Hugo de Sancto Caro

Capitulum 12

Numérotation du verset  12,1 
marg.| Et signum magnum etc. Hic incipit agere de pugna mulieris et draconis, id est Ecclesie et Diaboli que ab ipso ortu Ecclesie incipit, per quod armat et animat fideles, ne deficiant in tribulatione, sed confidant in domino cuius auxilio superabunt, sicut mulier ista, si tamen ei assimilentur. Propter quod describitur ipsa mulier secundum statum et habitum. Unde dicit et signum magnum, id est magnificans, apparuit in celo, id est Ecclesia militante, quia virtus erit in triumphante. Hoc autem fuit signum, mulier amicta sole, id est Ecclesia ornata Christi imitatione, iuxta illud Gal. 3 : «quicumque in Christo baptizati estis, Christum induistis, id est mores et virtutes eius, scilicet paupertatem, vilitatem, humilitatem etc. De hoc signo dicitur Lc. 2 et hoc vobis erit signum: invenietis infantem positum in presepio, pannis involutum. Per infantem signatur Christi humilitas, per presepium vilitas, per pannos paupertas. Sed de hoc signo dicit Simeon ad Mariam eodem capitulo: ecce positus est hic in ruinam et in signum cui contradicetur. Item, mulier amicta sole, id est Ecclesia circumdata ferventi tribulatione, que nomine solis intelligitur. Unde Ps. dicit de Christo: in sole posuit tabernaculum suum, id est tribulationis fervore et merito: quia sicut sol illuminat mundum et desiccat lutum, sic illuminat tribulatio intellectum et desiccat peccatum. Is. 28 : «tantummodo sola vexatio dabit intellectum auditui. Ier. 6 : «secundum aliam translationem, per omne flagellum erudieris Ierusalem. Ecclesia vero dicitur mulier propter prolis fecunditatem et subiectionis humilitatem. Eph. 5 : «ut Ecclesia subiecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus. Item, mulier amicta sole, id est Ecclesia induta caritate et cognitione. Sol enim calorem habet, in quo caritas designatur; et splendorem, in quo signatur cognitio; et ista duo vestiunt Ecclesiam. Prv. 21 : «omnes domestici eius vestiti sunt duplicibus: et luna, id est mundi prosperitas, qui crescit et decrescit, ut luna. Sir. 27 : «homo sanctus in sapientia manet. Sub pedibus eius, id est sub affectibus. Quia licet Ecclesia temporalibus sustentetur, tamen non affectat ea. Unde Ct. 2 : «leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me. Ct. 5 : «lavi pedes meos, quomodo inquinabo eos? Item, luna sub pedibus eius; id est mundus sub predicatoribus, qui sunt pedes Ecclesie, quia portant et sustentant eam: de quibus Ct. 6 : «quam pulchri gressus tui in calceamentis filia principis. id est Ecclesia filia domini nostri Iesu Christi. Is. 52 : «quam pulchri supra montes pedes annuntiantis. Supra montes dicuntur, quia totum mundum conculcant et contemnunt. Dt. 8 : «omnis locus quem calcaverit pes vester, vester erit et in capite eius corona aurea stellarum duodecim, id est in initio Ecclesie duodecim apostoli, quibus quasi stellis duodecim illuminata, quasi duodecim margaritis ornata cognoscitur. Ipsi enim, hostes Ecclesie vicerunt. Ipsi Ecclesiam ornaverunt. Ipsi quasi precipui milites in capite exercitus positi, sicut stelle in firmamento celi in nocte adversitatis luxerunt et totum mundum illuminaverunt. Unde Mt. 5 : «vos estis lux mundi. Baruch 3 : «stelle dederunt lumen in custodiis suis. Thomas in India maiori, Bartholomeus in India minori, Simon et Iudas in Persia, Philippus in Samaria, Mattheus in Ethyopia, Matthias in Alexandria, Ioannes in Asia, Andreas in Achaia, duo Iacobi in Iudea, Petrus in Cappadocia, Paulus in Grecia et tandem Paulus et Petrus in Italia. In his regionibus predicaverunt et miracula multa fecerunt apostoli et sic stelle dederunt lumen in custodiis suis et letate in tribulationibus suis et vocate sunt a Christo ad istud officium et dixerunt, adsumus et luxerunt ei cum iucunditate, qui fecit eas. Dicuntur autem stelle, quia mundum in adversitatis nocte illuminaverunt. Item quia in Christo quasi in firmamento fixi manserunt. Unde iudicum 5 : «stelle manentes in ordine in cursu suo, adversus Sisaram pugnaverunt, id est contra Diabolum, qui nititur nos excludere a gaudio Paradisi. Hi dicuntur corona, quia undique ambierunt et munierunt Ecclesiam et Christum, id est sponsam et sponsum. Ct. 3 : «in lectulum Salomonis ambiunt sexaginta fortes ex fortissimis Israel, omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi. Iob. 29 : «cum sederem quasi rex circumdante exercitu, erat tamen merentium consolatio. Unde: Christus rex sedet in cena, turba cinctus duodena. Item quia per eos vicit Christus mundum. Unde Habacuc 3 : «dicit de Ecclesia, deducet me super excelsa mea victor in Psalmis canentem. Excelsa Ecclesie fuerunt apostoli. Item, quia suas victorias non sibi, sed Christo attribuerunt. Unde Iob. 38 : «numquid mittet fulgura? id est apostolos corruscantes miraculis. Ibunt et reverentia dicent, adsumus, id est totum quod fecimus, tibi attribuimus. Item, in capite eius corona stellarum duodecim, id est habitus et ornatus duodecim fructuum spiritus. De quibus Gal. 5 : «fructus autem spiritus est caritas, gaudium, pax, modestia, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, mansuetudo, fides, continentia, castitas. Item, in capite eius corona stellarum duodecim, id est in mente eius spes gaudiorum. Quorum primum et precipuum est de plena cognitione, quia scient tunc omnia, iuxta illud 1Cor. 13 : «nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum. Secundum est de plena dilectione; tunc enim plene diliget unusquisque Deum et proximum, secundum gradum suum. Iuxta illud Is. 31 : «dicit dominus, cuius ignis in Sion et caminus in Ierusalem. Tertium est de firma apprehensione, de qua Ct. 3 : «tenui et non dimittam illum. Phil. 3 : «sequar, si quo modo comprehendam et in quo modo comprehensus sum a Christo domino. Hec tria pertinent ad tres dotes anime. Quartum est de corporis claritate. De quo Mt. 13 : «fulgebunt iusti sicut sol. Quintum est de corporis agilitate, de qua Sap. 3 : «fulgebunt iusti et tamquam scintille in arundineto discurrent. Sextum est de corporis subtilitate, quod notatur in hoc, quod iusti dicuntur fulgere sicut sol. Cuius radium penetrat vitrum et chrystallum, sine eorum lesione: quod etiam notatur, quando dominus ianuis clausis intravit ad discipulos, Io. 20. Septimum est de corporis impassibilitate, de qua dicitur Corinth. 15 : «seminatur corpus in infirmitate, surget in virtute: hec quatuor pertinent ad statum corporis. Octavum est de pacis tranquillitate: de qua Is. 32 : «sedebit populus meus in pulchritudine pacis. Nonum est de grata et magna et nobili societate, de qua dicitur infra 14 : «ecce agnus stabat supra montem Sion et cum eo centum quadragintaquatuor millia habentia nomen eius et nomen patris eius scriptum in frontibus suis. Et infra, hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati; virgines enim sunt, hi sequuntur agnum quocumque ierit. Hi empti sunt ex omnibus primitie Deo et agno et in ore ipsorum non est inventum mendacium. Sine macula enim sunt ante thronum Dei. Decimum est de loci amenitate. Erit enim locus ille luminosus, spatiosus, deliciosus, sanus et mundus. De primo infra dicitur 21 : «civitas non eget sole neque luna, ut luceant in ea; nam claritas Dei illuminabit eam et lucerna eius erit agnus. De secundo dicitur Iudith 18 : «introibimus ad securos in regionem latissimam. De tertio dicitur Ez. 28 : «in deliciis Paradisi fuisti. De quarto dicitur infra, absterget Deus omnem lacrimam ab oculis sanctorum et mors ultra non erit. De quinto Tb. 13 : «ex lapide candido et mundo, omnes platee eius sternentur. Infra 21 : «platee civitatis aurum mundum, tamquam vitrum perlucidum. Omnia ista tangit apostolus Gal. 4 : «ubi dicit: que sursum est Ierusalem, que mater est nostra. Locus enim sublimis et clarus, deliciosus et spatiosus et sanus et mundus consuevit esse. Undecimum est de status immutabilitate, de quo Ps. Ierusalem, que edificatur ut civitas, cuius participatio eius in idipsum. Iac. 1 : «apud quem non est transmutatio, neque vicissitudinis obumbratio. Duodecimum est de securitate, de qua Is. 32 : «sedebit populus meus in pulchritudine pacis, in tabernaculis fiducie, in requie opulenta. Ps. lauda Ierusalem, dominum, quoniam confortavit seras portarum tuarum. Item, in capite eius corona stellarum duodecim, id est in nobiliori et digniori dignitate et parte Ecclesie decor virginum. Primo enim sunt coniugati, postea aliquantulum altius vidue, super omnes virgines, que recte duodenario numero comprehenduntur, que supra Decalogum addunt duplicem castitatem, interiorem et exteriorem. Dicuntur autem stelle virgines, quia sicut stelle celum decorant, ita virgines Ecclesiam. Unde Sir. 43 : «species celi gloria stellarum ».
Numérotation du verset  12,2 
marg.| Et in utero habens , id est in mente filios quos parere desiderat, id est fide imbuere et caritate perficere et clamat parturiens, id est parere desiderans et cruciatur, vigilando, predicando, ieiunando, ut pariat, Christo filios multos. Filios quotidie parit Ecclesia sponso suo, non tamen sine dolore et cruciatu, quia patitur ab emulis detractiones et a seipsa carnis tentationes et afflictiones ieiunando, orando, predicando, discurrendo, sicut sciant illi qui hoc experimento didicerunt. Sic faciebat apostolus 1Cor. 9 : «castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne cum aliis predicaverim, ipse reprobus efficiar. Sic etiam faciebat ipse Christus dominus noster. Mt. 4 : «circuibat Iesus totam Galileam docens. Sic facit Io. 16 : «mulier cum parit tristitiam habet. Is. 37 : «venerunt filii usque ad partum et virtus non est pariendi. Et Gal. 4 : «filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. Signum magnum apparuit mulier amicta sole etc. Primo notantur hic tria, que facta sunt in ipsa die assumptionis ipsius. Primum est corporis ipsius glorificatio, quod notatur ibi: mulier amicta sole, id est Maria induta corporis glorificatione, que consistit in quatuor dotibus eius; scilicet claritate, agilitate, subtilitate, impassibilitate, que omnia in sole signantur. Radius enim solaris clarus est, iterum est agilis, unde subito volat ab oriente in occidentem. Iterum subtilis est, quia intrat vitrum sine eius fractione. Iterum impassibilis est, quia nec gladio nec lapide potest ledi: propter hoc dicit dominus, Mt. 14 : «fulgebunt iusti sicut sol. Beatus Bernardus , quis erit splendor animarum, quando solis splendorem habebit lux corporum? Item Is. 61 : «dicit dominus: dabo ei coronam pro cinere, id est gloriam anime pro humilitate penitentie et oleum gaudii, id est stolam seu gloriam corporis. Unde gaudium erit pro luctu. Oleum enim sanativum seu mitigativum doloris est, per quod significatur impassibilitas. Item penetrativum est per quod significatur subtilitas. Item leve est, unde supernatat, per quod significatur agilitas. Item lucidum est, ut cibus luminis, per quod significatur claritas. Beatissima virgo Maria dicitur mulier sexus discretione, non corporis fractione. Item prolis fecunditate, non mentis fragilitate. Ideo ipse dominus noster Iesus Christus, vocat eam mulierem. Io. 19 : «mulier, ecce filius tuus qui pendet in cruce. Item Io. 2 : «quid mihi et tibi mulier? Nondum venit hora mea, ut ostendatur quid a te habeo. Sir. 26 : «sicut sol oriens in mundo, in altissimis Dei, sic mulieris bone species in ornamentum domus sue: id est sicut oriens et in alto existens, illuminat mundum, sic Maria hodie ascendens illuminat celum, quod est domus Dei et filiorum eius, in qua domo mansiones multe sunt, ut dicitur Io. 14 : «quarum pulchriorem et nobiliorem et altiorem elegit domina nostra sancta Maria. Unde ipsamet dicit Eccli. 14 : «quasi cedrus exaltata sum in Libano. Cedrus super omnes arbores exaltatus, sic domina nostra sancta Maria super omnes creaturas exaltata est in celo. Ps. exaltata est magnificentia tua super celos, id est Maria te magnificans super Angelos. Item dicitur Maria, amicta sole, in die assumptionis sue, id est circumdata sanctorum congregatione, qui cum Christo veniunt ei obviam et cum magno gaudio deduxerunt in celis. Item Nm. 10 : «elevata est nubes, id est virgo Maria et profecti filii Israel per turmas suas eam comitando. Turma Angelorum una, turma patriarcharum alia. Turma prophetarum tertia, turma apostolorum quarta, turma martyrum quinta, turma confessorum sexta, turma virginum septima. Omnes hi, qui cum ea fuerunt semper: unde ipsa dicit Sir. 24 : «radicavi in populo honorificato et in parte Dei mei hereditas illius et in plenitudine sanctorum detentio mea. Item in eodem, in domino honorabitur et in medio populi sui gloriabitur et in Ecclesiis altissimi aperiet os suum et in conspectu virtutis illius gloriabitur et in medio populi sui exaltabitur et in multitudine sancta admirabitur et in multitudine electorum habebit laudem et inter benedictos benedicetur. Hoc totum satis eleganter significatum fuit 2Rg. 6 : «ubi dicitur, abiit David et adduxit arcam Dei de domo Obededom, id est de mundo in civitate David cum gaudio et erant cum eo septem chori, de quibus predictum est, id est septem turme Angelorum, patriarcharum et prophetarum, apostolorum, martyrum, confessorum, atque sanctarum virginum. Item inter quos pinguior et excellentior fuit et est sanctissima virgo Maria. Unde ipsa dicit, Sir. 24 : «in omni gente principatum tenui in mundo. Et adhuc habet in celo, quia ipsa sedet iuxta filium suum, qui est rex celi et alii omnes inferius. Unde 3 Reg. 2 : «surrexit rex in occursum suum. Positus quoque est thronus matri regis que sedet ad dexteram eius. Secundum est omnis defectus et imperfectionis depositio. Tunc enim deposuit beata virgo Maria omnem defectum et perfecta est omni bono. Quod notatur ibi: et luna sub pedibus eius, id est omni defectus et imperfectio. Unde tunc potuit dicere beata virgo Maria: dominus regit me et nihil mihi deerit, in loco pascue ibi me collocavit. Et quid mirum? Sepe rogaverat hoc ipsa. Ct. 1: indica mihi quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, id est in celo, ubi est meridies, id est cognitio sine obscuritate. Prv. 30 : «multe filie congregaverunt divitias, tu supergressa es universas. Et ideo luna sub pedibus eius, id est tota Ecclesia tam militans quam triumphans inferior ea. Esther 4 : «ducta est Esther ad cubiculum superius. Tertium est plena anime beatitudo que consistit in duodecim gaudiis Paradisi que signantur infra ulterius per duodecim fructus ligni vite, quod notatur cum dicitur, in capite eius corona stellarum duodecim, id est in mente eius perennitas duodecim gaudiorum: quorum duo oriuntur a domino, scilicet gaudium de visione divinitatis et gaudium de visione humanitatis. Item alia duo a loco; unum de speciositate, aliud de spatiositate. Item duo a consortio. Unum de societate Angelorum, aliud de societate hominum. Item alia duo a mundo. Unum de pulchritudine creaturarum, aliud de stabilitate creaturarum. Item duo ab Inferno; uno ab evasione, aliud a clausione. Item alia duo a seipso; unum de stola corporis, aliud de stola anime. Vel thema in nativitate beate virginis. Item. Signum magnum apparuit in celo, id est Ecclesia, mulier amicta sole, id est beata Maria ornata clarissima et altissima castitate. Clara quidem et alta est castitas coniugalis si bene servatur. Clarior et altior castitas vidualis. Clarissima et altissima castitas virginalis. Unde 1Cor. 15 dicitur, quod alia sit claritas solis, id est continentie virginalis, alia claritas lune, id est claritatis vidualis. Item alia claritas stellarum, id est continentie coniugalis. Omnes habuit beata virgo. Nam coniugata fuit et virgo castissima fuit. Ideo ipsa dixit, Sir. 24 : «in me omnis gratia, quia coniugatarum et viduarum et virginum gratiam habuit. Preterea, sol septem habet effectus, qui omnes fuerunt in beatissima virgine spiritualiter et specialiter. Primus effectus solis est calefactio: hoc est donum sapientie quo spiritus incalescit in amorem Dei. Sir. 44 : «sol simpliciter exurens montes, id est excelsas mentes inflammans tripliciter: in amorem scilicet Dei, sui et proximi. Vel in amorem Dei tripliciter: scilicet ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente, radios igneos exsufflans, id est calidas affectiones immittens. 2 Machab. 1 : «refulsit sol qui prius erat in nubilo et accensus est ignis maximus. Spiritus enim gustans Deum per donum sapientie, inardescit in amorem ipsius. Augustinus, gustavi et esurio et sitio; tetigisti me et exarsi in concupiscentiam tuam. Sir. 24 : «qui edunt me adhuc esurient etc. Secundus effectus est illuminatio, qui pertinet ad donum intellectus. Sir. 44 : «sol illuminans per omnia respicit et respicere facit in celo summa gaudia et in Inferno summa supplicia et in mundo pressuras et angustias, in seipso peccata et negligentia. 1 Machab. 6 : «refulsit sol in clypeos aureos, id est in Christum et Mariam et resplenduerunt montes ab eis id est electorum mentes. Tertius effectus solis est denudatio, quia facit vestes exurere: et hoc ad donum consilii refertur, quod docet veterem conversationem et secularem vitam deponere. Ct. 1 : «nolite considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol, id est colorem pristine conversationis me mutare fecit. Mt. si vis esse perfectus, vade et vende omnia que habes et da pauperibus; et veni sequere me. Quartus effectus solis est consolidatio; et hoc ad donum fortitudinis pertinet, per quod spiritus solidatur. Sir. 27 : «homo sanctus in sapientia manet sicut sol sanctus, id est firmus. Quintus effectus solis est totius vite humane regulatio; et hoc pertinet ad donum scientie, per quod scimus bene conversari in medio prave et perverse nationis, ut dicit Augustinus. Unde Phil. 2 : «simplices filii Dei in medio nationis prave et perverse, inter quos lucetis, sicut luminaria in mundo. Sextus effectus solis est liquefactio et hoc ad donum pertinet pietatis, quo liquescit anima in compassionem proximi. Ex. 16 : «cum incaluisset sol, liquefiebat manna. Sap. 16 : «quod ab igne non poterat exterminari, statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat. Ps. flavit spiritus eius et fluent aque. Septimus effectus solis est desiccatio humidorum; et hoc ad donum timoris pertinet, quo carnis concupiscentia desiccatur. Unde Iac. 1 : «exortus est sol cum ardore et arefecit fenum, id est carnem, quia omnis caro fenum et omnis gloria eius quasi flos feni, Is. 40. Prv. 12 : «in timore domini declinat omnis a malo. Propter hos septem effectus solis salvatur homo: et ideo dicitur 1Rg. 11 : «cras erit vobis salus cum incaluerit sol. Hic est sol qui nescit occasum. Unde Is. 60 : «non occidet ultra sol tuus.
marg.| Sequitur et luna sub pedibus eius, id est tota Ecclesia et omnis defectus. Sunt autem quatuor que generant defectum homini. Primum est superbia. Ps. inimici, id est superbi, defecerunt framee in fine. Item Ps. auferes spiritum eorum et deficient. Secundum est impatientia. Iob. 4 : «venit super te plaga et defecisti. Tertium est avaritia. Is. 40 : «deficient pueri et laborabunt, id est avari qui plus diligunt pomum quam regnum celorum. Quartum est vanitas. Ps. defecerunt in vanitate dies eorum. E converso sunt quatuor, que defectum impediunt. Primum est patientia. Iac. 1 : «patientia perfectum opus habet, ut simus perfecti et immaculati, in nullo deficientes. Secundum est spei constantia. Is. 40 : «qui sperant in domino habebunt fortitudinem; assument pennas sicut aquile, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient. Tertium est memoria dominice passionis. Hbr. 12 : «recogitate eum qui tales sustinuit a peccatoribus adversus semetipsum contradictiones, ut non fatigemini animis vestris deficientes. Quartum est desiderium petendi Deum. Ps. inquirentes autem dominum non minuentur omni bono. Gal. 6 : «bonum autem facientes non deficiamus; tempore enim suo metemus non deficientes.
marg.| Sequitur et in capite eius corona stellarum duodecim, id est duodecim prerogative virginitatis. Prima est spiritualis electio Dei patris ad opus filii sui. Unde 24 : «virgo que egredietur ad hauriendam aquam, ipsa est quam preparavit Deus, Isaac, id est Christo. Unde Ps. elegit dominus Sion, id est beatissimam virginem que est speculum et specula Ecclesie. Secundo ipsa prerogativa virginum est Dei filii specialis desponsatio. Unde 2Cor. despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Et in festo virginum cantat Ecclesia: agnum sponsum virginum. Unde in veteri lege summus pontifex, non ducebat uxorem, nisi virginem. Tertia est spiritus sancti fecundatio. Unde Za. 9 : «quid bonum est, aut quid pulchrum eius nisi frumentum electorum et vinum, id est gratia sancti spiritus germinans virgines ab effectu. Mt. 1 dicitur de beata virgine. Inventa est habens in utero de spiritu sancto. Quarta est Dei conceptio et generatio. Is. 7 : «ecce virgo concipiet et pariet filium et vocabitur nomen eius Emmanuel, id est nobiscum Deus. Quinta est Dei refectio. Ct. dilectus meus mihi et ego illi, qui pascitur inter lilia, id est inter virgines. Sexta est Dei meditatio. 1Cor. 7 : «mulier innupta et virgo cogitat que sunt domini, ut sit sancta corpore et spiritu. Septima est inscriptio in libro vite. Apc. 3 : «habes pauca nomina in Sardis qui non inquinaverunt vestimenta sua et non delebo nomina eorum de libro vite. Magnum quippe nomen acquireret sibi, quod numquam posset oblivioni tradi, si quis parvus et modicus et debilis fortissimum athletam et astutissimum superaret in campo certaminis. Hoc facit beatissima virgo Maria et quelibet virgo, quia Diabolum in mundo superat. Unde Idt. 13 : «una mulier Hebrea fecit confusionem in domo regis Nabuchodonosor. Una dicitur indivisa: unde una mulier idem est, quod virgo que Diabolum vicit, unde nomen sibi magnum acquisivit. Unde et Augustinus dicit, quanto fragilior sexus, quanto infirmius vasculum, quod representat ab hoste triumphum, tanto maioris opprobrii confusionis Diabolus induitur, tanto mirabilior Deus in sanctis suis agnoscitur, tanto rex martyrum Christus in pugnatricibus suis iucundius delectatur. Preterea magnum nomen sibi faceret inter amantes, que pro amico suo delitias divitias et honores magnos pro nihilo reputaret et pro ipso paupertati et utilitati subiiceret. Sic inter sanctos faciunt virgines. Unde de ipsis cantat Ecclesia: regnum mundi et omnem ornatum seculi contempsi propter amorem domini mei Iesu Christi, quem vidi, quem amavi, in quem credidi, quem dilexi. Octava est quod ipsa est ornatus et pulchritudo celi. Unde Sir. 44 : «species celi gloria stellarum, id est virginum, que dicuntur stelle, quia de die non lucent, sed in vespere incipiunt apparere, id est in presenti latere, sed in fine apparebit quid sunt. Unde Ioannes virgo electus a domino et pro se et aliis virginibus dicit, infra cap. 3 : «filii Dei sumus, sed nondum apparet quid erimus; scimus autem quoniam cum apparuerit similes ei erimus. Nona est perfecta Christi assimilatio. Unde infra 14 : «virgines enim sunt; hi sequuntur agnum quocumque ierit. Decima est novi cantici decantatio, quod sole virgines decantabunt. Unde infra 14 : «cantabant quasi canticum novum ante thronum Dei. Ps. quomodo cantabimus canticum novum in terra aliena? id est in carcere corrupta. Undecima maioris fructus promissio: nam fructus trigesimus promittitur bonis coniugatis, sexagesimus viduis, centesimus virginibus. Mt. 15. Propter quod dicitur 1Cor. 15 : «alia est claritas solis, id est virginum: alia lune, id est viduarum: alia stellarum, id est coniugatorum. Duodecima est duplicis corone adeptio; nam ipsis debetur aurea et aureola; unde 1Mcc. 4 : «ornaverunt faciem templi coronis aureis. Facies, que altior et nobilior pars corporis est, est corpus virginum, quod est nobilius et pulchrius et altius membrum Ecclesie; que ornantur coronis aureis; non corona una tantum, sed coronis; quia aurea pro caritate, aureola pro virginitate. Ier. 31 : «virgo Israel, adhuc ornaberis timpanis tuis et gradieris in choro ludentium, ludo illo de quo dicitur Sir. 32 : «precurre prior in domum tuam et illic advocare et illic lude ludo devotionis, quoniam reliquie cogitationis diem festum agunt Christo, id est agent tibi. Item dicitur, mulier amicta sole Maria, propter peccati omnimodam immunitatem. Unde Ct. tota pulchra es amica mea et macula non est in te et luna sub pedibus eius, propter omnimodam paupertatem, quam habuit et amavit. Unde Sir. 24 : «mater pulchre dilectionis, quia nullo modo fuit in ea amor terrenorum et in capite eius corona stellarum duodecim, id est duodecim prerogative, quas super illas mulieres habuit in celo que super terram fuerunt. Prima fuit uteri sanctificatio, propter quod dicitur electa et preelecta. Secunda fuit Angeli salutatio. Tertia spiritus sancti superventio. Quarta fuit Dei conceptio. Propter hec quatuor dicitur, ave gratia plena. Alie quatuor fuerunt ex parte anime. Quarum prima fuit humilitas, ex qua dixit, ecce ancilla domini. Secunda fuit prudentia, ex qua quesivit, quomodo fiet istud. Tertia fuit erubescentia, ex qua turbata fuit, viso et audito Angelo. Quarta fuit caritas, ex qua cognatam servivit et vino deficiente in nuptiis dixit, fili, vinum non habent. Io. 2 : «propter hec quatuor dicitur, dominus tecum. Alias quatuor habuit ex parte corporis. Prima fuit maternitas sine corruptione. Secunda virginitas cum fecunditate, seu fecunditas cum virginitate. Tertia fuit gravitas sine gravamine. Quarta fuit partus sine dolore. Propter has quatuor dicitur: benedicta tu inter mulieres.
marg.| Sequitur et in utero habens, filium spiritualiter et corporaliter, quia statim ut credidit et consensit ipsum concepit et in utero habuit. Unde Angelus ei dixit, dominus tecum. Et clamat, admirando, dicens: quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Parturiens, id est parere cupiens, salva omni virginitate. Et cruciatur, id est ieiuniis, vigiliis et orationibus abstinentia, continentia et aliis huiusmodi castigatur. Ut pariat, id est tanto partu digna fiat. Mulier amicta sole, potest dici religio induta celesti conversatione. Unde Phil. 3 : «conversatio nostra in celis est. Et luna sub pedibus eius, id est mundus, quem religio contemnendo conculcat. Phil. 3 : «omnia arbitratus sum ut stercora, ut Christum lucri facerem. Unde Rm. 6 : «tamquam nihil habentes et omnia possidentes, id est sub pede tenentes. Et in capite eius corona stellarum duodecim, id est quatuor cardinales virtutes, quarum quelibet triplicata fuit in species duodecim. Prudentia enim tres habet species: scilicet memoriam, intelligentiam et prudentiam. Prima respicit vitam preteritam. Secunda presentem. Tertia futuram. Item temperantia tres habet species: scilicet abstinentiam, continentiam et modestiam. Prima gulam, secunda renes, tertia linguam moderatur. Fortitudo tres habet species; scilicet magnanimitatem ab ingressu bonorum. Patientiam in tolerantia malorum, longanimitatem in exspectatione premiorum. Item iustitia tres habet species, scilicet humilitatem, equitatem, benignitatem. Prima ordinat ad superiores. Secunda ad equales. Tertia ad inferiores. Et habens in utero, scilicet duas filias, congratulationem et compassionem. Et clamat orando, consolando, parturiendo, suspirando, gemendo. Et cruciatur, ieiunando, vigilando. Ut pariat filios et filias servientes domino nostro Iesu Christo.
Numérotation du verset  12,3 
marg.| Et visum est aliud signum in celo etc. Descripta muliere, describit Ioannes draconem, contra eam pugnaturum, quia non nisi per pugnam venitur ad coronam, iuxta illud 2Tim. 2 : «non coronabitur nisi qui legitime certaverit; et promittitur ut virilius certetur in pugna. Ista autem pugna incepit in isto principio mundi, quando tentavit mulierem primam et durabit usque in finem: et semper acerbior fit pugna, quia draco semper crescit in malitia: propter quod et mulier, id est Ecclesia debet crescere in patientia et virtute, ne vincatur, sed potius vincat et coronetur. Dicit ergo et visum est aliud signum. Non dicit a quo visum, sed intelligendo ab eodem quo primum. Et bene dicit aliud, quia primum fuit signum proficiendi, istud fuit signum impugnandi et impediendi profectum. Eccles. 11 : «multe sunt insidie dolosi, id est Diaboli, quibus impedit bona que potest. Et specificat illud signum, id est ubi vidit, in celo, id est in Ecclesia, que pugnat in se ipsa, quia extra se vinceretur, sicut membrum nisi in corpore maneat pugnare vel operari non potest. Deinde ostendit quale sit, dicens: et ecce draco, magnus et rufus, id est Diabolus, qui dicitur draco propter astutiam, qua latenter insidiatur, ut noceat. Gn. serpens erat callidior cunctis animantibus terre. Ps. insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua, magnus propter potentiam nocendi. Iob. 42 : «non est potestas super terram que comparetur ei. Rufus, propter malitiam, qua mortem et sanguinem hominis sitit ab initio. Io. 8. Ille homicida fuit ab initio.
marg.| Et nota quod aliquando Diabolus dicitur leo, aliquando draco. Leo dicitur ubi aperte sevit. Draco ubi occulte decipit. Ideo duo sunt mulieri necessaria: scilicet patientia contra malitiam leonis et sapientia contra fallaciam draconis. Et ideo dicitur infra, eodem, quod due ale date sunt mulieri, quibus se defendat, scilicet patientia et sapientia. Habens capita septem, id est universos principes mundi per quos operatur et cornua decem, id est opulentiam et potentiam et sapientiam secularem, que dicuntur cornua, quia per hec elevaverunt homines in superbia. Unde Is. 7 dicitur, quod Syria requievit super Ephraim, id est superbia super opulentias. Ideo dicit apostolus 1 Tim. 6 : «de divitibus huius seculi precipe, non sublime sapere. Ibi, Augustinus, vermis divitum superbia. Ps. prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum. Dicuntur autem decem, quia propter hec Decalogus impugnatur et propter illa despicitur. Unde Hab. 1, congregabit quasi arenam captivitatem et ipse de regibus triumphabit et tyranni ridiculi eius erunt, ipse super munitionem sedebit et comparabit aggerem et capiet eum. Aggerem vocat propheta divitias seculares et honores, quibus Diabolus Ecclesiam capere intendit et cepit iam pro magna parte, quia eorum amore pervertitur equitas, relinquitur veritas et dominatur falsitas. Unde Os. 4 : «non est veritas, non est misericordia, non est scientia Dei in terra. Maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundaverunt et sanguis sanguinem tetigit, scilicet peccatum superbie, peccatum avaritie. Et in capitibus eius, id est in principibus secularibus septem diademata, id est septem vitia principalia, quasi victores coronantur a rege suo Diabolo. Non enim nisi per vitia vincit Diabolus; et ideo vitia vocat Ioannes diademata. Item Diabolus habet septem capita, inquantum suggerendo movet ad septem criminalium peccatorum commissionem. Et in capite eius diademata septem, quod ad septiformem tentationem, per quam victores coronantur. Unde beatus Bernardus , septem sunt genera tentationum. Prima est importuna, que procaciter insistit, ut saltem tedio vincat. Iob. 14 : «mons cadens defluit et saxum transfertur de loco suo, lapides excavant aque et alluvione paulatim terra consumitur. Secunda est dubia, que animum ambiguitatis nubilo involvit. Iob. 20 : «idcirco tentationes mee varie succedunt sibi et mens mea in diversa rapitur. Tertia est subita, que iudicium prevenit. Lam. 4 : «velociores fuerunt persecutores mei aquilis celi. Quarta est occulta, que deliberationes considerationes preterfugit. Unde Iob. 13 : «quantas habeo iniquitates et peccata et scelera ostende mihi. Item Iob. 31 : «quis ei velabit portas vultus eius, quis aperiet, id est occultas eius tentationes. Quinta est violenta, que vires anime sue mentis transcendit. Iob. 30 : «quasi rupto muro et aperta ianua irruerunt super me et ad medias miserias devoluti sunt. Sexta est fraudulenta, que animum seducit. Prv. 4 : «est via, que videtur homini recta, novissima autem illius ducunt ad mortem. Septima est perplexa, quia variis vitiis simul impetit. Iob. 39 : «procul odoratur bellum, exhortationem ducum et ululamen exercitus. Possent et per septem capita intelligi septem heresiarche et per decem cornua, decem reges, qui tempore Antichristi tam falsa predicatione, quam tyrannica potestate affligent sanctos et Ecclesiam totam, multos vincentes. Unde dicuntur in capitibus habere septem diademata, propter victoriam, quam habebunt de vitiis, que victoria magis fiet fraudulenta, quam violenta.
Numérotation du verset  12,4 
marg.| Unde subdit et cauda eius , id est finalis tentatio, vel simulata deceptio: que malitiam tegit, sicut cauda, dicitur Is. 9 : «propheta loquens mendacium ipse est causa. Qua trahebat, de fide ad infidelitatem, tertiam partem stellarum celi, id est omnes reprobos qui reprobi dicuntur stelle, propter fidem quam habent saltem informem et misit eas, tractas et allectas, in terram, id est in amorem terrenorum, ut plus ea, quam celestia diligant. Nota: quidam sunt, qui semper volunt trahi et numquam trahere, ut simplices faciunt, qui numquam volunt alios regere suo sensu, sed semper volunt ab alio regi. Quidam volunt aliquando trahere et aliquando trahi, ut sapientes et boni magistri, qui aliquando regunt alios suo sensu et aliquando nolunt regi ab alieno sensu, quia nolunt inniti semper sue prudentie. Ecce, due partes stellarum. Alii sunt qui semper volunt trahere et numquam trahi: hi semper volunt alios regere et numquam ab alio regi, ut sunt illi, qui semper preponunt sensum suum omnibus aliis: hi sunt tertia pars, quam trahit cauda Diaboli in Infernum, una de Lucifero qui dixerat, ascendam in celum et ero similis altissimo. Dictum est Is. 14 : «verumtamen ad Infernum traheris, id est in profundum laci. Ad litteram hec auctoritas inducitur frequenter a sanctis, ubi agunt de numero Angelorum qui cum Lucifero ceciderunt, quos vocant tertiam partem stellarum celi. Sed queritur quomodo dicatur tertia pars cum tamen decima ceciderit? Item queritur, quare Lucifer cauda sua traxerit eos. Gregorius 2 Moralium: potest esse quod suggesserit ei, ut consentirent ei, quia omnes cum Lucifero peccaverunt et simul de celo statim facto peccato ceciderunt. Solutio. Ad primum dicimus, quod duo sunt genera Angelorum: quidam ministrant, quidam assistunt. Unde Dn. 7 : «millia millium ministrabant ei et decies millies centena millia assistebant ei. Boni ministrantes dicuntur prima pars stellarum. Item boni assistentes dicuntur secunda pars. Alii autem qui nec assistere Deo voluerunt, nec ministrare bonis propter Deum, sed Lucifero consenserunt: Lucifer simul enim appetiit equalitatem Dei et aliis Angelis revelavit voluntatem suam; ideo dicitur eos traxisse et in terram misisse, id est in istum caliginosum erem, in quo sunt usque ad diem iudicii, ad nostram probationem. Item stelle celi dicuntur omnes in Christo fideles, quasi in firmamento manentes, fide et vita lucentes; sed maxime clerici dicuntur stelle, quia vita et doctrina debent Ecclesiam illuminare. Sed causa Diaboli, id est suggestio in fine penitentiam promittens, multos trahit in terram, id est in terrenam concupiscentiam. Promittit enim eis longam vitam et in fine penitentias et multi capiuntur et decipiuntur. Sir. 29 : «repromissio nequissima multos perdidit diligentes et amovit eos, quasi fluctus maris. Sed quia terremotus est violentus et cauda sonat in deceptionem, ex illorum coniunctione, nota quod Diabolus quosdam trahit violenter, quosdam fraudulenter: sunt et multi qui nullo istorum malorum trahuntur, sed ipsi secum trahunt peccata post se et ad se tentationes preveniendo. De quibus dicit Is. ve qui trahitis iniquitatem in funiculis iniquitatis. Et quare? Vinculum plaustri peccatum. Lam. 1 : «parvuli eius ducti sunt in captivitatem ante faciem tribulantis. Merito utrisque subvenire debemus, immo tenemur quantum possumus, maxime prelati. Prv. 24 : «erue eos qui ducuntur ad mortem et eos qui trahuntur ad interitum liberare non cesses.
marg.| Sequitur. Et draco stetit ante mulierem etc. Hic ostenditur pugna draconis contra mulierem. Et primo ostenditur pertinax malitia Diaboli, cum dicit, stetit. Secundo status mulieris, cum dicit, que erat paritura: quod valde notabile est. Cum enim gravida est anima conceptione boni propositi, instante partu, maxime insurgit Diabolus, ut impediat partum. Tertio ostenditur intentio stantis draconis, cum dicit,   ut cum peperisset : et postea ponitur partus mulieris, cum dicit   et peperit filium . Quarto ponitur conservatio partus, cum dicit et raptus est filius. Tamdem ponit fugam mulieris in solitudinem a facie draconis, ubi servata est ab illo, cum dicit   et mulier fugit . Dicit ergo et draco, id est Diabolus sic armatus, ut dictum est, scilicet potentia, astutia et malitia, que est maligna Trinitas, stetit, non fessus, non fatigatus, sed semper vigilans et insidians bonis, ante mulierem, id est contra Ecclesiam que erat paritura, sed nondum pepererat per effectum. Contra tale maxime nititur Diabolus impedire. Vellet enim Diabolus, quod semper essent pregnantes et numquam parturientes. Is. 27 : «filii venerunt usque ad partum et virtus non est pariendi. Lc. 21 : «ve pregnantibus et nutrientibus in illis diebus: erit enim pressura magna super terram. De diligentia et sollicitudine Diaboli contra Ecclesiam dicitur Is. ve. Ecce festinus veniet velociter; non est deficiens neque laborans in eo; non dormitabit, neque dormiet, neque solvetur cingulum renum eius, neque rumpetur corrigia calceamenti eius, quia ab omnibus his expeditus est. 1Pt. 5 : «sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester Diabolus tamquam leo rugiens. Ad quid autem stabat, ostendit.   Ut cum peperisset filium eius , ad peccatum traheretur: sed ubi non potest Diabolus impedire partum boni operis, postea nititur edere partum per vanam gloriam, quam frequenter in fine operis ostendit. Unde Gn. 3 dicitur mulieri. Ipse insidiabitur calcaneo tuo et tu conteres caput suum. Za. «Satan autem stabat a dextris eius, ut adversaretur eius ». Ideo dicitur Ex. 3 : «quod parentes Moysi videntes puerum elegantem, absconderunt eum tribus mensibus. Tres menses sunt tres defectus qui debent attendi in operibus nostris, ne inde inaniter gloriemur. Primus quia opera nostra non sunt pura. Is. 44 : «universe iustitie nostre quasi pannus menstruate. Iob. 9 : «si lotus fuero quasi aquis nivis et fuerint velut mundissime manus mee, tamen sordibus intinges me. Gregorius. Sepe sordet ante oculos iudicis, quod fulget ante oculos facientis. Secundus est quia et si essent pura sine admixtione peccati, tamen non sunt plena. Supra 3 non invenio opera tua, plena coram Deo. Tertius est, quia etsi essent pura et plena, non sunt multa, sed pauca. Unde Ps. «Paucitatem dierum meorum nuntia mihi », id est quam pauca merita habeam ostende mihi. Unde dicebat Iob. 9 : «verebar omnia opera mea, sciens, quod non parceres delinquenti. Et certe si hec tria concurrant in operibus nostris, scilicet quod essent pura et plena et multa, tamen non debemus adhuc extolli, quia non sunt a nostra virtute, sed Dei operantis in nobis. Unde Is. 26 : «omnia opera nostra operatus es nobis domine. Ideo dicit apostolus 1 Cor. 4 : «quid habes, quod non accepisti?
marg.| Et nota quod dicitur et cum peperisset filium eius. De filio enim Ecclesie maxime insidiatur Diabolus ad devorandum. De aliis enim non multam curam gerit, quia de facili habet illos. Iob. 40 : «absorbebit fluvium et non mirabitur; habet enim fiduciam, quod Iordanis influat in os eius. Item non dicit: ut cum peperisset filiam eius devoraret, sed filium. Quia quanto quis fortior et sanctior est, tanto invidia Diaboli maior est; et quanto melius opus facit, tanto Diabolus magis eum extinguere nititur. Aut a principio intentionem pervertendo, aut in finem vanam suggerendo. Ex. 1 : «dixit Pharao obstetricibus Hebreorum: quando tempus advenit pariendi, si masculus fuerit, interficite eum, feminas reservate.
Numérotation du verset  12,5 
marg.| Et peperit mulier, id est Ecclesia, filium masculum, id est Christum nil femineum in se habentem, quod opponitur virtuti sed omnino virtuosum. 1Cor. 1 : «quod infirmum est Dei, fortius est omnibus hominibus. De hoc partu dicitur Is. 7 : «ecce virgo concipiet et pariet filium. Mich. 5 : «dabit eos dominus usque ad tempus, in quo parturiens pariet, qui recturus erat omnes gentes in via iustitie. Unde Is. 33 : «dominus iudex noster, dominus legifer noster, dominus rex noster, ipse veniet et salvabit et faciet iudicium et iustitiam in terra. Unde et hic dicitur, in virga ferrea quasi in potentia, vel iustitia inflexibilis Dei misericordie unita. In virga enim signatur misericordia. Unde Ps. visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum. Misericordiam autem meam non dispergam ab eo. In ferro autem notatur iustitie rigor; sed misericordia superexaltat iudicium, ut dicitur Iac. 1. Ideo virga ponitur substantive et ferrea adiective. Sed in futuro non reget dominus nisi forte virga equitatis, sed confringet malos in virga ferrea. Quia et si puniendo condemnet irrevocabiliter, tamen puniet et misericorditer, quia non iuxta condignum. Ps. reges eos in virga ferrea et tamquam vas figuli confringes eos. Et raptus est filius eius ad Deum, id est ascendit in celum captivam ducens captivitatem et ad thronum eius, id est ad equalitatem patris, non per effectum novum, quia ab eterno fuit coequalis et coeternus et consubstantialis patri; sed per manifestationem, sicut dicitur Rm. 1 : «predestinatus est filius Dei. Phil. 2 : «dabit illi nomen, quod est super omne nomen. Item raptus est filius eius ad Deum, id est virtute divinitatis ascendit in celum. Iuxta illud Io. 3a: “Nemo ascendit in celum, nisi qui descendit de celo filius hominis qui est in celis”. Et ad thronum eius, id est ad potestatem eius, ut cum potestate regat et iudicet omnia, sicut ab eterno. Prv. 8 : «quando appendebat fundamenta terre, cum eo eram cuncta componens et delectabar per singulos dies cum eo. Moraliter, per filium masculum significatur fides, vel opus bonum, quod mulier vel Ecclesia parit et generat, predicando et bene vivendo, in cordibus auditorum. Iac. 1 : «voluntarie genuit nos verbo veritatis. Hic filius regit gentes in virga ferrea, id est motus carnales et animales et affectus domat et ordinat rationabili disciplina. Hec est virga quam dominus dedit Moysi, Ex. 4 : «in qua fuerunt miracula in Egypto. Quia qui in mundo disciplinatur, securus est, quod salvabitur. Hic filius debet rapi ad Deum et ad thronum Dei, id est non homini credenti, sed operanti, debet attribui, quod credit, vel operatur: sed Deo auctori, qui operatur in nobis velle et perficere pro sua bona voluntate, Phil. 2. Et est hic optimum documentum contra tentationem Diaboli, cum vult devorare opus bonum, scilicet referre ad Deum et nil sibi attribuere. Et tunc non solum evadet filius, immo superabitur Diabolus. Unde Is. 9 : «sceptrum exactoris eius superasti. Et subdit quare: “Parvulus enim natus est nobis et filius datus est nobis”.
a Io. 3, 13.
marg.| Sequitur et mulier , id est Ecclesia,   fugit , per auxilium filii sui,   in solitudinem . Glossa : in mentis secretum spreto mundi tumultu. Unde Ps. «Elongavi fugiens et mansi in solitudine ». Ubi habet locum paratum a Deo ad quiescendum, quia in mundo non est quies. Unde Iob. 39 : «dicit de viro sancto sub figura onagri: quis dimisit onagrum liberum et vincula eius dissolvit? Qui dedit in solitudine domum et tabernaculum eius in terra salsuginis, id est in carne, ubi multas sentit amaritudines.
Numérotation du verset  12,6 
marg.| Et ideo libenter fugit in solitudine, id est ad mentis quietem. Vel in solitudinem , id est in celum per contemplationem, que dicitur solitudo, sicut desertum, propter tumultus carentiam et quia derelictum fuit a Lucifero et sociis eius. Unde Lc. 15 : «quis ex vobis homo, qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonagintanovem in deserto et vadit ad illam que perierat? » quasi dicat: dominus: sic feci ego, id est in celo et dimisi novem ordines Angelorum et veni in mundum querere hominem qui perierat, qui ovis centesima reputatur, quia de hominibus reparabitur ruina Angelorum, ut eorum numerus integer sit, ubi habet locum paratum a Deo, ut tamdem rapiatur ibi per apertam visionem. Io. 14 : «vado vobis parare locum. Ut ibi pascat eam esca Angelorum. Sap. 16 : «Angelorum esca nutrivisti populum tuum et paratum de celo panem prestitisti illis, sine labore, omne delectamentum in se habentem.
marg.| Vel in solitudine , id est in religione, ubi mundo contempto, soli Deo et sibi vacant religiosi. De qua dicitur Is. 51 : «Consolabitur Dominus Sion et consolabitur ruinas eius et ponet desertum eius quasi delicias et solitudinem eius quasi ortum Domini ». Ubi habet locum paratum a Deo ad comedendum, non cibum qui perit, sed cibum eternum et in eternum, scilicet Verbum Dei et ipsum Deum. Uterque cibus comeditur in lectione, uterque in contemplatione: et hunc locum parat ipse dominus suis. Unde Ps. parasti in dulcedine tua pauperi Deus.
marg.| Et hoc est quod sequitur. Ut ibi pascat eam pane doctrine, pane Eucharistie et pane glorie. De quibus dicitur Lc. 11 : «amice, commoda mihi tres panes. De hoc dicit Ps. dominus regit me et nihil mihi deerit; in loco pascue ibi me collocavit. Ier. 34 : «congregabo oves meas de terris et inducam eas in terram suam et pascam eas in montibus Israel, id est in claustris, in rivis et in cunctis etc. Multi non credunt quod tanta sint refectio animarum in claustro, quia non senserunt et ideo non credunt. Unde dicitur in Ps. numquid poterit Deus parare mensam in deserto? id est doctrinam in claustro. Hoc est nomen, id est res nominis, quod nemo scit nisi qui accipit, supra 2. Unde cum Andreas quereret a domino. Rabbi, ubi habitas? Respondit dominus, veni et vide: quasi dicat: non signo, sed experientia potest cognosci locus huius habitationis. Habacuc 1 : «opus factum est in diebus nostris, quod nemo credet cum enarrabitur, supple nisi probaverint sensum. Sir. 34 : «qui non est expertus, pauca recognoscet. Bernardus . Multi vident cruces nostras, qui non sentiunt nostras consolationes. Diebus mille ducentis sexaginta, id est toto tempore vite presentis; quia tantum durabit Ecclesia, id est Christi doctrina. Mt. 9 : «vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem seculi. Per dies mille ducentos sexaginta, intelligitur omne tempus a predicatione Christi usque ad finem mundi, quod tot diebus predicavit Christus et doctrina et veritas eius predicationis non variatur. Quamvis dies multo sunt plures, quam mille ducenti sexaginta, a predicatione Christi usque ad finem mundi, tamen tot dicuntur esse quot sunt illi in quibus facta est predicatio. Nullum enim alium cibum sumimus in Ecclesia vel in claustro, nisi quem in illis mille ducentis sexaginta diebus dominus noster Iesus Christus preparavit. Tale est ergo ac si diceret: ut ibi pascat eam suavissimo ac dulcissimo cibo, quem Christus in illis mille ducentis sexaginta diebus, preparavit. Hec refectio significata est Mt. 24 : «ubi turbam, que secuta est eum, pavit quinque panibus et duobus piscibus et postea alia vice septem panibus et pisciculis paucis.
marg.| Sequitur. Et factum est etc. Diabolus insidiatur Ecclesie, quod significavit cum dixit, draco stetit ante mulierem parituram, qui callidus et malitiosus et fortis est: ideo indiget Ecclesia adiutorio: propter quod ostendit hic Ioannes duplex adiutorium, quod habet Ecclesia contra Diabolum. Unum a filio quem peperit, qui draconem expugnavit et Ecclesiam liberavit et de hoc adiutorio iam dictum est. Aliud adiutorium habet a ministris filii, id est Angelis bonis, qui contra malos Angelos pro Ecclesia pugnant. Vel preliare dicuntur, quia conatibus malorum resistunt et Ecclesiam monitionibus et inspirationibus bonis instruunt, quam mali destruere nituntur et eam trahere ad peccatum. Unde et ipsi fide pugnare dicuntur: et de hoc adiutorio dicitur ibi et dicit hic Glossa.
Numérotation du verset  12,7 
prol.| Dicit ergo, quod factum est prelium in celo , id est pro celo, quod Demones volunt auferre hominibus ex invidia, quia inde per superbiam ceciderunt. Similem expositionem habemus Eph. 6 : «ubi dicitur: non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates etc. in celestibus, id est pro celestibus que nobis auferre conantur mali Angeli; sed boni nos custodiunt, ideo pugnare invicem dicuntur.
marg.| Unde sequitur. Michel et Angeli eius pugnaverunt cum dracone , id est cum Lucifero. Michel nominatur solus, quia est prepositus Ecclesie. Unde ei precipue incumbit custodia eius. Alii Angeli, qui singuli singulis hominibus sunt deputati, sub illo sunt, sicut episcopi sub prepositis: et ideo dicuntur Angeli eius, id est minores, qui sunt. Michel autem fuit prepositus synagoge. Unde Angelus domini dixit: nemo adiutor meus fuit in omnibus his, nisi Michel princeps noster, Dn. 10. Sed ex quo synagoga crucifixit Christum, translatus est Michel ad preposituram et custodiam eius, id est minores, qui sunt, id est custodes singulares. De quibus dicitur Hbr. 1 : «omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui hereditatem capiunt salutis. Item Mt. 19 : «Angeli eorum in celis semper vident faciem patris. Ibi dicit interlinearis: Angeli eorum deputati sunt eis ad custodiam. Item: magna dignitas animarum, ut unaqueque habeat ab ortu nativitatis in custodiam sui, Angelum delegatum. Preliabantur Ecclesiam sustentantes, pro ea orando, ei bona inspirando, malos refrenando, cum dracone, id est contra Luciferum principem Demoniorum et draco, id est Lucifer, pugnabat et Angeli eius, id est qui cum eo et propter eum ceciderunt et ei obedierunt tamquam principi suo, supple, preliabantur contra Michelem et Angelos eius, destruentes munitiones eorum et contrarias suggerendo hominibus.
Numérotation du verset  12,8 
marg.| Et non valuerunt removere auxilia bonorum Angelorum, neque locus eorum amplius inventus est in celo, id est in Ecclesia. Quod ad bonos, dicit Glossa: et si aliunde Deo permittente peccent boni, non habent tamen Demones locum in eis, quia eos non detinent quantum volunt, quia dominus cito liberat eos. Unde 2Pt. novit Deus pios de tentatione eripere, iniquos vero in die iudicii cruciandos servare. Vel in malis, qui sunt in Ecclesia, saltem non habet Diabolus locum, id est quietam mansionem, sicut habebat in Antichristi adventum et adhuc in infidelibus, quia frequenter inquietatur a predicatoribus, multo plus solito. Unde Iob: maledicant ei, qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan. Et hoc significavit dominus Mt. 8 : «ubi Demones eiecit de duobus hominibus et misit in porcos. Ibi dicit Glossa, nisi forte ad probandum.
Numérotation du verset  12,9 
marg.| Unde sequitur. Et proiectus est draco ille magnus etc. Potentia serpens astutia antiquus ex antiquo tempore nocens. Io. 8 : «ille homicida fuit ab antiquo qui vocatur Diabolus, id est deorsum fluens de celo ad terram: de bonis ad malos: vel de peccato in peccatum, quia continue peccat et quanto plus peccat profundius fluit. Unde Ps. superbia eorum qui te oderunt ascendit semper et Satanas, id est adversarius. 1Pt. 1 : «adversarius vester Diabolus etc. Qui seducit, id est seorsum divertit a veritate ad falsitatem: a caritate ad cupiditatem ducit actu vel voluntate universum orbem. Et proiectus est in terram, id est in corda terrenorum et Angeli eius, id est ministri illo auxilio filii et ministrorum eius, in quo magis desevivit, repulsi a sanctis. Ad litteram hoc totum potest exponi de bello, quod fuit in celo Empyreo, quando Lucifer et sui propter superbiam ceciderunt et alii propter suam sapientiam et Dei gratiam remanserunt. Unde diversitas affectuum et effectuum potest dici eorum prelium. Lucifer et sui, superbiendo ceciderunt. Michel et sui humiliando se, steterunt. Unde dicit et factum est prelium in celo, id est diversitas voluntatum et consensuum. Ad litteram, in celo Empyreo, Michel et Angeli eius preliabantur cum dracone. Deo adherentes et Lucifero reprobantes et draco pugnabat et Angeli eius, id est Lucifer et eius complices superbiendo super omnem, divinitatem appetendo et non valuerunt assequi quod optabant. Neque locus inventus est eorum amplius, in celo Empyreo et proiectus est draco ille, ut Lucifer, qui draco dicitur, propter audaciam. Draco enim animal est sitibundum, magnus, propter superbiam, serpens, propter astutiam, antiquus, propter longam experientiam, qui vocatur Diabolus, propter ruinam, vel propter invidiam. Quia vult de homine duos bolos facere: id est unum de corpore et alium de anima. Totum enim intendit perdere, propter invidiam. Et Satanas, propter iram, vel propter malitiam, qua omni bono adversatur, qui seducit universum orbem, per fallaciam, sicut Adam, quibus promisit immortalitatem, libertatem, scientiam. Nequaquam, inquit, moriemini, ecce primum. Eritis sicut dii, ecce secundum. Scientes bonum et malum, ecce tertium. Sed solum inde moriendi necessitate, servitute, ignorantia. De primo dicitur Rm. 5 : «genus, propter peccatum mortale est in moriendi necessitatem adductus. De secundo Io. 8 : «qui facit peccatum, servus est peccati. De tertio, Eccles. 9 : «nescit homo finem suum » etc. Et proiectus est in terram, infimam, id est infima in Infernum. Ez. 31 : «ecce ductus est cum lignis voluptatis ad terram ultimam et in medio incircumcisorum dormiens cum eis, qui interfecti sunt gladio. Et Angeli eius missi sunt cum eo, id est mittentur, quando dicetur, ite, maledicti, in ignem eternum, qui preparatus est Diabolo et Angelis eius.
Numérotation du verset  12,10 
marg.| Sequitur : Et audivi . Hic ostenditur quantum Angeli gratulentur de liberatione Ecclesie et Diaboli deiectione. In quo provocat nos Ioannes ad gratulandum de bonis proximi. Nam si Angeli gaudent de bono hominis, multo fortius gaudere debent homines de bono hominum, qui sunt fratres. Propter hoc debet unusquisque laborare, ut vincat Diabolum cum sua victoria, ut sancti Angeli exultent. Unde dicit et audivi vocem magnam, id est letitiam magnam, in celo, id est in Ecclesia, tam militanti quam triumphanti, dicentem, id est significantem. Nunc principe mortis devicto, facta est salus, id est remissio peccatorum in Baptismo et virtus, id est pugnandi audacia Diaboli virtute deliberata et regnum Dei nostri, regnum scilicet huius mundi, in quo Diabolus dominari ut rex videbatur. Io. 13 : «Nunc princeps huius mundi eiicietur foras et potestas Christi eius, supple, facta est, nunc, inquit, super genus humanum, quam prius habebat Diabolus. Deo permittente et peccatis nostris exigentibus: sed domino veniente superatus est ab eo et perdidit eum. Unde Lc. 11 : «cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt omnia que possidet. Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma eius auferet, in quibus confidebat et spolia distribuet etc. Quia proiectus est, quasi: bene dico: facta est salus et virtus et regnum Dei nostri, qui regit eos de virtute in virtutem et potestas Christi eius, qua dominatur destructo dominio Diaboli, quia proiectus, id est procul iactus, sine spe revertendi, accusator fratrum nostrorum. Dicunt Angeli, id est Diabolo, cuius officium est accusare fratres, id est per peccatum accusabiles reddere. Dicit Glossa, sed queritur quomodo Angeli dicant nos fratres, cum non sint per naturam? Vel per creationem, quia ab uno sumus nos et ipsi creati, vel quia ad eamdem hereditatem sumus nos et ipsi vocati.
marg.| Sed iterum queritur quare dicit singulariter, accusator. Solutio: propter unitatem intentionis omnium Demonum. Vel hoc refertur ad principem Demonum, a quo mittuntur alii. Qui accusabat, id est accusabiles facere laborabat, illos, id est fratres, suggerendo eis materiam peccandi, ante conspectum Dei nostri, quem nil latet. Unde Hbr. 4 : «omnia nuda et aperta sunt oculis eius, ad quem nobis sermo, die ac nocte, id est continue, vel per prospera, vel per adversa. Ipse enim cognoscit quos potest damnare per prospera et quos per adversa et secundum hoc tentat eos. Et credo quod plures damnentur per prospera, quam per adversa. Unde Ps. «Cadent a latere tuo mille », id est in adversitate «et decem millia a dextris tuis », id est in prosperitate et ipsi, scilicet fratres auxilio Angelorum fulti, vicerunt eum, suggestionem eius non recipiendo. Semper enim vincuntur, quando suggestio eorum non recipitur: quod satis facile videtur. Unde illud: debilis est hostis, qui non potest vincere, nisi volentem. Sed ne crederet quis quod virtute vicisset.
Numérotation du verset  12,11 
marg.| Ideo sequitur : propter sanguinem agni , id est propter fidem et imitationem passionis Christi. 1Io. 5 : «Hec est victoria que vincit mundum, fides nostra. Hbr. 11 : «sancti per fidem vicerunt regna. Hoc significatum fuit Ex. 12 : «ubi dicitur quod tantum illis non nocuit exterminator, qui postes domus et superliminare, sanguine tinxerunt. Duo sunt postes anima et corpus. Superliminare domus est ratio sive intellectus. In corde est sanguis agni per affectum compassionis. In corpore per affectum imitationis. In ratione per fidei illuminationem. De hoc dicitur Ct. 8 : «pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum.
marg.| Et propter verbum testimonii sui, id est propter predicationem qua testificati sunt nativitatem, passionem, resurrectionem et ascensionem eius etc. Unde Act. 4 : «virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis domini nostri Iesu Christi et non dilexerunt animas suas usque ad mortem, exclusive, id est non dilexerunt vitam suam temporalem, ut anime eorum morerentur. Sicut Paulus dicit Act. 5 : «non facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum. De his dicitur Idt. 5 : «qui sponte obtulistis ex Israel animas vestras ad periculum, benedicite domino. Propterea hic invitant se mutuo Angeli et sancti ad gaudendum super Diaboli deiectionem et liberationem hominis.
Numérotation du verset  12,12 
marg.| Unde dicunt propterea . Quia Diabolus est deiectus et homo liberatus,   letamini celi , id est vos maiores Angeli et qui habitatis in eis, id est vos minores. Et dicuntur minores in maioribus habitare, quia ab illis recipiunt illuminationem, ut dicit Dionysius.
marg.| Vel celi dicuntur Angeli et qui habitant in eis dicuntur sancti alii qui auxilio aliorum sunt salvati; et ideo dicuntur habitare in eis, cum eis et pro eo. Vel celi dicuntur prelati, quorum vita celestis est, iuxta illud Phil. conversatio nostra in celis est: et qui habitant in eis dicuntur boni subditi, qui quasi in castro habitant in prelatorum subsidio. Et omnes hi invitantur ad gaudium propter Diaboli deiectionem et Ecclesie exaltationem. Ve habitatoribus terre. Supra actum est de pugna draconis cum Michele in celo. Hic agit de pugna eiusdem in terra. Priori enim pugna impugnatur Ecclesia. Vel prior pugna est occulta, secunda manifesta. Vel prior pugna fuit contra perfectos; et ideo dicitur fuisse in celo. Secunda contra imperfectos; et ideo dicitur fuisse in terra. Vel prior fuit per occultam fraudem, secunda erit per apertam tribulationem. Volens ergo Ioannes significare nobis finalis persecutionis magnitudinem, dicit, ve, maxime tribulationis, vel eterne damnationis, terre et mari, id est omni peccatori. Per terram significatur avaritia, per mare superbia. De utrisque legitur quod est caput omnium malorum. De avaritia dicitur 1Tim. 6 : «radix omnium malorum cupiditas ». De superbia dicitur Eccles. 10b : «initium omnis peccati superbia ». Et ideo recte per terram et mare significantur omnes peccatores, quibus imminet gravis tribulatio et eterna damnatio. Vel per terram possunt significari mali Christiani, propter amorem terrenorum avidi. Per mare significantur infideles, propter errorum amaritudinem. Vel per terram, que stabilis est, significantur illi, qui sunt stabiles in uno peccato; per mare, quod instabile est significantur illi, qui de uno peccato in aliud fluunt. Unde Is. 60 : «impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest. Et omnibus illis, ve. Quare autem dicitur, ve terre et mari, determinat dicens, descendit, id est de celo deiectus est, vel de sanctis expulsus et confusus Diabolus, non iam inveniens locum in sanctis ad eos decipiendos et possidendos, habens iram magnam de sua deiectione et sanctorum salvatione, quos non patitur amplius impugnando vexare sciens quod modicum tempus habet ad impugnandum sanctos; et ideo ferventius in eos qui recte volunt vivere et ardentius eos impugnare conatur.
b Sir. 10, 15.
marg.| Et notantur hic duo modi impugnationis, qui erunt tempore Antichristi. Unus est per simulatam habitudinem; et ideo ad hoc dicitur, descendit. Alius erit per apertam persecutionem: et quo ad hoc dicitur, habens iram.
marg.| Sequitur et postquam. Hic ostenditur conatus Diaboli aperte Ecclesiam persequentis. Postquam enim vidit Diabolus se per occultam fraudem non posse perficere, aperta tribulatione aggreditur expugnare.
Numérotation du verset  12,13 
marg.| Unde dicit et postquam vidit draco, id est Diabolus, qui habet acumen visus per subtilem astutiam et magnitudinem corporis per potentie violentiam. Ad litteram draco habet subtilem visum et corpus magnum; et significatur Diabolus, qui est subtilis per astutiam et magnus per potentiam, qui proiectus est de celo in terram, id est in Infernum. Vel in terram, id est inter reprobos expulsus a sanctis, persecutus est mulierem, id est Ecclesiam. Que peperit masculum, id est dominum nostrum Iesum Christum qui ei prestabat auxilium contra apertam tribulationem Diaboli. Sic contra occultam tribulationem vel impugnationem. Ecce postquam sancta Ecclesia vel sancta quelibet anima facit aliquod magnum, statim insurgit tribulatio et persecutio iniquorum.
Numérotation du verset  12,14 
marg.| Et date sunt mulieri, id est Ecclesie. Due ale aquile magne, id est due vite. Activa scilicet et contemplativa. Vel duo testamenta. Vel contemptus mundi et desiderium celestis regni: que dicuntur ale aquile, quia in celum faciunt volare; et ideo fixum habent intuitum. Unde Is. 40 : «qui sperant in domino habebunt fortitudinem, assument pennas sicut aquile. Item due ale possunt dici patientia et sapientia, que date sunt Ecclesie contra duplicem impugnationem qua impugnatur ab adversariis. Una est per verba: contra hanc datur sapientia. Alia est per verbera: contra hanc datur patientia. Aquila magna, cuius sunt he ale, proprie Christus est. Unde Dt. 13 : «sicut aquila provocans ad volandum pullos suos et super eos volitans, atque portat in humeris suis. Vel due ale aquile magne, possunt dici humilitas et virginitas beatissime Marie, quibus mulier, id est Ecclesia, fuit a Diabolo liberata. Et bene per aquilam significatur Maria: quia sicut aquila excedit alias aves, ita virgo Maria alias mulieres, quasi regina et domina mulierum. Prv. ult. multe filie congregaverunt divitias, tu supergressa es universas. Ct. 2 : «sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Iob. 39 dicitur de hac aquila: numquid ad preceptum tuum elevabitur aquila et in arduis ponit nidum suum? Vel due ale alique magne, sunt duo precepta caritatis: que recte dicuntur ale aquile, quia sicut aquila alias volatu superat aves, ita caritas alias virtutes. 1Cor. 13 : «manent autem tria hec fides, spes, caritas; maior autem horum est caritas. Ez. 1 : «aquila desuper ipsorum quatuor. Vel due ale aquile magne, sunt due partes iustitie, scilicet declinare a malo et facere bonum, quibus volatur in celum. Unde Ps. : «Quis est homo qui vult vitam et cupiet dies videre bonos? Declina a malo et fac bonum » etc. Et recte dicitur iustitia aquila magna; quia sicut aquila habet acumen visus, sic iustitia acuit intellectum. Unde Ps. «Lux orta est iusto ». Item Ps. «A mandatis tuis intellexi », id est in observantia mandatorum tuorum. Eccles. 2. Fili concupiscens sapientiam serva iustitiam. Vel due ale aquile, sunt timor et amor Ecclesie, que sursum et non deorsum volat. Ct. 4 : «vadam ad montem myrrhe, id est ad tumulum immobilem tormentorum Inferni et ad collem thuris, id est ad culmen immobile gaudiorum Paradisi. Et licet maiora sint gaudia celi quam tormenta Inferni: tamen quia minus cognoscuntur et sentiuntur gaudia celi; ideo per collem thuris designantur et tormenta Inferni per montem myrrhe. Vel per montem myrrhe intelligitur multitudo peccatorum, per collem thuris paucitas meritorum que uterque alternis vicibus sunt consideranda. Vel due ale, sunt intellectus et affectus, quibus volat Ecclesia cogitando et desiderando. Que date sunt Ecclesie, ut cum illis a facie draconis volando fugiat. Vel due ale aquile magne, sunt iustitia et misericordia. Que date sunt Ecclesie, ut de se iustitiam faciens et aliis misericordiam impendens, cum Deo ambulet fugiens draconem. Mich. 6 : «indicabo tibi homo quid sit bonum et quid dominus requirit a te: utique facere iudicium et iustitiam et diligere misericordiam et sollicitum ambulare cum Deo tuo. Vel due ale aquile, magne, sunt due partes sapientie; scilicet cognitio Dei et cognitio sui. De quibus Augustinus in libro de confessione: domine noverim me, noverim te: bona et brevis est oratio, nam cognitio Dei vitat desperationem, cognitio sui presumptionem. Sapientia vero dicitur aquila propter acumen visionis. Magna propter dignitatem, quia primum locum obtinet inter dona. De qua dicitur Sapientie 7 : «dilexi sapientiam et proposui pro luce habere illam, quoniam inextinguibile est lumen illius. Et de his aliis dicitur 1Rg. 7 : «quinque cubitorum ala Cherub una et quinque cubitorum ala Cherub altera, id est decem cubitos habentes a summitate ale usque ad alterius summitatem etc. Quid sunt quinque cubiti prime ale nisi quinque que debet homo cognoscere? Primum est nascendi vilitas. Secundum vivendi brevitas. Tertium moriendi necessitas. Unde quidam dixit, ve mihi nascenti, ve morienti, ve vivo. Quartum est vivendi calamitas. Quintum est mortis incertitudo. De quatuor primis dicit Iob. 13 : «homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis: qui quasi flos egreditur et conteritur et fugit velut umbra. De quinto dicitur Eccles. 9 : «nescit homo suum finem etc. Item quinque cubiti alterius ale sunt quinque, que debet homo cognoscere de Deo et in Deo. Primum, quod est largissimus donator. Iac. 1 : «dat omnibus affluenter et non improperat. Secundum, quod est patientissimus redditor. Eccles. 5 : «ne dixeris, peccavi et quid mihi accidit triste? Altissimus enim est patiens redditor. Tertium est, quod est sapientissimus investigator, cui nihil potest abscondi. Hbr. 4 : «omnia nuda et aperta sunt oculis eius, ad quem nobis sermo. Magne probitatis necessitas indicta est nobis, nisi dissimulare velimus, cum cuncta agamus ante oculos iudicis cuncta tenentis. Quartum est quod est iustissimus iudex, quia nulla causa potest flecti. Ps. Deus iudex, iustus, fortis. Prv. 6 : «zelus et furor viri, non parcet in die vindicte etc. Quintum est quod est potentissimus executor. Ex. 15 : «dominus, omnipotens nomen eius. Sap. 13 : «misereris omnium, quia omnia potes. Ad quod autem date sunt iste ale mulieri, dicit Io. consequenter, ut volaret, adiutorio illarum, in desertum, sancte conscientie. Vel in locum penitentie. Vide quantum proficiat Ecclesia in tribulatione. Suprac dictum est quod mulier fugit in solitudinem, pedibus utens quasi adhuc terrena inhians ordinate: nunc dicitur quod volat, quia non iam pedibus tangit terram. Item prius fugit in solitudinem, quia excludit tumultum hominum, sed non copiam rerum. Nunc dicitur volare in desertum, quia excludit tumultum et copiam rerum in locum suum proprium. Unde patet quod proprius locus Ecclesie et filiorum eius, est desertum: ubi, nec tumultus causarum, nec frequentia hominum, nec copia rerum invenitur. Iob. 3 : «requiescere cum regibus et consulibus terre qui edificant sibi solitudines. Et infra ibi: cessaverunt a tumultu, requieverunt fessi robore; et quondam victi pariter sine molestia, non exaudierunt vocem exactoris, id est ventris. Ubi alitur per tempus et tempora et dimidium temporis: id est doctrina predicationis Christi, si hoc referatur ad statum Ecclesie tempore Antichristi, que fit per tempus et tempora et dimidium temporis, id est tribus annis et dimidium. Est enim mos Hebreorum per tempus significare annum unum, per dimidium temporis dimidium. Si autem hoc referatur ad generalem statum Ecclesie, tunc est sensus, ubi alitur per tempus et tempora et dimidium temporis, tanto tempore facte. Christus enim tribus annis et dimidium predicavit: cuius predicatione pascitur Ecclesia quotidie ab initio predicationis ipsius usque ad finem. A facie serpentis, id est contra serpentem et presentem impugnationem Diaboli. Unde Ps. parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me.
c Cf. Apc. 12, 6.
Numérotation du verset  12,15 
marg.| Modum impugnationis Diaboli ostendit Ioannes consequenter dicens: et misit serpens, id est callidus Diabolus, post mulierem, id est post Ecclesiam, quia ad eam attingere non potuit, quia non habebat alas sicut ipsa, ex ore suo, id est inspiratione per suos satellites, aquam tamquam flumen, id est tribulationem inundantem. Licet enim Diabolus non ad emendationem, sed ad suffocationem mittat tribulationem, tamen Deus sua dispositione facit, ut tribulatio missa mundet iustos. Is. 4 : «si abluerit dominus sordes filiarum Sion et in spiritu iudicii: et cum David dicebat, amplius lava me ab iniustitia etc. De his aquis tribulationum dicitur Ct. 8 : «aque multe non possunt extinguere caritatem. Ps. salvum me fac domine, quoniam intraverunt aque usque ad animam meam.
marg.| Vel misit serpens , id est Diabolus tortuosus, ex ore suo, id est suggestione sua venenosa, post mulierem, fugientem in desertum, aquam tamquam flumen, id est iucunditatem et abundantem tribulationem, per principes mundi quibus Diabolus tota die suggerit, ut Ecclesiam persequantur, ut eam faciat trahi in peccatum, de peccato in Infernum, a flumine, id est ab impetuosa et abundanti tribulatione. Is. 8 : «adducet dominus super eos aquas fluminis fortes et multas, regem Assyriorum et omnem gloriam eius et ascendet super omnes rivos eius et fluet super universas ripas eius et ibit per Iudam inundans et transiens, usque ad collum veniet et erit extensio alarum eius implens latitudinem terre Emmanuel. Usque ad collum dicit, non usque ad os vel oculos: quia et si opprimatur Ecclesia multitudine et magnitudine tribulationis, tamen non suffocabitur, sed a Christo misericorditer liberabitur. Et signanter ostenditur Mt. 14 : «ubi dicitur, vespere autem facto solus autem Iesus erat in monte. Navicula autem in medio maris iactabatur fluctibus et erat ventus contrarius ei: quarta autem vigilia noctis venit ad eos super mare.
marg.| Quatuor vigilie noctis sunt quatuor partes persecutionis Ecclesie. Prima fuit tyrannorum contra martyres. Secunda hereticorum contra confessores. Tertia falsorum Christianorum contra predicatores. Quarta erit tempore Antichristi, que gravior omnibus erit de qua hic mentio fit. Et tamen tunc liberabitur Ecclesia, quia dominus veniet et interficiet eum spiritu oris sui et destruet illustratione adventus sui, ut dicitur 2Th. 2. Unde Ps. multe tribulationes iustorum etc.
Numérotation du verset  12,16 
marg.| Unde hic sequitur et adiuvit terra , id est celestis Ecclesia, que est viventium et aperuit terra, id est celestis Ecclesia, os suum, in orbem ad predicandum Deum pro muliere et absorbuit flumen, id est consumpsit et annihilavit illam magnam tribulationem. Vel terra, id est Christus in carne assumpta. De qua dicit Iob, terra data est in manu impii. Et adiuvit mulierem, id est Ecclesiam militantem, quotidie filios suos parientem viro suo Christo. Et quomodo adiuvit? Quia tribulationes ipsius primo portavit et exemplum et virtutem sustinendi donavit. Unde Is. 53. Vere languores nostros ipse portavit etc. Adiuvit et orando pro Ecclesia, ut non deficiat in tribulationibus. Unde Lc. 22 : «Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum; ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua. Unde iuvit eam tempore tribulationis eam breviando. Unde Mt. 24 : «erit tunc tribulatio magna que non fuit ab initio mundi usque modo neque erit. Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro; sed propter electos breviabuntur dies illi. Vel adiuvit eam, non permittendo augeri tribulationes, quantum vellet tentator supra vires iustorum. Unde 1Cor. 10 : «fidelis Deus qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere. Vel adiuvit eam, Angelos suos ad custodiam deputando. Unde Ps. Angelis suis mandavit Deus de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. Et Is. 63 : «super muros tuos Ierusalem constitui custodes, scilicet Angelos, ut dicit Glossa. Item adiuvit eam, id est adiuvat quotidie et adiuvat usque in finem faciendo predicari Evangelium, ubi sua passio recitatur. Cuius victoria absorbet in electis magnitudinem tribulationis, ut non sentiatur, vel ut non timeatur. Quia, ut dicit beatus Bernardus , devotus miles sua non reputat cum benignitas ducis vulnera intuetur. Propter quod dicitur Hbr. 12 : «curramus ad propositum nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum, qui proposito sibi gaudio etc. usque ad sanguinem restitistis. 1Pt. 4 : «Christo sibi in carne passo et vos eadem cogitatione armamini. Sicut fecit Moyses. De quo dicit apostolus Hbr. 11 : «fide Moyses grandis factus negavit se esse filium Pharaonis, magis eligens affligi cum populo Dei, quam etc.
marg.| Et hoc est, quod sequitur : aperuit terra os suum , id est Christus predicatores Evangelii sui. De quo ore dicit Ier. 15 : «si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris. Ps. os meum aperui et attraxi spiritum.
marg.| Et absorbuit flumen , id est destruxit tribulationem. Mt. 10 : «noli timere eos qui occidunt corpus. Lc. 12. Nolite timere pusillus grex. Et non solum absorbuit flumen aperiendo os ad predicandum, immo ad bibendum in cruce nimium myrrhatum calicem passionis potum nostre salutis. Ps. de torrente in via bibet. Mt. 21 : «potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum? Beatus Bernardus . Super omnia reddit te amabilem, mi bone Iesu, calix quem bibisti, opus redemptionis nostre. Hoc enim omnino amorem meum vendicat totum sibi. Neque solum aperuit os suum ad sorbendum flumen nostre tribulationis; immo etiam latus et manus et pedes et quasi totum corpus suum aperuit: verum postea pluvia inundans tota recipitur et quasi absorbetur. Ps. «absorpti sunt iuncti petre iudices eorum », id est apostoli. Et comparat Christo, quia eorum passio et tribulatio respectu passionis Christi tota absorpta est. Ideo dicit Is. 3 : «ingredere in petram et abscondere in fossam humo.
marg.| Vel adiuvit mulierem, id est auxilium in pugna ostendit et post pugnam, adiuvit adiutorium promittendo. Gn. 15 : «noli timere, Abraham: ego protector tuus sum et merces tua magna nimis, post pugnam.
marg.| Vel terra , id est beata Maria. De qua Ps. terram autem dedit filiis hominum, scilicet adiuvat mulierem, id est Ecclesiam, pro ipsa orando, exemplum patientie conferendo, filium Dei adiutorem fortissimum pariendo. De quo Ps. unde Eccle. 23 : «in Ecclesiis altissimi aperuit os suum, id est Ecclesie.
marg.| Et absorbuit flumen , id est sua prece Ecclesie tribulationem mitigavit. Vel per aquam fluminis significatur abundantia terrenorum, que fluunt continue sicut aqua. Unde Ps. «Divitie si affluant, nolite cor apponere ». Et de hac aqua fluminis dicitur Ier. 2 et nunc quid tibi vis in via Egypti, ut bibas aquam turbidam? Et quid tibi cum via Assyriorum, ut bibas aquam fluminis? Significat abundantiam quam misit draco domino permittente in Ecclesiam Dei, quando a Constantino datum est ei imperium Occidentalis Ecclesie. Et signanter dicit, quod draco sive serpens ex ore suo misit aquam post mulierem. Quia ex ore serpentis non exit nisi sibilus et venenum. Et ista temporalia non sunt nisi sibilus unus quia cito transeunt et plena sunt novitatis et litis et que venenosa sunt, quia libenter occidit. Unde tunc audita fuit vox Angelorum in ere dicentium, hodie infusum est venenum in Ecclesia Dei, sicut legitur in Apocryphis Sylvestri; et quia iam appropinquat venenum ad cor Ecclesie: in Ps. salvum me fac domine, quoniam intraverunt aque usque ad animam meam. Et de consueta bonitate, nunc primo incipit adiuvare Ecclesiam suam. Misit mundo adiutorem, id est terram, que absorbere vult totum flumen; id est principem terrenorum, qui vult auferre ab Ecclesia omnia temporalia. Et licet intentio eius non sit eadem cum domino, qui propter bonum Ecclesie sue misit illum. Sic Nabuchodonosor dicitur, quod dominus misit eum in vindictam et ad correctionem. Ipse autem ivit ad occidendum totum et diripiendum bona eorum. Dominus misit eum ex misericordia et ipse ivit ex superbia et avaritia. Unde Is. 10 : «ve Assur virga furoris mei; et baculus ipse est, in manu eius indignatio mea. Ad gentem fallacem mittam eum et contra populum furoris mei mandabo illi, ut auferat spolia et diripiat predam et ponat illum in conculcationem, quasi lutum platearum. Ipse autem non sic arbitratur et cor eius non ita estimabit, sed ad conterendum erit cor eius et ad interemptionem gentium non paucarum. Dicet enim. Numquid non principes mei simul reges sunt? Multa ergo, que ibi dicuntur et modo. Dicit ergo et misit serpens, id est Diabolus, ex ore suo, venenato, id est suggestione sua, post mulierem, id est Ecclesiam, aquam tamquam flumen, id est a fluxu temporalium, que superfluunt deorsum. Et bene dicit, trahit. Tractus enim motus est violentus. Nam contra naturam est, quod Ecclesia deorsum feratur, que facta est ut feratur sursum. Et ideo motus sursum est ei naturalis, deorsum est ei violentus. Et ideo dicit Salomon, Prv. 24. Erue eos, qui trahuntur ad mortem et qui trahuntur ad interitum liberare non cesses. Et adiuvit terra, id est principes terreni desiderium suum.
marg.| Et absorbuit flumen , id est opulentiam temporalium.   Et misit draco de ore suo aquam, id est abundantiam temporalem procreavit, quam procuravit Ecclesie dari. Non quod Constantinus hoc fecerit ex diabolica suggestione; sed credo, quod magis fecit, hoc ex instinctu spiritu sancti. Sed quia Diabolus procuravit et procurat quotidie, quod Ecclesia cor apponat in istis temporalibus et sic minus possit intendere spiritualibus; ideo dixi, quia Diabolus procuravit dari Ecclesie abundantiam temporalem. Et tamen Diabolus modo procurat ut terra absorbeat flumen; hoc facit in adiutorium mulieris. Sed nescius iuvat eam, quia sic paupertate recuperata liberius vacabit saluti animarum. Nam cum esset in divitiis suis, non poterat vacare orationi, nec lectioni et meditationi. Unde Ps. “In diluvio aquarum multarum ad eum non approximabunt”. Sed siccato diluvio melius faciet officium suum. Sed modo nimia ira cecatus, non advertit.
Numérotation du verset  12,17 
marg.| Unde sequitur. Et iratus est draco in mulierem , id est contra Ecclesiam, videns, quod non potest eam trahere post se et quod habet auxilium, unde ipse putavit inferre nocumentum: et sic non desinit Ecclesiam Diabolus impugnare semper, querens novos modos et novas artes impugnandi eam.
marg.| Unde sequitur. Et abiit, ab illo modo a quo non potuit nocere Ecclesie, facere prelium cum reliquis, de servis eius, qui custodiunt mandata eius mente et opere et habent testimonium Iesu active et passive, id est qui testimonium perhibent Iesu et dominus Iesus eis. Mt. 10 : «qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram patre meo et Angelis eius. Item qui habent testimonium Iesu in caritate, quo signantur filii Dei. Io. 1 : «dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine eius. De hoc testimonio dicit Ps. testimonium domini fidele, sapientiam prestans parvulis. Reliquos autem de semine Christi vocat ideo omnes minores sanctos, qui habent fidem et fidei confessionem, quos pugnare aggreditur. Unde dixit dominus serpenti de muliere, per quam significatur Ecclesia: ipsa conteret caput tuum et tu insidiaberis calcaneo eius, id est minoribus, qui erunt in fine. Ps. insidiatur ut rapiat pauperem, id est illum, qui parum habet virtutis. Sed neque omnes minores potest vincere, sed tantum instabiles et incompactos et aridos, sub se tenens eos et insidiatur homini. Unde Ps. «sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem.
Numérotation du verset  12,18 
marg.| Et ideo sequitur et stetit super arenam maris . Iob: vocat umbra calamum et loca humentia. Per umbram proprie significantur hypocrite, qui habent sanctitatis figuram sed non veritatem: per calamum, qui intus est vacuus et extra nitidus, de facili movetur a quolibet vento, signantur nobiles et instabiles: per loca humentia voluptuosi, qui malis moribus et humoribus abundant.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam ( Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83b&chapitre=83b_12)

Notes :