Hugo de Sancto Caro

Capitulum 16

Numérotation du verset  16,1 
marg.| marg.| {1ra} Et audivi vocem magnam etc. Hec est secunda pars quinte visionis, in qua demonstratur damnatio reproborum, tempore Antichristi per predicationem. Et introducuntur hic septem Angeli, per quos septem ordines predicatorum in septem statibus Ecclesie predicantium intelliguntur: et septem phiale, per quas intelliguntur universe comminationes penarum et septem loca, per que universitas reproborum accipitur: et hoc secundum distinctionem septem capitalium vitiorum et septem effusiones: in quibus designantur reproborum damnationes. In prima effusione prime phiale in   terram, de monstratur damnatio gulosorum. In secunda,   in mare, da mnatio luxuriosorum. In tertia,   in fontes, da mnatio iracundorum. In quarta   in solem, da mnatio reproborum, superborum, sive vanegloriantium. In quinta   in flumen magnum Euphratem, da mnatio cupidorum et avarorum. In septima   in ere, da mnatio accidiosorum. Et satis est conveniens hec distinctio, que resolvit septem capitalia peccata ad tres primas concupiscentias, que sunt concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum et superbia vite. Nam ex concupiscentia carnis fluunt gula et luxuria. Gula secundum inordinationem nutritive. Luxuria secundum inordinationem generative. Ira vero et invidia et vanagloria, fluunt ex superbia vite. Ex concupiscentia oculorum, fluunt avaritia et accidia. Dividitur autem istud capitulum in octo partes. In prima precipitur Angelis ut phialas effundant. In septem aliis partibus agitur de septem effusionibus secundum ordinem quem prediximus. Dicit ergo et   audivi, au ditu interiori.   Vocem magnam id est inspirationem divinam, vel admonitionem angelicam.   De celo , id est de occulto. Vel   de celo , id est a Christo, vel ab Angelo habente sensum relatum,   dicentem septem Angelis , id est predicatoribus universis,   ite: in quo duo notantur. Primo, quod nullus debet se ingerere ad predicandum nisi missus. Rm. 10 : «  quomodo predicabunt nisi mittantur? Secu ndo, quod debent pedites esse et non equites. Non enim dicit equitate, sed ite. Io. 15 : «  posui vos, ut eatis. Ps. euntes ibant et flebant. Ac t. 5 : «  ibant apostoli gaudentes. Iob. 38 : «  numquid mittes fulgura et ibunt? Is. 18 : «  ite Angeli veloces. Effundite septem phialas ire Dei, qu as accepistis,   in terram ; id est annuntiate peccatoribus, qui terre adherent, penas sibi debitas, iuxta numerum et mensuram suorum peccatorum.   Et abiit primus Angelus etc. Hec est secunda pars cap. in qua agitur de septem effusionibus phialarum, que dividuntur in septem partes, secundum numerum septem Angelorum, effundentium phialas super septem gentes, quas septem gentes possumus intelligere allegorice, secundum septem persecutiones Ecclesie. Vel moraliter secundum septem genera peccatorum. Primo autem exponemus hoc totum allegorice, quia magis convenit cum precedentibus hec expositio, quam moraliter: et postea exponemus totum moraliter, quod magis ad nostram instructionem pertinet. Dicit ergo   et abiit id est precipienti obedivit,   primus Angelus , id est primus ordo predicatorum et   effudit phialam suam in terram , id est penam futuram comminando annuntiavit, in Iudeam, vel predicationem suam in Iudeos terrenos. Sed Iudei noluerunt recipere doctrinam Angelorum, qui fuerunt primus Angelus. Ideo punivit eos et temporaliter et eternaliter.
marg.| Unde sequitur et factus est vulnus sevum, qu o ad temporalem persecutionem factam per Romanos et   pessimum, qu o ad eternam damnationem, que dicitur mala propter penarum acerbitatem, peior propter penarum diversitatem, pessima propter penarum eternitatem. Unde Ps.   mors peccatorum pessima. Se d quia aliqui de Iudeis crediderunt ad predicationem apostolorum, qui participes non fuerunt huius pene, ideo ostendit in quos factum fuit istud vulnus pessimum, dicens,   in homines, qui habebant characterem bestie , id est fidem et opera Diaboli, similitudinem Antichristi, in resistendo et expugnando veritatem Christi et   in eos, qui adoraverunt bestiam et imaginem eius , id est qui obedierunt Diabolo et Antichristo et predicatoribus eius. Licet enim Antichristus nondum esset quando apostoli predicaverunt in Iudea, tamen Iudei persequendo apostolos Christi et expugnando veritatem, ostendebant se ministros Diaboli et Antichristi. Iuxta quod dicit apostolus 2Th. 2 et   nunc quid detineat scitis: ut reveletur in suo tempore: nam ministerium iam operatur iniquitatis. Et secundus Angelus , id est secundus ordo predicatorum qui fuit post apostolos,   effudit phialam suam in mare , id est in gentes amaras sine sapore fidei. Unde Is. 57 : «  impii, quasi mare fremunt. Et factus est sanguis tamquam mortui et omnis anima vivens mortua est in mari , id est predicatores viventes in Christo sunt ab eis interfecti. Et tangit Ioannes, quod secundo ordine predicante, gentilium quidam sunt conversi et mortui peccato et quidam in sua malitia permanentes occiderunt sanctos eis predicantes.   Et tertius Angelus effudit phialam suam , id est tertius ordo predicatorum, scilicet confessores et doctores, qui successerunt martyribus, qui fuerunt in secundo ordine.   Effudit phialam suam super flumina, scilicet super hereticos et instabiles et fluentes de errore in errorem et secum alios rapientes et   super fontes aquarum , id est super philosophos, a quibus sunt orte insipide doctrine et varie. Unde heretici originem duxerunt.   Et factus est sanguis , id est occisio sanctorum, vel doctrina hereticorum et philosophorum, facta est sanguis, id est ostensa est esse mortifera et crudelis.   Et audivi Angelum aquarum , id est Angelum custodem Scripturarum, vel animarum,   dicentem, iustus es domine , id est iustum facis iudicium, puniendo malos et servando bonos,   qui es et qui eras sanctus. Li cet non appareat, sed tandem apparebit,   qui hoc iudicasti, il los puniendo et merito,   quia sanguinem sanctorum et prophetarum , id est maiorum,   effuderunt , id est fundi fecerunt, per principes et   sanguinem eis dedisti bibere , id est penam debitam pro effusione sanguinis sanctorum eis reddidisti,   digni enim sunt , id est sicut meruerunt. Non solum unum Angelum audivit congratulantem de iusta retributione Dei, immo multos.
marg.| Unde sequitur et audivi alterum Angelum, scilicet ad confortationem bonorum,   dicentem, etiam , id est certe, vel vere,   domine Deus omnipotens, vera et iusta iudicia tua , id est in malis et bonis.
marg.| Quartus Angelus id est quartus ordo predicatorum,   effudit phialam suam in solem , id est contra hypocritas predicavit, qui ostendunt se exterius quasi solem et dicunt se habere veram doctrinam et   datum est illi Angelo , id est quarto ordini predicatorum,   estu affligere homines et igne , id est hypocritas humum sapientes puniendos fore igne Inferni ostenderet et   estuaverunt homines , id est hypocrite,   estu magno , id est magna cupiditate, vel ira, vel invidia magna contra predicatores et   blasphemaverunt , id est exasperati sunt nomen Dei. Dum in pace sunt hypocrite boni videntur; sed quando exasperantur tunc apparet quales sunt. Unde Mt. 6 : «A fructibus eorum cognoscetis eos ». Dei dico habentis potestatem super has plagas infligendas quibus et quando voluerit, neque egerunt illi penitentiam, ut darent illi gloriam. Quia et quando de hypocrisi pauci penitent et pauci recognoscunt se fuisse hypocritas. Quia cum semper apparuerint boni, nimis confunduntur apparere mali; et ideo in die iudicii maxime confundentur, quia omnibus apparebit quales fuerunt.
marg.| Et quintus Angelus , id est quintus ordo predicatorum,   effudit phialam suam super sedem bestie , id est predicavit contra precursores Antichristi, in quibus quasi in sede sua quiescet et dominabitur.
marg.| Et factum est regnum eius , id est iniqui, in quibus regnabit Antichristus et Diabolus,   tenebrosus, te nebris infidelitatis et crudelitatis et   manducaverunt linguas suas , id est stridentibus dentibus mordentes linguas suas   pre nimi o   dolore. Qu ia non potuerunt convincere, immo nec resistere rationabiliter predicatoribus illius quinti status. Iuxta illud quod dixit dominus discipulis suis ; « Ego dabo vobis os et sapientiam cui non potuerunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. Et blasphemaverunt Deum celi, id est Christum, dicentes, ipsum non esse Deum, pre doloribus vulnerum suorum », id est sibi illatis a predicatoribus et   non egerunt penitentiam ex operibus suis, ad monitionem predicatorum.   Et sextus Angelus , id est ordo predicatorum,   effudit phialam suam in flumen magnum Euphraten , id est contra Antichristum divitem et potentem et   siccavit aquam eius , id est doctrinam Antichristi, sine humore gratie esse monstravit. Vel divitiarum affluentiam, quam habebit Antichristus et dabit siccandam, id est definiendam esse monstravit,   ut preparetur via regibus , id est fidelibus in tribulatione illa se bene regentibus,   ab ortu solis , id est a Christo sole iustitie, qui natus est de virgine temporaliter et de patre eternaliter et quotidie oritur in cordibus penitentium per gratiam. Mal. in fine.   Vobis timentibus nomen meum, orietur sol iustitie. Et vidi, fa cta predicatione septimi Angeli,   de ore bestie , id est Antichristi et   de ore pseudo prophete , id est prophetarum, sive predicatorum eius.   Tres spiritus immundos exir e, supple,   in modum ranarum , id est sequaces multos, fidem sancte Trinitatis impugnantes, loquaces et turpem vitam habentes. Vel tres ranas dicit tria genera hominum, per quos Antichristus persequetur Ecclesiam: scilicet principes seculi, per quos affliget sanctos; sapientes mundi, per quos seducet multos. Hec duo genera hominum, exeunt de consilio suo. Tertii minores satellites, per quos fiet executio malitie in occisione sanctorum. Et bene dico, ad modum ranarum, que in paludibus semper manent in loquacitate, seu garrulitate, sine ratione loquentes,   sunt enim spiritus Demoniorum , id est per Demonum inspirationem sive suggestionem operabuntur multa maleficia,   facientes signa, Glossa, id est   miracula et procedunt ad reges totius terre , id est totius mundi,   congregare illos in prelium, co ntra sanctos, qui tunc erunt. Sed hec congregatio erit ad malum eorum. Quia erit eis,   ad diem magnum Dei omnipotentis , id est ad diem iudicii, ubi apparebit magna potestas Dei, ad quem cito ducentur illi.
marg.| Sed nequis putaret illam de longe esse, sequitur et ecce venit sicut fur, id est subito et nullo sciente: et quia ita venit,   beatus, qui vigilat et qui solicitus est de salute sua, bene operando et   custodit vestimenta sua, id est   corpora sua, quibus anime vestiuntur, munde a peccato declinando, ne nudus, a virtutibus,   ambulet, ad iudicium et   videant omnes, qu i erunt in iudicio,   turpitudinem suam , id est peccata ipsius.   Et congregabit: quasi dicat: quod procedent ad reges terre,   congregare illos in prelium, co ntra bonos et   congregabit illos, scilicet qui in omnibus illis operabitur,   in locum, qui vocatur Hebraice Armageddon , id est illos congregabit Diabolus, cum aliis, qui Antichristo adherent et Ecclesiam persequuntur.   Armageddon inte rpretatur mons furum, vel mons globosus: quasi dicat: ad Antichristum congregabuntur illi, cum illis, qui animas furantur Christi.   Et septimus Angelus , id est septimus ordo predicatorum,   effudit phialam suam in ere , id est predicabit illis quibus principes eris huius dominantur, mortuo Antichristo et   exivit vox magna de templo , id est de celo et   a throno , id est a Christo iudicaturo,   dicens, ad confortationem bonorum, qui tunc erunt,   factum est , id est persecutio Antichristi consummata et finis mundi adest et   facta sunt fulgura , id est miracula et   voces , id est blasphemie et   tonitrua , id est comminationes et   terremotus magnus , id est terrenorum commotio contra sanctos,   qualis numquam fuit ex quo homines fuerunt super terram , id est a tempore Abel, qui fuit iustus occisus. Et hoc debet referri ad tempus Antichristi, licet hic loquatur de septimo Angelo, qui in septimo statu Ecclesie predicabit. Quia illi duo status propinqui sunt, ideo coniunctim loquitur de illis.   Talis terremotus sic magnus , id est tam gravis tribulatio,   numquam fuit, si cut erit tempore Antichristi.   Et facta est civitas magna , id est congregatio magna malorum, qui ad Antichristum conglobantur,   in tres partes, qu ia ibi erunt principes seculi, sapientes mundi et eorum ministri, ut dictum est supra.   Et civitates gentium ceciderunt , id est omnes civitates malorum et congregationes eorum peribunt. Et   Babylon magna , id est confusio, vel confusa illorum collectio, quia multi et magni erunt,   venit in memoria ante Deum , id est commemorabitur omnium malorum, que prius oblitus videbatur,   dare , id est ad dandum   ei, scilicet Babyloni,   calicem vini, indignationis et ire eius , id est penam eternam, que procedit ab ipso indignato irrogativa. Et dicitur pena talis, quia mensurabitur secundum culpam. Unde Mt. 7 : «  eadem mensura qua mensi fueritis etc.   Et omnis insula , id est illis, qui semper manent in aquis deliciarum,   fugit, a facie Dei, ne ipsum videat, quia tolletur impius, ne videat gloriam Dei. Is. 26, secundum aliam translationem.   Et montes , id est principes et superbi omnes,   non sunt inventi, in ter bonos. Unde Ps.   inimici domini, mox ut honorificati fuerint etc.   Vidi impium , id est Antichristum,   superexaltatum etc.   Et grando magna , id est ultio divina,   sicut talentum , id est ponderosa et gravis: secundum aliam editionem, quod meritum,   descendit de celo , id est a Christo iudice,   in homines , id est in peccatores humum sapientes et diligentes terram plusquam celum et   blasphemaverunt homines , id est damnati in Inferno peccatores,   Deum propter plagam grandinis , id est divine ultionis,   quoniam magna facta est vehementer. Is ta blasphemia malorum, in Inferno, nil aliud est, nisi murmuratio et dolor reproborum, qui dolebunt et murmurabunt de Deo, quod Deus tantam potentiam habet, quod tales plagas potuit eis inferre et   abiit. Ad huc exponemus totum hoc allegorice: et aliquando tangemus allegoriam, que vario modo tangitur in Glossa. Dicit ergo et   abiit primus Angelus, pe r quem significatur primus ordo predicatorum, id est apostolorum, qui contra Iudeos predicaverunt et   effudit phialam suam in terra , id est iracundiam Dei terrenis Iudeis imminentem nuntiavit et   factum est vulnus sevum ac pessimum in homines , id est in Iudeos et   habebant characterem bestie, qu i erant Antichristo conformes, in sanctorum persecutione: et ideo miseri Iudei carum eum habebant, quia Diabolus, qui docebat Antichristum, illos informabat et   eos, qui adorabant bestiam et imaginem eius. Im ago eius fuit Simon magus, Arianus, Sabellius, Nero, Constantinus, Photinus, Iulianus etc. huiusmodi, quos Iudei et alii sui temporis adoraverunt. Imaginem Antichristi, Iudei adhuc venerantur, quia adhuc Messiam futurum prestolantur: tamen cum venerit Antichristus recipient eum, ut magnum prophetam in lege promissum, Dt. 18. Unde dominus dicit Io. 5 : «  ego veni in nomine patris mei et non accepistis me; si alius veniet in nomine suo illum accipietis. Il le alius erit Antichristus, ut dicit Glossa; quem plurimi recipient, non solum de Iudeis, sed etiam de Christianis. Unde Sir. 24 : «  vidi cunctos iuvenes, qui ambulant sub sole, cum adolescente, se cundum Glossam, id est   Antichristo, qui consurget pro eo, id est   pro Christo: infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum: et qui postea futuri sunt, non letabuntur in eo. In his   sevum factum est vulnus, qu ia dispersi sunt per Romanos et venditi pro uno denario triginta, sub Valeriano et   pessimum, qu od numquam sanabitur, quia sunt a domino abiecti et reprobati. De quo dicit dominus, Io. 15 : «  si non venissem et locutus eis non fuissem etc. Sed numquid Christus eos vulneravit? Absit. Sed Christo predicante per se et per apostolos et ipsis nolentibus audire, Diabolus vulneravit eos et excecavit. Et   secundus. Se cunda pars est de secundo Angelo et secunda plaga. Est autem secundus Angelus secundus ordo predicatorum, qui scilicet post expulsionem apostolorum de Iudea gentibus predicaverunt.   Mare, di citur gentilitas, propter fervorem impietatis, que regnavit tunc in eis, quando fuit secunda persecutio Ecclesie, sicut supradictum est octavo capitulo, ibi,   secundus Angelus tuba cecinit et tamquam mons magnus ardens missus est in mare. Tu nc facta est phiala secunda, id est secundi Angeli effusio, id est divine ultionis comminatio. Sed cum supra iam sufficienter actum sit de his septem Angelis, per quos significantur septem ordines predicatorum, qui in septem statibus Ecclesie et septem persecutionibus eius predicaverunt et consolati sunt eam, quare hic iterum repetitur de illis? Ad hoc solum, nostra Glossa dicit, quod supra actum est de Angelis, inquantum consolabantur Ecclesiam in tribulationibus, que ei inferebantur a malis: hic autem agitur de eisdem inquantum comminantur penam inferendam malis, quod iterum facit ad consolationem beatorum: et si ibi supra erat aliquod verbum de damnatione malorum, hoc ponebatur incidenter ad consolationem sanctorum. Ibi ergo agitur de penis illatis sanctis a malis, hic autem de penis inferendis malis a sanctis. Dicit ergo et   secundus Angelus effudit phialam suam , id est secundus ordo predicantium, id est discipuli expulsi a Iudeis divinam ultionem venturam super gentiles nuntiaverunt. Et   factus est sanguis tamquam mortui , id est illa ultio divina, quam illi nuntiabant, erit irrevocabilis, sicut non est regressus a morte in vitam. Unde Iob. 15 : «  non credit frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit. Omnis anima vivens, mortua est in mari , id est omnes illi qui consentiebant tyrannis persequentibus discipulos, qui videbantur vivere, eo quod non persequebantur per se discipulos, damnabuntur cum illis qui per seipsos persequebantur, quia consentiunt. Quia facientes et consentientes pari pena constringit. Unde Rm. 1 : «  qui talia agunt digni sunt morte: non solum qui faciunt ea, sed etiam qui consentiunt facientibus. Et supra 8 : «  mortua est tertia pars creature eorum, que habebant animas in mari , id est qui consentiebant sanctorum persecutionibus.   Et tertius Angelus effudit etc. Hec est tertia pars, ubi agitur de tertio Angelo et de tertia plaga: et significat tertium ordinem predicatorum, qui scilicet penam futuram hereticis nuntiant, sicut primus Iudeis, secundus gentibus. Heretici enim tertio loco impugnaverunt Ecclesiam: et ponit hic ideo congratulationem sanctorum de pena hereticorum. Sed cum non posuit hoc ipsum in prima plaga, que fuit plaga Iudeorum, nec in secunda que fuit gentilium, quare ponit hic in plaga hereticorum? Solutio. Hoc ideo facit, ad innuendum, quod persecutio hereticorum gravis et magis nociva est quam aliorum; et est hoc contra fidem que est fundamentum omnium bonorum. Qua perdita nil retinetur, ut dicit Seneca. Et ideo de plaga erit maius gaudium sanctorum. Dicit ergo et   tertius Angelus , id est tertius ordo predicatorum,   effudit phialam suam super flumina , id est divinam ultionem super hereticos damnantes Scripturam annuntiavit. Et   super fontes aquarum , id est super magistros hereticorum qui dicuntur heresiarche a quibus oritur prava doctrina eorum. De quibus 2Pt. 2 : «  hi sunt fontes nebule turbinum agitate, quibus caligo tenebrarum reservatur. De hoc supra 8 : «  stella magna ardens tamquam facula cecidit in tertiam partem fluminis et fontes aquarum. Qu id autem sit stella illa ad hoc patuit. Sed forte illa stella est aliquis nominatus et magnus in Ecclesia qui convertetur cum principe Ecclesiam persequente. Et   factus est sanguis, pe r quem intelligitur pena hereticorum detestabilis et crudelis. Sanguis enim horribilis est pena hereticorum; que erit horribilis, quia doctrina fuit talis. Quod significatum est Ex. 7, ubi Moyses vertit aquas in sanguinem. Et hoc est quod sancti predicatores doctrinam hereticorum ostenderunt esse horribilem et detestabilem; et ideo penam eorum crudelem. Et   audivi , id est per ipsos predicatores intellexi,   Angelum aquarum , id est horum doctorum qui custodiunt sacras Scripturas et exponunt. Unde maculas lavant auditorum collaudando divinam iustitiam.   Dicentem: iustus es domine id est equitatem tenendo, omnibus presidendo.   Qui es, im mutabiliter et eternaliter.   Qui eras, si ne principio eternaliter.   Sanctus, ab omni labe liber et alienus.   Qui hoc iudicasti , id est ea que nuntiavimus vera et firma demonstrasti et malos, sicut prediximus, condemnasti. Sed quare non dixit, qui venturus es, more solito? Ad hoc dicit Glossa,   venturum non imponit, quia in proximo intelligitur. Un de patet quod hic loquitur de pena hereticorum futura tempore Antichristi, que cito erit, ut credo. Et vere iustus es puniendo illos   qui sanguinem sanctorum et prophetarum effuderunt, vel procuraverunt, ut patet in tempore Constantini et Iuliani. Et   sanguinem eis dedisti bibere , id est penam eternam eis reddidisti pro sanctorum occisione seu persecutione.   Ut digni sunt , id est sicut iustum est, ut qui sanguinem effuderunt, sanguine puniantur. Ad litteram, multi heretici, hodie comburuntur. Sap. 11 : «  per que peccat quis etc. Sicut legitur in historiis Romanis, quod Parthi in dolo multum aurum promiserunt crasso, obsidenti civitatem eorum et postea receperunt eum in civitate cum paucis quasi vellent ei solvere aurum promissum et ipsum aurum liquidum infuderunt in os eius, dicentes, aurum sitisti, aurum bibe. Et de hoc dicitur Dt. 32 : «  inebriabo sagittas meas sanguine etc., id est carnalia sapientes. Lam. 4 : «  filia Edom ad te perveniet calix, inebriaberis atque nudaberis. Ed om interpretatur sanguineus et hereticos significat.   Et audivi alterum Angelum, scilicet minores sanctos magistrorum suorum sententias confirmantes et hoc dicentes etiam verum esse, quod dixerunt.   Domine, pe r iustitiam.   Deus, pe r clementiam,   omnipotens, pe r potestatem.   Vera et iusta iudicia tua. Vera, qu ia reddunt quod promittunt.   Iusta, qu ia secundum meritum retribuuntur. Unde Ps.   quia iustus es, domine et rectum iudicium tuum. Et quartus Angelus etc. Quarta pars capituli et quarta plaga est. Hic Angelus est quartus ordo predicatorum qui est contra hypocritas et contra Antichristum qui dicit se solem totum mundum illuminantem comminabit predicando. Dicit ergo et   quartus Angelus , id est quartus ordo predicatorum,   effudit phialam suam , id est predicavit ultionem divinam futuram.   In solem , id est in hypocritas et Antichristum qui se solem mundi affirmabit. Et   datum est illi , id est Antichristo, id est permissum est,   estu affligere homines et igne , id est minori et maiori tribulatione.   Et estuaverunt homines fideles, ra tione utentes,   estu magno , id est gravi tribulatione afflicti et angustiati. Ita quod multi ita deficient, ut dicit Glossa Ione 4 : «  percussit sol super caput Ione et estuavit et petiit anime sue ut moreretur: si militer erit tunc. Et   blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas, in ferendi cui vult et quando vult, ipse enim habet claves mortis et Inferni, ut dicitur supra 1.   Deus cui vult miseretur: si militer erit nunc. Et   blasphemaverunt nomen Dei habentis etc.   Et non egerunt penitentiam, qu e predicabitur eis.   Ut darent illi gloriam. Ho c dicit forte, quia aliqui interius penitebunt et dolebunt de peccatis suis. Sed ore non audebunt Christum confiteri pre timore: et hoc non sufficit, secundum quod dicitur Rm. 10 : «  si confitearis in ore tuo dominum Iesum Christum et in corde tuo credideris, quod dominus exercituum excitavit illum a mortuis, salvus eris. Corde enim creditur de h is enim qui cadent in illa persecutione et qui non audebunt publice confiteri Christum, dicit Nahum ad Ierusalem sub typo Ecclesie:   filii tui , id est infirmi Catholici,   sicut locuste locustarum qui considunt in sepibus in die frigoris , id est tenent fidem in tempore pacis,   ortus est sol , id est Antichristus graviter affligens sanctos et   avolaverunt , id est a fide recesserunt. Sap. 4 et   si in ramis germinavit, infirmiter posita a vento commovebuntur. Lc . 8 : «  ad tempus credunt etc.
marg.| Sequitur. Et quintus Angelus etc. Hec est quinta pars in qua agitur de quinto Angelo et effusione phiale ipsius, que erit contra complices Antichristi, in quibus quasi in sede quiescit.   Factum est regnum eius , id est illi in quibus regnabit, idem est quod sedes.   Tenebrosum , id est perfidia excecatum. Is. 6 : «  exceca cor populi huius et aures eius aggrava , id est excecabis et aggravabis, quia tunc nec videre bonos, nec audire poterunt, ita odient eos. Et   commanducaverunt , id est manducabunt,   linguas suas , id est mutuo se detrahendo vorabunt unus alium, sicut canis. De quibus dicit Salomon, Prv. 33 : «noli esse in conviviis potatorum, nec in mensa eorum, qui carnes ad vescendum conferunt; quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur. Gal. 5 : «si mordetis adinvicem, videte, ne adinvicem consumamini. Pre dolore, invidie, quam contra sanctos habebunt dolentes de constantia eorum. Sicut legitur Act. 7, de Iudeis contra Stephanum:   audientes hec dissecabantur cordibus suis. Et blasphemaverunt Deum celi, dicendo, Ch ristum fuisse magum,   pre doloribus suis. De hoc quod non poterunt eos incorporare Antichristo et avertere a Christo.   Vulneribus suis que faciebant sibi invicem detrahendo, vel que sancti fecerunt eos comminando, vel constanter resistendo, vel firmiter consistendo in fide Christi. Hec enim erit magna plaga.
marg.| Et non egerunt penitentiam ex operibus suis: in quo notatur finalis impenitentia que est peccatum in spiritum sanctum.   Et sextus Angelus etc. Sexta pars huius capituli: in qua agitur de sexto Angelo et sexta plaga, a sexto Angelo, super falsos Christianos Antichristo adherentes inferenda. De omni enim secta quamplurime adherebunt Antichristo et ipse omnes capiet ad expugnandam Ecclesiam sanctorum. Dicit ergo et   sextus Angelus , id est sextus ordo predicatorum.   Effudit phialam suam , id est predicavit iram Dei futuram.   In flumen magnum Euphratem , id est in illos qui amore divitiarum a fide Christi apostatabunt et Antichristo adherebunt.   Et siccavit aquam eius , id est mundi affluentiam cito esse siccandam, seu perituram predicavit. 1Cor. 6 : «  preterit figura huius mundi. 1I o. 2 : «  transit mundus et concupiscentia eius. Is . 49 : «  omnis caro fenum. Id eo dicit Ps.   divitie si affluant etc.   Ut preparetur via regibus , id est ut predicatoribus daretur via veniendi ad corda hominum, quod impedit abundantia divitiarum. Quia divites nolunt audire predicationem que consulit divitias abiicere. Unde iuveni qui querebat a domino quid faciendo vitam eternam posset habere? Respondit dominus, ut mandata servaret. Et ille dixit, quod a iuventute sua omnia servaverat. Et dominus dicit:   vade et vende omnia que habes et da pauperibus. Et contristatus est adolescens. Erat enim multas habens divitias. Glossa dicit Mt. 10 : «  hic usque huc libens audivit sermonem domini. Sed ubi cepit dicere de divitiis abiiciendis, non potuit audire sine molestia. Un de divites sunt sicut aspides surde, que unam aurem obstruunt cauda, aliam figunt in terram, ne audiant vocem incantantium etc.   Ab ortu solis venientibus , id est a Christo, qui ortus est mundo, sicut sol illuminans a quo veniunt predicatores. Alia editio habet,   ut preparetur via regi , id est Christo cui obstruit viam veniendi ad mentes hominum amor divitiarum. Et unde venit Christus?   Ab ortu solis , id est a gratia orienti que illuminat mentem ad cognoscendum illum qui venit et utilitatem adventus eius, que etiam purgat et preparat ei locum. Et   vidi de ore draconis , id est de inspiratione Diaboli. Et   de ore bestie , id est de predicatione Antichristi et   de ore pseudo prophete , id est de predicationibus apostolorum Antichristi, quos ipse mittet per totum mundum.   Spiritus tres immundos procedere et exire, su pple verba ferentia et fidem Trinitatis impugnantia. Vel sic.   Vidi de ore draconis , id est de suggestione Demonis. Et   de ore bestie , id est de preceptis Antichristi. Et   de ore pseudo prophete , id est de consilio suorum sapientum.   Tres spiritus immundos exire , id est vel procedere: supple in omnes impios ministros, quos ipse mittet in mundum de suggestione Diaboli et de consilio suorum sapientum: et mittet peiores quos poterit invenire; qui dicuntur spiritus, propter astutiam et subtilitatem nocendi et decipiendi et velocitatem perficiendi mandatum. Dicuntur etiam immundi, propter immunditiam vite et doctrine. Dicuntur etiam tres, quia fidem Trinitatis corrumpere intendunt. Ut autem magis exprimeretur; ideo conditionem istorum nuntiorum Antichristi adiunxit.   Ad modum ranarum, qu i semper manentes in paludes peccatorum semper garrulant, sic illi garruli et immundi erunt. Unde Glossa,   rane in luto oriuntur et morantur et garrule sunt et aliis inquietudinem ferunt et indisciplinabiles sunt, sic et illi. Et subdit causam.   Sunt enim spiritus Demoniorum , id est a Demonibus docti et ducti.   Facientes signa , id est miracula per que habebant efficaciam verborum. Ex hoc loco patet quod facere miracula non est inditium sanctitatis. Unde et quidam mali dicturi sunt in iudicio,   domine, nonne in nomine tuo eiecimus Demonia? etc.   Et dicet dominus: discedite a me operarii iniquitatis, Mt. 7.   Et procedunt , id est immundi spiritus procedent. Dicit in presenti, quia forte iam sunt in ianuis.   Ad reges totius terre , id est ad principes totius mundi, quos primo subvertent et per eos alios inclinabunt ad se, aut violentia, aut fraudulentia.   Congregare illos in prelium , contra Ecclesiam. Et quomodo congregantur? Dicit Is. 24 et post congregabuntur in congregatione unius falcis in lacum etc.
marg.| Unde sequitur. Ad diem magnum , id est ad diem iudicii, qui dicitur magnus, qua iustitia magna erit tunc. Et dicitur etiam specialiter,   Dei omnipotentis, cu m dies omnes sui sint et quia ibi ostendet Deus suam potentiam, quam modo continet in termino misericordie;   et tunc egredietur dominus de loco sancto suo, ut dicit Is. 26 et quia posset putari quia adhuc multum distaret dies ille, ideo dicit Ioannes illum prope esse. Unde dicit,   ecce, in brevi aperte venit dies domini, vel dominus in die illo,   sicut fur, om nibus ignorantibus, 1Th. 5 : «  dies domini sicut fur. Et ideo beatus qui vigilat et custodit vestimenta sua, qu ibus Christianus debet vestiri.   Ne nudus , id est sine operibus virtutum,   ambulet, de hac vita ad aliam.   Et in i udicio,   videant turpitudinem eius , id est peccata sua, que faciunt animam turpem.   Et congregabit. Ho c refertur ad illud quod supra dixit quod tres immundi spiritus congregati procedent in prelium ad reges totius terre, contra sanctos: et ita fiet, quod omnes cum Antichristo erunt contra Ecclesiam, preter paucos: et hoc est quod dicit:   congregabit , id est congregabat et iam congregare incepit Diabolus sibi quod omnibus illis operabitur.   Illos scilicet reges totius terre.   In locum qui vocatur Hebraice Armageddon, qu od interpretatur furum mons, vel mons globosus. Sicut enim mons furum dicitur, ubi fures habent refugium, sic ad Antichristum omnes fures, id est omnes mali, fugient et ipse omnes receptabit et defendet. Sicut dicitur liber 1Rg. 22 : «de David quod   convenerunt ad eum omnes qui erant in angustia constituti et oppressi ere alieno et amaro animo et factus est princeps, si c Antichristus malorum erit princeps, qui ad eum convenient ei consentiendo. Quod significatum est Gn. 1 : «ubi dicitur,   congregate sunt aque que sub celo sunt, in unum locum , id est omnes mali de peccato in peccatum fluentes venient ad Antichristum, qui erit alveus iniquitatis: et factum est,   ita ut appareat arida , id est Ecclesia;   et appellavit Deus aridam terram , id est pauperem Ecclesiam securam et firmam;   congregationemque aquarum appellavit maria, pr opter amaritudinem ire, odii, invidie et totius malitie, quem habebit Antichristus et sui.   Et septimus Angelus etc. Septima pars in qua agitur de septimo Angelo et plaga illius que super homines futura predicitur. Unde dicit et   septimus Angelus , id est septimus ordo predicatorum.   Effudit phialam suam in erem , id est iram Dei futuram predixit in Demones, qui in hoc ere habitant usque in diem iudicii et tunc in Inferno cum reprobis retrudentur. Et est effusio phiale in erem, id est predicere Demonum in Inferno retrusionem. Et dicuntur etiam Demones er, propter levitatem, quia velociter huc et illuc discurrunt. Vel propter fluxibilitatem, quia er est quodam modo corpus spirituale. Iste ergo septimus Angelus est septimus ordo predicatorum qui post mortem Antichristi predicabit instare diem iudicii quod est dolor et angustia Demonum et tandem magis seviet, ut dictum est supra 12 et   exivit vox magna de celo , id est de Ecclesia, vel de Christo, id est a predicatoribus suis.   A throno dicens , id est ab illis, qui cum Christo iudicabunt.   Factum est, qu od faciendum erat: quasi dicat: prope est ut totum sit factum quod ibi erit. Primum iudicium non erit in fieri, sed in esse stabili. Ut dicitur Dt. 32 : «  adesse festinant tempora. Ez. Finis venit et venit finis. Bi s dicit idem, sed non eodem ordine. Nam primo preponit finem. Secundo postponit. Ad significandum, quod quidam prius cogitant de fine, quam veniat, ut boni qui prevident sibi. Alii sunt quibus venit finis antequam cogitent de fine, ut mali. Unde Gn. 6 : «  finis universe carnis venit coram me qui nondum venerat coram eis. Immo ipsis non cogitantibus diluvium inundavit et omnes involvit. 1Th. 5 : «  cum dixerint pax et securitas tunc etc. Et   facta sunt , id est fient   fulgura, ad litteram. Et   voces clam antium. Mt. 24 : «  sicut fuit in diebus Ne pre timore. Et   tonitrua, ad litteram. Et   terremotus factus est , id est fiet,   qualis numquam fuit, ex quo omnes homines fuerunt super terram. Ta lis terremotus sic magnus bis ponitur hic, ut per hoc innuat Ioannes, quantitatem modum excedere. Excedet enim omnes qui ante fuerunt, quia universalis erit. Alii qui precesserunt particulares. Unde Mt. 24 : «  erunt terremotus magni per loca. Il lius autem motus naturalis non erit causa naturalis, sed voluntaria. Non enim possibile est quod secundum naturam fiat motus terre universalis, sed particularis. Sicut qui fit ex grosso fumo incluso in aliqua parte terre, qui cum exire cogatur natura impellente non habens respiraculum facit terremotus, sicut patet in castanea. Alia que sequuntur usque ad finem capituli, non recipiunt varias expositiones. Ideo revertamur ad totum moraliter et totum ad nostram instructionem exponamus iuxta hoc quod diximus. Per septem Angelos, predicatores significantur, qui debent esse septem. Quia debent habere septem dona, septem virtutes, septem sacramenta, septem dotes, septem tribulationes. De quibus dicitur Iob. 5 : «  in sex tribulationibus liberavi te et in septima non tanget te malum. Ii dem significantur, per septem mulieres. De quibus Is. 4 : «  apprehendent septem mulieres virum unum. Et bene dicuntur mulieres, quia molliunt herum, id est animum superbum. Vel septem ordines, vel septem penarum notitiam ad eam detestandam. Hos septem septenarios omnes debent habere predicatores; et ideo sub numero tali designantur. Qui dicuntur Angeli. Primo per sanctimoniam cordis et corporis. Unde Mt. 22 : «  in resurrectione, neque nubent neque nubentur, sed erunt sicut Angeli Dei in celo. Un de in veteri lege sacerdotes balteo cingebantur circa pectus et femoralibus: per primum significatur castitas cordis. Per secundum sanctimonia corporis. Et hoc dicitur Ex. 28, sic etiam sacerdotes evangelici cinguntur uno quidem amictu qui descendens per collum in corpore cancellatum et per humeros ductum, postea ante pectus reducitur, ut ibi ligetur: per quod ostenditur sanctimonia cordis, quam debent habere. Per amictum enim significatur fides, quam sub velamine vident. Sicut dicitur 1Cor. 13 : «  videmus nunc per speculum in enigmate. Pe r ligulas significantur due partes fidei. Quia de duobus tantum est fides; scilicet de humanitate et divinitate, in corde et ore per confessionem. Quod significatur, quod ligule per collum ducuntur et supra pectus adinvicem coniunguntur. Quod autem ducuntur per humeros ligule ille et dependent super umbilicum, significatur, quod fides operatur in illo castitatem cordis. Unde Is. 11 : «  erit fides cinctorium renum eius. Item aliis cinguntur circa renes, quo alba restringitur, ne defluat ad terram: per hoc significatur castitas corporis, quam facit penitentia iustitie, sicut dicit Is. 11 : «  erit iustitia cingulum renum eius. Qu e etiam iustitia facit, ne alba, id est continentia, defluat ad terram: per hoc significatur castitas, ut colligat inde pulverem vane glorie, vel avaritie. Secundo dicuntur Angeli, propter contemplationis et administrationis officium, quod simul habent. Nam secundum quod vident in contemplatione velle Deum, sic exequuntur in administratione. Dn. 7 : «  millia millium etc. Mt. 28 : «  Angeli semper vident faciem etc. Glossa dicit:   Angeli quocumque vadant, numquam a Dei contemplatione recedunt. Si c predicatores debent aspicere in contemplando, quod postea doceant predicando. Sic primo dictum est Moysi, Ex. 25 : «  inspice et fac secundum exemplar, quod monstratum est tibi in monte. Un de et sacerdotes legales induebantur tunica hyacinthina, que celestem habet colorem et Evangelii sacerdotes casula induuntur, que ex omni parte est rotunda, in medio modicum habet apertum, per quod caput mittitur, unde significatur exterior contemplatio. Quod autem caput velatum egreditur amictu et significatur, quod contemplatio fide regitur. Tertio, propter sedulam custodiam hominis commissi. Ps.   Angelis suis mandavit de te. Si c predicatores solliciti debent esse in custodia Ecclesie sibi commisse. Ct. 3 : «  lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt. Is . 62 : «  super muros tuos, Ierusalem, constitui custodes. Qu arto per officium missionis. Angelus enim idem est, quod nuntius, sive missus. Hbr. 1 : «  omnes sunt administratorii spiritus etc. Item de predicatoribus dicitur in Ps.   qui facit Angelos suos spiritus. Ma l. 2 : «  labia sacerdotis etc. Ideo dicitur Rm. 10 : «  quomodo predicabunt nisi mittantur? Sept em ergo Angeli sunt predicatores universi, septem habentes septenarios predictos ad bene vivendum et predicandum. Septem phiale sunt predicationes et doctrine eorum inferius ad terrena clause, superius ad celestia aperte. Septem loca, ubi effunduntur phiale, sunt homines universi, secundum numerum septem vitiorum, septem virtutum numerum et ordinem distinguendi. Ioannes igitur in persona Ecclesie, vel cuiuslibet fidelis, vel etiam sua, loquens, dicit,   audivi vocem magnam de templo , id est inspirationem occultam, vel visionem apertam venientem a Deo   dicentem septem Angelis , id est predicatoribus universis, item   non solum pedibus corporis, sed etiam pedibus mentis, qui sunt intellectus et affectus. De quibus Ct. 6 : «  quam pulchri sunt pedes tui in calceamentis filia principis. id est sanctorum exemplis, Scripturarum testimoniis, o anima fidelis. Septem phiale ire Dei quas effudit in terram, id est predicavit contra gulam, que dicitur terra, propter sitim et famem continuam. Prv. 30 : «  tria sunt insatiabilia: Infernus et os vulve et terra que non satiatur aqua , id est voluptate vel gula. Nm. 13 : «  terra quam lustravimus suos devorat habitatores. Et factum est vulnus sevum, ac pessimum in homines, qui habebant characterem bestie et in eos qui adoraverunt bestiam et imaginem eius, qu i vivit ad similitudinem bestiarum, omni hora sine discretione potationi et bibitioni et comessationi vacando, ventri suo serviendo, ut Deo, immo plusquam Deo. Quia plus laborant ut faciant voluntatem eius, quam Dei. Unde Rm. 16, dicitur de huiusmodi,   Christo domino non serviunt, sed suo ventri. Ph il. 3 : «  multi ambulant quos sepe dicebam vobis et nunc flens dico, inimicos crucis, quorum Deus venter est. De his dicitur in canonica Iude:   hi sunt in epulis suis, male convivantes. In hoc fit vulnus sevum, ac pessimum, quando pro gule vitio, Gehenne supplicium pronuntiatur. Est autem vulnus continui divisio: et quanto partes continui magis sunt sibi conserte, tanto divisio eorum facit gravius vulnus. Sevum ergo vulnus est in separatione a deliciis, quibus per amorem nimium adheserunt. Sed pessimum erit vulnus, quando non solum deliciis carebunt, sed etiam cruciatus perpetuos sustinebunt. Unde Is. 65 : «  ecce servi mei comedent et vos esurietis etc. Prima effusio phiale, est contra peccatum gule; et hoc est quasi fomes aliorum. Unde super Mt. 4, ubi agitur de tentationibus Christi, dicit Glossa,   in pugna Christi primum contra gulam agitur: quia nisi prius refrenetur, frustra contra alia vitia laboratur. Et alia Glossa dicit, quod   Diabolus victus de gula, non tentat de libidine. Co mmittitur autem hoc vitium quinque modis, ut dicit Glossa super Gn. 25, ubi Esau vendidit primogenita sua. Primo quando quis sine causa necessaria prevenit comedendo, sicut legitur de Ionatha 1Rg. 14. Horam debitam comedendi, credimus esse tertiam, quando non ieiunatur; propter illud Act. 2 : «  non sicut vos estimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia: quasi dicat: Petrus, qui hoc dixit: non est credibile, quod hi biberunt et comederunt, quia non transiit hora tertia. Quando autem ieiunatur, credimus, horam post sextam; quia tunc transiit medietas diei et tunc fuit dominus noster Iesus Christus crucifixus et tunc legitur sitisse. Omnes illi, qui hoc modo peccant, incurrunt in illam maledictionem, de qua dicitur Eccles. 10 : «  ve terre cuius rex puer est et cuius principes mane comedunt. Te rra, ut diximus, caro est, rex est ratio, que debet eam regere; principes sunt quinque sensus, qui mane comedunt, quando horam preveniunt. E contrario vero illi, qui exspectant horam, benedici merentur. Unde dicitur ibidem,   beata terra, cuius rex nobilis, etiam cuius principes vescuntur in tempore suo, ad reficiendum, non ad luxuriandum. Hoc dicit, quia multi, licet horam exspectent, tamen nimis comedunt. Secundus modus est, quando nimis pretiosa, aut nimis deliciosa, quis affectat comedere vel bibere, ut dives epulo. De quo dicitur Lc. 16 quod   epulabatur quotidie splendide: et filii Israel in deserto estuarunt desiderio carnium, ut legitur Nm. 11. Contra quos dicit Ioannes,   non sit tibi cure ex quibus deliciosis cibis stercora conficias. Seneca,   palatum tuum fames excitet, non sapores. Ioel. 1 : «  ululate, qui bibitis vinum in dulcedinem, periit de ore vestro. Te rtius modus est, quando quis in nimia quantitate comedit aut bibit, sicut Sodomite. De quibus dicitur Ez. 15 : «  hec fuit iniquitas Sodome sororis tue, superbia, saturitas panis, abundantia et otium. De hoc dicit Eccl.:   pluvia que sensim descendit optima est: subitus autem et nimius preceps imber, arva subvertit, si cut nimius cibus nocet. Unde dominus dicit Lc. 21 : «  attendite ne graventur corpora vestra crapula et ebrietate , id est nimia cibi vel potus repletione. Quartus modus est studiositas preparandi laute. Hoc modo peccaverunt filii eli, 1Rg. 2, qui carnes crudas a populo accipiebant, ut lautius sibi facerent preparari, contra legis consuetudinem. De hoc dicit Isidorus,   tota die epulas ruminant ad explendam gulam, vespere delitias preparant. Qu intus modus est quando nimis ardenter et avide comedit et bibit, ut Esau, Gn. 25. Contra quos dicitur Sir. 37 : «  noli esse avidus in omni epulatione. Augustinus,   melius est piscibus vesci more domini, quam lenticula more iumenti. Be atus Bernardus ,   quanto ordinatius cibus ingreditur ad sanitatem corporis, facilius digeritur. Hi quinque modi notantur his versibus.   Est certum quod quinque modis gula damnat edaces, prepropere, laute, nimis, ardenter, studiose ; me l Ionathe, carnes populi, panis Sodomite, lens Esau, Phinees arguit olla gulam. Hoc vitium in presenti multa mala facit ubique. Primum est, quod luxuriam facit, vel gignit et nutrit. Ier. 5 : «  saturavi eos et mechati sunt. Hieronymus,   venter mero estuans, facile in luxuriam solvitur. Vicina enim sunt venter et genitalia et pro vicinitate membrorum sequitur confederatio vitiorum. Se cundum malum est, quod claustrum anime, id est virtutes destruit. Unde 4Rg. 25 dicitur, quod Nabuzardan princeps cocorum, destruxit muros in Ierusalem. Interpretatur autem Nabuzardan profanans paleas: hic est venter, qui cocus est omnium membrorum et tota die et nocte profanat paleas, id est cibos carnales, qui cito consumentur, ut palea. Hieronymus,   per luxum et abundantiam voluptatum anime fortitudo mollescit et eius prudentia constipatur. Te rtium malum est, quod non solum cor, sed etiam corpus inquinat. Unde Petrus loquens de gulosis, 2Pt. 2 : «  hi velut irrationabilia pecora in coinquinatione sua peribunt, percipientes mercedem etc. Canonica Iude,   hi sunt macule convivantes: no n dicit, quod sint maculati, seu maculosi, sed ipse macule, quia seipsos sponte maculant. Quartum est, quia non solum inquinat, imo occidit animam et corpus simul. Ad litteram, multi per gulam incurrerunt infirmitatem, de qua moriuntur. Sir. 37 : «  multi propter crapulam perierunt: qui autem abstinens est adiiciet vitam. Iob. 1 : «  filiis et filiabus eius vescentibus et bibentibus etc. Ps.   adhuc esce eorum etc. Quintum malum est quod depauperat. Unde Prv. 21 : «  qui diligit epulas in egestate erit. Se xtum est, quod omnia secreta revelat. Unde Prv. 31 : «  nullum secretum, ubi regnat ebrietas. Ho ratius,   quid non ebrietas designat? Ne p er ebrietatem nudavit femora sua, que per centum annos per sobrietatem obtexerat. Sir. 31 : «  ignis probat aurum, ferrum; sic vinum superborum corda arguet, in ebrietate potatum. Un de versus,   luxuriam gignit, virtutum robora sternit, inquinat et perit, depauperat, omnia pandit.
marg.| Sequitur. Et secundus Angelus effudit phialam suam in mare , id est secundus predicavit contra luxuriam, que maris nomine designatur, propter fetorem, propter fervorem, propter amaritudinem, propter multitudinem. De quo dicit Iel. 1 : «  computruerunt iumenta in stercore suo. Ib i Gregorius,   iumenta putrescere in stercore suo est vitam in fetore luxurie finire. Ps. disperierunt in Endor, facti sunt ut stercus terre ; id est ferventes et immundi. De quibus dicitur Os. 7 : «  omnes adulterantes, quasi clibanus succensus a coquente, id est   a Diabolo. Ec cles. 9 : «  multi speciem mulieris aliene admirati, reprobi facti sunt: ex hoc enim concupiscentia quasi ignis exardescet. Hieronymus,   flammigero igne percutit femina conscientiam pariter habitantis. Pr v. 6 : «  numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo etc. De tertio Prv. 5 : «  favus distillans labia meretricis et nitidius oleo guttur eius. Novissima autem illius amara, quasi absynthium. Ec cles. 7 : «  inveni amariorem morte, mulierem, que laqueus venatorum est , id est Demonum. De quarto dicitur ibidem,   vincula sunt et sagena cor eius, qu e capit omnes pisces magnos et parvos. Habacuc 1 : «  facies hominis, sicut pisces maris et quasi non habens principem; in hamo se levabit et traxit illum in sagena et congregavit in rete suo. Augustinus,   efficacissimum glutinum est mulier ad capiendas animas. Hieronymus,   si cum viris habitent femine, viscum non deerit Diaboli etc. Unde de hoc mari dicitur Gn. 14 : «  convenerunt in vallem silvestrem, que nunc est mare salis. Hu ius autem peccati, scilicet luxurie, quinque sunt species. Prima est simplex fornicatio. Secunda adulterium. Tertia stuprum, id est defloratio virginis. Quarta incestus, id est consanguinearum vel affinium abusus; sub qua specie comprehenditur luxuria claustralium sive hominum, sive mulierum. Quinta luxuria contra naturam, que fit multis modis; scilicet cum vir in virum, vel femina in feminam, vel aliquis vel aliqua in seipsum, vel cum bestiali modo vir accedit ad feminam. Vel cum mulier supergreditur virum, vel cum semen extra vas naturale effunditur. Sicut fecit Onan filius Iude, Gn. 38 et   idcirco percussit eum dominus eo quod rem detestabilem faceret. Ho c peccatum, quinque mala facit. Primo inquinat, sicut gula, imo plusquam gula: propter quod dicitur Corinth. 6 : «  omne peccatum quodcumque fecerit homo etc. Quia illud destruit et polluit, Eccles. 9 : «  omnis mulier que est fornicaria, quasi stercus conculcabitur. Se cundo irretit hominem ita ut vix possit reverti ad Deum per penitentiam. Prv. 7 : «  considero vecordem hominem qui transit per plateas et ecce mulier occurrit ei ornatu meretricio preparata ad decipiendum animas, garrula et vaga quietis impatiens, apprehensumque iuvenem deosculatur et procaci vultu blanditur et irretivit eum multis sermonibus et quasi bos ductus etc. Os. 5 : «  non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad dominum, quia spiritus fornicationis est in medio eorum. Id eo ille qui fuerat invitatus ad nuptias respondit, uxorem duxi, Lc. 12, tertio facit contemnere predicationem et omnem admonitionem. Unde Sir. 21 : «  audiet luxuriosus et displicebit et proiiciet illud post dorsum suum. Qu arto sapientem infatuat. Unde Eccles. 10 : «  ne zeles mulierem fratris tui, ne ostendat super te malitiam doctrine nequam , id est ne te infatuet, sic patet in Salomone, Iacob. non est uxor ducenda sapienti: primum quidem impediuntur studia prophetie. Non potest quisquam libris et uxori pariter inservire, Sir. 19 : «  vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes. Qu into homines facit similes bestiis. Ps.   homo cum in honore esset, non intellexit: comparatus est iumentis insipientibus etc. Hieronymus:   qui post carnis concupiscentias in desideriis ambulant, in ventrem et libidinem proni, quasi irrationabilia iumenta reputantur. Pr opter quod dicit Ps.   nolite fieri etc. Ier. 5 : «  equi amatores in feminas et emissarii facti sunt, unusquisque ad uxorem suam inhiabat. Un de versus,   inquinat, irretit, doctrine pabula spernit, doctos infatuat, homines animalibus equat.
marg.| Sequitur. Et factus est sanguis tamquam mortui. Ho c dicit, quia sicut a morte nullus regreditur, nisi miraculose, ita et a peccato luxurie. Rm. 8 : «  prudentia carnis mors est, Prv. 23 : «  fovea profunda est meretrix et puteus angustus aliena. Un de vix poterit aliquis exire et tamen de facili potest quilibet cadere.
marg.| Unde sequitur ibi: quasi latro in via insidiatur et quos incautos viderit interficiet. Et omnis anima vivens mortua est in mare, 1 Tim. 5 : «  vidua in deliciis vivens mortua est. Ec cles. 9 : «  propter speciem mulieris multi perierunt.
Numérotation du verset  16,4 
marg.| Et sequitur. Et tertius Angelus effudit phialam suam super flumina et super fontes: id est tertio loco contra iram predicant. Per flumina enim et fontes aquarum iracundia designatur propter motuum impetuositatem. Nam sicut flumen decurrens si obstaculum inveniat, impetuosius currit et totum frangit, sic motus ire. Unde Eccle. 4 : «  noli resistere contra faciem potentis ne corruat contra incertum fluvii. Di citur autem motus iracundie fons, dum stat in corde: effluit in fluvium, dum exit in verbum vel in factum, propter quod dicitur Sir. 25 : «  ne des anime tue exitum, nec ad modicum, nec mulieri nequam id est   ire, veniam prodeundi. No tandum est autem, quod est duplex ira. Una bona et alia mala. Bona ira, qua homo irascitur vitiis et peccatis, tam suis quam alienis. Alia dicitur ira per zelum. De qua dicitur Eccle. 7 : «  melior est ira risu. Ir a mala est qua homo irascitur homini: que quatuor habet species sive gradus. Primus gradus sive prima species subita, sive subitus motus. Vel ante consensum et deliberationem rationis; et est venialis. De qua potest intelligi uno modo illud Ps.   irascimini, nolite peccare etc. Ibi Glossa: id est   si motus animi surgit, quod non est in potestate nostra, non consentiat ratio. Venialis enim ira est, que non ducitur ad effectum. Se cunda species sive secundus gradus est, quando cum consensu et deliberatione tamen adhuc latens in corde, non exit foras ad verbum vel factum et hec est mortalis. De qua dicitur Mt. 5 : «  qui irascitur fratri suo etc. Tertius gradus est quando ira deliberata procedit a corde usque ad verba contumeliosa, vel facta iniuriosa; et tunc maius peccatum est. Et de hac dicitur Mt. 5 : «  qui autem dixerit racha etc. Quartus gradus est ira inveterata, qui dicitur odium: quam prohibere videtur apostolus Eph. 4, ubi dicit:   sol non occidat super iracundiam vestram. Augustinus,   ne ira crescat in odium etc. 1Io. 4 : «  qui odit fratrem suum, homicida est. Et hec ira quinque mala facit. Primum est, quod rationem obnubilat et pervertit. Unde Iob. 17 : «  caligavit ab indignatione oculus meus. Ps .   turbatus est a furore oculus meus. Ca to,   impedit ira animum etc. Et sic infamat ira rationem. Unde Gregorius super Iob. 5 : «  virum stultum interficit iracundia. Dum per iram mansuetudo amittitur, superne imaginis similitudo vitiatur. Pr v. 12 : «  fatuus statim indicat iram suam. Se cundum est, quod decurtat vitam. Unde Eccle. 30 : «  zelus et iracundia minuit dies. Te rtium est, quia iurgium et lites generat et per hec pax turbatur et spiritus sanctus contristatur. Unde Prv. 26 : «  sicut carbones ad prunas et ligna ad ignem, sic vir iracundus suscitat rixas. Sir. 28 : «  homo iracundus incendit lites etc. Eph. 3 : «  nolite contristare spiritum sanctum. Gregorius,   dum ira animum pulsat, spiritui sancto suam habitationem turbat. Qu artum est, quod non potest esse in societate, quia omnes fugiunt eius societatem. Eccl. 8 : «  cum iracundo non facias rixam et cum audace non eas in desertum; quoniam quasi nihil est ante eum sanguis. Prv. 27 : «  ira non habet misericordiam. Et infra,   spiritus eius quis ferre poterit? quasi dicat: nullus. Quintum malum est quod ira est via et ianua ad omne malum. Unde Augustinus super Leviticum:   ira est ianua omnium vitiorum, que clausa virtutibus parat ingressum, aperta vero in omne facinus derivatur. Pr v. 29 : «  vir iracundus provocat rixas etc. Versus,   conturbat, vitam decurtat, iurgia gignit. Ira fugat socios, ad mala queque paratur. Et factus est sanguis , id est pena pro effusione sanguinis. Iustum est enim, ut sicut ira effundit sanguinem in culpa, ita effundatur sanguis eius in pena. Nomine enim sanguinis et culpa et pena intelligitur. Unde Os. 4 : «  sanguis sanguinem tetigit , id est culpam pena. Respondet dominus Petro Mt. 27 : «  omnis enim, qui gladium accipit, gladio peribit. Hi nc etiam dicit Glossa;   similiter isti damnabuntur pro sanguine, quem fuderunt corporaliter vel   spiritualiter. Si militer dicit quod supra in effusione secunde phiale, ubi agitur contra luxuriam, similiter determinatur pena eius per sanguinem sicut hic pena ire: et satis convenienter fit hoc, quia in utroque peccato est commotio sanguinis, sed tamen differenti modo. Nam in peccato luxurie est commotio sanguinis delectabilis; in peccato ire est commotio sanguinis contristabilis.   Et audivi Angelum aquarum , id est Angelum custodem populorum. Infra 17 : «  aque multe populi multi. Vel   Angelum aquarum, in expositione seu revelatione Scripturarum. Is. 55 : «  omnes sitientes, venite ad aquas. Vel   Angelum aquarum , id est motorem seu datorem lacrimarum. Io. 5 : «  Angelus domini secundum tempus descendebat in piscinam etc.   Angelum aquarum , id est datorem et conservatorem gratiarum. Io. 7 : «  qui credit in me, flumina de ventre eius etc.   Dicentem, co llaudando, vel collaudandam ostendendo iustitiam divinam, que bonos sanat et salvat et malos condemnat.   Iustus es domine, ut nec prece, vel pretio flectaris a rectitudine equitatis. Ps.   iustus dominus et iustitias dilexit. Ps .   cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo. Qui es, et ernaliter et ideo immutabiliter. Iac. 1 : «  apud quem non est transmutatio etc. Ex. 3 : «  ego sum qui sum, qui eras, si ne principio et ideo eternaliter. Non dicit, qui fuisti, ne esse eius terminatum sive preteritum putaretur. Sed dicit,   eras, qu od est preteritum imperfectum, ut per preteritum ostendatur fuisse et per imperfectum ostendatur non preteriisse, nec finitus esse. Ideo dixit Io. 1 : «  in principio erat verbum, no n, fuit verbum. Similiter Prv. 8 : «  nondum erant abyssi et ego iam concepta eram , id est genita et apud eum manens, ut proles apud concipientem,   sanctus ab o mni sorde alienus.   Quia hoc iudicasti, tu os misericorditer liberans et malos potenter condemnans: et merito:   quoniam sanguinem sanctorum et prophetarum effuderunt et sanguinem dedisti eis bibere ut d igni erant, id est penam eternam reddidisti eis, pro eo, quod sanguinem sanctorum effuderunt. Dt. 32 : «  laudate gentes populum eius, quoniam sanguinem suorum ulciscetur: et vindictam retribuet etc.   Et audivi alterum Angelum dicentem etc.   Etiam domine Deus omnipotens, vera et iusta iudicia tua. Ho c secundum testimonium introducit ad maiorem confirmationem iustitie Dei: et possunt per hos duos Angelos perhibentes testimonium intelligi duo testamenta, que sine aliqua dubitatione testificantur de ipso.   Et quartus Angelus effudit phialam suam in solem. In quarto loco predicavit contra gloriam inanem sive contra inaniter gloriantes qui per solem designantur, propter claritatem et sublimitatem, quam tales appetunt in hoc mundo non in celo. Unde Io. 5 : «  quomodo potestis credere, qui gloriam ab invicem recipitis et gloriam que a solo Deo est non queritis? Ego claritatem ab hominibus non accipio. Lc . 12 : «  nolite in sublime tolli. Hec enim omnia gentes querunt. Iob. 31 : «  si vidi solem, cum fulgeret et lunam incedentem clare et letatum est in abscondito cor meum: et osculatus sum manum meam ore meo: quod est iniquitas maxima et negatio contra Deum altissimum. Ib i Glossa,   sol in fulgore est opus manifestatione. So lem igitur fulgentem Iob. non vidit, quia cum opus suum aliis luceret ad exemplum, hoc ad presumptionis gloriam sibi erat absconditum. Lunam clare incedentem. Fama de bono opere veniens: nec hanc vidit Iob, quia cum bonum diceretur de eo, non attendit, contra hoc manum osculatur, quando malum, quod provenit ex vana gloria sive ex superbia monstratur. Hoc autem est unum et summum malum, quod ex superbia provenit; quod omne quod invenit, perdit; et quod non invenit, ne inveniat impedit. De primo dicit beatus Bernardus .   Superbia, sive iam existens, sive non: semper causa est subtracte gratie. Gregorius,   sicut humilitas omnia vitia enervat quasque virtutes colligit et roborat, sic superbia virtutes destruit et enervat. Augustinus,   cum cetera vitia in malis operibus exercentur ut fiant, sola superbia in bonis operibus insidiatur ut pereant. Zo simus,   cum bene pugnaris, cum cuncta subacta putaris que magis infestat vincenda superbia restat. Et alius:   sit tibi gratia, sit sapientia, formaque detur. Sola superbia destruit omnia si comitetur. De secundo dicitur illud:   tumor infusa repellit. Un de quidam dixit Alexandro, qui valde superbus erat:   Deus presto est tibi dare sapientiam, sed non habes ubi recipias eam. Se cundum malum quod facit eque magnum est: quia origo omnis peccati. Sicut dicit Gregorius,   regina est omnium peccatorum: et ideo vix vadit sola, sed multis vitiis comitatur. Un de Eccles. 10 : «  initium omnis peccati superbia: qui tenuerit illam adimplebitur maledictis. Glossa, id est   vitiis. Be atus Bernardus ,   initium omnis peccati et totius perditionis superbia est. Propterea quisquis es qui salutem tuam operaris, studeas adversus hanc, super caput tuum cornu crucis habere memento, ut non eleveris in superbia. Tb. 4 : «  superbiam numquam in tuo sensu aut animo dominari permittas. In ipsa enim initium sumpsit omnis perditio. De his duobus malis generalibus superbie dicitur in versu,   crimina cuncta parit, virtutum germina perdit. Pr eterea aliud malum facit spirituale, quia semper depauperat dominum suum. Unde Eccle. 21 : «  obiurgatio et iniurie annullabunt substantiam: et domus que nimis est locuples annullabitur superbia. Pr eterea aliud malum facit, quod vix et raro sanatur vitium superbie, quia nescit se humiliare superbia et sine humilitate non est salus. Unde Eccle. 3 : «  synagoge superborum non est sanitas. Frutex enim peccati eradicabitur in illis. Pr eterea aliud malum facit, quia ubicumque sit, semper facit contentiones et rixas. Prv. 18 : «  labia stulti miscent se rixis, os iurgia provocat. St ultus dicitur quasi stans altus; et hic superbus. Prv. 28.   Qui se iactat et dilatat, iurgia gignit. Pr opter hec et alia multa mala, que facit superbia, dicitur Eccle. 10 : «  odibilis coram Deo et hominibus superbia.
marg.| Sequitur et datum est illi, Angelo malo scilicet   affligere homines: su perbos sive vanagloriosos,   estu ambi tionis, tempore prosperitatis et   igne irac undie tempore adversitatis. Hoc enim est proprium superborum, ut tempore prosperitatis semper sint ambitiosi et adversitatis tempore iracundi. Vel   estu, el ationis cum laudatur.   Igne conf usionis cum vituperatur. Prv. 17 : «  semper iurgia querit malus, Angelus autem crudelis mittetur contra eum. Et estuaverunt homines estu magno. Qu idam:   estu ambitionis, cum bene succedit eis. De primis dicitur Nahum 3 : «  custodes tui quasi locuste et parvuli tui quasi locuste locustarum, que consident in sepibus in die frigoris: sol est ortus et ambulaverunt , id est superbierunt. De secundo dicitur Ione 4 : «  percussit sol super caput Ione et estuabat et petiit anime sue, ut moreretur. Et blasphemaverunt nomen Dei, si bi appropriantes quod solius Dei est. Vel spernendo maiores suos, quod utrumque proprium est superborum tantum. Ps.   superbia eorum qui te oderunt etc. Quia superbia nec vult nec scit subesse, sed semper preesse. Unde quidam sapiens satis bene distinxit dicens,   omnis superbus irrationabilis est, habitu superfluus, incessu pomposus, cervix erecta, facies torva, truces oculi, de loco superiori decertans, omnibus se preferri affectat, sententias suas ex verbo et facto iactat et reverentiam in obsequio non observat. Se d ne putetur quod Deus peccatum superborum relinquat impunitum, ideo addit,   habentis potestatem super has plagas: ut quando voluerit irrogare possit superbis. Ps.   oculos superborum humiliabis. Ec cle. 10 : «  radices gentium superbarum arefecit Deus. Is . 2 : «  incurvabitur omnis sublimitas. Neque egerunt penitentiam. Qu ia vix penitet quis de peccato superbie, ut supra diximus. Unde Gregorius,   difficile est valde vitare peccatum, quod etiam de victoria nascitur vitiorum. Ut darent illi gloriam, qu od faciunt penitentes. Iosue 7 : «  fili mi da gloriam domino Deo Israel. Ha nc gloriam auferunt superbi domino, quia nolunt confiteri defectus suos.   Et quintus Angelus effudit phialam suam super sedem bestie , id est quinto loco predicavit contra invidiam, que sedes est Diaboli proprie. Unde Is. 14 : «  sedebo in monte testamenti. Mo ns testamenti est superbia scientie. Latera Aquilonis sunt invidie dediti, frigidi nil de igne vel calore caritatis habentes. Super sedem ergo bestie phialam effundere, est contra invidie vitium predicare et quantum noceat demonstrare. Ex hoc, quasi ex radice corrupta, nascitur fere omne vitium. Primo ipsa excecat mentem, ubi est. Unde Iob. 5 : «  per diem inducunt tenebras et quasi in nocte sic palpabunt in meridie. Ub i dicit Glossa Gregorii.   Cum mens de alterius melioratione affligitur, quasi a solis radio obscuratur. Item, invidi debent perpendere quante sint cecitatis, qui alieno profectu deficiunt, aliena letitia tabescunt: quante etiam infelicitatis sint, qui melioratione proximi deteriores fuerint. Qui igitur invidie peste carere desiderant, illam hereditatem appetant quam heredum numerus non angustat, que omnibus una est et singulis tota. Deberentque invidi in omni civitate oculos habere, ut felicitate omnium torquerentur. Secundum malum est quod primo subiectum proprium cruciat quam alii noceat. Hoc est, primo sibi, quam alii nocet. Unde Hieronymus,   invidia primum sui mordax est. Sv etonius.   Invidus omnino medullitus estuans, a semetipso livoris proprii semper exigit penas. Tu llius,   numquam melius torquebis invidos, quam virtuti et glorie serviendo. So crates,   quanta felicium gaudia sunt, tanti invidorum gemitus. Felicitas enim semper subiecta est invidie. Sola miseria caret invidia. Te rtium malum est, quod facit hominem imitatorem Diaboli. Sap. 2 : «  invidia Diaboli mors intravit in orbem terrarum. Im itantur autem illum, qui ex parte illius sunt. Quartum malum est, quod non habet finem. Unde Cyprianus,   zelus finem non habet, cum cetera finiantur; quantoque ille cui invidetur successu meliore profecerit, tanto invidus successu et ignibus incendii livoris exardescit. Huic vultus minax, torvus aspectus, pallor in facie et tremor in labiis, stridor in dentibus, verba rapida, effrenata cervix, manus ad violentiam prompta; que etsi interdum gladio vacet, odio tamen furibunde mentis armata est. Gregorius,   cum per omne vitium antiqui hostis virus infundatur humano cordi, in peccato invidie tota viscera sua serpens concutit. He c deiicit in omnia vitia: hoc est, quod magis cruciat subiectum proprium. Unde Horatius:   invidia Siculi, non invenere tyranni. Sap. 17 : «  cum sit timida nequitia, data est in omnium condemnationem. Semper enim presumit seva perturbatio et perturbata conscientia. Pr v. 14 : «  putredo ossium invidia. Mu lta alia mala facit invidia: sed hec modo sufficiant.
marg.| Sequitur: factum est regnum eius tenebrosum. Re gnum Diaboli invidi sunt, in quibus specialiter regnat: sicut dictum est: qui tenebrosi recte dicuntur, quia bona aliorum tenebre eorum sunt, sicut satis dictum est.   Et commanducaverunt linguas suas adinvicem, de trahendo. Detractio enim filia est invidie, ut dicit Gregorius, pre dolore, quod habet invidus de felicitate aliorum. Unde Horatius,   invidus alterius macrescit rebus opimis. Id eo per bufarios designantur invidi, qui moriuntur de odore florentium vinearum. Unde et apostolus dicit 2 Cor. 2 : «  Christi bonus odor sumus, aliis quidem odor mortis etc.   Et blasphemaverunt nomen Dei celi, pre doloribus et vulneribus suis. Glossa,   que ipsi sibi ipsis fecerunt, commanducatione linguarum. In ter invidos enim pugna continua: unus alium detrahendo sagittat et vulnerat. Hieronymus,   omnes adulteri sunt cetus prevaricatorum, extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis, confortati sunt etc. Unde serpenti comparatur detractor Eccle. 10 : «ubi dicitur,   si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui detrahit occulte. Et satis convenienter comparatur serpenti detractor. Serpens enim semper portat venenum in lingua et occulte mordet et tortuose incedit. Unde venenosus est et perniciosus et tortuosus. Sic detractor perditor est, quia illos mordet retro, quibus in facie ridet et blanditur etiam: tortuose incedit, quia a laude incipit et in vituperium finit orationem. Is. 27 : «  visitabit nos dominus in gladio suo duro et grandi et forti super Leviathan serpentem vectem et super Leviathan serpentem tortuosum. Et homines assueti detractioni, vix corriguntur: ideo subditur:   et non egerunt penitentiam de operibus suis. Un de Eccle. 23 : «  homo assuetus verbis improperii, omnibus diebus vite sue, non emendatur. Be atus Bernardus .   Numquid vipera est lingua, que tres inficit flatu uno: scilicet  detrahentem, audientem, quando libenter audit et consentit et eum de quo detrahitur, quando pervenit ad audientiam eius. Id eo beatus Bernardus dicit alibi:   gladius triceps lingua detractoris: huius linguam mucrone illo, quo dominicum latus confossum est, crudeliorem dicere compellaris. Fodit enim corpus, non iam exanime, sed facit exanime. Pr v. 30 : «  generatio que pro dentibus gladios habet. Un de significatur detractor, Dn. 7, per bestiam similem urso: et habebat tres ordines dentium, qui sunt tria genera detractionum. Primum est aperti boni minutio. Secundum aperti mali ampliatio. Tertium falsi criminis impositio. Prv. 25 : «  iaculum et gladius et sagitta acuta; homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium. Et sextus Angelus effudit phialam suam in flumen illud magnum Euphraten. Se xto loco contra avaritiam predicavit. Euphrates enim crescens vel frugifer seu pulverulentus interpretatur. Unde significat avaritiam, sive cupiditatem, que semper fructificare vult et crescere in pulveribus, id est in terrenis rebus: sed tamen fluunt semper, quia Euphrates flumen est. Ps.   divitie si affluant etc. Quia sicut aqua fluminis defluente non remanet nisi lutum, ita divitiis crescentibus, non remanet nisi peccatum. Unde Sir. 27 : «  sicut in percussura cribri remanebit pulvis, sic aporia hominis in cogitatu illius. Id eo dicit Habacuc 2 : «  ve ei qui multiplicat non sua usquequo et aggravat contra se densum lutum. Es t ergo phialam in flumen Euphratem effundere contra avaritiam predicare: que tantum malum est, quod etiam lutus potest eam accusare. Unde dicit Hieronymus,   hanc maledicunt prophete. Un de Habacuc 2 : «  ve qui congregat avaritiam malam domui sue. Item Is. 5 : «  domum ad domum. Item Amos 6 : «  ve qui opulenti estis in Sion. Et non solum propheta, sed etiam prophetarum dominus dicit, Lc. 6 : «  ve vobis divitibus. Iac. 5 : «  agite nunc divites, plorate et ululate in miseriis vestris. Ap c. 8 : «  ve, ve, ve habitantibus in terra. Augustinus,   ve illis qui vivunt ut augeant res perituras, unde eternas amittent breviter. Om nes maledicunt dispensatorem avarum, cuius dominus dives et largus est: talis est omnis avarus; et ideo ab omnibus est maledictus. Ideo dicit Eccles. 10 : «  avaro nihil est scelestius. Ib idem,   nihil iniquius, quam amare pecuniam. Hi c enim et animam suam venalem habet, quoniam in vita sua proiecit intima sua. Unde et aranee comparatur avarus. Is. 59 : «  confidunt in nihilum et loquuntur vanitates: conceperunt dolorem et pepererunt iniquitatem, ova aspidum ruperunt et telas aranee texuerunt et tele eorum non erunt in vestimentum, neque operientur operibus suis. Opera enim illorum inutilia. Id eo etiam dicit Is. 30 : «  ve filii desertores dicit dominus, ut faceretis consilium et non ex me et ordiretis telam et non per spiritum meum. Ho c autem summum malum avaritie est quod idolatria appellatur. Unde apostolus Eph. 5 : «  avaritia que est idolorum servitus. Ib i Glossa,   avari Deus est numus. Mt. 7 : «  non potestis domino servire et mammone. Ib i Glossa,   divitiis servire est Deum negare. Ut autem tamquam pestis mortifera fugiatur avaritia, ibidem nostram phialam effundamus in eam, ostendentes quedam que ipsa facit omnibus habentibus et amantibus eam. Primum est, quod sollicitudinem generat, que requiem tollit. Ut patet in divite illo, qui cum deberet dormire et quiescere, conquerebatur quod horrea sua nimis parva essent. Lc. 12 et nesciebat miser, quod dominus sibi multa horrea preparaverat magna et tuta, ubi posset reponere omnia sua, scilicet pauperes, qui cum multo incremento omnia redderent tempore opportuno. Ideo dicit Eccles. 2, de divite:   quid proderit homini de universo labore suo et afflictione spiritus, quam sub sole cruciatus est? Cuncti dies eius laboribus et erumnis pleni sunt, nec per noctem mens eius quiescit. Ec cles. 5 : «  saturitas divitis, non sinit eum dormire. Se cundum malum est turbatio cordis et totius domus. Unde Prv. 15 : «  conturbat domum suam qui sequitur avaritiam. Te rtium est perditio sui et suorum: Prv. 21 : «  rapine impiorum detrahent eos, quia noluerunt facere iudicium. Lc . 16 : «  mortuus est dives et sepultus est in Inferno. Ec ce ipse dominus immediate coniungit mortem divitis et sepulturam Inferni.   Quod autem Deus coniunxit, homo non separet. Qu artum est quod gravat et deprimit. Unde Gn. 13, ubi nos habemus,   Abraham ascendit de Egypto dives valde, al ia editio habet,   gravis vehementer. Za . 5 : «  iniquitas eius super caput etc. Quintum est inquinatio, Os. 9 : «  facti sunt abominabiles, sicut ea que dilexerunt. Iac. 5 : «  religio munda et immaculata etc. Ibi Glossa:   qui temporalia non diligit, immaculatum ab hoc seculo se ostendit. Se xtum est inflatio superbie. Augustinus,   extra plenus, intra vacuus: carne crepat, corde mendicat. Iob. 20 : «  cum saturatus fuerit, arctabitur et estuabit et omnis dolor irruit super eum. Is . 7 : «  requievit Syria super Ephraim. Se ptimum malum est, quia facit hominem mutum. Is. 57 : «  viam manus tue invenisti prosperam, non rogasti. Gregorius,   qui felicitatem quesitam in terris invenit, auctorem qui tribuit non requirit. Oc tavum est quod claudit introitum Paradisi. Lc. 16 : «  quam difficile est confidentes in pecuniis regnum Dei intrare. Facilius enim etc. Nonum est quia est origo et radix omnium malorum. 1 Timoth. 6 : «  radix omnium etc. Eccl. 11 : «  si fueris dives, non eris immunis a peccato. De cimum est, quod munitionem virtutum destruit. Habacuc 1 : «  super omnem munitionem ridebit et comportabit aggerem et capiet eam. Mu lta alia mala facit, sed hec modo sufficiant. Unde Ver.   sollicitat, turbat, perdit, gravat, inquinat, inflat: os mutum reddit, Paradisi limina claudit, crimina queque parit, virtutum menia frangit.
marg.| Sequitur. Et siccavit aquam eius , id est temporalem abundantiam siccandam predicando ostendit. 1Io. 2 : «  transit mundus et concupiscentia eius, Iac. 1 : «  exortus est sol cum ardore et arefecit fenum et flos eius etc.   Ut preparetur via regibus , id est predicatoribus ad corda eorum siccata aqua que ipsos non sinebat prius transire. Is. 19 : «  in die illa erit ibi via de Egypto in Assyrios, qu i interpretantur dirigentes. Is. 11 : «  levabit dominus manum suam super flumen in fortitudinem spiritus sui et percutiet eum in septem rivis, ita ut transeant per eum calceati: et erit via residua populi mei. Se d ne predicatores hoc sibi attribuerent, Ioannes ostendit, unde fiat hoc:   ab ortu solis , id est a Christo, qui de stella nasci voluit, id est Maria. Ps.   ortus est sol: et quotidie nasci dignatur in cordibus timentium se. Unde Mal. in fine,   vobis timentibus nomen meum etc.   Et vidi de ore draconis et de ore bestie et de ore pseudoprophete tres spiritus immundos in modum ranarum. Dr aco, qui est animal sitibundum, significat cupiditatem que semper sitit et numquam potest satiari. Iuxta illud Eccles. 5 : «  avarus non impletur pecunia. Pr v. 30 : «  tria sunt insatiabilia: Infernus et os vulve et terra que non satiatur aqua. Tr es spiritus immundi, qui de ore eius exeunt, sunt sagacitas in acquirendo, tenacitas in conservando, providentia in dispensando. He sunt tres diete quibus ambulatur per Ninivem, id est per mundum. Ion. 3 : «  Ninive erat civitas magna itinere trium dierum. Fr equenter autem contingit istud: quod divites qui sagaces sunt in acquirendo et tenaces in custodiendo, non habent providentiam in dispensando vel distribuendo, sed relinquunt illis qui male expendunt. Unde Eccles. 6 : «  est aliud malum quod vidi sub sole et quod frequentius est apud homines. Vir cui Deus dedit divitias et substantiam et honorem et nihil deest anime sue ex omnibus que desiderat; nec tribuit ei potestatem Deus, ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit. Et ibidem.   Est alia infirmitas pessima quam vidi sub sole: divitie conservate in malum domini sui pereunt in afflictione pessima. Pe r bestiam significatur superbia que omnia bona vastat. Unde Augustinus,   omnis iniquitas in malis operibus exercetur, ut fiant: superbia vero in bonis operibus insidiatur ut pereant. De ore eius exeunt tres spiritus immundi: scilicet irreverentia maiorum, contemptus equalium, oppressio minorum. He sunt tres lancee, quibus Ioab, id est inimicus, sic enim interpretatur, fodit Absalon, id est pacem patris, ut dicitur 2Rg. 17, superbia enim semper aufert occidit pacem, Prv. 13 : «  inter superbos semper iurgia sunt. Pe r pseudo prophetam significatur caro, sive carnalis concupiscentia, cuius prophetia monstrosa. Rm. 8 : «  sapientia carnis mors est. De ore eius tres spiritus qui exeunt sunt lautities ciborum, mollities vestimentorum, segnities otiorum. Hec sunt tres uncie ferri in lancea Iesbidemob qui volebat occidere David, 2Rg. 21, ibi enim dicitur quod deficiente David, Iesbidemob qui fuit de genere Acafa, cuius ferrum haste tres uncias appendebat et accinctus erat ense novo, nisus est percutere David. Iesbi interpretatur mine: interpretatur etiam ablacerans; et significatur carnis concupiscentia que semper est nobis ablacerans rationem. Unde Rm. 7 : «  video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis mee. Tr es uncie haste sunt illa tria que prediximus. Ensis est adinventio novitatis in saporibus, in vestibus, in lectis et in aliis que sunt provocamenta male concupiscentie. Hec tria etiam sunt tria canistra que portabat pistor Pharaonis, Gn. 40. Et omnes hi spiritus rane comparantur propter loquacitatem et immunditiam. Item tres spiritus immundi sunt tres species advocatorum, qui ut rane quietem et pacem Ecclesie turbant, qui in aquis divitiarum et luto delitiarum semper vivunt. Quidam enim falsas leges fingunt per quas veritatem impugnant. De quibus dicitur Is. 10 : «  ve qui condunt leges iniquitatis etc. Alii sunt qui veras leges male exponendo depravant et sic decipiunt, ubi non est bonus iudex. De quibus dicitur Is. 9 : «  disperdat dominus ab Israel caput et caudam, id est   actorem et advocatum, incurvantem et depravantem. In curvans dicitur actor qui muneribus leges male exponendo aut decurtando depravat. Tertii sunt, qui nec falsas allegant, nec veras depravant, sed per exceptiones dilatorias et appellationes frivolas causas multiplicant et dilatant et prorogant. Ita quod ante quam veniatur ad principale, precedunt aliquando tres vel quatuor vel quinque cause, quas ipsi per suam astutiam suscitaverunt, sine quibus poterat causa principalis bene terminari si advocati voluissent. Sed sicut medico magis gratum est tempus infirmum quam sanum, quia tunc plus lucratur, ita advocatis huiusmodi plus placet lis et contentio quam pax. De his dicitur in Ps.   dissipa gentes que bella volunt. Et de omnibus his potest intelligi illud quod dictum est supra et manducabunt linguas suas pre dolore in Inferno. Qui enim in lingua peccant, in lingua peribunt atque torquebuntur, sicut dives epulo, Lc. 15. Sap. 11 : «  per que peccabit quis etc. Hi omnes exeunt de ore draconis, quando causa cupiditatis aliquo predictorum modorum advocando peccant. Item de ore bestie exeunt, quando causa laudis humane, vel causa superbie, quia nolunt aliquo modo vinci, causas iniustas defendunt. Item de ore pseudo prophete exeunt, quando ex amore carnali hec faciunt et ad hec facienda Demones eos incitant, quibus displicet pax et concordia.
marg.| Unde sequitur: sunt enim spiritus Demoniorum, ta les advocati, id est Demonibus inspirati. Sicut enim spiritus sanctus inspirat predicatores suos et in eis loquitur, ut dicitur Mt. 10, sic spiritus malignus inspirat malos advocatos et per eos loquitur cum causas iniustas defendunt. Unde minatur dominus, Is. 19 : «  disrumpetur spiritus Egypti in visceribus eius et consilium eius precipitabo, fa cientes signa, quod vellent pacem et postea exterius et interius, in occulto turbant negotium et impediunt pacem. Unde Ps.   loquuntur pacem cum proximo suo etc. Unde sequitur et   procedunt ad reges totius terre, ta m seculares, quam ecclesiasticos.   Congregare illos in prelium, un um contra alium, litis seminarium aliquod proponendo. Sir. 37 : «  verbum nequam immutabit cor. Ex quo partes quatuor oriuntur, bonum et malum, vita et mors; et dominatrix illorum est assidua lingua. De qua iterum eodem libro, 28 : «  bilinguis maledictus: multos enim turbavit pacem habentes. Tertia lingua multos commovit et dispersit illos de gente in gentem etc.   Qui respicit illam non habebit requiem, nec habebit amicum in quo requiescat. Ex ista autem lite frequenter incurrit odium et rancorem perpetuum, pars utraque adinvicem; et ex odio incurrunt damnationem eternam.
marg.| Unde sequitur: ad diem magnum Dei omnipotentis , id est ad diem iudicii. Quoniam omnes illi, propter odium damnabuntur, nisi penituerint. Tunc advocatus qui seminavit litem non poterit eos iuvare; immo et ipse nisi penituerit, damnabitur cum illis. Ier. 12 : «  congrega eos, sicut gentes ad victimam. Iob. 21 : «  in diem perditionis malus servatur et in diem furoris ducetur. Te mpus iudicii dicitur dies, quia omnia secreta erunt ibi manifesta. Dn. 7 : «  consilium sedit et libri aperti sunt, 1Cor. 4 : «  nolite ante tempus iudicare, quoadusque veniat dominus et illuminabit abscondita cordium. Item dicitur   magnus, qu ia magna ibi fient. Quia bonis omnibus eterna gaudia dabuntur que magna sunt et reprobis omnibus eterna supplicia tradentur. Que iterum magna sunt. Ps.   qui facis mirabilia magna. Item dicitur dies, quia nihil iudicem latebit. Hbr. 5 : «  omnia nuda et aperta sunt ante oculos iudicis etc. Item dicitur   omnipotentis esse , quia nullus poterit effugere vel resistere. Ps.   quo ibo a spiritu tuo etc.   Et ecce. Hi c ostenditur confirmatio pene eorum: quasi dicat: bene dico quod ad diem iudicii ducentur qui cito erit.
marg.| Unde sequitur et ecce venit sicut fur , id est cito et ex improviso; et ideo sequitur,   beatus qui vigilat, in sui custodia, ne cadat in Diaboli retiacula. Et   custodit vestimenta sua , id est opera sua vel virtutes suas a macula peccati, vel perditione.   Ne nudus ambulet, ad iudicium sine veste nuptiali. Et   videant turpitudinem eius , id est peccata sua. Nahum 3 : «  revelabo pudenda tua in facie tua et ostendam gentibus nuditatem tuam. Et dicit,   custodit, no n dissipat, sicut filius prodigus qui omnia bona sua dissipavit vivendo luxuriose cum meretricibus, Lc. 15. Ideo dicit Eccles. 9 : «  omni tempore vestimenta tua sint candida et oleum de capite tuo non deficiat. Os. 2 : «  auferat fornicationes suas a facie sua et adulteria sua de medio uberum suorum. Et postea subdit:   nunc revelabo stultitiam eius in oculis amatorum eius. Qu id autem facturus sit Diabolus, per illos qui procedunt ad reges totius terre, Ioannes ostendit dicens,   congregabit , id est congregabit illos, scilicet reges terre.   In locum qui vocatur Hebraice Armageddon , id est mons furum, per quem significatur Ecclesia. Que revera mons est propter continentiam virtutum in qua sita est. Sed fures plurimi habitant in ea, qui bona pauperum furantur et dant parentibus suis, vel sibi thesaurizant. Unde Is. 1 : «  quomodo facta est meretrix civitas fidelis , id est habitantes in ea.   Nunc autem homicide principes tui, infideles socii furum. Item 3 : «  vos depasti estis vineam meam et rapina pauperum in domo vestra est. Ib i Glossa Hieronymi:   principes quoque nostri, cum pauperes peccantes publice arguant et confundant, divitibus peiora peccantibus nec nutum faciunt. In quorum domo rapina pauperum est, dum opes Ecclesie sibi thesaurizant et ea que dantur ad sustentationem pauperum sibi usurpant, vel   suis propinquis distribuunt et in delitiis abutuntur et alienarum inopias suas vel   suorum divitias faciunt. Ad hoc laborat Diabolus, ut tales fures super montem Ecclesie statuat, res eius quis pauperum, vel   sibi retineant, vel   parentibus distribuant: tales sunt omnes qui se ingerunt. Un de Io. 10 : «  omnes quotquot veniunt fures sunt et latrones.
marg.| Sequitur et septimus Angelus effudit phialam suam in erem , id est septimo loco contra accidiam predicant: que ad modum eris agitati huc et illuc circa illicita pervagatur: quia omnem creaturam reprehendendam ostendit que preceptum domini sine intermissione continue peragit, licet modicam remunerationem exspectet: ut patet in sole qui omni die de oriente venit in occidentem et omni nocte redit ad orientem: et quantumcumque laborabit uno die, summo tamen mane sine murmuratione surgit alio die: et tamen non exspectat talem remunerationem ex sua diligentia, vel talem penam ex sua negligentia, qualem homo. Et hoc respexit Augustinus quando dixit:   indecens est Christiano, si radius solis in lecto inveniat eum. Ad hoc etiam respectum habuit Salomon, quando mittit hominem ad formicam erudiendum ab ea. Prv. 6 : «  vade, in quit,   ad formicam etc. Et sunt quinque in hac auctoritate, que satis possunt confundere pigritiam hominum. Primum est parvitas formice quam Salomon ponit homini magistram, quod satis erubescibile est. Unde versus,   pudeat ab exiguis animalibus non trahere mores. Se cundum est quod considerat vias eius, non viam. Vias enim vocat discursus quos facit pro uno grano colligendo: pro quo pluries vadit longe a domo. Unde satis possunt confundi quidam qui gravantur semel in septimana venire ad Ecclesiam, ad requirendum verum cibum anime. Tertium est, quod dicitur formica non habere ducem cuius sequatur exemplum, nec preceptorem, cuius verbo erudiatur, nec principem qui remuneret benefacientem, vel puniat negligentem. Homo tamen hec omnia habet et adhuc pigrescit miser. Quartum est quod formica purum granum eligit quo pascatur: et homo miser pascitur spurcitia peccatorum alienorum. Prv. 15 : «  os stultorum pascitur imperitia. Qu intum est quod formica onus portat aliquando maius se: et homo modicam penitentiam non potest portare. Et licet hoc vitium reputetur a paucis tamen multa mala facit. Primo retrahit a bono. Unde Prv. 15 : «  iter pigrorum quasi sepis spinarum que claudit viam ad procedendum, sic pigritia ad proficiendum. Seneca,   turpissima iactura est que per negligentiam fit. Se cundo bona facta dissipat, Prv. 18 : «  qui mollis et dissolutus est in opere suo, frater est sua opera dissipantis. Te rtio mala vitia nutrit. Prv. 24 : «  per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti et ecce totum repleverant urtice etc. Quarto damnat hominem, id est est causa damnationis, sicut alia vitia, licet non videatur multis. Prv. 11 : «  manus in manum non erit innocens malis. Lc . 19 : «  serve male et piger, sciebas quod homo austerus sum etc. Mt. 25 et additur in fine:   inutilem servum eiice. Qu intum malum est, quod occidit vivum. Prv. 21 : «  desideria occidunt pigrum. Noluerunt enim quicquam operari manus eius. Sir. 22 : «  in lapide luteo lapidatus est piger. Se xtum malum est presumptio; quia cum nihil faciat, tamen videtur sibi, quod melius faciat quam alii. Prv. 26 : «  sapientior sibi videtur piger septem viris loquentibus sermones. Se ptimum malum est quod facit egere. Prv. 10 : «  egestatem operata est manus remissa, manus autem fortium divitias parat. Item in eodem, 21 : «  cogitationes robusti, semper in abundantia. Omnes autem pigri semper in egestate sunt. Oc tavum est quod facit varia et quandoque contraria, velle. Prv. 13 : «  vult et non vult piger: anima autem operantium impinguabitur. No num est, quod inducit soporem. Prv. 16 : «  pigredo immittit soporem et anima dissoluta esuriet. Et 6 : «  usquequo piger dormis? Quando consurges a somno tuo? Deci mum est, quia etiam mendicum facit. Prv. 20 : «  piger, propter frigus arare noluit etc. Undecimum malum est, quia facit hominem luxuriosum. Unde: queritur Egistus quare sit factus adulter? In promptu causa est: desidiosus erat. Exemplum habemus de David, 2Rg. 12, qui quamdiu cum aliis se exercitavit in bello, non cecidit in peccatum luxurie; quando vero mansit in palatio otiosus, cecidit in adulterium. Ez. 16 : «  hec fuit iniquitas Sodome sororis tue: superbia et abundantia panis et otium. Du odecimum malum est torpor, sive tedium boni. Unde Prv. 26 : «  sicut ostium vertitur in cardine suo, sic piger in lectulo suo. Item in eodem,   abscondit piger manus sub axilla sua et laborat, si ad os suum convertit eas. Te rtiumdecimum malum est, quia reddit hominem timidum. Unde Prv. 18 : «  pigrum deiicit timor, anime autem effeminatorum esurient. Qu artumdecimum malum est, quia facit hominem prophetare malum et dubia interpretari in peius. Unde Prv. 22 : «  dicit piger: leo est foris in medio platearum, occidendus sum. Id em 26 : «  vulgo dicitur, servus piger est propheta. Hieronymus,   malum est quia facit hominem maledictum a Deo et hominibus. Un de Ier. 48 : «  maledictus, qui opus Dei facit negligenter. Et hec mala accidie possunt his versibus contineri:   damnificat, bona dissipat et mala nutrit. Damnat et occidit, consumit, reddit egentem. Multivolum, sopidum, mendicum, luxuriosum. Torpentem, timidum, vatem simul et maledictum.
marg.| Sequitur: et exivit vox magna de templo , id est exhortatio et comminatio magna sanctorum contra septem predicta vitia:   vox, di co, exiens   a throno , id est a doctoribus, qui ex officio sedent in throno, id est cathedra magistrali,   dicens, factum est , id est consummata est malitia mundi, ut veniat finis eius. Gn. 6 : «  finis universe carnis venit coram me. Et facta sunt fulgura mira culorum et   voces, ex hortationum.   Et tonitrua, co mminationum.   Et terremotus factus est magnus, scilicet conversio peccatorum multorum. Ps.   illuxerunt coruscationes tue orbi terre etc.   Qualis numquam fuit ex quo homines fuerunt super terram. Ta lis terremotus sic magnus respicit hoc tempus presens, in quo multi ad predicationem modernorum predicatorum sunt conversi ad fidem et penitentiam. Nam de solis Cumanis conversi sunt ad fidem et baptizati in duobus vel tribus annis et in modico tempore, plusquam centum millia. Multi etiam de Georgianis, etiam de Barberia, multi de Africa, multi heretici et quam plures de aliis partibus mundi. Nam per gratiam Dei fere ad omnes predicatur modo Evangelium domini nostri Iesu Christi. Potest etiam respicere hoc tempus competenter Antichristi, quando ad predicationem Elie et Henoc multi de Iudeis convertentur ad fidem Christi, ut dicitur Mal. in fine.
marg.| Sequitur: et facta est civitas magna in tres partes , id est mundus divisus est in tres partes, scilicet in concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum, superbia vite. 1Io. 2 : «  omne quod est in mundo, est concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum et superbie vite. Vel   tres partes dici t tria genera reproborum, qui sunt in mundo: scilicet Iudei, gentiles et heretici: de quibus constat, quod damnati sunt, si in illo statu decedunt. Io. 3 : «  qui non credit, iam iudicatus est. Item   in tres partes, di cit, propter tres modos peccandi: per impotentiam, per malitiam, per ignorantiam. Item   tres partes sunt relicti in agro, in lecto et in mola. Sicut dicitur Mt. 24 : «  duo in agro, unus assumetur et alter relinquetur etc. Item mali omnes dicuntur   tres partes, qu ia peccant in Deum, in se et in proximum. Item peccant corde, ore et opere. Za. 13 : «  erunt in omni terra, sicut domus due partes et dispergentur et deficient et tertia pars derelinquetur in ea et ducam tertiam partem per ignem et uram eos, sicut uritur argentum. Et civitates gent ium, id est congregatores malorum   ceciderunt. Pr imo in peccatum. Secundo in Infernum. Ps.   ibi ceciderunt omnes, qui operantur iniquitatem. Ps. civitates eorum destruxisti. Et Babylon magna venit in memoriam ante dominum, dare ei calicem indignationis ire eius. Babylon magna, es t universitas malorum in confusione vitiorum versantium.   Venit in memoria ante Deum , id est Deus recordatus est singula peccata eorum, quorum videbatur prius oblitus, in presenti enim exspectans ad penitentiam, dissimulare et oblivisci videbatur, que in fine mundi reducet ad memoriam, dum inferet vindictam. Deus enim omnibus malis, quorum peccatorum hic videtur oblitus esse, quia non punit, reddet penam iuxta mensuram culpe eorum; et sic per effectum ostendet, quod non est oblitus peccatorum ipsorum. Unde Is. 27 : «  in mensura contra mensuram, cum abiecta fuerit, iudicabit eam. Item Is. 51 : «  bibisti de manu domini calicem ire eius, usque ad fundum calicis bibisti et potasti usque ad feces. Et vide penam reproborum nominat per calicem vini, ad notandum, quod desperata est plaga eorum. Sicut signum est, quod infirmitas sit desperata, quando vinum datur infirmo febre laboranti acuta. Vel nominat calicem penam reproborum, ad significandum, quod dat malis penam mensuratam, pro delectationibus quas habuerunt in mundo. Et dicitur pena, calix indignationis ire eius, quasi que procedit ab illo indignante et irato, vel quod propinat indignans et iratus Deus. Et quia boni nequaquam damnationis impiorum erunt participes, subditur:   et omnis insula , id est Ecclesia sive congregatio sanctorum et persecutionum fluctibus undique agitata et persecutionum amaritudinum afflicta, sed non a loco suo mota,   fugit, ha nc vindictam. Vel   fugit, de Babylone, id est malorum societate, ne cum eis involveretur in culpa et pena. Is. 52 : «  recedite, recedite, exite inde, pollutum nolite tangere, exite de medio eius, scilicet  Babylonis, mundamini, qui fertis vasa domini; quia non in tumultu exibitis, nec in fuga properabitis. Et montes , id est eminentes, in virtutibus,   non sunt inventi, in culpa et non erunt in pena. Iuxta illud,   non accedet ad te malum et flagellum non appropinquabit. Vel   non sunt inventi, in consortio pereuntium, quia alieni inventi sunt a consensu malorum, vitantes consortia eorum: quorum penam describens ait   et grando. Item   montes, vo cat sanctos, propter vite altitudinem et constantie stabilitatem. Et primo recipiunt lumen solis et postea diffundunt ad valles. Unde Ps.   illuminans tu mirabiliter a montibus eternis. Item Ps.   suscipiant montes pacem populo. Qu are autem non sunt inventi in culpa, subdit. Ps.   super montes stabunt aque, tribulationum, vel   lacrim arum, vel doctrinarum, vel gratiarum, que omnes inundant et lavant maculam peccatorum. Et ideo,   grando magna , id est pena eterna, que descendit,   sicut talentum , id est ponderosa et mensurata,   descendit , id est descendet   de celo , id est a Christo,   in homines , id est in omnes qui humum sapiunt.
marg.| Et nota tria genera talentorum: magnum, medium et minus. Magnum est centum et viginti librarum. Medium est octogintaduo librarum. Minus etc. Vel de medio loquitur hic Ioannes, ut dicit Glossa, quia peccatores in septuaginta duobus linguis, non effugient hanc vindictam. Et blasphemaverunt homines, si c grandinati   Deum, qu i eos sic grandinat,   propter plagam grandinis , id est quia tantam penam eis inflixit. In Inferno enim positi, quamvis sciant se pro merito puniri, dolebunt tamen, quod Deus tantam potentiam habeat, quod eis plagas inferat: et hec est blasphemia.
marg.| Unde sequitur: quoniam magna facta est vehementer. Magna quid em, quia eterna, quia acerba, quia varia. Ier. 30 : «  plaga inimici percussi te, castigatione crudeli, propter multitudinem iniquitatis tue et propter peccata tua dura. Hi c dicit Glossa, quod mali in Inferno positi blasphemabunt, quamvis sciant se pro merito puniri, sicut dictum est supra. Idem dicitur Ez. 32 : «  descenderunt ad Infernum cum armis suis. Glossa: id est   cum supra rebellantibus, sed cum rebellione peccatum, cuius pena erit in Inferno. Lam. 4 : «  completa est iniquitas tua, filia Sion. Ib i Glossa,   cum iniquitas facto iudicio cessaverit et requies data fuerit, amplius mitigatio non erit. Er go in Inferno non peccatur? Solutio. Invidia, odium, rancor, blasphemia erunt in Inferno, sicut dicit Glossa. Sed non erunt meritoria sive demeritoria, sed tantum afflictiva. Unde inquantum pene sunt, non inquantum peccata, erunt ibi.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam ( Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 24/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83b&chapitre=83b_16)

Notes :