Capitulum 6
Numérotation du verset
6,1
marg.|
{538a}
Et vidit quod aperuisset
etc. Hic incipit tertia pars huius secunde visionis, in qua ostenditur septuplex status Ecclesie; et continet duo capitula, sextum scilicet et septimum. Dividitur autem hec tota pars in septem partes secundum numerum sigillorum et statuum Ecclesie. Sigillorum enim apertio nihil aliud est quam statuum Ecclesie manifestatio. In hoc autem sexto capitulo continetur apertio quinque sigillorum et in parte apertio sexti: et secundum hoc, istud capitulum dividitur in sex partes. Prima pars est de primo statu Ecclesie, qui fuit tempore apostolorum; qui significatur per equum album, cuius sessor est Christus, qui primum sigillum aperuit Ecclesie primitive, id est resurrectionem mortuorum, que latebat in Scriptura, que significatur per Aaron. Et ob hoc necesse fuit ut primo predicaretur resurrectio, ut credita resurrectione minus timeretur passio et postea videant Christum viventem et morientem. Unde certi erant de eius humanitate, de divinitate autem ipsius certificati fuerunt in resurrectione: et ideo primo debuit predicari, ne inanis et vacua esset fides eorum. Dicit ergo et vidi oculo interiori, quod aperuisset agnus, qui solus hoc potuit, quia ipse est solus Dei virtus et Dei sapientia, 1Cor. 1. Unde Sap. 7 : «ipse sapientie dux est et sapientium emendator. Item in eodem 8 : «doctrix est discipline et electrix operum illius.
marg.|
{538b} Unum de septem sigillis, id est quod complesset quicquid de ipso usque ad ascensionem in veteri lege sigillatum fuerat id est obscure predicatum. Et audivi auditu interiori, unum de quatuor animalibus, scilicet Marcum, qui primus est in hac visione et specialius agit de resurrectione Christi. Unde Glossa dicit, unum, id est Ioannem. Sed hic dicit Glossa, quia Ioannes divinitatem Christi apertius et altius intonuit quam ceteri, virtute cuius Christus a morte resurrexit: de qua resurrectione Marcus apertius scripsit: et per hunc primus ordo predicatorum significatur, qui corporalem Christi resurrectionem et Ecclesie spiritualem predicavit. Dicens, tamquam vocem tonitrui, id est evidenter et terribiliter et mirabiliter. Multa enim mirabilia et terribilia predicaverunt et fecerunt apostoli. Vel magnus dominus quando ipsi predicabant. Unde: stupebant autem omnes et mirabantur adinvicem dicentes: nonne ecce omnes, qui loquuntur Galilei sunt? Et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram, in qua nati sumus, sicut omnes audiunt tonitruum. Unde Ps. vox tonitrui tui in rota, id est in orbem terrarum. Deinde quid dixerit primum animal ostendit. Veni, ostendendo et vide, intelligendo. Vel veni a figuris umbras abiiciendo et vide rei complete veritatem intelligendo. Hbr. 10 : «umbram habens lex bonorum futurorum, non ipsam imaginem rerum. Item veni, fide. Et vide, spe, id est clare intellige. Is. 7 : «secundum aliam litteram, nisi credideritis non intelligetis et vidi, hoc audito et ecce equus albus, id est primorum predicatorum cetus, qui dicitur equus propter securitatis audaciam contra tentationum et tribulationum insultus. Et propter fortitudinem qua fortius sustinebant adversa propter audaciam predicationis, qua audacter predicabant vera. Unde Iob. 39 : «numquid prebebit equo fortitudinem, aut circumdabit in collo hinnitum? Gloria narium eius terror, terram ungula findet, exultat audacter, in occursum pergit armatis, contemnit pavorem, nec cedit gladio. Item propter velocitatem currendi. Is. 60 : «qui sunt isti qui ut nubes volant? Habacuc 1 : «velociores pardis equi eius, id est predicatores hereticis. Item propter patientiam. Ps. bene patientes erunt, ut annuntient. Prv. 19 : «in patientia vestra possidebitis animas vestras. Sella huius equi est iustitia, que parat locum sessori, id est Christo. Ps. iustitia et iudicium preparatio sedis tue. Est. 6 : «homo quem rex honorare cupit, debet indui vestibus regis et imponi super equum, qui de sella regis est. Frenum quo ducitur equus huc et illuc, est obedientia. Ps. in camo et freno maxillas eorum constringe. Iac. 3 : «equis frenum in ore mittimus, ad consentiendum nobis. Equi sunt exempla sanctorum, quibus debent esse pedes muniti. Ct. 7 : «quam pulchri sunt gressus tui, in calceamentis, filia principis. Eph. 6 : «calceati pedes in preparatione Evangelii pacis. Calcaria quibus stimulatur equus timor et amor. 2Cor. 5 : «caritas Christi urget nos. Albus autem dicitur equus propter Baptismum quem predicabant, id est quo dealbata erant et quam albedinem innocenter vivendo servabant. De qua dealbatione dicit Ps. asperges me domine hyssopo et mundabor: lavabis me et super nivem dealbabor. Item Is. 1 : «si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur; et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt. Item dicitur albus propter maiorem claritatem cognitionis. Albedo enim inter omnes colores magis participat de lumine et apostoli plus habuerunt de vera cognitione. Unde eis dictum est spiritualiter, Mt. 5 : «vos estis lux mundi.
marg.|
Sequitur
et qui sedebat super illum,
Christus rector et dux illorum. Is. 33 : «dominus rex noster, dominus legifer noster, habebat arcum, id est sacram Scripturam, que dicitur arcus, quia castrum domini, id est Ecclesiam defendit et inimicos eius vulnerat et occidit: si tamen manu teneatur. Iob. 29 : «arcus meus in manu mea instaurabitur. Arcus fit ex duobus: ex duro ligno et chorda molli; et licet chorda sit mollis, tamen durum lignum inflectit. Lignum ergo est duritia veteris testamenti. Chorda est gratia novi. Vel chorda est misericordia. Lignum duritia scilicet iustitia quam flectit misericordia. Iac. 2 : «misericordia superexaltat iudicium. De hoc arcu dicitur Gn. 9 : «quales debeant ipsum portare. Ponam, inquit dominus, arcum meum in nubibus celi, id est iis, qui a terra sunt levati per contemptum terrenorum et desiderium eternorum: a quo sunt per compunctionem lucidi, per cognitionem clari, alti per contemplationem, placidi per predicationem, agiles per obedientiam, molles per compassionem, coruscantes per bonam operationem, tonantes per comminationem. Qui talis non est, non debet portare arcum, id est habere predicationis officium. Ex hoc arcu emittuntur sagitte, que quosdam vulnerant ad mortem et alios ad salutem. De quibus dicitur in Ps. sagitte potentis acute. Item: sagitte parvulorum facte sunt plage eorum. Is. 13 : «suscitabo super vos Medos, qui argentum non querant, nec aurum velint; sed sagittis parvulos interficient et lactentibus uteris non miserebuntur. Dt. 32 : «congregabo super eos mala et furorem meum complebo in eis. Item in eodem. Inebriabo sagittas meas sanguine et gladius meus devorabit carnes. 4Rg. 13 : «sagitta salutis super Syriam. 1Rg. 20 : «dixit Ionathas ad puerum suum, id est Christus studentibus, vade et affer mihi sagittas, quas ego iacio. Non quas iacit Aristoteles, vel Plato, vel inanis quelibet prophetia. Collegit autem puer Ionathe sagittas et attulit ad dominum suum. Quia studendum est ad honorem Dei, non ad lucrum mundi, vel laudem hominum. Quales autem sint iste sagitte dicitur 2Rg. 1: sagitta Ionathe numquam rediit retrorsum, id est numquam respicit temporalia. Et data est ei, id est sessori tenenti arcum. Corona, id est caro qua divinitas induta fuit, ut caput coronetur. Caput enim coronam portat et corona caput vestit; sic divinitas humanitatem et humanitas divinitatem vestit. Ct. 3 : «egredimini filie Sion et videte regem Salomonem in diademate quo coronavit eum mater sua, beatissima scilicet Maria in die desponsationis eius, id est in die incarnationis quando humanitas divinitati sociata est. Et exivit, a patre in ventrem et de utero in mundum. Mt. 2 et Mich. 5 et tu Bethlehem terra Iuda, nequaquam minima es in principibus Iuda; ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel: et egressus eius a principio, in diebus eternitatis. Utrumque exitum tangit: sed qualiter et qualis et ad quid exierit determinat, vincens, ut vinceret. Vincens naturam. Exivit, quia non de utero aperto, sed de clauso exivit, sicut in uterum clausum et non apertum intravit. Is. 7 : «ecce virgo concipiet et pariet filium. Ez. 44 : «porta hec clausa erit et non aperietur et vir non transibit per eam, eritque clausa principi. Is. 62 : «propter Sion non tacebo et propter Ierusalem non quiescam, donec egrediatur, ut splendor, iustus eius et salvator eius ut lampas accendatur. Sion interpretatur speculum; et significat beatissimam virginem Mariam, que est speculum totius Ecclesie. Et sicut speculum imaginem hominis etiam maioris se recipit totam sine fractione, vel lesione sue integritatis; sic beata virgo filium Dei in utero suo verum hominem multo maiorem se recepit sine lesione sue virginitatis et integritatis. Unde elegantissime dicit: donec egrediatur, ut splendor, iustus eius. Splendor egreditur a sole, sine solis lesione ac diminutione. Sic Christus e virgine. Unde cantat Ecclesia, sicut sidus radium profert, virgo filium pari forma: neque sidus radio, neque mater filio fit corrupta. Sic ergo vincens exivit, quia exiens naturam vicit. Et exivit ut vinceret Diabolum, carnem, mundum. Diabolum per humilitatem, carnem per virginitatem, mundum per paupertatem. Lc. 10 : «vade et tu fac similiter, si vis esse victor. De hoc enim proprie dicit Io. 13 : «exemplum enim dedi vobis etc. Item, data est ei corona spinea et exivit de Ierusalem, vincens Iudeos et Pilatum, ut vinceret mortem et Diabolum. De hac corona dicitur Mt. 27 : «plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius. De exitu dicitur Io. 19 et baiulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvarie, locum. Item, data est corona, id est universitas fidelium, qui ei adheserunt, ut corona capiti. Ps. exurge, domine Deus meus, in precepto quod mandasti et synagoga populorum circumdabit te. Ps. circumdederunt me sicut apes, que in omni flore dulcedinem inveniunt. Et exivit de angustia Iudee, vincens paucos de Iudeis quos convertit ad fidem. Ut vinceret in gentibus per predicationem apostolorum, convertendo eos ad fidem. Act. 13 : «vobis oportebat primum loqui verbum Dei: sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicatis vite eterne: ecce convertimur ad gentes. Item data est ei corona, id est corporis stola et exivit de hoc mundo per ianuas mortis: vincens ipsam mortem, ut vinceret Infernum spoliando ipsum. Os. 13 : «ero mors tua, o mors; morsus tuus ero, Inferne. Vincens, ut vinceret. Exivit, inquam, de mundo per contemptum ipsius, ut vinceret ipsum per predicationem. Aliter enim non potest vinci mundus, nisi per exitum ab eo: sed qui exit, debet exire totaliter, ut nihil de mundo secum ferat, nec de suo aliquid ferat, nec de suo aliquid in mundo relinquat. Quidam exeunt de mundo corpore, sed dimittunt in eo cor, id est affectum suum in mundo: qui licet corpore sint in claustro, tamen corde et cogitatione sunt in mundo. Sicut solet dici: corpus in choro, cor in foro. Et tales significantur per uxorem Loth, que post exitum de Sodomis, retro respiciens, mutata est in statuam salis. Gn. 29 : «statua figuram hominis habet et non veritatem; sicut claustralis cuius cor est in mundo, figuram habet monachi, sed non veritatem: unde, 1Rg. 19 : «nuntii Saul credentes invenire David in lecto suo, id est monachum in claustro, non invenerunt nisi statuam et pellem capre, id est habitum monachalem sine monacho. Similiter Petrus et Ioannes credentes invenire Iesum in sepulchro, non invenerunt nisi sudarium, Io. 20. Ideo Abrahe iam egresso de Chaldea dixit dominus, Gn. 12 : «egredere de terra tua. Et dicit Augustinus, egressus erat iam corpore, sed adhuc illuc tenebatur mente. Alii exeunt de mundo, sed non totaliter, quia non toto mundo. Quia licet corde et corpore exierint de mundo quo ad divitias, tamen cor eorum occupatur deliciis mundi et sepe cogitando de divitiis quas habebant in mundo, penitent exivisse de mundo. Et tales significantur per Iudeos, qui in deserto suspirabant ad ollas carnium Egypti. Unde Nm. 11 : «quis dabit nobis carnes ad vescendum? Recordamur piscium quos comedebamus in Egypto gratis, id est sine labore. In nobis mentem veniunt cucumeres, pepones, porrique et cepe et allia. Et supra parum, vulgus promiscuum quod ascenderat cum eis, flagravit desiderio carnium, iunctis sibi pariter filiis Israel. Alii exeuntes de mundo, portant secum multa de mundo. Quidam honores ipsius quos adhuc ambiunt in religione. Alii divitias, alii delitias, alii mores mundanos, verbi gratia, modum eundi seculariter, modum loquendi, modum comedendi et alios gestus seculares. Et tales significantur per Rachel, que furata est idola Laban et abscondit subter stramenta cameli, ut dicitur Gn. 31 : «que sunt idola Laban? Nisi honores mundi et divitie et delitie, quas multi abscondunt subter stramenta cameli, id est pannis claustri. Sed timendum est, quod dicit ibi Iacob: apud quemcumque inveneris deos tuos, necetur coram fratribus nostris. De hoc dicitur Is. 33 : «quis habitavit ex vobis cum ardoribus sempiternis? id est cum illis fratribus, qui habitant cum ardore sempiterno, id est caritate in Deum? Et respondet: qui ambulat in iustitiis, id est extra obedientiam et loquitur veritatem, non vanitatem. Qui proiicit avaritiam ex calumnia, id est amorem rei temporalis calumniosum et excutit manus suas ab omni munere, recipiendo et etiam dando. Qui obturat aures suas, ne audiat sanguinem, id est detractionem ubi sanguis effunditur et claudit oculos suos ne mala videat: hic habitabit in excelsis: quasi dicat: qui mundum et mores mundi, omnia dimiserit, hic poterit habitare in claustro. Item Is. 14 : «perdam Babylonis nomen, id est verba secularia et reliquias, id est gestus seculares et progeniem, id est opera secularia et germen, id est secularia desideria. Hoc est quod dicitur ad Titum secundo, abnegantes impietatem, id est cupiditatem et secularia desideria, sobrie et pie et iuste vivamus in hoc seculo. Sobrie nobis, pie Deo, iuste proximo. Et hoc est quod dicitur Abrahe, Gn. 12 : «egredere de terra, id est de carne tua et de cognatione, id est de parentela tua et de domo patris, id est de amore mundi; et sic veni in terram quam monstravero tibi. Et cum aperuisset etc. Hec est secunda pars huius capituli, in qua agitur de secundo statu Ecclesie, qui fuit tempore martyrum. Apertio huius secundi sigilli, id est signaculi, est predicatio passionis Christi, que in lege sigillata erat. Et recte sequitur hoc sigillum ad precedens, id est apertio huius sigilli ad apertionem precedentis. Quia predicata resurrectione Christi, per quam innotuit esse Deus, multi de Iudeis crediderunt. Quibus invidens Diabolus, quia homines ascendebant illuc unde ipse ceciderat, movit contra eos graves persecutiones, que a morte Stephani inceperunt, ut dicitur Act. 7: unde oportuit dispergi credentes inter gentes, ubi graves sustinuerunt molestias, propter quod necesse fuit predicare domini passionem, ut exemplo eius nullus timeret mori pro domino, quia pro ipsis mortuus est. Equus iste fuit tyrannorum cetus: unde dicitur rufus, propter crudelitatem, sessor eius Diabolus. Magnus gladius est potestas nocendi et occidendi sanctos. Dicit ergo et cum aperuisset, ille idem qui precedens aperuerat, scilicet agnus sigillum secundum: id est consummasset passionem et ipsa rei evidentia ostendisset, quod sub lege clausum erat, audivi secundum animal, id est ordinem predicatorum, qui tempore martyrum passionem Christi predicaverunt. Unde significatur per Lucam, qui specialiter scribit de passione domini. Dicens, veni et vide, ut prius, vel, veni, credendo quid dicitur et vide, id est et provide tibi et Ecclesie. Et exivit, ab amicitia Dei, in odium et persecutionem: vel exivit, ab occulta malitia cordis, in apertam sevitiam operis. Iuxta illud Ps. concepit dolorem et peperit iniquitatem. Alius equus superiori contrarius. Superior quidem erat bonus, scilicet cetus predicatorum; hic malus, scilicet cetus tyrannorum. Rufus, id est crudelis et sanguinolentus, sanguine sanctorum cruentatus. De quo Za. 1 : «vidi per noctem et ecce vir ascendens super equum Rufum; et qui sedebat super eum, scilicet Diabolum, qui tyrannos regit et ducit in mortem et oppressionem sanctorum. Datum est ei, id est a Deo permissum, ut sumeret pacem de terra, id est quietem mentis tolleret a terrenis. Glossa. Israel sabbatum recipit a munere. Egyptus vero percutitur muscarum multitudine. Is. 48 : «non est pax impiis, dicit dominus. Io. 17 : «in mundo pressuram, in me autem pacem habebitis. Vel sic: ut sumeret pacem de terra, id est illatis persecutionibus mentes bonorum ab amore terrenorum avelleret. Gregorius, cum mundus tot calamitates ingeminat, quid aliud nisi, ut fugiatur clamat? Lc. 12: putatis quod pacem veni mittere in terram? Non: dico vobis: sed separare, Deo permittente et Diabolo suggerente. Mt. 10 : «tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et exurgent filii in parentes et morte afficient eos. Io. 16 : «venit hora ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se prestare Deo. Et ut invicem se interficerent, gladio prave persuasionis, quo mutuo se occidunt multi. Iudith 7 : «mutua se cede truncabunt. Iosue 8 : «vociferantes pariter et mutuo se occursitantes, persecuti sunt eos, mali, scilicet bonos. Et datus est illi gladius magnus, id est potestas magna persequendi et occidendi sanctos. Et dicitur gladius magnus pro multitudine occisorum, quia multos occiderunt tyranni et pro magnitudine, quia non solum minores, imo maiores, sicut apostolos, occiderunt. Unde Lam. 2 : «dicit Ecclesia ad dominum. Iacuerunt in terra foris pueri et senes, virgines mee et iuvenes nostri ceciderunt in gladio, in die furoris tui, id est tempore quo permisisti tyrannos furere contra sanctos: quod tempus recte dicitur dies, quia tunc exibant sancti de tenebris presentis vite, in lucem vite eterne et etiam quia tribulatio illuminat bonos. Is. 28 : «sola vexatio dabit intellectum auditui. Primus equus fuit figuratus in innocentia Abel, Isaac et Iacob, David. Secundus in crudelitate Cain, Ismel, Esau, Saul et ceteris binariis, que ponit Petrus in itinerario suo. Primus Abel, Cain. Secundus Ne et gigantes. Tertius Abraham. Quartus Ismel. Quintus Iacob, Esau. Sextus Moyses et magi. Septimus David et Saul. Octavus filius Dei et Iudei. Nonus Simon magus, Petrus. Decimus Christus et Antichristus. Et de hoc equo et equite suo dicitur Ex. 15 : «equum et ascensorem proiecit in mare. Ut patet in Nerone et Valeriano et Maxentio, qui plusquam Paulus, Laurentius, Vincentius, auxiliabantur, etiam dum torquebant eos.
Numérotation du verset
6,5
marg.|
{545a} Sequitur
Et cum aperuisset sigillum tertium
etc. Hec est tertia pars huius capituli, in qua agitur de tertio statu Ecclesie et tertii sigilli apertione. Videns enim Diabolus se nihil proficere in occisione martyrum, sed magis eorum patientia et virtute Ecclesiam roborari, suscitavit hereticos, qui perverse exponentes Scripturam, hereses induxerunt. Et quia fere omnis heresis circa nativitatem Dei versatur, ideo necessarius fuit tertius ordo predicatorum, qui incarnationem domini predicarent: et ideo per tertium animal signatur Mattheus, qui expressius ceteris scripsit de incarnatione domini et nativitate eius. Et dicuntur in hac parte quatuor. Primo, quis sit equus tertius, scilicet cetus hereticorum. Secundo, quis sessor, scilicet Diabolus. Tertio quid teneat: quia stateram que est perverse Scripture expositio. Quarto ponitur consolatio fidelium, ibi et audivi. Dicit ergo : Et cum aperuisset, agnus, qui alia aperuit, sigillum tertium, id est ea que in tertio statu Ecclesie hoc est tempore hereticorum facta sunt ostendisset, vel ostendere previdisset. Audivi tertium animal, id est tertium ordinem predicatorum, per tertium animal designatum: qui scilicet tempore hereticorum predicavit et instruxit homines de incarnatione et nativitate, eliminans errores contrarios et astruens veram fidem, dicens, veni credendo eis que audis. Et vide, id est tibi provide. Et quare sit tibi providendum subiungit. Et ecce equus niger, id est cetus hereticorum sordibus peccatorum denigratus, sed rigore patientie exterioris, ne possit perpendi eius malitia, palliatus. Unde bene dicitur equus niger, quia nigredo provenit ex labore exteriori et carnis mortificatione, per quod calor naturalis extinguitur. Et ipsi modis omnibus nituntur extinguere fidem in aliis, qui est specialiter calor naturalis vivificans hominem interiorem. Hab. 2 : «iustus in fide sua vivit. Et iste equus proprie contrarius est primo: nam iste niger, ille albus est. Ille astruit fidem: iste destruit. Sessor illius Christus est. Sessor istius Diabolus. Frenum illius obedientia, vel laus divina, iuxta illud Is. 48 : «Infrenabo te laude mea, ne intereas ». Frenum istius inobedientia et Dei blasphemia. Sella illius iustitia, sella istius iniustitia. Ille ferratus est ferro patientie, iste deferratus sine patientia. Ille albus per innocentiam, iste niger per malitiam. Et qui sedebat super eum, scilicet Diabolus, qui regit et ducit alios quo vult: habebat stateram in manu sua, id est perversam Scripture expositionem, que statere comparatur. Quia sicut statera sine pondere de facili movetur huc atque illuc, sic Scriptura si non habeat pondus Catholice expositionis, fluctuat huc et illuc. Et sicut statera per astutiam falsi mercatoris potest male inclinari, sic Scriptura per astutiam falsi expositoris potest male exponi. Sed bonus doctor sequitur sanctorum expositionem. Unde Gn. 49 : «Issachar asinus fortis accubans inter fortes terminos ». Issachar interpretatur dominum commemorans et significat doctorem Catholicum, qui semper accubat inter terminos quos patres posuerunt, id est sequitur sanctorum expositiones. Iuxta illud Proverbiorum 22a : «Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui ». Iob. 14b : «Constituisti terminos eius, qui preteriri non poterunt ».
a Prv. 22, 28.
b Iob. 14, 5.
marg.|
Et signanter dicit
habebat stateram
quia heretici Scripturam habent et non habentur ab ea. Nam superbe ei dominantes, suo sensui eam coaptant. E contrario Catholici doctores non habent sed habentur a Scriptura. Quia habiliter subiiciunt se illi, captivantes intellectum suum in obsequium Christi, sicut dicitur 2Cor. Item dicit, in manu sua. Quia se ipsos mactando et iuxta littere superficiem operando affligunt. Sed totum hoc faciunt, ut videantur huiusmodi et sic facilius decipiunt credentes sibi: et de talibus dicitur Os. 12 : «Canaan in manu eius statera dolosa. De qua statera dicitur Prv. 21 : «Statera dolosa abominatio est apud Deum, pondus equum voluntas eius. Item statera quam Diabolus habet in manu sua, est tribulatio quam Deo permittente, bonos et malos affligendo ponderat. Ibi cognoscitur cito, qui sint gravioris ac levioris ponderis: qui ex tribulatione moventur murmurando vel peccando, leves sunt, nec sunt iusti ponderis et tales proiicit dominus. Qui autem non moventur, iusti ponderis sunt et tales ponit dominus in thesauros suos. Act. 14 : «per multas tribulationes etc.
marg.|
Sequitur. Et audivi tamquam vocem, scilicet Angeli existentis in medio quatuor animalium, id est vocem Christi, qui in medio predicatorum est, ut doctor eorum dicentium idem quod Angelus. Quia Angelus loquitur in animalibus. Et promittitur hic auxilium, sicut dicit Glossa. Quia in pugna hereticorum maius imminet periculum et ex promissione auxilii datur consolatio; quod diximus fieri in tertia parte capituli. Hec autem vox nihil aliud est quam concors doctrina predicatorum, quasi animali illa vox dicat, subiungit, bilibris tritici denario. Bilibris ad litteram est mensura capiens duas libras: et significat sacram Scripturam habentem duplicem intelligentiam, scilicet historicam et mysticam, sive litteralem et spiritualem. Igitur una libra est sensus spiritualis. Triticum vero, quia est cibus nobilium hominum, novum significat testamentum. Bilibris, ergo tritici, est intelligentia novi testamenti, duo sensus continens quasi duas litteras, scilicet naturale et spirituale. Hordeum quod est cibus rusticorum et iumentorum et duritiam habet in cortice, sed medullam interius dulcem, significat veteris testamenti Scripturam, que data est rudibus Iudeis et exterius in littera pretendit duritiam: sed interius continet suavem intelligentiam. Et quia vetus testamentum duos sensus habet sicut et novum, scilicet litteralem et spiritualem: et dicitur similiter bilibris hordei. Sed quia convenientia veteris testamenti tripartita est apud Hebreos, scilicet in legem et prophetas et Agiographa: ideo sunt tres bilibres hordei, id est tres partes Veteris Testamenti. Quarum quelibet est bilibris, id est habens duas libras, id est duos sensus, litteralem scilicet intellectum et spiritualem. Per denarium significatur unitas fidei. Denarius enim regis habet imaginem et superscriptionem. Imago vero ad humanitatem, superscriptio refertur ad divinitatem: de quibus duobus est fides. Unde denarius est unitas perfecte fidei continua: recte dicitur vendi vel emi denario. Et bilibris tritici et tres bilibres: de quibus agitur hic sub specie nigri equi: quasi sic diceret, vox audita inter quatuor animalia. Nolite timere vos fideles, si heretici male exponunt Scripturam. Quia bilibris tritici, id est intelligentia totius novi testamenti, tam secundum sensum litteralem, quam secundum spiritualem, denario emitur vel venditur, id est unitate perfecte fidei, datur intelligentia novi testamenti. Iac. 1 : «siquis vestrum indiget sapientia, petat a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat et dabitur ei: postulet in fide nihil hesitans. Ecce habes expresse quod merito fidei datur intelligentia Scripture. Vere ergo dicitur hic, bilibris tritici denario et tres bilibres hordei: id est sana intelligentia veteris testamenti, secundum utrumque sensum emitur et venditur denario: id est unitate perfecte fidei, sicut et novum. Et merito idem pretium est utrobique: quia eadem intelligentia est in utroque testamento. Quia rota est in medio rote, Ez. 1. In vanum ergo laborant heretici, quia numquam pervenient ad rectam intelligentiam Scripturarum nisi per unitatem perfecte fidei. Quia in malevolam animam non introibit sapientia. Item bilibris dicitur novum testamentum, propter duo, que continet: precepta scilicet et consilia. Unde iuveni, qui dixit, domine, hec omnia servavi a iuventute mea, respondet Deus, unum tibi deest. Si vis perfectus esse, vade et vende omnia etc. Mt. 10. Et tres bilibres, sunt vetus testamentum propter tres partes, scilicet legem et prophetas et Agiographa: quarum habet duas libras: cerimonias exteriores et veritatem latentem interius que usque hodie occultatur Iudeis. Unde 2 Cor. 4 : «usque hodie cum legitur Moyses, velamen est positum super corda Iudeorum etc. Quia ipsi tenacissime adherent palee, medullam interiorem non percipientes. Unde Iob. 30 : «mandebant herbas et arborum cortices. Et vinum et oleum, ne leseris. Tu scilicet qui sessor es equi rufi, id est bonos predicatores, qui male viventes mordaciter increpant et pusillos suaviter consolantur et sicut Samaritanus, qui vinum et oleum imposuit vulneribus sauciati, Lc. 10. Et quod dicitur, ne leseris, intelligitur de lesione anime; cui revera nullus potest nocere si ipse vult: corpus autem ledi potest et occidi, iuxta permissionem Dei. Unde Iob. 2 dixit dominus ad Satan, ecce in manu tua est, verumtamen animam eius serva. Item Mt. 10 : «nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere. Item per vinum et oleum intelligitur novum et vetus testamentum, que precepit Deus non ledi. Quia licet heretici prave exponant, tamen veritas remanet incorrupta. Item bilibris tritici: est vetus et novum testamentum, quod denario, comparatur, id est vita eterna. Unde quicumque ad habendas duas libras tritici accedunt, propter unum Deum habendum accedere debent, ut non aliud pretium sive mercedem querant, nisi vitam eternam. Mt. 20 : «conventione facta ex denario diurno, misit eos in vineam suam: id est in sacram Scripturam. Tres vero bilibres, que eodem denario comparantur, est fides Trinitatis operans per dilectionem Dei et proximi, ad cuius fidei medullam, quia nemo in hac vita recte attingere potest plene, iam recte non tritico sed hordeo comparantur. Unde pauci sunt, qui non solum disputare, imo cogitare de ea formident, pro ea tamen denarium recipient, si crediderint, quamvis non intelligant: hoc est ergo quod vox illa dicit bilibris tritici denario uno, intelligentia veteris et novi testamenti emitur a discipulis et venditur a magistris pro vita eterna. Nec enim aliud premium debet querere doctor sacre pagine, vel auditor, nisi vitam eternam. Unde Iob. 28 : «dicitur de sapientia, nescit homo pretium eius. Et infra, non dabitur aurum obrizum pro ea, nec appendetur argentum in commutatione eius. Prv. 3 : «pretiosior cunctis opibus et omnia que desiderantur huic non valent comparari. Miserabiliter ergo decipiuntur, qui sacram paginam docent vel audiunt pro mercede temporali. Ideo dicitur Prv. 23 : «noli vendere sapientiam et doctrinam et intelligentiam.
marg.|
Sequitur et vinum et oleum ne leseris. Vinum est legis austeritas; oleum, est Evangelii suavitas. Illud inebriat, istud sanat. Illud pungit, istud ungit. Illud mentes evertit, istud dementes convertit. Littera enim occidit, spiritus autem vivificat: hec leduntur quando prave intelliguntur. Vinum igitur et oleum ledit, qui vetus et novum testamentum male exponit. Ideo hereticis, qui significantur per equum, est vir iustus, in quo est duplex libra, id est veritas et sapientia Christi, qui est triticum, de quo dicitur ad beatam virginem. Ct. 7 : «venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis. Mirum est, quod dicit, quod virgo unum solum granum tritici habuit in ventre; et tamen dicit, venter tuus sicut acervus tritici. Sed hoc est, quod ex illo grano infinita grana oriuntur et in illo erant omnia per virtutem. Unde Io. 12 : «nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Tres bilibres hordei, sunt fideles imperfecti, qui habent paleam tenacem, id est temporalium amorem. Unde hi significatur, Io. 2 : «per hydrias capientes mensuras binas vel ternas: utrique denario empti sunt: id est sanguine Christi. Unde 1Pt. 2 : «non corruptibilibus auro et argento etc. Cor. 6 : «empti enim estis pretio magno. Et quia imperfecti scandalizantur, perfecti vero non de facili; ideo dicitur Ex. 9 : «quod hordeum lesum est, eo quod virens esset. Triticum autem et farrum non sunt lesa, quia serotina erant. Vinum: id est penitentes et oleum: id est misericordes ne leseris, tu princeps, qui noces, quicumque sis. Et istos precipue non ledit Deus, quia vicerunt. Unde supra 2 : «qui vicerit non ledetur a morte secunda, licet tangatur tribulatione presenti, que dicitur mors propria. Sap. 3 : «iustorum anime in manu Dei sunt et non tanget illos tormentum mortis, id est pena Inferni: pena autem mundi sepe tangit eos et vult Deus ut hic tangantur. Gregorius, sancti penam presentem lucrum putant, quia per hanc eternam evadere non ignorant.
marg.|
Sequitur. Et cum aperuisset sigillum etc. Quarta pars huius capituli, ubi agitur de quarto statu Ecclesie. In quo fuit persecutio sive pestis falsorum fratrum, id est hypocritarum, quos Diabolus tandem in Ecclesiam introduxit, per quos secretius et familiarius domesticos impugnat. Videns enim Diabolus, quod neque per paupertatem et per violentas tribulationes, nec per astutias et fraudulentas hereses proficere potuit, immo per hec Ecclesiam robustiorem et cautiorem fieri vidit, hypocritas introduxit, vulpes subdolas, que latenter vineam domini demoliri nituntur. Unde Ct. 2 : «capite nobis vulpes que demoliuntur vineas. Dicit ergo : Et cum aperuisset, agnus, scilicet sigillum quartum: id est secreta status, quia manifestasset. Audivi vocem quarti animalis dicentis, veni et vide. Quartum animal fuit aquila altius ceteris volans et clarius videns: et significat Ioannem qui verbum apud patrem eternaliter existens et in mundo carnem factum temporaliter omnibus clarius Deo revelante prospexit. Et designat ordinem predicatorum, contra hereticos verbi divinitatem simul et humanitatem fideliter predicantium. Per equum autem pallidum designantur hypocrite, qui ut de religione laudentur, ieiuniis et vigiliis et aliis corporalibus exercitiis coram hominibus se affligunt. Unde vigore subtracto et sanguine minorato, quasi iam moribundi pallescunt: unde Mt. 5 : «de ipsis dicitur, exterminant enim facies suas ut videantur hominibus ieiunantes: amen dico receperunt mercedem suam.
marg.|
Unde sequitur; et ecce equus pallidus, hypocritarum cetus falsa religione palliatus. De qua Iob. 15 : «congregatio hypocritarum sterilis. Et qui sedebat super eum: quasi ductor et rector eius. Nomen illi mors: id est Diabolus, qui fuit primus auctor mortis. Sap. 2 : «invidia Diaboli introivit mors in orbem terrarum et Infernus: id est hypocrite et ceteri, Inferno deputati, id est sequebantur eum, id est imitabantur eum in culpam et in penam. Unde Sap. 2 : «cum dixisset Salomon, invidia Diaboli intravit mors in orbem terrarum, statim adiunxit. Imitabantur autem illum, qui sunt ex parte illius. Infra 20 : «Infernus et mors, id est peccatores et Diabolus missi sunt in stagnum ignis. Vel Infernus dicitur sequi Diabolus, quia quos ille decipit, iste recipit. Is. 5 : «Dilatavit Infernus animam suam et aperuit {545b} os suum, absque ullo termino. Et data est illi potestas, sed non voluntas mala, super quatuor partes terre, id est super homines, qui in quatuor mundi partibus, scilicet oriente et occidente, meridie et Septentrione morantur. Vel super quatuor genera hominum, qui sunt in terra: Iudei, gentiles, heretici et mali Christiani. Vel super quatuor partes terre, id est super illos omnes, qui quatuor cordis affectiones, scilicet timorem, amorem, gaudium et dolorem in terrenis ponunt. De quibus dicit beatus Bernardus . Timent que non oportet: amant que non decet; gaudent vane: dolentque vanius. Unde Iob. 9 : «terra data est in manus impii, id est data est, in potestate Diaboli. Interficere gladio peccati. De quo Sir. 21 : «quasi rhomphea bis acuta omnis iniquitas et plage eius non est sanitas. Fame id est defectu verbi divini. De qua Am. 8 : «mittam famem in terram: non famem panis, nec sitim aque, sed audiendi verbum Dei. Et morte, id est doctrina mortifera. De qua Ps. venenum aspidum sub labiis. Et bestiis terre, id est crudelibus mundi principibus, qui omnes devorant. De quibus Ps. ne tradas bestiis animas confitentes tibi. Item interficere gladio, perverse persuasionis. De quibus Ps. gladius eorum intret in corda ipsorum et fame, scilicet terrena cupiditate. De qua dicitur Gn. 41 : «in cuncta terra Egypti erat fames. Et morte peccati, quo a Deo separantur anime. De qua dicitur in Ps. non est in morte, qui memor sit tui. Et bestiis terre, id est bestialibus prelatis. De qua Bar. 3 : «ubi sunt principes gentium et qui dominantur super bestias, que sunt super terram? Et cum aperuisset etc. Quinta pars capituli, in qua graves et magnas predicit tribulationes: ne terrerentur electi, qui erant illis tribulationibus affligendi, propterea hic consolatur eos Ioannes tripliciter. Primo, quia eas animas interfectorum, vidit sub altare, id est sub protectione Christi, qui eas defendebat. Secundo, quia singulos eorum singulis stolis vidit decoratos. Tertio, quia promissionem de implendo eorum desiderio audivit. Hoc ergo quintum sigillum, est consolatio animarum in etate septima quiescentium, que prius occulta erat. Sed fuit Ioanni ostensa et per eum Ecclesie revelata et sic fuit apertum sigillum. Dicit ergo et cum aperuisset agnus, qui alia aperuit sigillum quintum, id est secreta quinti status, vidi sub altare, id est Dei protectione et Christi societate, animas interfectorum, propter verbum, id est propter preceptum Dei, quod implebant. Vel propter Dei verbum, id est filium Dei, quem asserebant esse Deum et hominem. Vel propter Evangelium, quod predicabant et propter testimonium, id est Christianitatis titulum, quod habebant in corde et testabantur voce et opere. Rm. 10 : «hoc est verbum fidei, quod predicamus: quod si confitearis in ore tuo dominum Iesum Christum et in corde tuo credideris, secundum quod dominus excitavit illum a mortuis, salvus eris. Vel propter testimonium nativitatis, passionis et ascensionis Christi, quod habebant et aliis testificabantur in predicatione. De quo dicitur Act. 4 : «virtute magna reddebant testimonium resurrectionis Iesu Christi domini nostri. Altare ergo dicitur Christus, super quod oblationes et sacrificia nostra Deo patri offerimus. Unde fere omnes orationes nostre per ipsum terminantur. Unde infra 8 : «dicitur, alius Angelus venit et stetit ante altare, habens thuribulum aureum. Unde bene dicuntur esse anime martyrum sub altare, quasi membra sub capite, per humilitatem id est subiecte, per caritatem adherentes Deo. Et clamabant voce magna: id est affectu et desiderio magno. De quo clamore dicitur in Ps. clamaverunt iusti et dominus exaudivit eos. Item: et clamor meus in conspectu eius introivit in aures eius. Sic clamabat Moyses, Ex. 14; sic Susanna, Dn. 3. Dicentes, id est desiderantes. Quia desiderium est dictio hominis interioris, quam Deus audivit. Ps. desiderium pauperum exaudivit dominus, preparationem cordis eorum audivit auris tua. Usquequo, id est usque ad quod tempus exspectas, domine, qui potes omnia, sanctus, in operibus tuis et verus in promissis usquequo non vindicas sanguinem nostrum, id est effusionem omnem sanguinis nostri, penas debitas interfectoribus interserendo? Et hoc dicunt sancti non penam male optando, vel in ea delectando: sed iustitie Dei aggratulando et voluntati divine se conformando. De cuius impletione gaudent. Ita enim sunt sancti iuncti Deo, ut de omni voluntate Dei gaudeant, etiam de penis parentum inquantum sunt volite a Deo. Unde Ps. letabitur iustus cum viderit vindictam. Ad maiorem autem expressionem desiderii eorum repetit idem verbum dicens et non vindicas et debet subintelligi, usquequo, quasi et usquequo, non vindicas, nos scilicet de his, qui habitant in terra, non solum corporis habitatione, sed mentis affectione. De quibus dicitur 4Rg. ecce habitatio civitatis, scilicet Hierico, id est mundi, optima est. Ita videtur mundi amatoribus, quod sit bona propter divitias, melior propter delitias, optima propter honores. Sed e converso mala est propter divitias, quia cito pereunt. Peior propter delitias, quia cito transeunt. Pessima propter honores, quia nimis affligunt. Propter quod dicitur infra 8 : «ve, ve, ve habitantibus in terra. De his autem conqueruntur sancti, quia propter amorem terrenorum capti non festinant ad celum, ut sic impleretur numerus electorum et sic sancti consummarentur in gloria, utraque stola recepta. Non enim consummabuntur sine nobis. Unde Hbr. 12 : «Deo pro nobis aliquid melius providente, ut non consummarentur sine nobis. Vel: usquequo non vindicas de his, qui habitant in terra, separando scilicet bonos a malis, ut utrique vadant ad loca sua: scilicet boni in celis, ubi est eis paratus locus. Io. 14 : «vado parare vobis locum. Et mali in Infernum, ubi est eis paratus locus, secundum merita eorum. Act. 1 : «de quo prevaricatus est Iudas, ut abiret in locum suum. Similem questionem facit Habacuc 1 : «usquequo domine clamabo et non exaudies? Vociferabor vim patiens et non salvabis? Quare respicis contemptores et taces, conculcante impio iustiorem se? Et date sunt. Ecce post clamorem sanctorum, datur consolatio de premii collatione et spei confirmatione, de malorum punitione et bonorum salvatione. Et patet hic admirabilis largitas pietatis divine, que petentibus unum, scilicet liberari se a consortio malorum, dat quatuor: scilicet consolationem de premii adeptione, de spei confirmatione, de malorum punitione, de bonorum salvatione: et in his omnibus est sanctorum consolatio. Dicit ergo et date sunt illis, scilicet sanctis clamantibus, singule stole albe, id est unicuique beatitudo anime et dictum est illis, idem a Deo inspiratum, ut requiescerent tempus adhuc modicum, id est diem generalis resurrectionis patienter. Et dicit, modicum, quia brevis est cursus totius temporis, respectu futuri. Io. 16 : «modicum et iam non videbitis me etc. Et promittitur hic eis adimpletio sui desiderii de sua salvatione et hostium suorum vindicatione, quia quod differtur non aufertur. Quantum autem, id est usque ad quod tempus debeant exspectare, determinat. Donec impleatur numerus conservorum illorum, qui Deo sicut ipsi serviunt. Et fratrum eorum, qui ad eamdem hereditatem vocati sunt, qui interficiendi sunt sicut et illi, scilicet eadem causa qua illi, scilicet propter verbum Dei et testimonium Christi. Et confirmatur hic spes eorum de salvatione fratrum suorum et receptione corporum propriorum in generali resurrectione. De quo dicitur Is. 26 : «vivent mortui tui, interfectique mei resurgent. Et de vindicta malorum statim post subiungit, egredietur dominus de loco sancto suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terre contra eum et revelabit terra sanguinem suum et non operiet ultra interfectos suos. Et vidi cum aperuisset etc. Sexta pars: in qua agitur de sexto statu Ecclesie et de apertione sexti sigilli, que nihil aliud est quam persecutionis future ostensio, tempore Antichristi: hec autem erit duplex. Una corporalis, que in tantum deseviet in sanctos, quod multi timore cadent et si fieri posset moverentur electi, ut dicitur Mt. 24: et de hac primo agitur hic. Alia erit spiritualis, que scilicet erit impedimentum predicationis verbi Dei, quia sancti non permittentur predicare: et de hac agetur in principio septimi capituli, in qua agetur de sexto statu Ecclesie. Hec autem predicuntur a Ioanne duplici ex causa: primo, ut moderni ex contemplatione futurorum sanctorum animentur ad tolerantiam presentium tribulationum. Quia iste tribulationes, quas modo sustinent, quasi nihil sunt respectu futurarum. Secundo, ut cum venerint, minus gravent, quia iacula que previdentur minus feriunt, id est feriendo minus ledunt, sicut dicit Gregorius. Dicit ergo et vidi, oculis mentis, cum aperuisset agnus scilicet sigillum sextum, id est sextum statum Ecclesie futurum tempore Antichristi, ostendit scilicet. Et ecce: nota est admirationis. Terre motus factus est magnus. Ad litteram, quia terra movebitur, sicut dicitur Mt. 24 et Aggeus: adhuc modicum et movebo celum et terram, mare et aridam. Vel terremotus magnus, id est terrenorum commotio magna contra sanctos. Et dicit, magnus, quia si semper deseviant mali contra bonos, tunc apertius et crudelius insurgent in eos. Unde Mt. 23 : «consurget gens contra gentem et regnum adversus regnum; et erunt pestes et fames et terremotus per loca: hec omnia initia sunt dolorum.
marg.|
Et nota quod dicit terremotus, non eris, vel aque, vel ignis. Quia propter amorem terrenorum spernunt persecutiones bonorum, qui terrena despiciunt et despicienda ostendunt. Et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus. Ad litteram, tunc obscurabitur sol et luna
et c
etera luminaria celi. Unde Ioel. 2: contremuit terra a facie eius, moti sunt celi: sol et luna obtenebrati sunt et stelle retraxerunt splendorem suum. Preteritum ponit pro futuro, prophetica certitudine, vel
Numérotation du verset
6,mystice
marg.|
Mystice. Et sol, id est Christus. De quo Ps. ortus est sol et congregati sunt, dispersi sunt. Et Malachie ult. vobis timentibus nomen meum orietur sol iustitie et sanitas sub pedibus eorum, factus est niger tamquam saccus cilicinus, id est non lucebit miraculis; immo e contra Antichristus et sui multa miracula facient et ideo multi movebuntur. Mt. 24 : «surgent pseudo Christi et pseudo prophete et dabunt signa maxima et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. Sacco cilicino comparat eum Ioannes, quia mali tunc reputabunt Christum fuisse indutum solo sacco nostre mortalitatis et peccati Cilicio obvolutum, id est reputabunt eum hominem peccatorem. Ipse autem homo fuit non peccator: sed similis peccatori in penalitatibus. Saccum enim nostrum induit, sed non meritum sacci habuit. Unde ipse dicit per Ps. conscidisti saccum meum et circumdedisti me letitia, in resurrectione. Sed, quia non erat licitum indutum sacco in palatium regis intrare, ut dicitur Esther 5 : «unde Za. 3 : «dicitur de Iesu sacerdote magno, Iesus indutus erat vestibus sordidis et stabat ante faciem Angeli. Qui respondit et ait ad eos, qui stabant coram se, dicens, auferte vestimenta sordida ab eo: et dicit ad eum: ecce abstuli a te iniquitatem tuam, id est mortalitatem et penalitatem assumptam pro nostra iniquitate toleranda et indui te mutatoriis. Et luna, id est Ecclesia a sole Christo illuminata facta est reputatione malorum, tota, id est totaliter secundum omnem statum sui. Ut sanguis vilis et peccatrix. Quia sublato fundamento, necesse est ut edificium corruat. Nomine sanguinis, accipitur peccatum propter horrorem. Os. 4 : «sanguis sanguinem tetigit, id est peccatum peccato additum est. Vel sanguis sanguinem tangit, quia pena peccato redditur statim. Item et sol, id est cetus maior ardens et lucens igne caritatis, luce fidei. Factus est niger, id est vilis reputabitur et afflictus multis tribulationibus, exterius niger erit, sed candorem anime non amittet. Ct. 1 : «nigra sum sed formosa. Tamquam saccus cilicinus, qui vilis et asper a Cilicio, vel a Cilicia dictus, ubi primo inventum fuit Cilicium, quo utuntur penitentes. Et per hoc notatur, quod sancti in magna asperitate et vilitate erunt. Et luna tota, id est totus cetus mediocrium. Facta est ut sanguis, id est quasi homicide occidentur et suo sanguine respergentur et stelle celi, id est montes aliquid luminis in illa tenebrosa persecutione habentes, de celo, id est a fide ceciderunt, id est cadent. Super terram, id est adherentes terrenis promissionibus Antichristi. Eusebius: et multos hodie avertit a Christo amor terrenorum. Infra Tim. 6 : «radix omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes, a fide erraverunt et inseruerunt se doloribus multis. Ibi dicit Glossa, qui veram fidem habent de Christo, non cupiunt in his miseriis divites fieri. Modum autem cadendi determinat dicens, sicut ficus emittit grossos suos, inutiles fructus, qui non firmiter adherent ramis arboris. Cum a vento magno movetur. Per hoc ostendit, quod magne erunt persecutiones Antichristi et quod minores quamplurimi cadent a fide faciliter, sicut grossi in magno vento de facili cadunt. Sed, sicut dicit Glossa, illos qui Christo vero amore serviunt non permittet cadere Christus, sicut bone ficus non cadunt impulsu ventorum.
marg.|
Sequitur
et celum,
id est Ecclesia stellata virtutibus, lucens sapientia, rotunda fide, alta conversatione, mobilis obedientia, firma patientia et celum recessit, id est domus Christi recessit, id est recedet, a malis fide et opere eis dissimilis. Vel celum, id est evangelica doctrina. Recessit, id est recedet tunc a sanctis. Quia pre nimietate persecutionum non audebunt nec poterunt predicare. Sicut liber involutus, in quo littere sunt clause, sed non apparent: ita tunc in sanctis erit sapientia et scientia legis: sed non apparebit. Erit etiam in sanctis fides et sanctitas, sicut et modo: sed non apparebit, quia non facient mirabilia. Is. 30 : «erit visio omnium sicut verba libri signati, ubi littere non apparent licet sint ibi. Vel ad litteram: tunc recedent boni et abscondent se latentes in cavernis et speluncis. Sicut de primitivis sanctis dicitur Hbr. 11 : «in solitudinibus errantes, in montibus et cavernis terre. Is. 26 : «vade populus meus, intra in cubicula tua et claude ostia super te; abscondere modicum donec pertranseat indignatio mea, scilicet in morte Antichristi. Et omnis mons, id est maiores de ecclesiastica vita et scientia eminentes et insule, id est sancti undique tribulationum fluctibus transibunt, de locis suis mote sunt, id est movebuntur ad litteram, quia separabunt se a malis corporaliter et spiritualiter. Vel montes dicit, superbos et elatos. Insulas vocat divites mundi negotiis agitatos, qui tempore persecutionis illius movebuntur de locis suis, id est a fide et caritate, licet de se modo magna presumant contra illud Eccles. 10 : «si spiritus potestatem habentis ascenderit supra te, locum tuum ne dimiseris. Et reges terre, id est sancti se ipsos regentes, motus carnales, quasi latrunculos trucidantes et de se ipsis iustitiam facientes quasi boni reges et principes, id est illi qui suis sensibus et membris et moribus principantur. Et tribuni illi qui tres vires anime in suis actibus ordinare noverunt et divites, divitiis virtutum et bonorum operum. Et fortes contra hostium tentationes. Et omnis servus, id est coniugatus et liber, id est solutus: vel omnis servus Dei et liber a servitute, absconderunt se, id est abscondent se, in speluncis et petris montium, id est sanctorum Angelorum suffragia postulabunt, ut eorum precibus mereantur evadere penas et misericordiam iudicis consequantur. Et dicunt orando, montibus et petris, id est Angelis et aliis sanctis, cadite super nos, id est precibus vestris protegite nos et abscondite nos sub velamento orationum vestrarum. A facie, id est ab animadversione sedentis super thronum, id est Christi secundum divinitatem. Et ab ira agni, id est Christi secundum humanitatem. Causam autem quare sic rogabunt sanctos subiungit dicens: quoniam veniet dies magnus ire ipsorum, id est dies iudicii, quando Christus ostendet iram suam malis. De qua ira dicit Ps. domine ne in furore tuo etc. Et quis poterit stare nisi sit adiutus precibus vestris? Non quod tunc valeant preces sanctorum; sed modo valent, ut tunc possint homines stare securi. Hoc dicitur Mal. 3 : «ecce dies veniet, dicit dominus, nomen domini venit de longinquo, ardens furor eius et gravis ad portandum etc. Ps. quis novit potestatem ire tue et pre timore tuo iram tuam dinumerare? Moraliter ab illo loco, sol, id est prelatorum cetus, qui debent splendore suo alios illuminare ad cognitionem Dei et calore suo inflammare in amore Dei et proximi. De quo Is. 30 : «lux solis septempliciter erit sicut lux septem dierum. Ita lucem omnium superabit lux prelatorum; ut sicut presunt dignitate, sic presint sapientia et sanctitate. Vel lucebunt prelati per septem opera misericordie que continentur in hoc versiculo: visito, poto, cibo, solor, tego, colligo, condo. Item per dispensationem septem sacramentorum que continentur in hoc versiculo: cingo, firmo, ligo, cibo, nubo, clericus, ungo. Factus est niger negotiorum terrenorum sollicitudine. Lam. 4 : «denigrata est super carbones facies eorum et non sunt cogniti in plateis. Facies est dignior et sublimior pars hominis; et ideo significat prelatos. Tamquam saccus qui est totus pilosus et per hoc innuitur magna cupiditas prelatorum. Is. 14 : «replebuntur domus eorum draconibus, id est detractoribus et habitabunt ibi struthiones, id est hypocrite et pilose saltabunt ibi, id est cupidi et avari officiales et respondebunt ulule in edibus suis, id est ioculatores et saltatrices et Sirene in edibus voluptatis, id est adulatores. Item Is. 34 : «in edibus eius spine, id est divitie et urtice, id est delicie que generant carnis pinguedinem et paliurus in munitionibus eius, id est avarus prelatus et cubile draconum et pascua struthionum et occurrent Demonia, Onocentaurus et pilosus clamabunt alter ad alterum, nobilitas ad avaritiam. Et luna tota facta est ut sanguis, id est Ecclesia tota facta est ut carnalis, fundata in sanguine non apostolorum, sed nepotulorum et consanguineorum procedens et per successionem sanguinis; quia fere ubique nepos, avunculus et consanguineus consanguineo succedit in beneficio. Unde vere potest dicere Ecclesia, quod dixit Moysi uxor sua: sponsus sanguinis tu mihi es. Os. 4 : «sanguis sanguinem tetigit, id est nepos nepoti succedit. Ier. 2, in menstruis inveniet eam. Ioel. 3, sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem, antequam veniat dies domini magnus et horribilis. Abundantia, id est sanguis Ecclesie signum est appropinquantis iudicii. Et stelle celi, id est claustrales viri. De quibus Sir. 43, gloria stellarum species celi, de celo ceciderunt super terram, id est de celesti vita ad terrenam. Vel de claustrali ad mundanam. Ps. commixti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum. Mt. 24, sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stelle cadent de celo, id est monachi exibunt de claustro discurrentes per mundum, propter divitias terrenas. Ex. 5 : «dispersus est populus per omnem terram Egypti ad colligendas paleas. Sicut ficus emittit grossos suos, ita emittit claustrum inutiles monachos ad peragendum negotia terrena, vel ad causas tractandas. Cum a vento magno movetur, cum aliqua tribulatio oritur. 1Cor. 6 : «iudicia secularia si habueritis, contemptibiles qui in Ecclesia sunt illos constituite ad iudicandum. De his dicit Iudas in canonica sua. Hi sunt sidera errantia, quibus procella tenebrarum conservata est in eternum. Sed stelle manentes in ortu et cursu suo pugnaverunt adversus Sisaram. Et celum, id est clericorum cetus. Recessit a promissione sua, in ordinum susceptione, quando dixit, dominus pars hereditatis mee et calicis mei tu es, qui restitues hereditatem meam mihi. Quare ergo non sunt contenti clerici hac partitione? Quia recesserunt ab ista promissione. Sicut liber involutus, ubi nulla eruditio vel doctrina potest haberi, nec littera videri, nec verbum eruditionis audiri. Is. 34 : «attrita est civitas vanitatis, clausa est omnis domus nullo intreunte. Nullus hereticus, nullus Iudeus, nullus gentilis modo in Ecclesia intrat: quare? Nisi quia involutus est liber, id est clerici qui sunt libri laicorum. Is. 34 : «complicabuntur sicut libri celi. Et omnis mons, id est prelatus superbus et insule, id est temporalibus curis agitati, de locis suis, id est de fide Ecclesie mote sunt. Quia hec duo, scilicet superbia et avaritia, inducunt principaliter in heresim. De superbia habetur Eccles. 10 : «initium superbie hominis apostatare a Deo. De avaritia, 1 Tim. 6 : «radix omnium malorum cupiditas, quam quidam appetentes erraverunt a fide. Reges terre, id est archiepiscopi et principes, id est episcopi. Et tribuni, id est archidiaconi et divites, id est presbyteri et fortes, id est diaconi et omnis servus, id est laicus et liber, id est clericus. Absconderunt se in speluncis, id est fugerunt ad claustra, petentes orationes claustralium et petris montium, id est ad duram vitam sanctorum. Ps. petra refugium herinaciis. Iob. 39 : «in petris manent. Et dicent montibus et petris ad litteram, cadite super nos et abscondite nos a facie sedentis super thronum et ab ira agni, quoniam veniet dies magnus ire ipsorum, id est reproborum, id est ad animadversionis Dei contra eos: quasi dicat: libentius vellent mali a montibus opprimi, quam iudicem iratum videre et sententiam eius audire. Unde immanitatem terroris illius diei exprimere volens Ioannes exclamat dicens et quis poterit stare? quasi dicat: nullus per se. Iob. 25 : «luna non splendet et stelle non sunt munde in conspectu eius; quanto magis homo putredo et filius hominis vermis? Item in eodem 26 : «cum vix parvam stillam sermonum eius audiverimus, quis poterit tonitruum magnitudinis eius intueri? Hoc totum malum provenit a malitia prelatorum, qui si essent boni, tota Ecclesia esset bona; sed quia mali sunt pro maiori parte, ideo infiniti sunt mali. Is. 13 : «stelle celi et splendor eorum non expandent lumen suum; obtenebratus est sol in ortu suo et luna non splendebit in lumine suo.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam ( Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83b&chapitre=83b_6)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam ( Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83b&chapitre=83b_6)
Notes :