Hugo de Sancto Caro

<83b.3771> Prologus ‘Vidit Iacob’

Numérotation du verset  Prol.3771,1 
prol.|a Incipiunt postille magistri Hugonis cardinalis super Apocalypsim. b
a Codd. : Maz156 : saec. 13 ¾ (sparsim contuli) ; Parma
b Incipiunt... Apocalypsim Maz156] om. Parma
prol.| {469a} Vidit Iacob in somnis scalam stantem super terram et cacumen eius tangens celum et Angelos Dei ascendentes et descendentes per eam et dominum innixum scale (Gn. 281).
1 Gn. 28, 12.
Numérotation du verset  Prol.3771,2 
prol.| Quatuor sunt cause huius operis scilicet efficiens, materialis, formalis, finalis. Et iste quatuor cause tanguntur in predicta auctoritate satis manifeste.
Numérotation du verset  Prol.3771,3 
prol.| Causa efficiens est auctor scilicetc Ioannes qui significatur per Iacob, tum propter nominis sui interpretationem, tum propter actuum eius prefigurationem. Interpretatur enim Iacob luctator, vel supplpantator; et beatus Ioannes cum mundo et carne luctando, luctam aggressus supplantavit utrumque et sub planta pedis calcavit, iuxta illud Na. 3 : “Intra in lutum et calca etd subigens, tene laterem”. Per lutum accipitur mundus immundus et fetiduse, quem tamen multif de foris aspicientes, non intus intrantes, amplectuntur et osculantur et ideo non immeritog sordidantur iuxtah illud Threnorum 4°2: “Filii Sion incliti et amicti auro puroi, quomodo reputati sunt in vasa testea”. Et infra : “Qui vescebantur voluptuose amplexati sunt stercora”. Glossa : Relictis celestibus curantes terrena. Et ideo similes sunt porcis sive suibus que in volutabro luti magisquam in speciebus aromaticis delitias querunt et sentiunt. Sed beatus Ioannes volens se immaculatum custodire ab hoc {f. 1rb} seculo, intravit in ipsum, interiora eius diligenter aspiciens et ideo calcans et despiciens fugit ipsum, implens illud Nahum 3: “Omnis qui viderit te, resiliet a te”. Numquid intraverat in lutum quando dixit: “Dominej quod est in mundo est concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum et superbia vite”? (Prima Ioannis 23) Et iterum quando dixit, eodemk 54 : “Mundus totus in maligno positus est?” Per laterem, qui de terra fit, intelligitur caro de terra plasmata, que ad modum lateris, quanto plus lavatur et excolitur, tanto immundior efficitur. Lutum ergo omnino calcandum est et mundus omnino spernendus. Sed lateri subiiciendusl et tenendus est id estm caro per opera penitentie subiicienda est, ne lasciviat et per subsidian tenenda, ne deficiat. Unde Ecclesiasticio 335 : “Cibaria et virga et onus asino. Panis et disciplina et opus servo” id estp corpori: panis ne deficiat, disciplina ne lasciviat, opus ut perficiat. Item Iacob inter patriarchas dicitur dilectus Deiq, sic Ioannes inter apostolos. Item Iacob delusit sapientiamr Laban et tandem eum fugit et filias suas secum duxit; sic beatus Ioannes mundum delusit et eum fugiens filias suass, id est animas peccatrices, secum ad Ecclesiam duxit, quem cum insequeretur et persequeretur mundus, auxiliante Domino, nihil adversus eum potuit sicutt nec Laban adversus Iacob. Item Iacobu iram fratris sui Esau fugiens, de terra sua exivit in Mesopotamiam, ubi post multos labores, Rachel amplexus meruitv sic et beatus Ioannes propter iram Domitiani de terra sua in Pathmos exulavit, ubi post multas angustias et labores meruitw celestia sublimius et clarius contemplari. Hoc est quod legitur Sap. 10: hec, id est sapientia, iram profugit fratris, id est Domitiani pro Esau designati, iustum, id est beatum Ioannem per Iacob figuratum, deduxit per vias rectas, que sunt carnis integritas, spiritus puritas, mundi paupertas: deduxit inquam in exilium et ostendit illi regnum Dei, factum militantis et triumphantis Ecclesie ei revelavit. Que est materia huius libri, que tangitur in predicta auctoritate ubi dicitur: vidit scalam, per quam significatur Ecclesia. Duo latera scale, due sunt partes Ecclesie militantis in terra et triumphantis in celo: et hoc est quod dicitur, scilicet quod scala, stans super terram, tangebat celum.
c scilicet] om. Parma
d et Maz156] om. Parma
e fetidus] fedus Maz156
f tamen multi] multi tantum Maz156
g non immerito] merito Parma
h iuxta] secundum Parma
i puro] primo Parma cum Clementina
j Domine] Quoniam Parma
k eodem] eadem Parma
l subiiciendus] subigendus Maz156
m id est] et Parma
n per subsidia] subsidio necessario Parma
o Ecclesiastici] scrips., Ecclesiasticus Maz156
p id est] et Parma
q inter patriarchas - dicitur dilectus Dei] inv. Parma
r sapientiam] sapienter Parma
s mundum... suas] mundum fugiens filias eius Parma
t sicut] sic etiam Parma
u Item Iacob] qui Parma
v meruit] promeruit Parma
w suas] eius Parma
2 Lam. 4, 2.
3 1Io. 2, 16.
4 1Io. 5, 19.
5 Sir. 33, 25.
prol.| Vel certe ideo dicit scalam super terram stare, quia utraque pars Ecclesie elevatur a terra in celum. Unde Is. 33, oculi eius, id est Ecclesie, terram cernunt de longe. Et bene dicitur scala stans, id est recta, non declinans ad dexteram prosperitatis, vel sinistram adversitatis.
prol.| Vel ideo stare dicitur quia celestia tantum desiderans sursum mentis intentione erigitur. Unde dicit quod cacumen eius tangit celum: hoc est, quod legitur Idt. 7, scilicet quod ipsa fecit sibi secretum cubiculum ad adorandum et medium, in superioribus domus sue. Cacumen ergo, utraque pars Ecclesie, tangit celum, militans spei erectione et desiderii fervore; triumphans rei adeptione et manifesta contemplatione. De hoc dicitur Os. 9, in cacumine vidi patres eorum, ipsi autem intraverunt ad Beelphegor et alienati sunt in confusione et facti sunt abominabiles sicut ea que dilexerunt.
Numérotation du verset  Prol.3771,4 
prol.| Per scalam igitur designatur materia huius libri, in qua sunt septem gradus, quia septem sunt partes huius libri, scilicet septem visiones, ut infra patebit.
Numérotation du verset  Prol.3771,5 
prol.| Forma tangitur ubi dicitur quod Iacob vidit scalam stantem et Angelos ascendentes et descendentes per eam . De quibus multa dicit Ioannes: scilicet quomodo ei apparuerunt et de multis instruxerunt, licet per Angelos principes septem Ecclesiarum, id est episcopi designentur, sicut dicitur in ipso textu; de quibus hic multa dicuntur.
Numérotation du verset  Prol.3771,6 
prol.| Forma vero libri et modus agendi idem est, qui enigmaticus et valde obscurus. Totus enigmaticus est et plenus figuris et obscurus valde: propter quod in somnis dicitur Ioannem vidisse quod vidit, licet et per hoc notetur quod in excessu mentis et spiritu hanc viderit prophetiam. Unde in primo capitulo dicitur: fui in spiritu in dominico die et audivi post me vocem magnam. Et bene per somnium, huius excessus mentis intelligitur: quia sopitis sensibus ad exteriora, videt anima interiora; et posteriorum oblita, extendit se ad anteriora. Notandum etiam per hoc, quod in somnis viderit, quod in illo excessu viderit rerum imagines, quas intellectas postmodum declaravit, sicut in somnis primo videntur visiones et postea dicitur earum interpretatio. Per hoc autem ostenditur quod scala celum tangebat et quod in celo fuit hec visio et revelatio facta eiusdem. Ut vere dicatur quod caro et sanguis non revelavit ei, sed pater eius qui in celis est. Nam tota Trinitas hanc visionem revelavit Christo homini, Christus Angelo, Angelus Ioanni, Ioannes Ecclesiis, ut dicitur in prologo.
Numérotation du verset  Prol.3771,7 
prol.| Item forma sive modus agendi tangitur propter hoc quod dicitur vidisse Angelos ascendentes et descendentes. Ascendebant siquidem quando alta et profunda subministrabant. Descendebant quando leviora monstrabant. Vel certe ascendebant, quando eum de statu Ecclesie triumphantis docebant. Descendebant quando de statu militantis eum instruebant.
Numérotation du verset  Prol.3771,8 
prol.| Vel ascendebant quando sanctorum premia declarabant. Descendebant quando reproborum supplicia ostendebant.
Numérotation du verset  Prol.3771,9 
prol.| Vel si per Angelos episcopi designentur Ecclesiarum, ut tactum est, tunc Angeli ascendebant quando in bona vita proficiebant. Descendebant quando deficiebant. Finis libri notatur per hoc quod sequitur in auctoritate et Deum innixum scale. Ad hoc enim scriptus est liber et hic est finis eius, ut credentes que in eo scripta sunt et custodientes, Deum videant, qui est vita eterna. Unde Io. 21: hec autem scripta sunt, ut credatis quia Iesus est filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine eius. Et ut nemo posset timere ne scalam istam ascendere valeret, ideo dicitur dominus innixus scale, quasi paratus trahere ad se et iuvare ascendentes per scalam. Unde infra 4 cap. dicitur: quia Ioannes vidit ostium apertum in celo et audivit vocem dicentem sibi, ascende huc et ostendam tibi que oportet fieri cito post hec. Ideo dicitur, quod Iob. 36, annuntiat de ea amico suo, quod possessio eius sit et ad eam possit ascendere. Non debet igitur aliquis timere laborem ascensionis, sed porrigere manus domino, qui scale innititur ut eum trahat et iterum trahet eum. Quia ipse dicit Io. 126: “Ego si exaltatus fuero a terra, omnia ad me ipsum traham”. Ecce dominus exaltatus est quia innixus scale."Trahe nos ergo post te, in odorem unguentorum tuorum curremus"7.
6 Io. 12, 32.
7 Corpus antiphonalium officii, n° 5170: « Trahe me post te, in odorem curremus unguentorum tuorum: oleum effusum no men tuum » ; n° 3261, etc.. ¶Nota : L’auteur cite une version tardive des antiennes pour les offices de la Vierge ; vérifier dans les ordinaires de la liturgie dominicaine.
Numérotation du verset  Prol.3771,10 
prol.| Ecce habemus quatuor scilicet Ioannes; que materia scilicet status Ecclesie; que forma sive quis modus agendi quia brevis est in verbis, multus in sententiis; quis finis sive utilitas, ut scilicet credamus et credentes vitam eternam habeamus. Intentio vero auctoris est, monere ad patientiam tribulationum et eliminare errores, qui in eius absentia pullularunt in Asia.
Numérotation du verset  Prol.3771,11 
prol.| Premittitur autem huic libro prologus magistralis, in quo fere omnia que diximus, breviter prelibantur. Et dividitur in quatuor partes. In prima parte tangitur materia libri, id est status Ecclesie presens pariter et futurus, quem Christus revelavit Ioanni et Ioannes episcopis, ut eos animaret ad patientiam tribulationum, que cito transeunt et ad premium perducunt eternum. Unde Act. 14 : «per multas tribulationes» etc. 2Cor. 4 : «hoc momentaneum» etc. In secunda parte presens opus commendatur a prophetia, que prefertur aliis prophetis, propter auctoritatem mittentis, deferentis, recipientis: propter quod auditores benivoli redduntur. Et hec pars incipit, ibi, ideo liber iste. In tertia determinatur, quo genere visionis viderit ista Ioannes; utrum scilicet corporali, vel spirituali, vel intellectuali. Et dicitur quod intellectuali. Et hec pars incipit ibi, cum autem etc. In quarta redditur ratio ubi et quare et quando et quibus viderit istas visiones Ioannes. Et hec pars incipit ibi, vidit autem Ioannes. In quinta quasi recapitulando breviter tangitur, quis auctor, que materia, quis modus agendi, quis finis. Et hec pars incipit ibi, scribit autem Ioannes, septem Ecclesiis. Dicit ergo “Omnes qui pie” etc. 2Tim. 3.
Numérotation du verset  Prol.3771,12 
prol.| Littera plana est usque ibi, revelavit autem tota Trinitas Christo homini, ergo aliquid fuit velatum: quod non solum falsum, immo nefarium et hereticum est. Quia Christus homo etiam humana scientia omnia scivit ex quo fuit. Sed dicimus quod ideo dicitur Trinitas revelasse Christo homini, quia Christus homo hoc scivit a sancta Trinitate. Sed eadem ratione potest dici quod Deus pater hoc revelavit filio et filius spiritui sancto. Quia quicquid scit filius scit a patre et quicquid scit spiritus sanctus scit a filio. Ad hec dicimus, quod non est simile: quia filius et spiritus sanctus omnia ex se, licet non a se; sed Christus homo nec a se nec ex se scit omnia, sed a sancta Trinitate, que illi non per essentiam sed per gratiam dedit omnium scientiam, que aliis excellentior prophetisx est. Contra: super principium Danielis dicit Hieronymus quod nullus propheta tam aperte scripsit de Christo ut Daniel: quia et tempusy adventus notat et annos et reges per ordinem enumerat et signa manifesta predicit. Item in principio super Isaiam dicit Hieronymus quod Isaiasz non tam propheta quam Evangelista dicendus est, qui ita liquide de Christo loquitur et de Ecclesiaaa ut magis narrare preterita, quam predicere futura videatur. Item in prologo super Psalmosab dicitur8 “David eximius prophetarum”. Item super Mattheum 17 dicitur Helias maximus prophetarumac. Item super illud Numerorum 12: Si quis fuerit inter vos etc. dicit Glossa Moyses omnibus prophetis Veteris Testamenti prestantior est. Item super Zacharia dicit quedam Glossa quod Zacharias est eximius prophetarum.ad Solutio. Quilibet istorum potest dici eximius, sive prestantior, diversis respectibus. Elias quo ad vite austeritatem et liberam increpationem. David vero quoad regiam dignitatem et mentis humilitatem et Christi de ipso nascituri promissionem. Isaias quoad vocationis gentium et incarnationis apertionem Christiae Daniel quoad temporis incarnationis et passionis Christiaf determinationem. Moyses quoad Dei familiaritatem et preceptorum Dei certam promulgationem. Zacharias quoad templi edificationem, ad quam strenue populumag invitavit. Ioannesah quoad visionumai profunditatem et prophetie multiplicitatem, ut dicitur in prologo9 et mittentis et deferentis et suscipientis auctoritatem. “Sicut vidit Pharao spicas et Moyses rubum ardere”. Ergo Moyses vidit visione imaginaria rubum ardere quod est contra Hieronymum et alios expositores. Solutioaj: De duabus visionibus facta fuit mentio. Et hic exemplificat de utraqueak: imaginaria cum dicitur “sicut Pharao vidit spicas”; de corporali cum dicitural rubum ardere.
x excellentior – prophetiis] prophetis excenlentior Parma
y tempus] + eius in Parma
z Isaias] Isaia Parma
aa et de Ecclesia] om. Parma
ab super Psalmos] Psalmorum Parma
ac Item super Mattheum... prophetarum] Item super Zacharia dicit super quamdam Glossam quod Zacharias est eximius prophetarum Parma
ad Item super Zacharia dicit quedam Glossa quod Zacharias est eximius prophetarum] Item super Zacharia dicit super quamdam Glossam quod Zacharias est eximius prophetarum Parma
ae apertionem Christi] inv. Parma
af Christi] om. Parma
ag strenue populum] inv. Parma
ah Ioannes] + vero Parma
ai visionum] visionis Parma
aj Solutio] Ergo Parma
ak utraque] utroque de Parma
al cum divitur] et Moyses Parma
8 Petrus Lombardus, Prologus in Magnam Glossaturam , § 1.
9 Petrus Lombardus, Prologus in Magnam Glossaturam .



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam ( Prologus ‘Vidit Iacob’), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83b&chapitre=83b_Prol.3771)

Notes :