere, revertere ut intueamur te. Quare dictum fuit revertere revertere? Ut scilicet in pueritia, in iuventute, in senectute, in senio. Vel quia quatuor faciunt a Deo fugere. Confidentia iuventutis, ii fugiunt ad orientem. Dilatio mortis, ii ad occidentem. Amor prosperitatis, ii ad meridiem. Timor {483a} adversitatis, ii ad Aquilonem. Ideo clamat dominus, revertere ab oriente, quia iuvenis cito moritur. Revertere ab occidente, quia senex diu non vivit et quando homo a Deo fugit, diu vivere non potest, verba sunt Senece. Revertere a meridie, quia prosperitas mundi cito transit. 1Io. 2. Revertere ab Aquilone, quia adversitas mundi non potest nocere nisi volenti. Magna dicitur vox quia magnus vocat et ad magna. Vocat autem quadrupliciter dominus: predicando, beneficia dando, inspirando, flagellando. Prv. 1 : «vocavi et renuistis, extendi manum meam et non fuit qui aspiceret, despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis. Tamquam tuba, que vocat ad convivium spirituale, ubi anima reficitur. Is. 25 : «faciet dominus in omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemie, pinguium medullatorum, vindemie defecate.
marg.|
Et nota: supra dixerat,
fui in spiritu in dominica die et
statim sequitur et
audivi post me vocem magnam: ad
innuendum quod homo parum potest quiescere in contemplatione, quin statim revocetur ad exteriora. Unde beatus Bernardus “felix hora, sed brevis mora”.
Sir.
40 : «
modicum somnum tamquam nihil in requie.
Augustinus,
intromittis me domine in affectum quemdam multum inusitatum introrsum ad nescio quam dulcedinem: sed rursum resideo et absorbeor solitis et teneor et multum fleo: illic esse volo nec valeo, sed non volo, utrobique miser. Que vides scribe in libro. Mu
lta debet homo videre in contemplatione: scilicet peccata sua, supplicia Inferni, gaudia Paradisi, beneficia Christi, necessitates proximi et omnia scribere in libro cordis sui. Circa peccata debet homo videre quam brevis est ibi delectatio et pena eterna. Gregorius, momentaneum est quod delectat, eternum quod cruciat. Item quam vilis sit. Ier. 7 : «quam vilis facta es nimis, iterans vias tuas. Item quam damnosa; quia diminuit bona nature, privat bonis gratie, aufert bona glorie. Lam. 2 : «egressus est a filia Sion omnis decor eius. Circa supplicia Inferni debet videre diversitatem, acerbitatem, eternitatem. De primo Psalmus, ignis sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum. De secundo Mt. 8 : «ibi erit fletus et stridor dentium. De tertio Is. in fine « Ignis eorum non extinguetur» etc. Mt. 25 : «ite in ignem eternum» etc. Circa gaudia Paradisi debet videre puritatem, plenitudinem, longitudinem. De primo Prv. 14 : «gaudio eius non miscetur extraneus. De secundo Io. 16 : «iterum videbo vos, ut gaudium vestrum nemo tollat a vobis. De tertio ibidem. Et gaudium vestrum plenum sit. Circa beneficia Christi debet videre multitudinem, magnitudinem, gratitudinem. De primo Ps. : Quid retribuam domino» etc. De secundo Lc. 1 : «fecit mihi magna» etc. De quarto Mt. 10 : «gratis accepistis, gratis date» etc. Circa necessitates proximi debet videre quid vellet sibi fieri si esset in illo statu et quanta sit fragilitas hominis. De primo Mt. 7 : «quecumque vultis ut faciant vobis homines» etc. De secundo Iob. 5 : «visitans speciem tuam non peccabis. Sir. 32 : «intellige ex te ipso que sunt proximi tui. Item que vides in Christo, in mundo, in proximo tuo, scribe, id est corde tuo et mitte septem Ecclesiis. Prius vide, secundo scribe et tamdem mitte; quia prius est studendum, postea in corde commendandum, deinde predicandum. Sir. 18 : «ante quam loquaris disce. Alia sufficienter exposita sunt.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam ( Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83b&chapitre=83b_1)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam ( Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83b&chapitre=83b_1)
Notes :