Hugo de Sancto Caro

Capitulum 9

Numérotation du verset  9,1 
marg.| Et quintus Angelus etc. Hoc est nonum capitulum in quo agitur de duobus penultimis Angelis tuba canentibus et de persecutionibus ad eorum tubicinium contra Ecclesiam suscitatis. Secundum hoc patet, quod hoc capitulum duas habet partes, secundum quod in eo status Ecclesie et duo Angeli consolantes Ecclesiam describuntur. In prima parte de persecutione Ecclesie, sub precursoribus Antichristi futura et de quinto Angelo consolante eam et hic est quintus Ecclesie status. In secunda agitur de persecutione Ecclesie sub Antichristo futuro et de sexto Angelo consolante Ecclesiam, qui est sextus status Ecclesie, ibi:   et sextus Angelus. Ad vocem ergo ultimi Angeli introducuntur precursores Antichristi sub specie locustarum, de quibus quatuor determinantur. Primo est generatio eorum, ibi:   vidi stellam. Se cundum paritas eorum, ibi:   et ita dotata est. Te rtium est similitudo eorum, ibi:   et similitudines. Qu artum est rex eorum, ibi:   habebant. Ge neratio harum locustarum est cognitio precursorum Antichristi per signa antecedentia; potestas ostenditur per signa sequentia, similitudo per signa presentia et hec notitia sumitur ex parte rei. Precursores vero Antichristi quodam modo cognoscuntur per nomina sui regis qui quarto loco ponitur. Postquam enim Diabolus sigillatim per Iudeorum emulationem, per Romanorum crudelitatem, per hereticorum calliditatem, per hypocritarum falsitatem, impedire non potuit predicationem, multa mala contra Ecclesiam hic modo struit ut quod per singula non potuit per predicationem multa facere conetur. Ut nec sic tamen potuit vel potest, predicationem omnino auferre immo plus modo quam alias predicatur, quod est quartus status Ecclesie et prope quintum. Dicit ergo et   quintus Angelus , id est quintus ordo predicatorum secundum ordinem narrationis et temporis et statum Ecclesie. Nam bene potest fieri ut desint predicatores in quinto statu, qui fuerunt in quarto, qui ita sunt de quarto et de quinto ordine. Nam magis attenditur diversitas et ordo statuum Ecclesie, quam diversitas predicatorum sibi adinvicem succedentium: apostoli enim multi et suo primo ordine et secundo fuerunt, sicut et multi sub quarto et sub quinto potuerunt simul esse. Non determino tamen quod ita sit.   Tuba cecinit , id est predicare et Ecclesiam consolari et prevenire incepit et se ad prelium parare. Hoc enim innuit clangore tube.   Et vidi spir itualiter   stellam , id est Diabolum qui prius ut stella splendidissima luxit; nam   plenus sapientia et perfectus decore fuit, ut dicitur Ez. 28 : «de celo Empyreo ubi creatus fuit   cecidisse , propter peccatum superbie qui semper habet casum, iuxta illud Prv. 29 : «superbum sequitur humilitas, id est deiectio. Lc. 10 : «  videbam Satanam de celo cadentem. Et ubi ceciderit determinat:   in terra , id est in terrenos, in quibus accepit dominium: vel in terram, id est in istum erem terre vicinum, qui quasi carcer teterrimus respectu celi Empyrei deputatum est eis ad hominum probationem, usque in diem iudicii. Unde Eph. 5 : «  colluctatio est nobis adversus principes et potestates mundi huius, adversus rectores tenebrarum et spiritualia nequitie in celestibus , id est in ere habitantes. Vel in terram, id est in Infernum, ubi forsan iam aliqui sunt et in finem omnes proiiciendi. Unde 2Pt. 2 : «  si enim Deus Angelis peccantibus non pepercit, sed Inferni rudentibus detractos in Tartarum tradidit cruciandos in iudicium reservari. Is . 14 : «  quomodo cecidisti, Lucifer, qui mane oriebaris? Corruisti in terra qui vulnerabas gentes, qui dicebas in corde tuo, in celum ascendam et ero similis altissimo, super astra celi exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis, ascendam super altitudinem nubium, similis ero altissimo. Verumtamen ad Infernum detraheris in profundum laci et data ei clavis putei abyssi , id est concessa est ei potestas nocendi et dominandi super eos qui sunt puteus propter malitie profunditatem. Iuxta illud Prv. 18 : «  peccator cum venerit in profundum peccatorum, veniam contemnit. Et qui sunt puteus propter conscientie tenebrositatem. Iuxta illud Eph. 4 : «  tenebris obscuratum habentes intellectum. Item per puteum abyssi intelligitur Antichristus, qui erat puteus, id est profundus per astutiam et tenebrosus per malitiam: unde de ipso dicitur Dn. 8 : «  cum creverint iniquitates consurget rex impudens, faciens et intelligens propositiones et reprobabitur fortitudo eius, sed non in viribus suis et supra quod credi potest universa vastabit et prosperabitur. Et secundum hoc sic exponitur littera et   data est ei , id est Diabolo,   clavis putei abyssi , id est potestas revelationis Christi, id est concessum est quod suscitet et revelet Antichristum.
Numérotation du verset  9,2 
marg.| Unde sequitur et aperuit puteum abyssi , id est revelavit et extulit malitiam et astutiam Antichristi et eduxit extra de corde ipsius et suorum satellitum ad nocendum bonis. Hic est usus clavis, id est potestas concessa a Diabolo. Unde Iob. 39 : «  super ipsum sonabit pharetram , id est decipiet eum, scilicet predicatorem, si potest machinatione occulta; et si non potest, vibrabit hastam et clypeum, id est aperta pugnatione deseviet. Unde ibi dicit Gregorius, contra predicatorem Dei post sonitum pharetre hasta vibratur, quando post terrores exhibitos, e vicino iam ferietur, aperta pena perducitur et ascendit fumus. Hic ostenditur triplex effectus accepte potestatis qui sequitur ex usu eius. Primus productio prave doctrine eius. Secundus obscuratio vere doctrine. Tertius multiplicatio falsorum predicatorum qui erunt precursores Antichristi, de quibus agitur sub nomine locustarum. Dicit ergo et   ascendit fumus , id est prava doctrina invaluit, obscura et obscurans et excecans oculos multorum.   Ascendit dici t, per superbiam Antichristi et precursorum eius: de quo dicit Dn. 11 : «  adversus dominum dominorum loquetur magnifica. Item fumus est mala cogitatio de corde in opus exiens. Et sicut fumus ascendens signum est ignis ardentis sub cinere, sic mala operatio signum est malitie accense in corde. Unde Is. 14 : «  de radice colubri egredietur regulus , id est de mala cogitatione malum opus; et semen eius absorbens volucrem, id est bonos devorare intendens.
marg.| Et quia non modicum invalescit prava doctrina Antichristi et precursorum eius; ideo sequitur sicut fumus fornacis magne a qu a magnus fumus et altus ascendit. Et signanter comparatur Antichristus et precursores eius fornaci magne. Primo propter abundantiam ignis malitie et propter magnam nocendi cupiditatem. Unde Os. 7 dicitur de ipsis « applicuerunt quasi clibanum cor suum cum insidiaretur eis: tota nocte dormivit coquens eos: mane ipse succensus quasi ignis flamme: omnes calefacti sunt quasi clibanus et devoraverunt iudices suos. In hoc clibano coquitur panis mendacii, id est falsa doctrina ». De quo Prv. 9 « aque furtive dulciores sunt et panis absconditus suavior, in principio, sed postea fit valde amarus ». Unde Iob. 20 : «panis eius in utero eius vertetur, in fel aspidum intrinsecus. Item comparatur fornaci, quia purgat bonos et consumit malos, sicut legitur Dn. 3 : «de fornace Babylonica, cuius flamma Chaldeos interfecit et pueros illesos servavit. De hac fornace potest intelligi illud Gn. 19 : «vidit Abraham favillam ascendentem de terra tamquam fumum fornacis. Et obscuratus est sol ». Ecce secundus effectus diabolice potestatis; scilicet obscuratio vere doctrine. Per solem enim intelliguntur hic doctores catholici alios illuminantes ad cognitionem veri et inflammantes ad amorem boni. Per aerem vero illi qui illuminantur utroque fumo fornacis, id est prava doctrina Antichristi et precursorum eius obscurabuntur. Quia vera doctrina non reputabitur, immo tamquam falsa a multis repudiabitur. Unde Iob. 41 : «sub ipso erunt radii solis et sternet aurum quasi lutum ».
marg.| Et hoc est quod dicitur et obscuratus est sol et er, id est doctores et discipuli Catholici,   de fumo putei , id est ex prava doctrina eorum non reputabitur propter novam doctrinam pseudo predicatorum. Et videtur quod iam venerit in tempore illud; quia hodie plus placet novitas quam veritas; et libentius auditur vana subtilitas que facit admirationem, quam utilis veritas que facit compunctionem. Unde 2Tim. 4 : «erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus; et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur ». Ps. « narraverunt iniqui fabulationes, sed non ut lex tua ». Vel certe hoc dicitur, quia multi ex his et illis, id est ex maioribus et minoribus, prava doctrina malorum procurante Diabolo decipientur et contempta sana doctrina Christi, confugient ad precursores Antichristi. Dicitur autem sol et er obscuratus, non penitus excecatus, quia Antichristo et suis lumen dextri oculi sui, id est veram sapientiam Dei subtrahent, sed lumen sinistri oculi, id est sapientiam et astutiam mundi relinquent. Sicut Naas voluit facere Iabes Galaad 1Rg. 11. Naas autem interpretatur coluber et significat Antichristum, de quo dicitur Gn. 19 : «  fiat Dan coluber in via, cerastes in semita: id est Antichristus de tribu Dan nasciturus mordens ungulas equi, ut cadat ascensor eius retro.
Numérotation du verset  9,3 
marg.| Et de fumo putei. Ecce tertius effectus clavis, id est diabolice potestatis; scilicet multiplicatio pseudo prophetarum, vel predicatorum qui revera ex doctrina Antichristi et precursorum eius multiplicabuntur. Unde Salomon de Antichristo, Eccle. 4 : «  vidi cunctos iuvenes qui ambulabant sub sole cum adolescente secundo , id est Antichristo, qui est adolescens secundus Christi qui consurget pro eo, id est loco Christi. Infinitus est numerus populi omnium qui fuerunt ante illum; et qui postea futuri sunt non letabuntur in eo. Dicit ergo,   de fumo putei , id est de prava et vana doctrina Antichristi,   exierunt locuste in terram , id est exibunt falsi predicatores in Ecclesiam, terrena amantes et querentes. Mt. 24 : «  surgent pseudo Christi et pseudo prophete et dabunt signa magna et prodigia: et isti comparantur locustis, quia salient in altum per superbiam, cadent in terram per avaritiam, plus diligent terrena quam celestia, quod signant crura locustarum, que retro sunt longiora. Tales modo sunt in Ecclesia multi doctores et predicatores. Unde Nahum 3 : «custodes tui quasi locuste et parvuli tui quasi locuste locustarum ». Ioel. 1 : «residuum eruce comedet locusta ». Per erucam signatur humana corruptio que mores depravat; et que modo non corrumpitur malis moribus, decipietur ab illis falsis predicatoribus. Isti etiam alte saltabunt, sed cadent sicut locuste, quia per Enoch et Eliam destruetur prava doctrina eorum. In cuius rei significationem Ioannes Baptista, qui est Elias, ut dicitur Mt. 3 : «comedebat locustas: et hoc est quod virga Moysi, virgas magorum devoravit, ut dicitur Ex. 7.   Et data est illis. Hi c agitur de potestate precursorum Antichristi. Quorum duo genera erunt: scilicet quidam mali principes et quidam pseudo predicatores. Et dicuntur hic quatuor. Primo ostenditur potestas, per similitudinem scorpionum. Secundo ostenditur refrenatio potestatis impiorum, ibi:   preceptum est. Tertio ostenditur in quibus nocebunt, ibi:   et dictum est. Qu arto ostenditur quod quamvis refrenetur eorum malitia, tamen tanta erit persecutio, quod homines desiderabunt mori, ibi et   cruciatus eorum. Di cit ergo,   data est illis , id est pseudo predicatoribus et malis principibus precursoribus Antichristi,   potestas nocendi et seviendi et affligendi data est. Sed usus malus illius potestatis permissus, in simile Dn. 7 : «  post hec aspiciebam et ecce alia bestia quasi pardus et alas habebat quatuor super se et quatuor capita erant ei et potestas data est ei, sicut habent potestatem scorpiones terre qui blandientes cauda pungunt occulte. Se d isti blandiendo verbis, per temporalia que debent esse retro decipient: et sicut non sentitur in principio punctio scorpionis, sed postea paulatim venenum diffunditur per totum corpus et moritur punctus, sic decepti ab istis precursoribus Antichristi, primo non sentient deceptionem, sed tandem miserabiliter perimentur. Prv. 5 : «favus distillans labia meretricis eius etc. Item in eodem 23 : «ne intuearis vinum quando flavescit, eum splendet in vitro color eius ingreditur blande, sed in novissimo mordebit ut coluber et quasi regulus venena diffundet ». Ps. « molliti sunt sermones eius super oleum et ipsi sunt iacula   ».
Numérotation du verset  9,4 
marg.| Et preceptum est illis. Hi c ostenditur refrenatio potestatis et malitie illorum Antichristianorum. Nisi enim dominus illorum malitiam refrenaret, nullus aut paucissimi possent resistere. Unde Mt. 24 : «  erit tribulatio magna qualis numquam fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet postea; et nisi abbreviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro: sed propter electos breviabuntur dies illi , id est non diu durabit illa tempestas tribulationis, quia dominus temperabit et abbreviabit: et salvabuntur quidam de numero incipientium, quidam de numero perfectorum, quidam de numero proficientium. Primi per fenum, proficientes per viride, perfecti per arborem designantur. Dicit ergo et   preceptum est illis , id est divina virtute prohibiti sunt, licet occulta. Unde dicit Glossa:   licet non intelligant: ne lederent fenum terre inci pientes, virides in fide et decipi faciles.   Neque omne viride , id est provectos, seu proficientes, qui iam virent in bona operatione,   neque omnem arborem , id est perfectos et aliis fructum bonum exemplorum tribuentes. Sed quare non apponitur omne primum sicut alia duo? Solutio. Quia incipientium maior numerus est; nec omnes qui incipiunt perseverant, quia de facili seducuntur, tamquam novelle plantationes. Ct. 6 : «  sexaginta sunt regine, ec ce perfecti iam coronati;   et octoginta concubine. Ec ce proficientes, qui iam cubabant cum sponso.   Et adolescentularum non est numerus, ec ce incipientes.
marg.| Et nota quod dicit, ne lederent ; et non dicit, ne percuterent, quia sancti percussionem corporum non reputant lesionem, sed magis lucrum. Unde Gregorius,   sancti penas presentes lucrum putant, quia per has eternas evadere non ignorant. Ph il. 1 : «  donatum est vobis pro Christo non solum ut in eo credatis, sed etiam ut pro eo patiamini ideo apostoli gaudebant quando pro Christo aliquid sustinebant. Act. 5 : «  ibant apostoli gaudentes etc. Mt. 6 : «  beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum celorum. Vel per ista tria significantur tres ordines salvandorum, scilicet Daniel, Ne et Iob. Per fenum Iob, id est coniugati qui terre adherent. Per viride Daniel, id est continentes qui virorem corporis servant. Per arborem Ne, id est prelati designantur, quorum rami umbram refrigerii prestant aliis. Est ergo sensus: preceptum est illis a Deo limitante potestatem eorum, ne lederent fenum terre, id est coniugatos, in anima, licet corpus affligerent et temporalia auferrent. Iob. 2 : «  ecce in manu tua est, verumtamen animam illius serva. Ne que enim viride, id est continentes vigore pudicitie, neque omnem arborem, id est prelatos foliis arborum, id est verborum suorum alios sanantes et fructibus operum reficientes et verba exemplorum vel consolationum alios recreantes.   Nisi tantum homines ab h umo, id est carnales. 1 Cor. 3 : «  cum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis? Qui non habent signum Dei in frontibus suis. In alphabeto hoc signum est tau, quod post signum crucis est ultima littera in alphabeto Hebreorum et interpretatur confirmatio. Unde significat finalem penitentiam, que confirmat hominem et hoc signo liberantur omnes, qui habent. Unde Ez. 9 : «  signa tau super frontes virorum dolentium et gementium super cunctis abominationibus suis: et ita   omnem super quem videritis tau ne occidatis. Ho c signum non solum in corde, sed etiam in ore et in fronte ubi est locus erubescentie et est locus manifestus, portare oportet, ne homo erubescat penitentiam facere aperte et confiteri nomen domini nostri Iesu Christi. Lc. 9 : «  qui me erubuerit et sermones meos, hunc filius hominis erubescet, cum venerit in maiestate sua et patris et sanctorum Angelorum. quasi dicat: illi qui erubescunt agere penitentiam et confiteri nomen domini nostri Iesu Christi, leduntur ab istis pseudo predicatoribus et aliis precursoribus Antichristi: et hos permittet ledi dominus, quia non merentur a domino custodiri, quia diligunt plus carnem suam quam animam suam. Io. 12 : «  qui amat animam suam , id est istam carnalem,   perdet eam. Et datum est. Hi c ostenditur in quibus ledentur Christiani boni, in corporibus et in animabus et ideo non sunt timendi, iuxta illud Mt. 10 : «  nolite timere eos, qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere. Di cit ergo et   datum est illis, scilicet Antichristianis, id est providentia ordinatum, sive dispositum,   ne occiderent eos in anima, qu amvis in corpore permittantur occidi. Unde Glossa,   cum per dolos nequeunt heretici in aliqua volunt: contra quos Dei preceptum est, ut occidant corpora, sed animas non decipiant.
marg.| Et hoc est quod sequitur   sed ut crucient mensibus quinque , id est in corporibus, quia quinque sensibus reguntur. Vel, secundum aliam litteram,   mensibus sex , id est etatibus seculi, in quibus Dei permissione tribulantur electi, ut in septima sint securi. Iob. 6 : «  in sex tribulationibus liberabit te dominus et in septima non tanget te malum. Dt . 15 : «  si sex annis servierit tibi, in septimo dimittes eum liberum. Et cruciatus eorum. Hi c ostendit Ioannes quam gravis erit illa persecutio. Possent enim dicere: ex quo dominus refrenabit potestatem illorum, non oportet multum timere. Ideo dicit, quod adhuc oportet timere, quia nimis gravis illa persecutio erit. Et hoc est quod dicit et   cruciatus eorum , id est illatus ab eis,   ut cruciatus scorpii, cu ius cruciatus valde gravis est et vix potest sanari   cum percutit hominem, fa cie blandiens et cauda pungens. Sic illi primo dicunt blanda et quedam vera; et in fine miscent venenum mortiferum erroris. Unde Io. 2 : «  omnis homo primo bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint, id quod deterius est. Vel hoc dicit, quia isti non propriis manibus sevient in electos, sed occulte principibus suggerent ut torqueant eos et   in diebus illis, scilicet quando aliis ledent per heresim, alii per exemplum timore cadentes.   Querent homines mortem , id est mori cupientes desiderabunt corporaliter pre nimio terrore et dolore tribulationis affecti tedio vivendi. Sicut Elias in persecutione Iezabel, 3 Reg. 19 : «quesivit anime sue ut moreretur, dicens,   sufficit mihi domine, tolle animam meam; neque enim melior sum quam patres mei. Et Tb. 3 et   tu, domine Deus, secundum voluntatem tuam fac mecum misericordiam et precipe in pace recipi spiritum meum: expedit mihi mori magis quam vivere. Io nas 4 et   nunc, domine, queso tolle animam meam a me, quia melior est mihi mors quam vita. Iob. 10 : «  tedet animam meam vite mee. Et non invenient eam, ut probatiores reddantur, vel propter minores quos ipsi consolantur et ne in morte eorum minis perterriti vincantur. Et ut ostendat Ioannes magnum affectum et desiderium moriendi quem habebunt electi illius temporis, propter mala que videbunt, subiungit et   desiderabunt mori time ntes casum et dolentes de his que videbunt et   fugiet mors ab illis ne m inores absque consolatione remanentes, caderent in desperationem. O domine Iesu. Quantus dolor erit videre hec quando amici tui turpiter occidentur, nec audebit aliquis loqui et inimici tui florebunt divitiis et honoribus et affluent deliciis, insuper et miracula multa facient, o domine, quis poterit sustinere? Mathathias pater Machabeorum propter quamdam modicam tribulationem quam vidit in Israel, non valens amplius sustinere, inquit 1 Mcc. 2 : «  ve mihi, ut quid natus sum videre contritionem populi mei et contritionem civitatis sancte? Et similitudines locustarum. Hi c determinat Ioannes qualitatem predicatorum Antichristi, que in undecim conditionibus comprehenduntur: quorum quinque pertinent ad mali perpetrationem, quatuor ad boni declinationem. Decima ostendit predicatores Antichristi sub similitudine locustarum similes, in quo habent potentiam nocendi. Undecima monstrat quo instigante nocebunt. Prima autem illarum quinque conditionum, que complent malitiam et desiderium nocendi. Unde dicit:   et similitudines locustarum similes equis paratis in bellum eran t, supple in impetu et sine discretione currentes in conculcatione electorum. Lam. 4 : «  velociores fuerunt hostes tui aquilis celi. Eq ualiter currunt et irruunt in cives et in hostes. Sic illi non attenderent quos opprimant et conculcent dummodo non faciant voluntatem eorum. Is. 5 : «  ungule equorum eius quasi silex. Er unt igitur similes equis propter velocitatem, atrocitatem, impetuositatem. Et sic nota desiderium eorum, quo desiderabunt vehementer exaltare nomen Antichristi, sicut boni predicatores nomen Christi, sed tamen differenti fine. Quia illi propter divitias et delitias et honores que Antichristus dabit illis. Isti vero tantummodo propter gloriam Christi quam toto corde volunt et desiderant exaltare et   super capita eorum etc. Hic ostenditur secunda conditio eorum, que est perversa intentio eorum qui intendunt exaltare suos heresiarchas et suum dominum Antichristum et sicut nos apostolos honoramus et dominum nostrum Iesum Christum, attribuentes illis victorias quas dicent se habere ab Ecclesia et se inde premia habituros. Sed re vera, nec illi victoriam, nec isti premia habebunt. Unde dicit et   super capita eorum , id est super doctores eorum, tamquam corone, sua scilicet opinione, sed non re vera   corone , id est victoria de precipitatione iustorum,   similes auro , id est apostolis quibus suos doctores equiparabunt. Item super capita eorum, id est in mentibus eorum,   tamquam corone , id est retributiones eterne, similes auro, id est vere sapientie: quasi dicat: suis doctoribus victorias et sibi premia eterna, de hoc quod per sapientiam suam vicerunt Ecclesiam. Sed re vera nec doctores eorum victoriam, nec ipsi premium habebunt, sed utrique descendent in Infernum. Unde 2Pt. 2 : «  hi sunt fontes sine aqua sapientie et nebule turbinibus exagitate quibus caligo tenebrarum reservatur. Et facies   eorum sicut facies hominum. He c tertia conditio, scilicet hypocrisis, qua exterius apparebunt boni et interius erunt mali. Unde Mt. 6 : «  attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Item per tria que sunt in facie hominis, scilicet oculi, nasus et os, notantur tria, scilicet intelligentia, discretio, eloquentia, quibus isti videbuntur pollere, propter quod etiam multos seducent, quia facilius creditur predicatori, quando est intelligens, discretus et eloquens et insuper mansuetus: et tales apparebunt isti. Et hoc est quod dicitur et   facies eorum, scilicet locustarum, id est predicatorum Antichristi, sicut facies hominis, id est mansueti, intelligentes, discreti et eloquentes apparebunt, sed non erunt: quod notat hec dictio,   sicut. Qu arta ipsorum est latens malitia. De qua subditur et   habebant capillos, sicut capillos mulieris , id est habebant mores femineos, molles in vita, lucentes in apparentia,   ad terram dependentes, in quo notatur avaritia.   Collum tegentes, in quo fallacia. Sicut enim capilli colli tegunt turpitudinem, sic isti maiorum suorum pravitatem abscondent. Unde Ps.   inhabitabunt et abscondent, ipsi calcaneum meum observabunt. Calcaneum Christi sunt ultimi sancti, qui tunc portabunt Ecclesiam, quibus illi insidiabuntur. Unde et de Eva in figura Ecclesie dicitur, Gn. 3 : «ad Diabolum,   ipsa conteret caput tuum et tu insidiaberis calcaneo eius. Item capilli eorum sunt sicut capilli mulierum, quibus adherentes sibi decipiunt, subtrahentes vigorem fidei et virtutum, subtiles in malitia, sibi invicem coherentes ad invicem se defendentes. Unde Iob. 41 : «  corpus eius, ( id est   Beemoth), quasi scuta fusilia compacta squamis sese prementibus, una uni iungitur, ut nec spiraculum quidem incedat per eas. Et quia omnes tales erunt molles et flexibiles in omne vitium, sicut mulieres. Ideo dicit et   habebant , id est habebunt precursores Antichristi, capillos, id est discipulos sibi adherentes, sicut capilli capiti adherent. Sicut   capillos mulierum , id est molles et effeminatos et flexibiles ad omne malum.
marg.| Quinta conditio eorum est aperta credulitas. De qua sequitur et dentes eorum sicut leonum erant, quasi dicat: quando per falsi boni ostentationem et veri mali occultationem ledere non poterunt, tunc aperte sevient in electos, laniantes eos et devorantes quasi leones sine omni contradictione. Vel per dentes locustarum intelliguntur doctores eorum, qui exponunt eis Scripturas et preparant panem mendacii, sicut dicitur Iob. 24 : «  vigilantes ad predam preparant panem liberis. Et dicuntur dentes leonis propter crudelitatem, quia crudeliter sine pietate devorabunt sanctos. Unde Sir. 21 : «  dentes leonis dentes eius, interficientes animas hominum. De istis dentibus dicit Iob. 29 : «  convertebam molas iniqui et de dentibus illius auferebam predam. Tr ia igitur dicuntur habere isti pseudo predicatores: scilicet faciem hominis, quia omnia se dicent agere ad normam rationis. Item capillos mulieris, quia ad mollitiem vite fraudulenter detrahent. Item dentes leonis, quia crudeliter et aperte in bonos desevient. Per primum simulant bonum, per secundum malum, per tertium aperte desevient. De his dicitur Iob. 41 : «  quis revelabit faciem indumenti eius , id est Diaboli, id est quis deteget speciem boni quam pretendit   et in medium oris eius quis intrabit? id est latens malum eius, quod cogitat, quis manifestabit? De tertio nihil dicit, quia apertum est malum omnibus notum. Vide ergo quam signanter posuit illa quinque, que faciunt ad completionem mali, ut diximus: scilicet desiderium nocendi, malam intentionem, simulationem boni, dissimulationem mali, apertam sevitiam in electos.
marg.| Sequitur et habebant. Hi c ostendit quatuor, que pertinent ad declinationem boni. Primum est obstinatio. Secundum clamor, ibi:   et vox. Te rtium malus conatus, ibi:   et habebant caudas. Qu artum defensio mali, ibi:   et aculei. Di cit ergo et   habebant loricas, sicut loricas ferreas , id est corda obstinata et scientiis deceptoriis munita. Unde de Diabolo dicitur Sir. 43 : «  super omnem congregationem aquarum , id est mentium frigidarum et fluidarum requiescit et sicut lorica induit se aquis, id est cordibus frigidis et gelatis et in peccato obstinatis. Ferreas autem dicit loricas: propter duritiam talium cordium que non possunt sagittis sacre Scripture penetrari. Unde Iob. 41 : «  cor eius indurabitur quasi lapis et stringetur quasi malleatoris incus. Et postea additur, reputabit quasi paleas ferrum et quasi lignum putridum es, non fugabit eum vir sagittarius. In stipulam enim versi sunt lapides funde quasi stipulas estimabit malleum et deridebit vibrantem hastam. Pluraliter autem dicit loricas propter duritiam affectus ad amandum bonum. Unde Lc. 24 : «  dixit dominus discipulis suis: o stulti et tardi corde ad credendum. Vox alarum earum , id est tres eorum quibus, id est quasi quibusdam alis elevabantur, ut iusti et sapientes credantur a multis.   Sicut vox curruum equorum multorum currentium in bellum , id est diversi currus diversis equis tracti, cum impetu currentium in bello contra eamdem personam. Sicut isti Antichristi diversis heresibus interfecti et diversis rationibus premuniti current unanimiter contra Ecclesiam expugnandam; quorum vox clamosa, impetuosa, irrationabilis et multiplex erit. Unde signantur Iudith 15 : «per vulpes caudas habentes ligatas, sed facies diversas. De hoc bello Antichristianorum contra Ecclesiam dicitur Iob. 39 : «  procul odorabitur bellum, exhortationem ducum et ululatum exercitus. Item 38 : «  numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti, quos paravi in tempus hostis et in diem pugne et belli? Et habebant caudas similes scorpionum , id est doctrinas blandas et deceptorias. Unde Is. 9 : «  disperdet dominus ab Israel caput et caudam incurvantem et depravantem in die una. Lo ngevus et honorabilis ipse est caput et propheta docens mendacium ipse est cauda. Vel   caudas, vo cat principes illius temporis qui ad modum caudarum blandiendo et terrendo multos pervertent, qui caudas Antichristiani sibi associabunt contra Ecclesiam utrique pugnantes et   aculei. Hi c ponitur quarta conditio; scilicet defensatio mali, que fiet per potentiam principum et astutiam pseudo predicatorum, quibus se defendent a bonis. Cum enim non potuerint eos per blandimenta seducere, oppriment per tormenta. Unde dicit:   et aculei , id est violentie,   in caudis eorum , id est in principibus temporis illius. Item aculei in caudis eorum, id est blasphemie et astute argutie et in fine predicationis eorum. Sicut enim aculeis pungitur equus vel asinus, ut recalcitret, sic illi falsi predicatores sanctos illos qui tunc erunt et argutiis et blasphemiis pungent, si quo modo possent eos movere ad iram et a recta semita facere deviare. Sed frustra iacitur rete ante oculos pennatorum, ut dicitur Prv. 1.   Et potestas earum. He c decima conditio, scilicet potentia nocendi, quam habebunt principes et pseudo predicatores illius temporis. Unde dicit et   potestas earum locustarum , id est precursorum Antichristi   nocere hominibus , id est ad nocendum carnalibus, humum sapientibus,   mensibus quinque , id est omni tempore, sicut supra expositum est.   Et habebant. Hi c ponitur undecima conditio, scilicet instigatio, seu suggestio Diaboli. Ipso enim procurante et instigante, facient hec principes et pseudo predicatores. Et ad quid tendent? Scilicet ad oppressionem sanctorum monstrat per que potuerunt hoc, scilicet per Diabolum. Unde dicit et   habebant omnes, pr edicti Antichristiani, id est locuste et capita et caude eorum, hoc est pseudo predicatores et doctores eorum et principes eis assentientes et eos defendentes,   super se regem, qu em ipsi sibi constituerant et   Angelum abyssi , id est Diabolum qui est de abysso Inferni, id est sine bysso et candore omnis boni etsi aliquando se transfiguret in Angelum lucis, 2Cor. 11. Diabolus autem dicitur rex super omnes filios superbie,   cui nomen Hebraice Laabadon. Al iqui libri habent   Aabadon. Se d vera littera est Laabadon. Unde Hieronymus dicit   Laabadon, Hebraicum et interpretatur exterminans; Abadon vero Grecum et interpretatur iudicans. Un de cum postea ponitur idem nomen in Greco apolleon et in Latino exterminans, patet quod non debet esse Abadon, sed Laabadon. Grece autem apollion, id est quod Laabadon et eadem interpretatio, scilicet exterminans et Latine habens nomen exterminans, tres linguas solemnes ponit, ut in omni lingua versutia Diaboli intellecta vitetur. Et hoc precipue, quia in triplici lingua, evangelica doctrina scripta est. Mattheus enim in lingua Hebraica, Lucas et Ioannes in Greca, Marcus vero scripsit in Latina. Unde et titulus domini super crucem, hac triplici lingua scriptus fuit, Io. 19. In omni igitur lingua nomen Diaboli significat exterminans. Quia de omnibus aliquos exterminat, id est extra terminos Catholice fidei ponit et in terram exterminii in Infernum, quia exules a patria sua relegat. Unde Ps.   exterminavit eam aper de sylva , id est Antichristus, qui dicitur aper propter ferocitatem. Sylvaticus autem seu Sylvester dicitur propter inhumanitatem. Sap. 3 : «  ab itinere iusto abierunt in exterminium , id est in Infernum, ad quem Diabolus multos trahet. Unde Iob. 21 : «  ipse ad sepulchra ducetur et in congerie mortuorum vigilabit: du lcis fuit glareis Cocyti et post se omnem hominem trahit et ante se innumerabiles.   Ve unum abiit , id est tribulatio que sub tuba quinti Angeli continetur.   Et ecce veniunt adhuc duo ve post hec , id est due tribulationes que sub tubis sexti et septimi Angeli continentur. De quibus consequenter dicit.   Et sextus Angelus etc. Ecce post singularem descriptionem quinque Angelorum consolantium Ecclesiam in quinque persecutionibus predictis, subiungit Ioannes de sexto Angelo. Et hec est secunda pars huius capituli, in qua ostenditur acerbitas persecutionis future sub Antichristo. Et dicuntur hic septem, que fient in illa misera persecutione. Primo ostenditur potestas et conatus Demonum ad nocendum et duratio malitie eorum, ibi:   qui parati sunt. Se cundo ostenditur malus profectus eorum, ibi:   et ceciderunt . Tertio ostenditur numerus Demonum, ibi:   et numerus equestris. Qu arto agit de numero equorum Diaboli, ibi:   et vidi equos. Qu into de armatura equitum, ibi:   et qui sedebat . Sexto de potestate equorum, ibi:   et capita equorum. Se ptimo ostenditur damnatio infidelium, ibi:   et ceteri homines. Di cit ergo et   sextus Angelus , id est sextus ordo predicatorum, qui tempore Antichristi erit,   tuba cecinit , id est dulciter et terribiliter predicabit. Dulciter bonis; et hoc innuitur in cantu. Et terribiliter malis et hoc innuitur in tuba. Et talis debet esse omnis predicator, ut sit dulcis per consolationem et promissionem et terribilis per consummationem et asperam reprehensionem. Et sic primus Angelus dicitur,   tuba cecinit. Et audivi vocem unam , id est intellexi per spiritum futura predicationis, procedentem   ex quatuor cornibus altaris aurei , id est ex quatuor Evangeliis que sunt cornua, id est protectio altaris aurei, in qua offertur omnis oblatio que accepta est Deo. De quo altari dicit Ps.   tunc acceptabis sacrificium iustitie, oblationes et holocausta; tunc imponent super altare tuum vitulos. Qu od dicitur aureum, quia Ecclesia rubea est per caritatem, fulgida per castitatem. Sap. 4 : «  o quam pulchra est casta generatio cum claritate. Item solida per patientiam, ductilis per obedientiam, sancta per predicationem, ponderosa per maturam conversationem,   quod est ante oculos Dei , id est quam Ecclesiam semper respicit Deus oculis misericordie. Sap. 4 : «  gratia Dei et misericordia Dei est in sanctos eius et respectus in electos illius. Ps .   oculi domini super iustos. Dt . 11 : «terra ad quam gradieris possidendam non est sicut terra Egypti, de qua existi, ubi iacto semine in hortorum morem aque ducuntur irrigue; sed montuosa est et campestris, de celo exspectans pluviam, quam dominus Deus semper invisit: et oculis illius in eo sunt a principio anni usque ad finem eius. Item nomine eius altaris intelligitur Christus, super quem omnis oblatio est accepta Deo. De quo dicitur Ex. 20 : «  altare de terra facies , id est Christum de virgine educes. Et dicitur aureum propter divinitatem, sapientie claritatem, vel caritatis puritatem, vel obedientie facilitatem, vel propter doctrine severitatem. Quatuor cornua altaris sunt predicatores quatuor Evangeliorum, per quos debet Christus elevari, qui debent Syriam, id est mundi superbiam ventilare, que debent intingi sanguine agni, id est fide et memoria dominice passionis. Que dicuntur quatuor, quia debent de Christo predicare, ut dicit Glossa 4 : «nativitatem, passionem, resurrectionem et admirabilem ascensionem. Omnia alia ad hec quatuor referuntur. Duo prima sunt infirmitatis. Duo alia sunt potestatis. De istis cornibus dicitur in Ps.   omnia cornua peccatorum confringam (id est malos Antichristi predicatores) et   exaltabuntur cornua iusti , id est boni predicatores Christi. Vox una quam audivit Ioannes est concordia predicatorum et ad unum. Dicit ergo et   audivi aure cordis, id est intellexi spiritu revelante vocem unam, id est concordie doctrinam,   ex quatuor cornibus altaris aurei , id est ex universis predicatoribus Christi procedentem,   quod est ante oculos Dei ut f ilii ante patrem, id est in beneplacito patris. Mt. 17 : «  hic est filius meus dilectus in quo mihi complacui. Item ut advocatus ante iudicem. 1Io. 2 : «  si quis peccaverit, advocatum habemus apud patrem, dominum nostrum Iesum Christum iustum. Beatus Bernardus , securum habes, o homo accessum ad Deum: ubi habes filium, habes matrem. Filius ostendit patri latus et vulnera. Mater ostendit filio pectus et ubera. Nulla certe potest esse repulsa, ubi tot occurrunt caritatis insignia. Ideo clamat Ecclesia in Ps. protector noster aspice, Deus et respice in faciem Christi tui, vocem, dico, dicentem sexto Angelo, id est ordini predicatorum tempore Antichristi futuro, qui habebat tubam, id est qui habebat officium predicandi, solve quatuor Angelos, id est Demones universos predicat solvendos, ut homines cautiores reddantur,   qui alligati sunt divina virtute, in flumine magno Euphrate, id est in malignorum hominum societate, seu congregatione. Euphrates enim fluvius profundus est et impetuosus currens per Babylonem et interpretatur humus, vel pulverulentus, vel crescens: et significat amatores huius mundi, qui sunt profundi in astutia et impetuosi in malitia et currunt per seculum ex avaritia in humo et pulvere, in carnalibus deliciis et in temporalibus divitiis crescentes. In hoc sunt alligati omnes Demones, quia in istis habitant quasi in propriis domiciliis. Nec adhuc permittuntur aperte pro sua voluntate desevire in bonos, quod tamen fiet tempore Antichristi; et tunc solventur Demones, id est sevire crudelius et apertius permittentur in bonos. Et bene dicuntur fluvius magnus amatores mundi. Fluvius quidem, quia sunt fluidi per luxuriam, tumidi per superbiam, proclivi per avaritiam; et tamdem decurrent in mare, id est in amaritudinem Inferni. Eccles. 1 : «  omnia flumina intrant in mare. Ma gnus vero dicuntur vel propter multitudinem vel propter scientiarum magnitudinem. Quia maiores in seculo sunt his tribus vitiis, id est luxuria, avaritia, superbia irretiti. 1Io. 2 : «  omne quod est in mundo, aut est concupiscentia carnis, aut concupiscentia oculorum, aut superbia vite. Item Demones dicuntur Angeli, id est missi, quia mittuntur a Deo ad probationem bonorum a principe suo et sua propria voluntate, ad deceptionem et damnationem malorum. Quatuor autem dicuntur, quia per quatuor mundi partes, quatuor vitia principalia suggerendo discurrunt. Unde supra 7 : «  post hec vidi quatuor Angelos terre. Item per magnum fluvium Euphratem potest significari Baptismum, ubi Demones alligantur, quia ibi eorum potestas debilitatur et vincula peccatorum solvuntur. Unde Ex. 15 : «  ingressus est Pharao eques cum curribus et equitibus eius in mare et reduxit super eos dominus aquas maris. Item Euphrates fluvius potest dici sanguis et aqua que de latere Christi in Ecclesia exierunt. De quo Ez. 47 : «  ecce aque redundantes a latere dextro, cum egrederetur vir ad orientem , id est Christus ad immortalitatem, per ostium mortis, ubi ligati sunt Demones, quia ibi debilitata est eorum potestas. Unde sequitur bene in Ez.   qui habebat funiculum in manu sua, qu o scilicet Demones ligarentur et fuerunt ligati usque hodie, sed in fine, id est in tempore septimi Angeli et sexte tube, id est in sexto statu Ecclesie, id est in tempore Antichristi solventur, quia minus refrenabuntur a Deo et magis permittentur sevitiam suam eiicere in bonos.
marg.| Unde sequitur et soluti sunt , id est solventur. Preteritum pro futuro: vel soluti sunt iam in Dei presentia   quatuor Angeli , id est Demones universi, qui dicuntur quatuor ratione predicta, vel propter quatuor suggestiones quas faciunt in ordinandas et corrumpendas quatuor anime affectiones, ut anima sit intemperata, amet que non decet, timeat que non oportet, gaudeat vane, doleatque vanius, ut dicit beatus Bernardus . Vel propter quadruplicem modum temperandi. Est enim quedam tentatio gravis et occulta, quedam gravis et aperta; quedam levis et occulta; quedam levis et aperta, sicut beatus Bernardus , super illud,   non timebis a timore nocturno. Ecce prima.   A sagitta volante. Ecce secunda.   A negotio perambulante in tenebris. Ec ce tertia.   Ab incursu et Demonio meridiano. Ecce quarta.   Qui parati erant, paramento malitie et astutie diligentis,   in horam et diem et mensem et annum et in omni tempore diei, mensis et anni, sine interpolatione et sine termino: quasi dicat: nulla pars est in die vel mense vel anno, in qua Demones non sint parati ad nocendum; numquam enim dormiunt. 1Pt. 5 : «  vigilate, quia adversarius vester Diabolus tamquam leo rugiens circuit querens quem devoret. Iob. 30 : «  qui me comedunt non dormiunt. Vel in his nominibus exprimuntur conatus et diligentia Demonum ad nocendum: qui statim ut soluti sunt dicuntur parati in horam et mensem et diem et annum, id est in tribus annis et dimidium: tantum enim durabit persecutionis illius acerbitas: ut per horam dimidius annus significetur, per alia tria tres anni. Et quia primo ponitur hora, postea dies, postea mensis, postea annus, significat qualiter illius processus persecutionis semper crescendo procedet. In principio gravis erit, sed in secundo gravior, in tertio gravissima et in fine omnino deseviet ille iniquus, ut vix omnino possit ab aliquo sustineri. Unde Iob. 40 : «  stringet caudam suam , id est ultimam malitiam,   quasi cedrum. Et 41 : «  sub ipso erunt radii solis et sternet sibi aurum quasi lutum. Se mper ergo parati referuntur Demones, ut nos semper parati esse studeamus, ne imparati inveniamur. Mt. 25 et   vos estote parati. Quanto ergo potestas Diaboli decrescet in tempore, tanto crescet in malignitate. Unde Ier. 12 : «  ve terre et mari, quia descendet Diabolus ad vos habens iram magnam, sciens, quia modicum tempus habet. Si c tentatio Diaboli in fine crescit: et hoc est signum quod debet cessare tentatio, quando incipit aggravari. Unde Demones quando exibant ab obsessis corporibus gravius affligebant. Ad quem autem finem tendant Demones in suis tentationibus et ad quid tendat Antichristus, ostendit Ioannes cum subditur,   ut occiderent tertiam partem hominum, pr ius morte peccati et postea morte Inferni. Tertiam partem hominum vocat omnes reprobos, ut dicit Glossa, in quos habebunt potestatem. Prima pars sunt innocentes. Secunda penitentes. Tertia reprobi in malitia pertinaces: et hos occidet, ut supra 8 : «  tertia pars terre combusta est. Et tertia pars arborum concremata est. Et numerus equestris. Hi c ostenditur Ioanni numerus equorum Diaboli et equorum Dei, secundum unam expositionem. Et sic in solutione quatuor Angelorum ostenditur libertas diabolice potentie tempore Antichristi. Ita in visione equorum et equitum ostenditur nocumentum malitie. Equi Diaboli sunt predicatores Antichristi; equites vero sunt ipsi Demones, qui ducunt eos quocumque voluerunt. Equi Dei sunt predicatores Christi; equites sunt boni Angeli, qui regent eos et defendent. Triplici autem ratione ostenditur Ioanni numerus equorum et equitum Dei post ostensionem equorum et equitum Diaboli. Primo, ne visa multitudine malorum desperarent sancti. Sic fecit Eliseus 4Rg. 6 : «puero suo nimis timenti visa multitudine Syriorum qui obsidebant Samariam, per orationem suam aperuit oculos et vidit, quod mons erat plenus equorum et curruum igneorum in circuitu Elisei. Item secundo, ut consolarentur boni super solutionem Demonum; quia etsi solvendi sunt tunc Demones, non permittentur omnino facere quod volunt, sed per bonos Angelos cercebuntur et per eosdem servabuntur electi. Item tertio ne illi qui stabunt tunc possint presumere de suis viribus et se solos inter pressuras stabiles remansisse. Sicut Elias qui dixit : « zelo zelatus sum pro domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum domini filii Israel, altaria tua destruxerunt et prophetas tuos occiderunt gladio et relictus sum ego solus. Et dictum est ei, dereliqui mihi septem millia virorum, quorum genua non sunt incurvata ante Baal ». Primo ponitur numerus equorum Diaboli et signatur per vicies millies: postea ponitur numerus equorum Dei et signatur per dena millia. Et plures sunt mali, quam boni; ideo maiori numero designatur numerus equorum Diaboli quam equorum Dei. Utrobique tamen ponitur finitum pro infinito. Utrobique ponitur mille qui est numerus cubicus, id est habens tres dimensiones. Nam decies decem decies, faciunt mille: et illi peccant in tribus: scilicet in Deum, in proximum et in seipsos. Isti autem vivunt sobrie pie et iuste, sobrie sibi, pie Deo, iuste proximo. Item illi habent trinam dimensionem malitie: scilicet concupiscentiam carnis et concupiscentiam oculorum et superbiam vite. Isti autem habent trinam dimensionem bonitatis: scilicet fidem, spem et caritatem. Item denarius simpliciter ponitur ex parte bonorum, quia ipsi servant Decalogum preceptorum: sed denarius duplicatus ponitur ex parte malorum, scilicet vicies, quia binarius recedit ab unitate et sic significat transgressionem; unde binarius denarii transgressionem significat Decalogi. Mille enim perseverantiam significat. Bene ergo dicuntur equi Diaboli vicies millies, quia predicatores Antichristi erunt transgressores Decalogi habentes malitie dimensionem et in ea perseverantes. Boni vero dicuntur dena millia, quia in observantia Decalogi et in bona dimensione perseverabunt. Dicit ergo et   numerus equestris exercitus , id est numerus equorum exercitus, id est numerus equorum et equitum Diaboli   vicies millies et numerus equorum et equitum Dei dena millia, id est multi et infiniti, sed pauciores. Equi Diaboli sunt predicatores mali qui portant ubique Diabolum; equites sunt Demones qui ducunt eos, ut diximus. Equi Dei sunt boni predicatores. Equites Dei sunt Angeli. Et hec expositio de utroque exercitu simul, id est bono et malo, ponitur in Glossa et sumitur ex eo quod dicitur numerus equestris exercitus, nec additur Dei, vel Diaboli. Sed quare malos significat per adverbia, bonos vero per nomina? Solutio. Ad ostendendum, quod malum non stat per se, sed coalescit in bono, ut dicit Augustinus;   bonum vero per se stat. Item queritur quare exercitus tam bonorum quam malorum designetur per numerum significantem et non per numerum numerantem? Nam numerus hic positus non numerat exercitum Demonum vel Angelorum, sed tantum signat. Nam multo plures sunt mali, quam vicies millies; et boni multo plures quam dena millia. Ad hoc dicimus quod numerus significans magis exprimit qualitatem utriusque exercitus quam numerus numerans. Per numerum enim hic positum ostenditur quales sunt illi et isti, ut diximus: quod non fieret per numerum numerantem. Aliqui intendunt, per hos numeros, tantum malos designari. Nam cum sint tantum tres ordines Angelorum, ad decimum, qui cecidit, decem millia referuntur: per millies vero qui est numerus multiplex, Demonum multitudo signatur: per vicies vero qui bis decem continet, ostenditur decimus ordo ex Demonibus et malis hominibus duplicatus. Nihil ergo aliud est vicies millies, dena millia equestris exercitus, nisi quod decimus ordo ex malis hominibus et Demonibus duplicatus innumerabilis et quasi infinitus existit, qui contra Ecclesiam tempore Antichristi pugnabit. Modo autem conservat Deus Ecclesiam suam. Alii dicunt, quod per utrumque numerum designantur boni: per vicies designantur sancti novi testamenti, qui decem mandata legis dupliciter servant, scilicet corde et opere et secundum litteram et secundum spiritualem intellectum et perfecti sunt in iustitia. In vicenario est duplex observantia Decalogi et in millenario perfecta iustitia monstratur. Per dena millia significantur sancti veteris testamenti qui legem ad litteram servaverunt, utpote umbram futurorum. Et quia contra utrosque Diabolus bellum habuit, ideo per hos numeros etiam exercitus numerus Demonum et malorum hominum, per quos pugnat Diabolus, designantur. Omnes istas expositiones innuunt Glosse, sed satis obscure.
marg.| Sequitur et audivi numerum eorum , id est intellexi quid numerus eorum significaret.   Et ita vidi equos in visione sicu t dixit supra, secundum numerum equitum, numerum tam bonorum quam malorum. Per hoc, quod dicit,   vidi in visione, no ta hic: non corporaliter, sed tantum spiritualiter. Vel sic:   et ita vidi equos in visione ; id est sicut equites, id est sicut Demones intendunt ad destructionem Ecclesie,   sic vidi equos , id est malos predicatores, laborare ad destructionem Ecclesie. Nam equi et equites, in prelio ad idem tendunt, sed equi per equites ducuntur. Sic Antichristiani per Demones, contra Ecclesiam malignabuntur.   Et qui sedebant. Hi c agitur de armatura istorum equitum, que duplex est: una ad muniendum, altera ad expugnandum: tamen hic non agitur nisi de armatura munitionis. Quia Diabolus nullum potest vulnerare nisi Deo volente; et ideo cassa esset armatura impugnationis. Dicit ergo et   qui sedebant super eos equo s, id est predicatores Antichristi,   habebant loricas igneas et hyacinthinas et sulphureas. Pr ima furor ire ferventis in principibus. Secunda simulatio sanctitatis in predicatoribus. Tertia fetens doctrina in prelatis, qui tunc erunt. Et huic triplici persecutioni convenit hec triplex qualitas armature equitum, id est Demonum, qui super istos equos sedebunt. Diximus enim, quod equi sunt falsi predicatores ultimorum temporum, equites sive sessores eorum Demones, qui dicuntur habere hanc triplicem armaturam, qua se et equos muniunt. Per loricas significatur duritia obstinationis et scientiarum perplexitas, que dicuntur ignee propter iracundie fervorem, que erit in principibus contra Ecclesiam. Item dicuntur   hyacinthine, pr opter simulationem sanctitatis, que erit in predicatoribus. Hyacinthus enim habet colorem similem celo. Item dicuntur   sulphuree prop ter doctrine fetorem, que erit in prelatis et doctoribus temporis illius. Dicit ergo et   qui sedebant, scilicet Demones super eos, id est falsos predicatores,   habebant loricas , id est duritiam obstinationis et scientiarum perplexitates,   igneas , id est igne iracundie accensas et   hyacinthinas , id est sanctitatis simulatione coloratas et   sulphureas , id est perversa doctrina fetentes. Hec dicuntur habere equites, id est Demones, qui habebant ea in equis. Erunt ergo equi id est predicatores et ministri Antichristi, obstinati, iracundi, simulati, heretici. Vel aliter. Equi sunt predicatores, ut diximus, lorice sunt omnes ministri eius, quibus quasi lorica corpus suum tegitur et munitur, ne sagitta verbi Dei vulneretur. Unde quilibet malus est una macula lorice huius, qui coniuncti ad invicem contra Ecclesiam faciunt loricam Diaboli, qua corpus eius munitur. Unde Iob. 41 : «corpus eius, quasi scuta fusilia, compactum squamis se prementibus, una uni coniungitur et nec spiraculum quidem incedit per eas ». Quod Iob dicit ‘scuta’, vocat Ioannes ‘loricas’. Iste lorice dicuntur ignee, hyacinthine, sulphuree, quia ministri Antichristi erunt cupidi, superbi, luxuriosi. Nam per ignem cupiditas, per hyacinthum superbie vanitas, per sulphur fetor luxurie designatur et maxime luxurie contra naturam, propter quam pluit dominus ignem et sulphur. Gn. 19 : «omnes etiam, qui tales sunt computantur in familiam Antichristi: propter quod dicit Ioannes in prima canonica capitulo 21 : «  sicut audistis, quia Antichristus venit et nunc Antichristi multi sunt. Be ne ergo dicit,   qui sedebant super eos , id est Demones falsi predicatoribus insidentes et eos regentes, habebant loricas, id est ministros se protegentes et munientes. Igneos, igne cupiditatis accensos et hyacinthinos, id est vanitate superbie elatos. Hyacinthus enim colorem habet aureum et ideo significat vanitatem et sulphureas, id est luxuria fetentes. Hic etiam bene dicuntur habere Demones quasi arma, quia his vitiis impugnant Ecclesiam, unicuique suggerendo id in quo ipsius animum magis declinare concupiscunt.
1 1Io. 2.
marg.| Sequitur et capita. Postquam egit de armatura equitum Ioannes, agit de potestate et virtute equorum, incipiens a capite ipsorum, que sunt heresiarche doctores et ceteri maiores inter eos   erant , id est erunt   tamquam capita leonum. In quo notatur superbia crudelitatis et aperta malitia. Nam maiores inter eos armabuntur contra Ecclesiam, superbia, crudelitate et aperta malitia. Unde Ier. 6 : «crudelis erit et non miserebitur. Hoc de potestate eorum et convenit etiam membris et de ore ipsorum, id est de predicatione et doctrina falsorum predicatorum, procedit ignis avaritie et fumus superbie et sulphur luxurie. Vel   ignis furoris, odii et iracundie et   fumus erro ris et cecitatis faciens mentes hominum caligare, ne possint veritatem agnoscere.   Et sulphur verba maledictionis et blasphemie. Item   ignis invidie et   fumus idolatrie.   Et sulphur , id est fetor blasphemie. Item   ignis , id est malitia comminationis et   fumus , id est obscuritas simulationis et   sulphur , id est fetor corrupte eruditionis: et ab his tribus plagis occisa est tertia pars hominum, id est reprobi, quia aliis duabus partibus, id est innocentibus et penitentibus, non nocebunt he plage, immo proderunt potius, iuxta illud Rm. 8 : «  omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt sancti. Item prima pars hominum sunt perfecti. Secunda sunt proficientes. Tertia incipientes, sive imperfecti; et his pro maiori parte nocebunt he tres plage. Item prima pars hominum sunt illi, qui inceperunt penitentiam et compleverunt et in gratia decesserunt; et his debetur Paradisus. Secunda pars sunt qui inceperunt penitentiam, sed non compleverunt et in gratia decesserunt et his debetur Purgatorium. Tertia pars sunt illi, qui nec inceperunt, nec compleverunt et tamen peccaverunt; his debetur Infernus et his nocebunt he tres plage. Item prima pars illi sunt, qui latitabant in speluncis et cavernis, propter metum Antichristi. Secunda illi, qui audacter confitebuntur et predicabunt Christum. Tertia illi, qui aperte negabunt; et hec tertia pars ab his plagis occidetur et de igne et de fumo et de sulphure, que procedent de ore ipsorum. Hic determinat, que sunt ille partes et tres plage. Unde ponitur Prv. 1.   Potestas enim equorum etc. Hic ostendit Ioannes in quo sit potestas predicatorum Antichristi: et ponit duo in quibus consistit potestas eorum: scilicet in ore et in cauda, scilicet in predicatione. Per caudam, que tegit turpitudinem, simulatio intelligitur; et hec est potestas Antichristi,   equorum , id est predicatorum Antichristi,   in ore eorum est. Glossa 1 : «  in mala predicatione. Et caudis eorum , id est occultis deceptionibus, si aperte nequeunt. Et bene dico, quod in caudis habent potestatem nocendi. Nam cauda eorum similis serpentibus, qui blandiuntur facie, occulte mittunt venenum. Item per os equorum intelligitur persuasio, sive comminatio, seu promissio predicatorum; per caudas intelligitur malitia ministrorum, qui occident sanctos et his duobus consistet tota potestas predicatorum Antichristi, scilicet falsa persuasione et in malitia eorum. Dicit ergo,   potestas equorum , id est malorum,   in ore eorum est , id est in fallenti persuasione eorum et   in caudis eorum , id est malis ministris,   nam caude eorum , id est ministri, qui sequuntur predicatores ad faciendum voluntatem eorum,   similes sunt serpentibus, qu ia non querent nisi pulverem terrenorum. Mich. ult.   lingent pulverem sicut serpentes. Is . 65 : «  serpentis pulvis panis eius, Ps. inimici eius terram lingent. Gn. 3 : «  terram comedes omnibus diebus vite tue. Item per os significatur rationum inductio, per caudas temporalium donorum largitio, que data sunt homini ad velandum et supplendum defectum. Et per hec duo, id est per inductionem rationum et per largitiones donorum, multos subvertent. Et ideo bene dicit, quod   potestas equorum, in eorum ore est , id est in rationum inductione et   in caudis eorum , id est in dona temporalia eorum,   similes serpentibus, qu ia in fine venenum mortiferum infundunt, quo dantes et recipientes occiduntur, licet placeant quando recipiuntur. Item per os intelligitur gula. Unde Eccles. 6 : «  omnis labor hominis in ore eius, sed anima eius non implebitur. Pe r caudam vero accipitur luxuria. Unde legitur iudicum 15 : «quod   Samson cepit trecentas vulpes et caudas earum ligavit et faces ligavit in medio, quas igne succendens dimisit, ut illuc et huc discurrerent. In his duobus multum consistit potestas Diaboli et ministrorum eius. Nam per hec duo vitia multi corrumpuntur. De quibus dicitur Prv. 30 : «  sanguisuge , id est Diaboli sanguinem sugentis,   due sunt filie, que semper clamant, affer, affer ; scilicet gula et luxuria. Et bene dicuntur caude similes serpentibus, quia luxuria in principio habet voluptatem, sed postea penitudinem. Unde quidam sanctus cum tentaretur de luxuria, dixit,   non emo tanti penitere, habentes capita , id est principes, qui presunt ministris et   his nocent , id est auctoritate et violentia eorum. Vel capita eorum sunt doctores falsorum philosophorum, scilicet Plato, Pythagoras et huiusmodi, quorum dictis corroborabunt sententias suas et   in his nocebunt , id est decipient formando per eos doctrinam suam et   ceteri homines, qui non sunt occisi in his plagis predictis , id est reprobi contra quos Diabolus non faciet conatum suum per Antichristum, quia erunt omnino obedientes ei.   Neque egerunt penitentiam de operibus manuum suarum , id est de peccatis suis.   Ut adorarent Demonia post penitentiam et   simulacra aurea et argentea et erea et lapidea et lignea, que scilicet simulacra,   nec videre possunt, nec audire, neque ambulare , id est aliquem actum exercere.   Et non egerunt penitentiam ab homicidiis suis, neque a veneficiis suis, nec a fornicatione sua, nec a furtis suis. Om nes enim inquam peribunt morte eterna. Quamvis conatus Diaboli non sit contra eos, qui mortui sunt iam morte prima. Et tangit hic Ioannes Paganos idolis servientes. Sed queritur. Quare potius determinatur de equis, quam de equitibus? Solutio. Quia quicquid facient Demones, facient per malos predicatores. Item quare ponit fornicationem in singulari numero, cum alia vitia ponat in plurali? Solutio. Ad notandum, quod plures pereunt per fornicationem, quam per cetera predicta. Plus enim importat numerus singularis, quam pluralis; et sic dicitur nomen speciei, que omnibus convenit. Demonium interpretatur scientia. Unde Demonium aureum potest dici theologia, que in splendore et valore omnes scientias superat, sicut aurum cetera metalla. “Alie enim scientie sunt ancille et ipsa domina” sicut dicit Boetius in libro consolationum. Unde de illis potest intelligi illud Prv. 8 : «  misit ancillas suas, ut vocarent ad arcem , id est ad theologicum apicem, quo vix aut numquam potest ascendi nisi per illas. Item Demonium argenteum est legalis scientia que lucratur argentum, unde lucrativa scientia appellatur. Item Demonium est sermocinalis scientia, id est logica, que plus aliis resonat, immo etiam quasi mute essent alie nisi ab ista reciperent sonum. Item Demonium lapideum, est naturalis scientia, que est immutabilis, nec nobis subiacet, ut dicit Algazel et ideo dicitur lapidea. Item Demonium ligneum est moralis scientia, que sicut lignum formari potest. Qui ergo istas scientias addiscunt, tantum ut sciant vel sciantur, vel certe ut ditent vel ditentur, vel honorentur, nec alium finem ponunt in studio suo, proculdubio hi adorant Demonia, vel argentea etc. Et de his dicit Ps.   corrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis suis. Be atus Bernardus ,   quidam student, ut sciant: quidam ut sciantur et vanitas est: et quidam ut ditentur et cupiditas est: quidam ut edificent et caritas est: quidam ut edificentur et prudentia est. Ba ruch 3 : «  ubi sunt principes gentium , id est philosophi,   qui argentum thesaurizant et aurum, in quo confidunt homines et non est finis acquisitionis eorum, qui argentum fabricant et soliciti sunt, nec est inventio operum eorum? Et r espondet.   Exterminati sunt et ad Inferos descenderunt. Item   simulacra poss unt dici multi prelati. Iuxta illud Za. 11 : «  o pastor et idolum et derelinquens gregem. Dicuntur autem   aurea per avaritiam,   argentea propter apparentiam,   erea prop ter impatientiam,   lapidea propter duritiam,   lignea quia materia sunt ignis infernalis, qui sunt tales. Is. 30 : «preparata est ab heri Tophet, regi, profunda et dilatata. Nutrimenta eius ignis et ligna multa. Bar. 5 : «cum sint lignea et inaurata et inargentata, scietur postea et falsata sunt a gentibus universis et regibus, que manifesta sunt, quia non sunt dii, id est veri prelati, sed opera manuum hominum. Hec simulacra adorant, qui tales prelatos adorant, honorant et eis serviunt propter divitias temporales, vel honores seculares. De quibus Ps. dicit: confundantur omnes qui adorant sculptilia et qui gloriantur in simulacris suis. Item similes illis fiant, qui confidunt in eis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam ( Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83b&chapitre=83b_9)

Notes :