Hugo de Sancto Caro

Capitulum 11

Numérotation du verset  11,1 
marg.| marg.| { 594a } Et datus est mihi calamus etc. In primo ostenditur auctoritas et modus predicandi. Nam in fine precedentis capituli fuit promissa Ioanni libertas redeundi ab exilio, facultas predicandi: et ideo in principio huius capituli bene ostenditur modus et auctoritas predicandi. In secunda ponitur predicatio, mors et resurrectio Elie, que est quarta consolatio Ecclesie, ut diximus in principio capituli precedentis: et hec pars incipit ibi et   dabo duobus. In tertia agitur de tubicinio septimi Angeli, ubi terminatur tertia visio: et hec pars incipit ibi,   septimus Angelus. Di cit ergo Ioannes et   datus est mihi calamus , id est libertas predicandi, que calamo scribitur, vel calamus, id est scientia Scripture, lingua, sive eloquentia ad predicandum ipsam scientiam. Is. 50 : «  dominus dabit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum, qui lapsus est verbo. Sir. 51 : «  dedit mihi dominus linguam etc.   Et similis virge per quam significatur regia maiestas: quasi dicat: Ioannes: ex auctoritate iubentis accepi libertatem predicationis: quasi dicat: non ex mea voluntate, sed Christi auctoritate predicandi accepi libertatem: hoc dicit contra illos qui non missi a Deo predicabant. Contra quos dicitur Rm. 9 : «  quomodo predicabunt nisi mittantur? Et I er. 33 : «  non mittebam eos et ipsi currebant. Pr edicatio autem Scripture dicitur calamus, quia sicut calamo scribitur, sic fides et cetere virtutes ministri predicatione auditorum cordibus inserentur. Unde Rm. 10 : «  fides ex auditu, auditus autem per verbum Dei. Dt . 30 : «  dabo legem meam in visceribus eorum et scribam eam. Vi rge vero dicitur similis, quia regit homines, sicut virga pastoris oves. Unde Ps.   virga directionis, virga regni tui. Item quia flagellando castigat. Prv. 22 : «  stultitia colligata est in corde pueri et virga discipline fugabit eam. Item quia virga flexibilis est in omnem partem, sic et Scripture predicatio Catholicam exquirit expositionem. 2Tim. 3 : «  omnis Scriptura divinitus inspirata, utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in iustitia, ut perfectus sit homo Dei. Item virga recta et rectos facit credentes. Prv. 8 : «  iusti sunt omnes sermones mei, non est in eis pravum quid neque perversum; recti sunt intelligentibus et equi invenientibus scientiam. De hoc calamo dixit Ps<almista>1 : « L  ingua mea calamus Scribe velociter scribentis. Sc riba est spiritus sanctus. Mt. 10 : «non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri, qui loquitur in vobis ». Sicut ergo non laudatur calamus de bona littera, sed scriptor, ita non debet laudari de predicatione bona predicator, sed spiritus sanctus. Unde beatus Bernardus ,   de bona Scriptura laudatur manus non calamus: sic de bona scientia laudatur non predicator, sed spiritus sanctus. Et dictum est mihi ab Angelo, surge, de lectulo pigritie. Prv. 6 : «  usque quo piger dormis? Quando consurges ex somno tuo? Vel   surge , id est a morte erige. Eph. 2 : «  surge qui dormis et exurge a mortuis , id est a terrenis que mortua sunt et   illuminabit te Christus, si cut sol electos et conversos ad se illuminat, non conversos ad terram et   metire templum et altare et adorantes in eo , id est omnibus secundum eorum capacitatem predica, maiora maioribus, sicut apostolus 1Cor. 2 : «  sapientiam loquimur inter perfectos. Et minoribus minora. 1Cor. 3 : «  ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus; tamquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi non escam. Per templum Dei signatur Ecclesia communiter, id est fidelium congregatio. 1Cor. 3 : «  templum Dei sanctum est quod estis vos. Pe r   altare sign antur penitentes qui die ac nocte vigiles in ieiuniis et disciplinis et aliis spiritualibus exercitiisque macerant et mortificant carnem suam in sacrificium Deo, iuxta illud Rm. 12 : «  obsecro vos per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra Deo hostiam vivam, sanctam et beneplacentem. Vivam fide ,   sanctam spe, beneplacentem cari tate.
1 Ps. 44, 2.
marg.| Per adorantes in templo signantur viri spirituales qui magis orationi et contemplationi intendunt. De quibus Io. 4 : «  venit hora et nunc est, quando veri adoratores adorabunt patrem in spiritu et veritate. Nam et ipse pater tales querit qui adorent eum. Spiritus est Deus et eos qui adorant eum in spiritu et veritate oportet adorare. Item per   templum quod totum erat auro tectum interius et immobile, signatur Ecclesia triumphans, ubi splendet et lucet aperta Dei bonitas et sapientia et immobilis perseverat. Unde Is. 33 : «respice Sion civitatem solemnitatis vestre: oculi tui videbunt Ierusalem habitationem opulentam, tabernaculum, quod nequaquam transferri potest, nec auferentur clavi eius in sempiternum ».  Et de hoc templo dicit Ps. «   in templo eius omnes dicent gloriam ». Qu od enim ibi dicitur erit gloria dicentis.
marg.| Per altare significatur Christus super quod offeruntur Deo patri omnes oblationes Ecclesie. De quo Ex.   altare de terra facietis mihi , id est Christum de virgine nasciturum secundum carnem credetis per me.
marg.| Per adoratores signantur omnes fideles. Et valde eleganter ponuntur altaria inter templum et adorantes, quia per Christum coniungitur militans Ecclesia triumphanti et triumphans militanti. Unde et mediator dicitur 1Tim. 2 : «mensura templi est bonorum operum contemplatio que sunt in Ecclesia triumphante ». Que mensura extenditur a summo celi usque ad profundum Inferni et in circuitu undique, quia quocumque te vertas invenies gloriam. De qua mensura dicitur Lc. 4 : «  mensuram bonam et confertam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Bonam, qu ia de re bona:   confertam, qu ia profundam:   coagitatam , id est dilatatam;   supereffluentem, qu ia altam. Mensura altaris est fides qua credendum est de Christo, quod est verus Deus et verus homo. Unde Sap. 8 : «attingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter »  . Prv. ult. « mulierem fortem quis inveniet? Procul et de ultimis finibus pretium eius ». Primus finis Deus est; ultimus finis homo, Christus est Deus et homo. De hac mensura dicitur Rm. 12 : «  unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei. Me nsura adorantium est a solis ortu et occasu ab Aquilone et mari, quia ex omnibus gentibus hominum constat Ecclesia et ipsa se extendit ad quatuor partes mundi. Unde Ezechielis 372 : «a quatuor ventis veni spiritus et insuffla super interfectos istos et reviviscant ». Dicitur ergo Ioanni, id est cuilibet predicatori,   surge , id est soporem tolle. Vel   surge , id est mentem ad celestia erige et   metire templum Dei , id est contemplare gaudia celi, ut aliis dicas, sicut exploratores qui post explorationem, ut alios incitarent ad amorem terre, attulerunt inde uvam, ficum et malogranatum. Nm. 14 : «per uvam intelligitur letitia divine visionis, per ficum dulcedo dilectionis, per malogranatum securitas habitationis, quia sub cortice quasi in securitate sunt concorditer grana ordinata sicut sancti in celo. Unde Is. 32 : «sedebit populus meus in pulchritudine pacis, in habitaculis fiducie, in requie opulenta ». De qua securitate dicit Salomon, Prv. 15 : «secura mens quasi iuge consilium et altare metire », supple, id est Christum verum Deum et verum hominem crede et hoc aliis predicare stude.   Et adorantes in eo metire , id est numerum et multitudinem fidelium. Attende quia non ex una gente tantum congregata est Ecclesia, immo ex omni gente sine personarum acceptione. Unde et omnibus annuntianda est mensura templi et altaris, id est gloria celi et fides Christi. Unde Ez. 40 dicitur, « ecce ubi erat species eris et funiculus lineus in manu eius et calamus mensure in manu eius: stabat autem in porta et locutus est mihi in die victorie, fili hominis, vide oculis tuis et auribus tuis audi et pone cor tuum in omnia que ego ostendam tibi, quia ut ostendantur tibi adductus sum huc ». Iste vir est predicator qui debet virere virtutibus et ad modum eris sonare in predicatione et dilatari in tribulatione. Funiculus lineus est castitas, quam debet habere, non solum in ore, sed in opere. Calamus mensure est predicationis discretio, qua mensurat unumquemque secundum capacitatem eius, quam recte portat in manu, quia quod dicit predicator ore debet opere demonstrare. Sed quare supra 9 : «dicitur de Ecclesia malignantium quod fuit numerata, ibi:   et numerus equestris exercitus. Hi c autem dicitur de Ecclesia fidelium, quod sit mensurata. Unde hoc? Solutio. Numerus dicit divisionem, mensura vero continuitatem. Quia ergo mali divisi sunt ab invicem et a Christo, ideo recte dicitur eorum Ecclesia numerata. Sed quia boni coniuncti sunt adinvicem et continui ad invicem et cum Christo glutino caritatis coniuncti, ideo recte dicitur eorum Ecclesia mensurata.
2 Ez. 37, 9.
marg.| Unde sequitur: atrium autem quod est foris templum , id est falsos Christianos qui sunt extra Ecclesiam numeratos et sine numero, numero licet non nomine.   Eiice foras. Glossa 1 : «  excommunicando ostende esse foras. Et est argumentum quod pro quolibet peccato mortali episcopus potest excommunicare subditos suos: quod concedimus si post legitimam admonitionem noluerunt dimittere peccatum suum. Unde <Ad> Tit. 3a 3 : «Hereticum post unam et secundam correctionem devita »  . Item.   Eiice foras , id est predic eiiciendos in futuro cum Diabolo. Unde infra ult.   foris canes etc. Mt. 9 : «multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham, Isaac et Iacob et omnibus prophetis in regno Dei, vos expellemini foras; et venient ab oriente et occidente, ab Aquilone et Austro et accumbent in regno Dei ».   He c est mensura, de qua supra diximus, qua mensurantur omnes adorantes in templo. Mt. 13 : «  elegerunt bonos in vasa sua, malos autem foras miserunt. Ho c signatum fuit in eiectione Adam de Paradiso, Gn. 3 et in eiectione Agar et Ismel, Gn. 21. Unde Paulus Gal. 3 : «  eiice ancillam et filium eius: non enim erit heres filius ancille cum filio libere. Be ne autem per atrium signantur mali Christiani; quia etsi per Baptismum sint sanctificati, tamen sunt intus pleni peccatis; sicut atrium in terra sancta est et tamen ibi reponuntur cadavera mortuorum. Item atrium adheret Ecclesie; quia tamen informis est, propter peccatum manet extra.
a Tit.] Timoth. Parma
3 Tit. 3, 10.
marg.| Sequitur et ne metiaris illud , id est mensuram predicationis omnino subtrahe illis quasi indignis, non enim merentur metiri calamo verbi, qui nolunt subesse precepto. Unde Mt. 7 : «  nolite sanctum dare canibus, neque spargatis margaritas ante porcos. Et quare?   Quia datum est gentibus , id est dati sunt erroribus et vitiis gentium et quia sunt conformes in culpa.   Et civitatem sanctam , id est Ecclesiam in unitatem fidei congregatam   calcabunt , id est persequentur ad conculcandum, gentiles scilicet et falsi Christiani,   mensibus quadraginta duobus , id est tribus annis et dimidio, quibus regnabit Antichristus. Item per hunc numerum, qui constat ex senario ductum in septenarium, significatur tota vita presens, que septem diebus agitur et sex misericordie operibus occupatur. Vel conculcavit bonos, quod significat persecutio Caim contra Abel et Ismel contra Isaac et Esau contra Iacob et Saul contra David et Iudeorum contra Christum; in cuius rei figuram fecerunt filii Israel mansiones in deserto, ut dicitur Nm. 33.   Et dabo duobus testibus meis etc. Secunda pars capituli, in qua premittitur Ecclesie adventus Enoch et Elie, quorum predicatio fuit eorum consolatio: et dicuntur novem in hac parte de his duobus. Primum est de tempore predicationis. Secundum est de habitu corporis eorum, ibi:   amicti saccis. Te rtium de habitu mentis eorum, ibi:   hi sunt due olive. Qu artum de fiducia eorum, ibi:   et si quis. Qu intum de potestate eorum, ibi:   hi sunt. Se xtum de morte ipsorum, ibi:   et cum fuerit. Se ptimum de resurrectione eorum, ibi:   et post dies tres. Oc tavum de ascensione in celum, ibi:   et audierunt vocem. No num de plaga futura in mundo, in ascensione eorum, ibi:   et in illa hora. Et sicut dicit Glossa, per istos duos intelliguntur omnes alii predicatores qui sunt modo et erunt: istos autem adducit in exemplum, ut sicut illi per tam graves persecutiones non dimittuntur tunc predicare, ita et alii per minores tribulationes non debent cessare predicare etiam si propter hoc debeant mori; quia sicut illos suscitabit et remunerabit dominus, ita interfectores damnabit: ita faciet et aliis predicatoribus. Dicit ergo et   dabo, no n dicit quid; ad significandum, quod inenarrabile est illud quod dabit. Is. 44 : «  oculus non vidit Deus absque etc. Simile dicitur in Ps.   ponam in salutari ; no n dicit quid, ut intelligas omne bonum.   Duobus testibus meis. El ie et Enoch et aliis omnibus, qui ideo sub binario ponuntur, quia de duobus testamentis accipiunt quod predicant. Unde Ps.   de medio petrarum dabunt voces. Item quia duo de Christo predicant: scilicet quod pertinet ad humanitatem et quod pertinet ad divinitatem. Item quia Christum predicando magnificant et Antichristum damnando monstrant. Item quia premia bonorum ad consolationem et supplicia malorum ad resurrectionem predicant. Item quia docent declinare a malo et facere bonum, que sunt due partes iustitie. Item quia   in ore duorum vel   trium testium stat omne verbum et ut dicitur Dt. 8.   Ideo etiam misit dominos duos discipulos suos binos ante faciem suam in omnem locum, quo ipse erat venturus, ut dicitur Lc. 10. Hi fuerunt testes Christi. Primo predicando. Unde Act. 3 et   eritis mihi testes in Ierusalem et in omni Iudea. Se cundo moriendo. Unde supra 2 : «  in diebus illis Antiphas testis meus fidelis occisus est apud vos. In hoc quod dicit,   dabo, no tat quod maximam gratiam facit dominus illi, cui dat gratiam ut predicando et moriendo sit testis eius. Phil. 1 : «  donatum est vobis non solum ut in eum credatis, sed etiam ut pro eo patiamini. Ideo ibant apostoli gaudentes a conspectu Concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati, ut dicitur Act. 5.   Et prophetabunt diebus mille ducentis et sexaginta. Glossa,   in tribus annis et dimidium. Ta men alia Glossa dicit:   nota quod hi dies non perficiunt tres annos et dimidium: et hoc verum est, quia desunt viginti unus dies: sed non est contrarietas, quia Elias et Enoch solummodo predicabunt tanto tempore quanto Christus predicavit tribus annis et dimidium, uno defuit fere quinta pars dimidii anni. Christus enim post quam fuit baptizatus, supervixit tribus annis tantum et quantum est ab Epiphania usque ad Pascha quod pro anno dimidio computatur. Unde sicut Christus precise non perfecit tres annos et dimidium in sua predicatione, sic isti non perficient: et hec solutio habetur in interlineari que dicit sicut ipse predicavit. Alia solutio potest dari: scilicet quod Scriptura non facit vim in numeris minutisque minutorum; et ideo licet mille, ducenti sexaginta dies desint, non facit vim Scriptura. Prima solutio melior est: quia ita poterat ita bene dixisse, predicabunt mille ducentis sexaginta diebus.
marg.| Unde sequitur: amicti saccis. Hi c agitur de habitu corporis qui satis vilis et abiectus erit, scilicet saccus: et hoc facit Ioannes, ut ostendat, quod Ecclesia in sua senectute revertetur ad diem iuventutis sue. Idem enim dicitur de precone primi adventus, scilicet Ioanne Baptista, Mt. 1:   et erat Ioannes vestitus pilis camelorum et zona pellicea circa lumbos eius. Item ut ostendat qualem habitum debent habere predicatores medii, qui scilicet predicant inter predicationem Ioannis Baptiste et istorum duorum. Non debet enim medium ab extremis discrepare. Unde de Isaia, qui fuit magis predicator evangelicus quam propheta, ut dicit Ioannes, dicitur 20° eiusdem « Vade et solve saccum de lumbis tuis et calceamenta tolle de pedibus tuis et fecit sic ». Item Is. 50 : «induam celos tenebris et ponam saccum operimentum eorum »: quasi dicat: pre »cones adventus domini, licet sint celestes, tamen vilibus induentur; ergo qui pretiosis et mollibus induuntur non sunt precones adventus domini, sed potius Antichristi. Ideo dicuntur predicatores,   amicti saccis, qu i est habitus penitentium, quia debent predicare penitentiam, non solum verbo, sed exemplo.
marg.| Sequitur de habitu mentis, hi sunt, no n enim sufficit habitus exterior. Nam multi sunt qui habent habitum sanctitatis exterius et interius portant habitum iniquitatis, sicut dicitur Sir. 19 : «  est qui nequiter se humiliat, interiora eius plena sunt dolo. De quibus dicitur Mt. 6 : «  attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intus autem sunt lupi rapaces. Di cit ergo,   hi sunt due olive et duo candelabra. Ol iva propter opera misericordie. Dicit vero duplicem effectum misericordie. Interiorem scilicet qui est compassio cordis; et exteriorem, qui est subventio operis. Za. 4 : «  isti sunt duo filii olei. Candelabra prop ter lumen doctrine.   Duo prop ter exemplum et verbum. Mt. 5 : «  vos estis lux mundi: vos estis sal terre, in conspectu domini terre stantes. Glossa, id est  quod domino placeant attendentes, si cut Elias, qui dicit 3Rg. 18 : «  vivit dominus ante vultum cuius sto. Item   stantes dicu ntur in conspectu domini, quia in nullo se inclinabunt ante conspectum Antichristi, licet cadant corporaliter ante eum. Vel   stantes dicu ntur ante eum, id est erecti in celis: sic omnes predicatores, qui portant Christum et Ecclesiam, in atriis tuis Ierusalem, id est in tribulationes per quas intrat in gloriam. Act. 14 : «  per multas tribulationes etc.   et si quis. Hi c ostenditur fiducia eorum, quam habebunt in Deum, per quam stabunt firmi et immobiles, secundum quod dicitur Ier. 17 : «benedictus vir qui confidit in domino et erit dominus fiducia eius; et erit quasi lignum, quod plantatum est super aquas, quod ad humorem mittit radices suas et non timebit cum venerit estus », id est tribulatio.
marg.| Dicit ergo, si quis parvulus , vel magnus homo, vel Diabolus   voluerit nocere eis. Glossa, id est  a predicationis proposito revocare, vel   eorum doctrinam annullare, vel   eos a fide retrahere. Si cut, qui primo blanditiis, postea minis conabitur eos avertere, vel ad minus facere eos tacere, sed non poterit, quia dominus custodiet eos.   Ignis , id est predicatio verbi divini, que dicitur ignis, quia inflammat ad amorem, illuminat ad cognitionem, emollit ad compassionem, consumit peccati rubiginem. Unde Ier. 23 : «  numquid non verba mea sunt quasi ignis et sicut malleus conterens petram? Exiet de ore eorum quas i de fornace accensa. Sir. 48 : «  surrexit Elias quasi ignis et verbum illius quasi facula ardebat. Et inimicos eorum devorabit , id est devorandos et damnandos ostendet. Quod significatum est 4Rg. 1 : «in duobus quinquagenariis, qui ad verbum Elie consumpti sunt igne celesti. Unde ibi dicitur,   ecce ignis descendit de celo et devoravit duos principes quinquagenarios. Item devorabit principes eorum, id est predicando et disputando confutabit, quia Antichristus et sui non poterunt respondere eis. Iuxta illud verbum domini, Lc. 21 : «  ecce dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. Id eo Antichristus videns eos inflexibiles et in doctrina fortes, tentabit eos occidere, sed non impune.
marg.| Unde sequitur et si quis voluerit eos ledere , id est corporali morte occidere,   sic , id est simili sententia sicut primi,   oportet eos occidi , id est eternaliter condemnari. Mt. 26 : «  omnis, qui gladium acceperit, gladio peribit. Hi sunt. Hi c agitur de potestate eorum, que consistet in clausione et resurrectione sanctorum, que in Scriptura celantur, propter quod vocatur celum; et in manifestatione false doctrine adversariorum et comminatione peccatorum. Unde dicit,   hi sunt, qui habent potestatem claudendi celum , id est Scripturas, quibus celantur arcana, vel totam Ecclesiam, que est gaza Elias, id est domus Dei. Is. ult.   celum mihi sedes est. Ne pluat, pl uviam doctrine   diebus prophetie illorum, qu e durabit per tres annos et dimidium, quod significatum est 3Rg. 17 : «ubi ad preces Elie clausum est celum, ne daret rorem vel pluviam annis tribus et mensibus sex. Unde Iac. 5 : «Elias homo erat similis nobis passibilis et oratione oravit ut non plueret super terram et non pluit annos tres et menses sex; et rursum oravit et celum dedit pluviam et terra dedit fructum suum. Sequitur: potestatem habent super aquas, id est suas doctrinas, quibus fidelium mentes irrigantur, ut fructificent, convertendi eas in sanguinem. Glossa, id est in peccatum, vel cum audita negligitur, vel cum audita contemnitur. Hoc duplici modo convertitur doctrina sanctorum reprobis in peccatum; scilicet cum audire contemnunt, vel cum audita facere nolunt. Iac. 4 : «scienti facere bonum et non facienti, peccatum est illi. Item potestatem habent super aquas, convertendi eas in sanguinem, id est contra peccata malorum redarguenda et contemnenda. Ier. 48 : «  maledictus vir, qui prohibet sanguinem suum a sanguine , id est doctrinam suam a sanguine, id est doctrinam suam a peccati reprehensione. Item   potestatem habent super aquas , id est super humanas mentes,   convertendi eas in sanguinem , id est in fidem passionis dominice et martyrii amorem. Ex. 7 : «  elevans Aaron virgam , id est doctrinam,   percussit aquam fluminis , id est mentes populi fluidi,   que versa est in sanguinem , id est in fidem Christi et amorem martyrii et in carnis mortificationem. Item   potestatem habent super aquas , id est super falsorum predicatorum doctrinam,   convertendi eas in sanguinem, os tendendi eorum falsitatem et latentem perversitatem, quia pervertere intendunt bonos:   et percutere terram , id est terrenos, qui dicuntur terra propter nimium amorem, quo uniuntur ipsi terre.   Omni plaga, om ni genere damnationis, sicut dominus per Moysen et Aaron, percussit Egyptum multis plagis. Lc. 12 : «  servus, qui cognovit voluntatem domini sui et non se preparavit et non fecit secundum voluntatem eius, plagis vapulabit multis. Quotiescumque voluerint. Qu ia sicut ipsi faciunt voluntatem domini, ita dominus facit voluntatem eorum. Unde Ps.   voluntatem timentium se faciet dominus. Io. 15 : «  quodcumque volueritis, petetis et fiet vobis. Et cum finierint. Hi c agitur de morte illorum et de derisione, seu illusione, quam facient eis mali. Postquam enim predicaverunt tribus annis et dimidio, tunc Antichristus occidet eos in medio platearum Ierusalem. Dicit ergo:   et cum finierint testimonium suum , id est predicationem suam, in qua testimonium perhibebunt veritati, unde supra eodem appellati sunt testes,   bestia , id est Antichristus ferox et malus et immisericors, ut bestia,   que ascendit de abysso. Glossa, id est  per tenebrosos exaltabitur ad regnum. Item   que ascendit de abysso , id est que de vilitate generis sublimatur in regem; et per hoc significatur, quod de fornicatione vili nascetur. Item   que ascendit de abysso, scilicet qui nascetur de vili tribu, scilicet de Dan, qui fuit de concubina Bala, ancilla Rachel, ut dicitur Gn. 49 : «  fiat Dan coluber in via. Glossa ibi,   Antichristus veneno consumens eos, quos ad latitudinem vite provocat. Item,   que ascendit de abysso , id est de obscura et occulta malitia cordis in opus exibit. In principio enim bonus videbitur, unde tyranni et hypocrite ponent eum in regnum. De hoc dicitur Dn. 7 : «  post hec accipiebam et ecce bestia quarta, per quam designatur regnum Romanorum,   terribilis, atque mirabilis et fortis nimis, dentes ferreos , id est principes severos magnos,   comedens atque comminuens , id est omnes reges destruens et   reliqua pedibus suis conculcans , id est omnia sibi subiugans.
marg.| Dissimilis autem erat ceteris bestiis, quas ante videram , id est regno Assyriorum et regno Medorum, regno Grecorum, quia omnibus illis ferocior et crudelior fuit.   Et habebat cornua decem , id est reges decem, quos sibi subiugavit.   Et considerabam cornua; et ecce parvulum cornu ortum est de medio eorum , id est Antichristus, qui tempore regni Romanorum nascetur et tunc fiet dissensio Romani imperii temporalis vel ecclesiastici, ut dicitur secunde Thess. 2.   Faciet adversus eos bellum mult iplex scilicet disputando, blandiendo, promittendo, miracula faciendo et   vincet illos, se cundum vulgi opinionem et   occidet eos, co rporaliter et   corpora eorum iacebunt in plateis civitatis magne , id est Ierusalem, que dicitur magna, vel multitudine et magnitudine edificiorum, vel multitudine et magnitudine peccatorum, que in ea erunt. Unde Ier. 6 : «hec est civitas visionis, omnis calumnia in medio eius ». Is. 1 : «quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena iudicii? Iustitia habitavit in ea, nunc autem homicide »  . In plateis autem iacebunt corpora eorum, vel quia nullus audebit eos sepelire propter timorem Antichristi, aut propter odium eorum, vel ut homines videntes, timeant eos imitari, vel eis conformari,   que vocatur spiritualiter Sodoma , id est cessans a laude Dei. Unde Is. 1 : «legem Dei vestri populus Gomorrhe ». Hoc dixit Isaias pro tempore Antichristi. Unde Lam. 4 : «maior effecta est iniquitas populi mei peccato Sodomorum ». Et Egyptus, id est tenebrosa sine Dei cognitione, ubi et dominus eorum, id est Christus, qui duplici iure erat dominus eorum, scilicet iure creationis et iure emptionis. Et intellige, eorum, scilicet Elie et Enoch, sicut dicit Glossa, cui ipsi servient usque ad mortem. Crucifixus est in se corporaliter, spiritualiter in suis. Mt. 24. Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Lc. 10 : «qui vos spernit, me spernit: ergo qui vos occidit, me occidit. Unde dixit Paulo Act. 10 : «Saule, Saule, quid me persequeris? Et videbunt de populis et tribubus et linguis et gentibus. Quidam oculis, quidam litteris, quidam fama et   iacebunt corpora eorum inhumata per tres dies et dimidium et corpora eorum non sinent poni in monumentis. Glossa,   ne memoria eorum habeatur, vel   ut alii magis terreantur.
marg.| Sed quare permittet dominus, tam inhumane et tam crudeliter tractari servos suos? Solutio. Ut maior sit eorum gloria: de his autem permittit, ut per hoc fiat eorum evidentior resurrectio; quia et si sepulta essent, non ita clare pateret eorum resurrectio, que facta sunt post tres dies.
marg.| Sed iterum queritur, cum terra illa calida sit, quomodo possunt iacere super terram corpora illorum sine magno fetore? Solutio. Non putrefient corpora illorum, quia solidata erunt propter frequentem usum ligni vite, quo ipsi vescuntur modo et usi sunt, ex quo translati fuerunt in Paradiso; tamen tamdiu possent ibi iacere quod feterent, vel putrescerent. Vel forte hoc erit a virtute divina, ut magis appareat bonitas eorum et clarior sit eorum resurrectio. Et inhabitantes terram , id est omnia terrena amantes, gaudebunt super illos, quia mortui sunt et iucundabuntur. Glossa,   iustorum afflictio impiorum est epulatio. Et munera mittent invicem , id est obsonia et dona ad litteram, vel congratulationes et confabulationes in invicem, de eis loquentes pre gaudio et putantes se esse liberos et securos, illis occisis, qui vite eorum derogabunt.
marg.| Unde sequitur: quoniam ipsi duo prophete cruciaverunt eos , id est predixerunt cruciandos, vel contradicendo eorum iniquitati et resistendo audacter, iuxta illud Prv. 28 : «  iustus quasi leo confidens absque terrore erit. Qui habitant super terram , id est qui amant terrena, que illi contemnebant et contemnenda predicabant; et ideo odiosi et contemptibiles erant eis, sicut dicitur Iob. 15 : «  deridetur iusti simplicitas, lampas contempta parata apud cogitationes divitum ad tempus statutum. Sap. 2 : «  gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius et immutate sunt vie illius. Et post tres dies. Hi c agitur de resurrectione illorum, que fuit post tres dies et dimidium: sed non videtur hoc credibile, quod tanto tempore potuissent stetisse et preterea Antichristus post eorum adventum non regnavit tantum. Verum est quod surrexerunt quarta die post interfectionem suam, mortuo prius Antichristo.
marg.| Sed queritur qualis erit eorum resurrectio, scilicet aut gloriosa fuerit, ut resurrectio domini nostri Iesu Christi, aut non gloriosa qualis fuit resurrectio Lazari? Si primo, ergo ante alios erunt consummati; quod est contra apostolum Hbr. 11 : «hi omnes testimonio fidei probati, nec acceperunt repromissionem domini, pro nobis ad melius providente, ne sine nobis consummarentur ». Si secundo modo, ergo fiet eis iniuria, cum iterum sint morituri. Solutio dicimus, quod resurgent glorificati, sicut dominus noster Iesus Christus, nec iterum morientur. Cum enim nunc alantur fructibus Paradisi, propter quod nec corrumpenda sint corpora eorum, gravissima erit mors illorum, quia optime sunt complexionis et maxime vigent sensus in eis. Unde maxime sentient dolorem et divisionem anime et corporis: propter quod habebunt corpora glorificata. Et quod obiicitur de auctoritate Pauli, dicimus quod hoc erit eis privilegium speciale, propter quod occidentur. Preterea non debent dici resurgere ante alios, quia parum post erit resurrectio generalis. Sed iterum queritur, si habebunt corpora glorificata, quomodo videbuntur ab hominibus? Ad quod dicimus, quod naturaliter et sine miraculo. Nam corpora glorificata naturaliter sunt visibilia, quando non utuntur sua subtilitate; sed quando utuntur tunc non possunt videri et hoc habent a virtute glorificationis, ut quando volunt, possunt uti et non uti et ita quando volunt videntur et non videntur. Dixerunt quidam quod anima intrabat in corpora eorum, non ut in organa, sed ut in materia. Unde nec corpora erunt viva. Quod patet esse falsum, per hoc quod hic dicitur, scilicet quod spiritus vite intrabit in eos. Dicit ergo et post tres dies et dimidium ab interfectione eorum, spiritus vite , id est anima vivificans corpus et vivificata a spiritu sancto,   a Deo id est virtute divina, non sua natura,   intrabit in eos , id est intra eos. Per hoc, quod dicit, a Deo, patet quod resurrectio corporum non erit naturalis, sed miraculosa.   Et steterunt , id est stabunt   super pedes suos. Glossa,   immortales et impassibiles. Et timor magnus ex t am subita resurrectione eorum,   cecidit , id est cadet sicut pondus grave opprimens pro Dei reverentia, vel pro Inferni pena,   super eos, qui viderunt , id est qui videbunt eos tam gloriose resurrexisse et   audierunt , id est audient Elias et Enoch.   Vocem magnam , id est magne potestatis iudicativam, vel magnam id est omnibus audibilem,   de celo dicentem , id est a domino nostro Iesu Christo. Vel ab Angelo in ere factam et directam id est Elie et Enoch suscitatis et stantibus super pedes suos in terra,   ascendite huc ad c onsortium sanctorum de medio hominum impiorum.   Et ascenderunt in celum Empy reum,   in nube eos obumbrante et malos terrente, sicut Christus, Act. 1. Iustum est, ut illi, qui Christum sic imitabuntur in predicatione et tribulatione, conformentur ipsi in ascensione: et quia ipsi descenderunt prius humiliati saccis amicti, pro Christo occisi, iam merito dicuntur ascendere. Lc. 14 : «qui se humiliat exaltabitur. Io. 24 nemo ascendit in celum, nisi qui descendit de celo filius hominis. Eph. 4 : «quis ascendit, nisi qui descendit? Ipse est, qui ascendit super omnes celos et viderunt illos, id est videbunt sic glorificatos inimici,  qu i de morte eorum gaudebant, sed multo plus timebunt, atque stupebunt de resurrectione eorum. Unde Sap. 5 : «  videntes autem turbabuntur timore horribili et mirabuntur in subitatione insperate salutis et illa hora. Hi c agitur de plaga futura mundo post ascensionem,   factus est terremotus magnus, ad litteram, vel terre id est terrenorum, qui post mortem audacius et violentius movebuntur et insurgent ad Ecclesie destructionem, vel ad suam damnationem; et forte movebuntur aliqui ad penitentiam, ex timore et subita visione. Et decima pars civitatis cecidit, id est omnes sancti: de quibus decimus ordo Angelorum debet restitui, se humiliaverunt gratias agentes Deo de glorificatione servorum suorum. Vel ceciderunt in mortem gladio malorum. Vel decima pars civitatis dicuntur omnes mali, qui Decalogi precepta transgressi sunt et non sunt de aliquo novum ordinum ecclesiastice hierarchie. Ecclesia enim militans facta est ad similitudinem Ecclesie triumphantis, secundum quod dictum est Moysi, Ex. 25 : «inspice et fac secundum exemplar, quod tibi in monte monstratum est. Unde, sicut in Ecclesia triumphante sunt novem ordines Angelorum, ita in Ecclesia militante sunt novem ordines hominum; et sicut de quolibet ordine aliqui ceciderunt et tot quot possent facere decimum ordinem, ita de novem ordinibus hominum tot salvabuntur, quot poterunt reparare integrum numerum Angelorum; et ideo numerus electorum signatur Lc. 15 : «per decimam ovem, quam pastor venit querere et per decimam drachmam, quam mulier invenit. Maligni, qui de nullo novem ordinum sunt, dicuntur decima pars civitatis, que cecidit, id est cadet in Infernum irreparabiliter, sicut Antichristus dux eorum, de quo dicitur in Ps.   cadet cum dominatus fuerit pauperum. Et alibi de malis,   cadent in retiaculum eius peccatores et occisa sunt in terremotu supr adicto   nomina hominum septem millia , id est omnes reprobi nominati et septem vitiis irretiti, sive illaqueati. Occisi sunt inquam, morte prima et secunda: et dicit Glossa,   mali dicuntur nomina, quia tantum nomen habent et non rem nominis. De quo Is. 14 : «  perdam Babylonis nomen. Pr v. 9 : «  nomen impiorum putrescet. Et reliqui, qu i scilicet non sunt in peccatis indurati,   in timorem sunt missi , id est in reverentiam Dei, visa pena aliorum. Prv. 21 : «  mulctato pestilente sapientior erit parvulus. Vel in timore ne cadant, sicut alii ceciderunt, quia nemo securus est. Unde 1Cor. 10 : «  qui se existimat stare, videat ne cadat. Et dederunt , id est dabunt, boni scilicet   gloriam Deo celi, gr atias referentes Deo de exaltatione humilium et depressione superborum sicut beata virgo, Lc. 12 : «  magnificat anima mea dominum ; et postea addit quare; quia   deposuit potentes de sede et exaltavit humiles. Ve secundum abiit, id est tribulatio tempore Antichristi futura pertransiit, id est transibit celeriter et ecce ve tertium veniet cito, id est pavor et tribulatio iudicii post mortem illorum veniet cito. Et septimus Angelus etc.
4 Revera Io. 3, 13.
marg.| Tertia pars est huius capituli que est finis tertie visionis, in qua agitur de septimo statu Ecclesie et septimo ordine predicatorum qui erunt post mortem Antichristi, qui signatur per hunc septimum Angelum qui ultimo tuba cecinit: et dicuntur hic tria.
Primum exultatio iustorum et quies eorum in comparatione ad penam malorum, de qua immediate supradictum est.
Secundum est gratiarum actio sanctorum, ibi vigintiquatuor seniores.
  T ertium est causa exultationis iustorum, quia scilicet Deus malos iudicabit et bonos exaltabit, ibi:   quia accepisti virtutem. Et septimus Angelus tuba cecinit , id est septimus ordo predicatorum dulciter et terribiliter predicavit: dulciter inquam bonis et terribiliter malis. Dulcedo enim in cantu, terror in tuba signatur. Quecumque vero et in isto et in precedenti Angelo dicuntur per preteritum probabili certitudine intelliguntur de futuro et   facte sunt voces magne , id est exultationes: et laudes bonorum de pace collata eis et damnatione impiorum iusta reddita illis. De his duobus gaudebunt sancti et laudabunt dominum salvatorem anime illorum. Unde Is. 50 : «  consolabitur dominus Sion , id est Ecclesiam et   consolabitur omnes ruinas eius. Et bis dicitur   consolabitur prop ter causam predictam et quia tempore Antichristi sustinebit Ecclesia duplicem desolationem. Unam quia a multis vexabitur. Secundam quia non faciet miracula; et ideo post mortem Antichristi, scilicet tempore septimi Angeli, erit duplex consolatio; scilicet pacis redditio et fidei multiplicatio. Tunc enim multi Iudei convertentur ad fidem, iuxta illud Is. 10 : «  in veritate reliquie convertentur et reliquie inquam Iacob ad dominum fortem. Ma l. ult.   ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies domini magnus et horribilis; et convertet cor patrum ad filios et cor filiorum ad patres eorum ; et post mortem eius multi convertentur visa eius resurrectione. Ex hac auctoritate manifeste habetur quod Elias est unus de duobus testibus Christi, de quibus loquitur Ioannes in hoc capitulo. Sed unde habetur quod Enoch sit alter eorum? Forte ex hoc habetur, quod cum Elia translatus est vivus in Paradisum. Tamen aliqui dixerunt, quod Moyses erit ille alter: quod coniiciunt ex hoc quod dominus apparuit tribus discipulis in monte cum Moyse et Elia. Mt. 17 : «sancti magis consentiunt, quod Enoch erit ille alter, qui nondum mortuus est et cum Elia occidetur ab Antichristo, sicut Ioachin dicit, cui consentit. Ioannes consentire videtur, hoc quod dicitur hic de his duobus in spiritu esse consummandos, non in littera; et quod hi duo testes, sunt duo ordines, qui in fine mundi sunt venturi; et due olive et duo candelabra dicuntur, quia et oleo caritatis ardebunt et splendore sapientie lucebunt: quorum duorum ordinum reliquias stare oportet in conspectu illius principis, qui tunc erit, sicut Moyses et Aaron steterunt coram Pharaone, qui erat dominus terre Egypti et Petrus et Paulus coram Nerone qui erat imperator totius orbis. Qui habebant potestatem claudendi celum, ne pluat diebus prophetie illorum, quia ipsi spiritualia verba Scripture abscondent indignis et predicationem et doctrinam hereticorum cessare facient, ita ut docere et predicare publice non audeant, sic faciebant ante adventum illorum ordinum. Convertent etiam aquam in sanguinem, id est doctrinam hereticorum esse mortiferam ostendent; et non solum doctrinam hereticorum mortiferam ostendent, immo etiam philosophorum, que plena est vanitate; et scientias seculares, que sicut abyssum plene sunt cupiditate; percutient quoque terram omni plaga, quia terrena et carnalia corda hominum ostendendo plagas mundi percutiunt. Quas illi, quia velamen habent ante oculos, per se videre non possunt. Cruciabuntur etiam populi a conspectu eorum. Vel quia prohibebunt pluviam ut descendat diebus suis, vel quia multorum scientiam et doctrinam que putatur esse utilis, ostendent esse carnalem, ita ut non sit salutis, sed mortis et perditionis fere omnibus utentibus ea; et sic hac de causa semper odio habebuntur. Tamen in fine quando abundabit magis cupiditas et refrigerabit plus caritas, tunc multi insurgent contra eos, in disceptationibus Scripturarum, sed non prevalebunt, quia ignis exiet de ore ipsorum, id est spiritualis doctrina caritate et sapientia evidenter plena; qui destruent et confundent inimicos eorum. Quod autem dicitur de finito testimonio eorum, ascendet bestia de abysso que faciet bellum eos et vincet et occidet eos, hoc significat quod circa finem mundi rex ipsius assistentibus pseudo prophetis qui cupiditate terrenorum ei favebunt, incipiet disputare de fide Christi et quos poterit attrahere ad perfidiam suam, vel donis, vel minis, vel roboribus, vel disceptationibus. Quod iterum dicitur, quod   corpora eorum iacebunt inhumata, tribus diebus et dimidio in plateis civitatis magne que spiritualiter vocatur Sodoma et Egyptus, ho c significat, quod occisis a bestia, id est a rege impio, predicatoribus veritatis in mundo et maxime in illis qui sunt platee civitatis, id est lata via vadunt, que ducit ad perditionem, morientur omnino intellectus spirituales et testimonia veritatis que signantur per corpora sanctorum. Unde mortuo domino, sol obscuratus est, sed eo resurgente multa corpora sanctorum qui dormierant resurrexerunt et apparuerunt multis in sancta civitate. Hec sunt testimonia veritatis prius occulta malis, domino resurgente revelantur in Ecclesia multis. Quod iterum dicitur, quod postea   spiritus vite intrabit in eos et stabunt super pedes suos, ho c significat quod mox, ut sancti occiduntur, a carcere liberantur; et qui prius habebant corpora alia que cadere poterant, virtute Dei fient spiritualia que cadere non poterunt, sicut prius. Quod iterum dicitur,   in illa hora erit terre motus magnus et decima pars civitatis cecidit et occisa sunt a terremotu nomina hominum septem millium et reliqui in timore missi. Ho c significat quod in hora ultime persecutionis multi de clericis et multitudo innumera laicorum, qui Christiano nomine censentur, seducti cadent a fide.   In celo , id est in Ecclesia que tunc maxime celestis erit amissa terra. Voces dico dicentes   factum est regnum huius mundi, in quo longo tempore regnavit hostis antiquus   domini nostri Iesu Christi. Glossa,   patris et filii, quorum semper fuit regnum huius mundi secundum potestatem. Se d tunc dicitur finis eorum, quia fraudulentia et sevitia Diaboli que diu regnavit in mundo, penitus deficiet et dominus in suis fidelibus in tranquillitate et pace perpetua regnabit.
marg.| Unde sequitur et regnabit in secula seculorum , id est in eternum. Unde Dn. 7 : «ubi agitur de eadem materia, dicitur,   suscipient autem regnum Dei altissimi sancti et obtinebunt usque in seculum regnum et seculum seculorum. Al iqui libri habent,   amen, se d non est textus, immo interlinearis que ostendit omnia firma et vera. Nota quod mundus tribus modis accipitur. Uno mundus est, cuius Deus creator est et servator, scilicet universitas rerum. De quo dicitur Io. 1 : «  in mundo erat et mundus per ipsum factus est. Al io modo dicitur mundus cuius Deus redemptor est et salvator, scilicet universitas fidelium. De quo Io. 3 : «  sic Deus dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret. Te rtio modo mundus est, cuius Diabolus princeps et rector est, scilicet universitas malorum, qui mundum istum plus debito diligunt. De quo Io. 14 : «  princeps mundi eiicietur foras. Item 1Io. 2 : «  filioli mei nolite diligere mundum, neque ea que in mundo sunt. Pr imus mundus numquam est Diaboli, sed semper Dei. Secundus similiter semper est Dei et numquam Diaboli per damnationem, licet divina virtute eis exponatur in parte ad exercitationem huius mundi. Regnum tunc perfecte fiet Dei, quando omnino exterminabitur potestas Diaboli et apparebit potestas Christi. Quintus mundus est Diaboli quo ad vexationem et seductionem et prave voluntatis sue effectum; sed tamen Dei est, quo ad prave actionis ordinationem. Mera enim bonitate Dei fit, ne malum quod ab ipso non est ortum, numquam dimittat sub se inordinatum.   Et vigintiquatuor seniores. Hi c agitur de gratiarum actione sanctorum de sua liberatione et glorificatione et Diaboli et suorum damnatione. Unde dicit et   vigintiquatuor seniores , id est universi predicatores et doctores et Ecclesie doctores, tam novi quam veteris testamenti,   qui in conspectu domini sedent. Ac tive qui semper quod divino conspectui placet considerant et intendunt. Ps.   meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Et passive, quia et ipsi et facta eorum a domino approbantur. Ps.   exultent iusti in conspectu Dei. Di cuntur autem sedere ut iudices sui ipsorum. 2Cor. 11 : «  si nos ipsos etc. Ut reges. Prv. 20 : «  rex qui sedet etc. Ut episcopi, id est superintendentes. Act. 20 : «  attendite etc.   In sedibus suis, vel   sedent , id est sedebunt in sedibus suis, id est in thronis, de quibus dicitur Mt. 19 : «  vos qui secuti estis me, sedebitis super sedes, iudicantes duodecim tribus Israel, ceciderunt in facies suas , id est intus considerantes conscientias suas, se humiliaverunt, nil suis meritis, sed Deo attribuentes. Glossa,   in faciem cadit qui in hac vita culpa suam agnoscit et eam penitendo diluit. Retrocadit qui in hac vita repente cadit et ad que supplicia ducatur nescit. Si c cecidit eli, ut dicitur 1Rg. 4 : «sic omnes reprobi. Prv. 4 : «  via impiorum tenebrosa, nesciunt ubi currunt. Et adoraverunt Deum, om nia sua ei attribuentes,   dicentes cord e, ore, opere, que est dictio Christiana « gratias agimus tibi, cui soli debetur honor et gloria », ut dicitur 1 Tim. 2. Et ultra   domine cui servi sumus,   Deus quem colimus   omnipotens quem timemus. Vel,   domine qui nos liberasti,   Deus qui nos creasti:   omnipotens qui nos iudicabis:   qui es immu tabilis   qui eras olim cum despiciebaris. Non dicit et qui venturus es, quia agitur de fine mundi, unde apparebit iam venisse, vel statim venturus.   Qui accepisti. Hi c ostendit quare gratie sunt agende, quia scilicet bonos liberavit et malos damnavit: quasi dicat: merito gratias agimus, quia dignus es qui accepisti virtutem magnam Ecclesiam congregandi, a morte resurgendi, discipulos virtute ex alto induendi, malos damnandi, bonos glorificandi et   regnasti , id est tuos a Diabolo defendisti et tuo imperio subiecisti   et irate sunt gentes id est mali gentiliter viventes, videntes regnum contrarium surgere et elevari et suum deprimi. Sicut Herodes audito, quod natus esset Iesus, turbatus est et omnis Ierosolyma cum illo, ut dicitur Mt. 2. Ubi dicit Glossa,   rege celi nato rex turbatur, quia nimirum terrena altitudo confunditur, cum celestis celsitudo aperitur. Et advenit contra illos ira tua , id est iusta vindicta tua que in omnibus est ad iram, vel cum ira frequentissime vel semper, in Deo autem numquam, sed semper cum tranquillitate iudicas.   Et advenit simi liter   tempore mortuorum , id est opportunitas   iudicari , id est separari post mortem bonos a malis. De quo iudicio dicit Ps.   iudica me domine et discerne causam meam de gente non sancta, ab homine iniquo et doloso erue me. Mt. 25 : «  congregabunt ante eum omnes gentes et separabunt eos adinvicem. Et reddere mercedem servis suis prophetis , id est predicatoribus et prelatis previdentibus et providentibus sibi et aliis in futuro et   sanctis, id est pauperibus, vel omnibus in Baptismo sanctificatis et   timentibus, fi lialiter.   Nomen tuum , id est te nominabilem,   pusillis et magnis: quasi dicat: non solum maioribus reddet mercedem quando tempus advenerit, sed omnibus fidelibus qui laborant in vinea tua. Mt. 20 : «  voca operarios etc. Ps.   cum dederit dilectis suis somnum. Vel sic.   Tempus advenit reddere mercedem , id est premium laboris et servitii sui,   servis suis , id est   prophetis et sanctis , id est confessoribus qui fuerunt magni dignitate et caritate et fide. Unde Sir. 44 : «  homines magni virtute et prudentia sua prediti. Et iterum,   tempus advenit exterminandi , id est eliminandi a regno Dei,   eos qui corrumpunt terram , id est corpus suum male vivendo et aliis malum exemplum dando. Ecce ve septimi Angeli, scilicet exterminatio malorum in fine mundi, de quo dixerat supra eodem, ve secundum abiit et ecce ve tertium cito: sed multi qui non credunt quod ita cito debeat venire. Quia revera si crederent aliter viverent et alibi edificarent et thesaurizarent, siquidem thesauros ubi se mansuros in perpetuum sperarent. Sed quia hic diu manere sperant; ideo hic edificant et thesaurizant. Contra quos dicit dominus, Mt. 6 : «  nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi erugo superbie et tinea luxurie demolitur. Ubi fures, ad litteram, vel parentes, vel principes   effodiunt et furantur. Thesaurizate autem vobis thesauros in celis, ubi nec erugo nec tinea demolitur et ubi fures non furantur. Iob. 26 : «  dives cum dormierit nil secum affert; aperiet oculos suos et nil inveniet, quia nil premisit.
marg.| Unde sequitur: ibi: apprehendent eum quasi ab inopia. Ps .   dormierunt somnum suum omnes viri divitiarum et nil invenerunt in manibus suis. Qu are? Quia nil posuerunt in manu pauperis, quia portasset eis in celum. Ideo dicitur Eccles. 9 : «  mitte manum tuam super transeuntes aquas, scilicet pauperes,   quia post multa tempora invenies illum. Lc . 16 : «  facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in eterna tabernacula. Ia cobi 5 : «  agite nunc divites, plorate et ululate in miseriis vestris que advenient vobis: divitie vestre putrefacte sunt et vestimenta vestra a tineis comesta sunt; aurum vestrum et argentum vestrum eruginavit et erugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis enim vobis iram in novissimis diebus. Qu i re vera cito erunt. Ioel. 1 : «  a, a, a dicit, quia prope est dies domini et quasi vastitas a potente veniet. Dt . 33 : «  iuxta est dies perditionis et adesse festinant tempora. Et apertum est templum etc. Hic incipit quarta visio in qua agitur de pugna Ecclesie cum dracone et familia eius, in quo continetur profectus illius Ecclesie per mulierem designate: et satis competens est ordo visionum. Prima enim continet correctionem Ecclesie generalis et est arguitoria per correctionem septem Ecclesiarum monens ad penitentiam per affectum doloris. Secunda est consolatoria, per revelationem mysteriorum et apertionem sigillorum, id est secretorum universalis Ecclesie movens ad amorem per affectum gaudii. Tertia est comminatoria per clangorem Angelorum et damnationem reproborum in septem ordinibus, movens nos ad terrorem, per affectum timoris. Quarta est exhortatio ad pugnam, exemplo victricis mulieris ut animet nos ad victoriam per affectum spei. Unde patet quod iste quatuor visiones Ioannis generant quatuor affectiones anime ordinatas in Deum. Prima dolorem de peccatis. Secunda gaudium de beneficiis. Tertia timorem de penis. Quarta spem de victoria obtinenda. Iste ergo quatuor visiones respiciunt universalem statum Ecclesie. Tres ultime que sequuntur hanc respiciunt finalem statum, de quo etiam statu aliqua dicta sunt in apertione quinti et sexti et septimi sigilli. Sciendum est autem, quod duplex describitur hic pugna. Primo ponitur hic pugna mulieris cum dracone: et hec ponitur in tertiodecimo et quartodecimo capitulo: siquidem hec visio continet tria capitula, ut diximus a principio: scilicet duodecimum et tertiumdecimum et quartumdecimum. Primum istorum trium capitulorum, agit de processu Ecclesie sub persecutione Diaboli, que persecutio incipit a principio mundi. Secundum agit de profectu eiusdem sub persecutione Antichristi que erit circa finem mundi. Tertium agit de auxilio Dei impenso Ecclesie contra tyrannidem Antichristi. Hoc autem presens capitulum dividitur in duas partes. In prima describitur pugna mulieris et draconis in celo, ubi continetur profectus Ecclesie sub aperta persecutione. In secunda parte describitur pugna mulieris et draconis in terram, ubi continetur profectus Ecclesie sub aperta persecutione ipsius, ibi et   postquam vidit draco. Item prima pars huius capituli continet quinque. Primum est descriptio mulieris, ibi,   mulier amicta. Se cundum descriptio draconis, ibi et   visum est aliud signum. Te rtium est pugna draconis cum muliere, ibi et   draco stetit. Qu artum est adiutorium mulieris a Deo, ibi et   factum est prelium. Qu intum est victoria mulieris in proiectione Diaboli, ibi et   proiectus est draco. An te vero quam ponatur visio, ponitur quoddam antecedens, quod continet tria: scilicet templi apertionem, arce visionem et eris immutationem. Dicit ergo et   apertum est. Co pulativa coniunctio innuit, quod hec visio dependet a precedentibus: unde etiam duo ponuntur hic: quorum unum pertinet ad secundam visionem. Sic apertio templi, pertinet ad tertiam visionem, scilicet eris immutationem. Sed ex hoc videtur, quod hec quarta visio non incipiat hic, sed infra ibi et   signum magnum. So lutio. Hec que ostenduntur ibi, ideo pertinent ad secundam et tertiam visionem et non ostendit visionem inquantum pertinet ad profectum Ecclesie, quod determinatur in quarta visione. Posset tamen concedere, quod hec quarta visio incipit ibi et   signum magnum apparuit in celo. Qu ia ibi incipit tractare de profectu Ecclesie et ea que preponuntur sunt quasi continuatio istius visionis ad alias precedentes. Dicit ergo et   apertum est templum Dei in celo , id est manifestatum est mysterium domini nostri Iesu Christi latentis prius in Scriptura. Nomine enim celi intelligitur Scriptura.   Habens luminaria: lu minare maius novum est testamentum: minus, vetus est testamentum.   Stelle, sa nctorum expositiones, scilicet singule sententie: quatuor partes celi, scilicet oriens, occidens, Auster et Septentrio, sunt quatuor modi exponendi, scilicet historicus, allegoricus, tropologicus, anagogicus. In hoc celo fuit clausum templum, quod diu mysticum latuit sub figuris; sed apertum est, quando veritate veniente in medium, recessit sub umbra, evanescunt tenebre ascendente aurora et de hoc celo dicitur in Ps.   extendens celum sicut pellem , id est Scripturam,   dilatans per multiplicem expositionem. Un de Dn. 12 : «  pertransibunt et multiplex erit scientia. Qu id autem secutum sit apertionem templi in celo, id est patefacta veritate, in Scriptura, ostendit.   Et visa est arca testamenti eius , id est Christus, ipsius testamenta, que tamdiu latuerunt sub figuris in templo eius id est Ecclesia, vel Scriptura; unde moriente Christo scissum est velum templi et terra mota est, velamen Scripturarum et veritas patefacta. Christus vero dicitur arca, quia tria habuit in se veraciter que fuerunt in arca figuraliter: ibi enim fuerunt tabule testamenti, virga Aaron, urna aurea plena manna celesti: et in Christo sunt tabule testamenti, quia de patre nobis fidele testimonium tulit et de nobis patri. Unde supra 1 : «  qui est testis fidelis primogenitus mortuorum. Ho c scivit Iob. 16 : «quando dixit,   ecce in celo testis meus et conscius meus in Ecclesiis. Item in eo fuit virga, id est natura discipline. Unde Is. 53 : «  disciplina pacis nostre super eum et livore eius sanati sumus. De qua virga dicit Ps.   virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt. Item in eo fuit urna aurea plena manna, id est celestis doctrina dulci consolatione plena. Col. 2 : «  in quo sunt omnes thesauri sapientie et scientie absconditi: in quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Item in eo sunt tabule testamenti, quia ipse est nobis eruditio et forma vivendi. Item virga, quia nos corrigit et dirigit. Unde Ps.   virga directionis, virga regni tui. Item manna, quia nos consolatur, cum tribulamur. Unde 2 Cor. 1 : «  Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra. Item nomine celi signatur Ecclesia. Is. ultimo,   celum mihi sedes est Ps. dominus in celo sedes eius. Habens luminaria sua: luminare maius , id est maiores prelatos et   luminare minus , id est minores prelatos et   stellas , id est singulos fideles. Unde Phil. 2 : «  inter quos lucetis, sicut luminaria, in mundo verbum vite confitentes. Sir. 42 : «  fili hominis, ostende templum domini Israel et confundantur ab iniquitatibus suis. Se d   templum apertum fuit in celo , id est in Ecclesia. Primo per Angeli denuntiationem. Lc. 2 : «  annuntio vobis gaudium magnum, quia natus est vobis salvator mundi, qu i est Christus dominus, in civitate David. Secundo per magorum adorationem et stelle demonstrationem. Mt.  stella quam viderant in oriente antecedebat, donec veniens staret supra ubi erat puer: quasi dicat: hic est quem queritis et statim   intrantes adoraverunt eum. Te rtio per sanctam conversationem et miraculorum apertionem. Io. 2 : «  hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilee et manifestavit gloriam suam. Qu arto per crucifixionem et lateris apertionem. Io. 19 : «  unus militum lancea latus eius aperuit: et fluxerunt aqua et sanguis. Qu into per eius resurrectionem et apostolorum eruditionem. Lc. 22 : «  aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas. Se xto per ascensionem et sancti spiritus missionem. Act. 1 : «  videntibus illis elevatus est. Se ptimo per apostolorum predicationem, que tota est de Christi manifestatione. Mt. ult.   illi autem profecti predicaverunt ubique. Item nomine arce debet accipi intelligentia sacre Scripture, ubi sunt tabule, duo testamenta et virga, id est veteris testamenti duritia et manna, id est novi testamenti dulcedo: vel virga iustitie et manna misericordie. Dicit ergo et   apertum est templum in celo , id est manifestatus est Christus in Ecclesia, quem Iudei et gentiles et aliis infideles negant adhuc esse Deum et   visa est arca testamenti eius in templo eius , id est sapientia Dei et intelligentia Scripture manifeste visa fuit in Christo. Lc. 4 : «quando aperuit librum et legit in eo: et Mt. 5 : «quando aperuit os suum dicens:   beati pauperes spiritu etc. Item,   apertum est templum in celo. Glossa, id est   data est intelligentia mysteriorum Christi Ecclesie eius et facta sunt fulgura , id est miracula manifesta. Et hoc necessarium erat in principio Ecclesie novelle, que magis indigebat potu lactis, quam solido cibo. Visio enim miraculorum fuit quasi potus, ducens cibum predicationis per membra Ecclesie, ut sic fieret eis nutrimentum fidei. Et dicuntur miracula fulgura propter stuporem, propter splendorem, propter fetorem, propter sectionem, propter ustionem. Sunt enim tria genera fulgurum: quedam urentia et miracula primo fetebant, quia peccata, que prius placebant, fetere et displicere faciebant. Deinde urebant quia in amore Christi accendebant.   Et voces , id est laudum confessiones, quia visis miraculis omnes laudabant Deum et benedicebant et   terremotus , id est terrenorum, quidam enim ad iram et quidam ad fidem movebuntur. Io. 7 : «dissensio facta est in turba propter eum.   Et grando magna , id est persecutio magna quibus videbatur predicatio intolerabilis. Et merito comparatur persecutio grandini: quia sicut grando in casu suo frangit segetes virentes et ledit primitia et tamen liquefacta postea humectat et terram uberem reddit, ita persecutio novellos in fide frangit: et tamen Ecclesiam reddit fecundam, quia ex tribulatione augetur virtus et caritas eius. Unde Ps.   in tribulatione dilatasti mihi. Ex . 1 : «  quanto magis affligebantur filii Israel, tanto magis multiplicabantur. Item,   facta sunt fulgura , id est eruditiones et   voces , id est admonitiones et   terremotus , id est admirationes et   grando magna , id est increpationes. Ideo omnino, habitum supra 8.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam ( Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 24/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83b&chapitre=83b_11)

Notes :