Hugo de Sancto Caro

Capitulum 14

Numérotation du verset  14,1 
marg.| 14 Et vidi et ecce agnus etc. Descripto dracone et familia eius, a quibus Ecclesia gravissime impugnatur, describit hic Ioannes agnum et familiam eius, a quibus Ecclesia sufficientissime adiuvatur. Sicut autem a prima descriptione incussit timorem, sic in hac subiicit consolationem. Dum enim Ecclesia tales habet adiutores, non oportet timere qualescumque habeat impugnationes. Iuxta illud Rm. 8, si Deus pro nobis, quis contra nos? Propter quod dicit Iob. 17 : «pone me iuxta te etc. Dividitur autem hoc capitulum in quinque partes. In prima ostenditur agnus stare paratus et familia eius cum eo in auxilium Ecclesie. In secunda monetur Ecclesia ad talem accedere auxiliatorem, ibi et vidi alterum Angelum. In tertia monetur ad mundi contemptum et aliorum que prestant impedimentum accedendi ad Deum, ibi et alius Angelus. In quarta proponitur, quod promittitur servis suis, ut securius et libentius accedatur ad ipsum, ibi et audivi vocem. In quinta agitur de iudicio futuro, ubi omnes boni et mali remunerabuntur secundum merita sua, ibi et vidi et ecce nubem. Dicit ergo et vidi, id est intellexi spiritu revelante mihi et ecce agnus, id est Christus pro mundo immolatus, stabat, semper iuvare paratus, unoquoque monstratur humanitas passa, in statu commendatur divinitas illesa: pati quidem humanitati convenit, sed stare divinitati. Unde quia simul fuit homo et Deus, pati simul et stare potuit. Et ideo agnus stabat supra montem Sion, id est supra Ecclesiam virtutibus celsam et Deum speculantem, quam Christus virtutibus, etiam speculationis, superexcellit. Is. 2 : «erit in novissimis diebus preparatus mons domus domini in vertice montium et elevabitur super omnes colles. Dicitur autem agnus propter omnimodam innocentiam, quam habuit, quia sine originali et actuali fuit. 1Pt. 1 : «agnus immaculatus et incontaminatus. Immaculatus, quia non contraxit originale, quod probat matris gloriose virginitas. Incontaminatus, quia non commisit actuale, quod probat patris divinitas. De hoc agno dicitur Ex. 12 : «erit agnus absque macula etc. Item in eodem. Non comedetis ex eo etc. Crudum comedit qui eum habuisse originale credit. Coctum aqua manducat, qui eum per naturam peccasse affirmat. Nos nascimur crudi et immundi et postea coquimur aqua concupiscentie. Ipse autem et sanctus conceptus est et sanctus natus est et sanctus decrevit, propter quod, nec crudum quid ex eo, nec coctum aqua debet comedi, sed assum igni, passum ex caritate debet credi. Ignis iste non est comburens, sed illuminans; ideo Christus significatur per piscem assum, Io. 21 : «ubi dicitur, viderunt prunas positas et piscem positum. Lc. ult. et obtulerunt partem piscis assi. Caput et pedes cum intestinis vorare, est divinitatem et humanitatem Christi credere et infirmitates eius, per fidem et unitatem sibi incorporare. Ergo agnus virtute divinitatis, stantis, merito cadentis humanitatis, mundi peccata purgavit. Unde Io. 1 : «ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi: et bis dicit, ecce, ut utrumque admiretur in Christo et stans divinitas et cadens humanitas. Et ideo considerabant antiqui eius adventum. Is. 16 : «emitte agnum domine dominatorem terre de petra deserti ad montem, id est de Ruth Moabiti ad montem filie Sion id est ad exaltationem Ecclesie. Unde et hic dicitur supra montem stare: sed certe in hoc non fuit solus agnus immo multos habuit sanctos secum, per quos salvavit et sublimavit Ecclesiam.
marg.| Unde sequitur et cum eo centum quadragintaquatuor millia, ex quatuor partibus mundi, collectos, qui omnes per hunc numerum designantur. Siquidem hic numerus surgit ex duodenario ducto in se. Nam duodecim duodecies sunt centum quadragintaquatuor. Duodenarius autem primus numerus abundans est et conficitur ex tribus ductis in quatuor. Unde significat abundantes in fide Trinitatis collectos ex quatuor partibus mundi. Per mille vero significatur perfectio maxima, que est virginum. Nam cum sit magna perfectio coniugatorum, maior perfectio continentium, maxima est perfectio virginum: et ita per centum quadraginta quatuor millia, recte signantur omnes virgines perfecti et abundantes in fide sancte Trinitatis ex quatuor partibus mundi collecti: omnes hi stant cum domino supra montem Sion, quia sunt in supremo gradu Ecclesie constituti.
marg.| Unde sequitur: habentes nomen eius, id est Christi a quo dicuntur Christiani. Et nomen patris eius, ut a Deo patre dicantur filii Dei. Ps. ego dixi, dii estis et filii excelsi omnes. 1Io. 4 : «videte qualem caritatem dedit nobis Deus, ut filii Dei etc. Rm. 8 : «ipse spiritus reddet testimonium spiritui nostro, quod sumus filii Dei, si autem filii etc. 1Io. 3 : «carissimi filii Dei sumus, hoc est nomen quod Ex. 20 : «non accipias nomen Dei tui in vanum. Quod revera in vanum omnis accipit, ille qui non facit opera eius. Vel habentes nomen eius, in gratie susceptione, qua interius uncti dicuntur Christiani. Et nomen patris eius, in hereditatis participatione, quod erit in gloria: hec duo dat dominus. In presenti dat gratiam, per quam sumus Christiani et a Christo uncti. In futuro dabit gloriam, per quam erimus heredes et filii. Ps. gratiam et gloriam dabit dominus. Vel vidi, id est mente conspexi. Et ecce admirationem notat in vidente et admirabilem in viso. Agnus, id est Christus innocens, patiens, humilis, mansuetus. Stabat, ut adiutor, ut speculator, ut pugillator. Supra montem Sion, id est supra Ecclesiam tamquam super specula sua. Ecce fili hominis speculabitur de te. Habacuc 2 : «super custodiam meam stabo. Et cum eo centum quadragintaquatuor millia stantes, non supra montem, sed circa montem, cum agno montem custodientes et ei se conformantes. Et significantur quatuor status bonorum per quatuor predictos numeros. Nam quadraginta cum sit numerus penitentium, signat statum incipientium; quatuor signat statum proficientium, qui scilicet in quatuor virtutibus secundum regulam Evangeliorum se extendendo in bono proficiunt: per centum, qui transit de leva ad dextram signatur status contemplantium, seu perfectorum, qui iam mente conversantur in celo. Per mille, signatur numerus perseverantium et hi omnes cum agno stant ad defensionem et custodiam Ecclesie et ad bellandum contra eius hostes parati. Habentes nomen eius, id est rem nominis, scilicet gratie unctionem. 1Io. 2 et vos unctionem habetis. Et nomen patris eius, id est rem nominis eius, scilicet gratie unctionem, id est rem nominis paterni, scilicet filiationem Dei. Is. 56 : «dabo eis in domo mea et in viis meis locum et nomen etc. Scriptum in frontibus suis. Scriptum dicit, non pictum vel tinctum, ut possit ab aliis videri. Prv. 3 : «misericordia et veritas non te deserent etc. Primo ponitur nomen Christi et postea nomen patris. Debet describi in mentibus nostris fides passionis et spes promissionis et amor promissoris: quas quidem scriptiones, id est virtutes, aqua tribulationis non delet, sed magis informat. Quod fides tribulatione formetur, habetur 1Pt. 1 : «ut probatio fidei vestre multo pretiosior sit auro, quod per ignem probatur. De spe Rm. 5 : «tribulatio patientiam operatur, patientia spem. Ct. 8 : «aque multe etc.
marg.| Sequitur. Et audivi. Hic exprimit et ostendit Io. desiderium, quod habent de adiuvando Ecclesiam, quam re vera totis conatibus iuvant. Unde et stare cum agno dicuntur. Dicit ergo et audivi, auditu quidem interiori. Vocem de celo, id est ad admonitionem a perfectis, qui cum agno sunt, ad imperfectos celitus procedentem. Tamquam vocem aquarum multarum, id est populorum multorum: de quibus sancti cum agno stantes collecti sunt. Per aquas siquidem, que continue defluunt in mare, signantur homines, qui sine intermissione fluunt in morte. Unde 2Rg. 14 : «omnes morimur et quasi aqua dilabimur. Eccl. 1 : «generatio preterit etc. Et hoc dicit, quia oratio unius sancti viri, vim obtinet orationum multarum, vel propter efficaciam emendationis, vel certe ideo, quia sicut aque velocius et impetuosius currunt cum oppressionem inveniunt, sic sancti cum tribulationes crescunt, ferventius orant et predicant. Iud. 6 : «humiliatus est valde Israel in conspectu Madian et clamavit ad dominum postulans auxilium.
marg.| Sequitur et tamquam vocem tonitrui magni, id est plena terroris et admirationis. Sermo enim sanctorum valde terribilis est omnibus malis, qui ad eorum consortium venire nolunt. De hac voce sanctorum que tonitruo comparatur, propter terrorem et admirationem, dicit Ps. vox tonitrui tui in rota. Iob. 26 : «cum parvam stillam sermonum eius audiverimus, quis poterit intueri tonitruum magnitudinis eius? Ut autem vox ista non modice virtutis et efficacie reputetur, dicit Ioannes quales sunt illi a quibus procedit: quia quod dicebant, opere implebant, propter quod efficacior erat sermo eorum. Dicit ergo et vocem, id est vox, quam audivi, erat sicut vox citharedorum, id est predicatorum, citharizantium, id est carnis mortificationem predicantium. In citharis suis, id est in seipsis ostendebant. Ideo dicit apostolus 1 Cor. 10 : «castigo corpus meum et in servitutem redigo etc. Cithara duo habet, lignum et chordas: in ligno extensas: chorde sunt corda penitentium, vel corporis singula membra, que singula debent habere suam mortificationem, eo quod peccandi instrumenta fuerunt. Unde Rm. 6 : «sicut exhibuistis membra vestra etc. In cithara enim, ad hoc ut bene cantet, oportet tangere omnes chordas, non simul, sed successive. Ita in penitentia, ad hoc ut Deo placeat, oportet singula peccata dicere in confessione et singula tangere in satisfactione. Ut per que peccavit homo, per hec puniatur, ut Sap. 11. Dives ideo torquetur in Inferno, quia in lingua peccavit hic in mundo. Dicit Is. 23 : «sume tibi citharam, circui civitatem, meretrix oblivioni tradita est, bene cane, frequenta canticum. Nota quod dicit sume citharam, id est voluntariam accipe penitentiam. Ps. voluntarie sacrificabo tibi. Mt. 10 : «tollite iugum meum super vos etc. Item bene dicit, cane, id est benefac confessionem omnia nude et aperte dicendo, frequenta canticum, quia frequens debet esse confessio cum frequentes sint defectus nostri et incerta hora mortis. In hoc ergo, quod dicit citharizantium in citharis suis, vocat illos, qui semper citharizant in citharis alienis, id est qui predicant aliis penitentiam et ipsi nullam, vel modicam faciunt. De quibus dicitur Mt. 23 : «super cathedram Moysi etc. Et in hoc notantur claustrales et prelati, qui ieiunante conventu, vel male procurato, comedunt, vel in cameris abundanter et large. Isti re vera cantant, sed in citharis alienis, non suis, quia religionem tenent, non in se, sed in subditis suis. Contra quos dicit sapiens: patere legem, quam ipse tuleris. Eccle. 32 : «rectorem te posuerunt? Noli extolli: sed esto in eis quasi unus ex illis scilicet in refectorio, in dormitorio, in oratorio et in claustro. In vigiliis, in ieiuniis et in disciplinis. Et cantabant, gratias agendo de acceptis beneficiis et de integritate mentis observata. Quasi canticum novum, quod numquam veterascit, sed semper erit novum. Quasi canticum, dicit ut notetur quedam imperfectio integritatis et gaudii quousque anima et corpus glorificentur. Tunc enim erit gaudium plenum et perfecta integritas, quia non poterit amplius amitti. Nunc autem fragile bonum est corporis integritas et ideo gaudium imperfectum.
marg.| Sed quia multi citharizant in citharis suis et cantant pro favore mundi, ut hypocrite et virgines fatue, et ideo sequitur : ante sedem et ante quatuor animalia et seniores, id est in presentia et approbatione Angelorum, in quibus sedet Deus et prophetarum et apostolorum, quasi per quatuor per quos exercet Deus iudicia sua. Per quatuor animalia predicatores quatuor Evangeliorum: per seniores antiqui patres: ante quos isti cantant quia illi istorum canticum approbant. Et ne crederes, quod quilibet posset hoc canticum cantare et ita non esse magnum cantare canticum ante sedem, ideo addit. Et nemo poterat dicere canticum, id est de integritate mentis et corporis habere gaudium. Nisi illa centum quadraginta quatuor millia, id est nisi virgines perfecti, qui per centum quadraginta quatuor signantur, secundum primam expositionem, quam facit Glossa. Qui empti sunt de terra, id est separati a carnis concupiscentia per virtutem Baptismi, cuius innocentiam servaverunt. Item ideo dicit, empti sunt, quia per Baptismum mundati, qui habet a Christi sanguine virtutem. Quod ergo dicit apostolus, 1Cor. 6 : «empti enim estis, convenit baptizatis. Quod autem dicitur 1Pt. 1 : «non corruptibilibus auro vel argento redempti etc. Convenit penitentibus. Qui autem sunt isti, evidentius ostendit Ioannes, dicens. Isti sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati, nec mente per consensum, nec opere per corpus coinquinati. Et hoc probat, quia mente et corpore incorrupti. Virgines enim sunt et ideo sequuntur, quasi imitantur Christum. Quocumque ierit. Pede, scilicet mente et corpore, scilicet corporis integritate. Quocumque ierit, id est quacumque via ierit, sive preceptorum viam vadit sive viam consiliorum teneat. Hi sequuntur, post eum. Unde beatus Bernardus , sequitur ad precepta sicut plures, sequitur ad consilia sicut pauci virginitatem servant. Altissimus enim status in Ecclesia est virginitas. Unde Ambrosius, supergreditur virginitas conditionem humane nature, per quam homines Angelis assimilantur. Qui enim virginitatis puritatem servant, supercelestibus assimilantur. Unde Augustinus de doctrina Christiana et sunt verba Cypriani. Nobis ad virgines sermo est; quorum quo sublimior est gloria, eo maior cura de ea esse debet custodienda, quia cito potest amitti et recuperari numquam. Unde Amos 5 : «cecidit, non adiiciet ut resurgat virgo Israel. 1 Cor. 6 : «qui marito iungit virginem suam etc. O quam pulchra est casta generatio cum claritate. Sed cum Christus predicator fuerit et martyr, sic et virgo quilibet, omnibus debetur aureola spiritualis: quare potius dicitur de virginibus, quod sequuntur ipsum quocumque ierit, quam de predicatoribus, vel martyribus? Virginitas signum est innocentie generalis. Predicatio vero vel martyrium peccata sequuntur. Ut patet in Paulo, qui de persecutore factus est predicator et latro in cruce factus est martyr: sed virginitas omnia peccata precedit. Sed iterum queritur quare istis tribus debetur aureola spiritualis. Solutio: tres sunt vires anime, rationalis, concupiscibilis et irascibilis. Potissimum actus rationalis est predicatio veritatis et hoc convenit predicatoribus. Item potissimus actus concupiscibilis est observantia virginitatis et hoc convenit virginibus. Potissimus actus irascibilis est contemptus mortis et hoc convenit martyribus. Primus actus vitat falsitatem mundi. Secundus voluptatem carnis. Tertius horrorem mortis. Et ideo probat hanc triplicem victoriam esse debitam his predictis statibus, aureola spiritualiter.
marg.| Unde sequitur: hi empti sunt ex hominibus, id est separati quadam prerogativa, ex fructibus melior fructus. Primitie oblate Deo et agno, id est filio. Sed quare non dicitur spiritui sancto, cum sit tribus honor unus? Solutio. Spiritus sanctus est nexus et amor filii cum patre; et ideo per illos sub aliis positus necessario intelligitur spiritus sanctus. Vel forte, quia ad observandam virginitatem, hec duo sunt necessaria, scilicet potentia patris et sapientia filii.
marg.| Item queritur quare virgines potius dicuntur oblate Deo quam martyres et predicatores. Solutio. Virginitas in ipso principio vite habetur, sed non predicatio vel martyrium. Unde martyres et predicatores possunt dici decime oblate Deo: sed virgines dicuntur primitie, quia primordia vite sue obtulerunt Deo. Et in ore ipsorum non est inventum mendacium. Quia quod in Baptismo promiserunt, fideliter servaverunt. De quibus dicit Is. 20 : «vota vovebunt domino et solvent. Sed de aliis dicit, Is. 33 : «irritum factum est pactum. Glossa, baptismale.
marg.| Sunt autem, ut dicit Augustinus in libro de mendacio, octo genera mendaciorum. Primum est in doctrina, ad quod nulla causa debet adduci.
Secundum est, quod tale est, quod nulli prosit et alicui obsit.
Tertium est tale, quod ita prodest uni quod obsit alteri.
Quartum tale est quod fit sola causa mentiendi, fallendique libidine.
Quintum, quod fit placendi cupiditate.
Sextum, quod nulli obest et prodest omnibus; ut si aliquis alicui pecuniam iniuste vellet tollere, sciens ubi sit, nescire se mentiatur.
Septimum est quod omnibus prodest. Si quis nolens hominem ad mortem ducere, mentiatur.
Octavum est, quod nulli obest et quod ab immunditia corporali aliquem tueatur.
marg.| Et postea dicit Augustinus. In his tanto minus quisque peccat, cum mentitur, quanto magis a primo recedat. Quisque vero aliquod huiusmodi genus mendacii putaverit peccatum, non sic decipit se ipsum turpiter, cum honestum esse deceptione arbitretur. Ergo genus mendacii summopere fuge, quia omne mendacium non est a Deo. Eccle. 20 : «potior fur, quam assiduitas viri mendacis. Sap. os quod mentitur etc. Sine macula sunt ante thronum Dei, id est ante Deum iudicem. Ps. beati immaculati. Nota quod multiplex est macula: carnalis voluptatis, que multos magnos maculat. Unde de Salomone legitur Sir. 47 : «potestatem habuisti in corpore tuo et dedisti maculam in gloria tua; et de Ruben primogenito dicitur Gn. 49 : «Ruben primogenitus meus, ut fortitudo mea et principium doloris mei. Prior in donis, maior in imperio: effusus es sicut aqua. Non crescas, quia ascendisti cubile patris tui et maculasti stratum eius.
marg.| Ruben gerit hic typum clericorum, qui sunt filii visionis et priores in donis et maiores in imperio. Hec macula multum deformat Ecclesiam et multum laboratum est et quotidie laboratur ad emendationem huius macule: multe siquidem fuerunt eius constitutiones, multe prohibitiones, multe visitationes, multe suspensiones et excommunicationes. Contra hanc maculam, nec aliquid valet. Unde Ez. 24 : «Ve civitati sanguinum et olle eius; rubigo in ea est et rubigo eius non exivit de ea per partes suas etc. Et non cecidit super eam sors: sanguis enim eius in medio eius est et in multo labore fundatum est. Et mirum est quomodo sacerdos vel clericus eisdem manibus audet tangere corpus Christi, quibus paulo ante tractaverat pudenda meretricis. De quibus dicitur Mal. 1 : «Dicit dominus exercituum ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum et dicitis, in quo despeximus nomen tuum? Respondet dominus. Offertis super altare meum panem pollutum. Item Ps. initiati sunt id est consecrati, Beelphegor et comederunt sacrificia mortuorum, id est sacerdotes. Quibus dicit Dominus, Ier. 26 : «ecce ego autem in manibus vestris sum: facite mihi quod bonum etc. 1Cor. 11. Quicumque manducaverit panem etc. Glossa, ita puniendus est, sicut si Dominum occidisset. Hbr. 10 : «irritam quis faciens legem domini, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur: quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit?
Secunda macula est gulositas que etiam hodie multum maculat. Unde dicitur in Scriptura, hi sunt in epulis suis multum convivantes sine timore semetipsos pascentes. Unde Is. 28 : «omnes mense eorum replete sunt vomitu sordium, ita ut non esset ultra locus.
Tertia est macula loquacitatis. De qua dicitur Iac. 3 : «lingua constituitur in membris nostris que maculat totum corpus. Hec tertia macula ex secunda provenit, quia ex gulositate nascitur loquacitas. Ut legitur Ex. 8 : «videtur quia ex fluvio Egypti ascenderunt rane. Unde dicitur Lc. 16 : «dives qui epulabatur quotidie splendide, torquebatur in lingua propter loquacitatem.
Quarta est macula cupiditatis. De qua dicitur Sir. 21 : «beatus ille, qui inventus est sine macula. Et infra, quis est hic et laudabimus eum? quasi dicat: si quis talis est, quicumque ille sit.
marg.| Septem tamen inveniuntur in Scriptura qui post aurum et argentum non abierunt, sed potius manus suas ab omni munere excusserunt: et per omnes illos significantur ecclesiastice persone que tenentur similiter facere.
- Primus est Abraham, Gn. 14 : «qui regi dicenti sibi: da mihi animas, cetera tolle tibi, respondit. Levo manus meas ad Deum excelsum possessorem celi et terre, quod a filo subtegminis, usque ad corrigiam calige, non accipiam ex omnibus que tua sunt. Per Abraham qui hostes occidit et predam reduxit intelliguntur viri ecclesiastici, qui pro iustitia facta, vel etiam facienda, non debent accipere munera parva vel magna, occulta vel aperta: quod notatur in filo subtegminis et in corrigia calige.
- Secundus fuit Moyses, qui ait ad dominum, Nm. 16 : «ne respicias eorum sacrificia: tu scis, quod nec quidem asellum unum acceperim ab eis, id est quodcumque munus. Per Moysen autem qui Levitas instituit et ordinavit significantur episcopi quorum est conferre orationes et beneficia. Unde per hoc notatur, quod episcopi pro collatione beneficiorum et ordinum nullum debent munus accipere.
- Tertius fuit Samuel, 1Rg. 12 : «qui ait, conversatus sum coram vobis ab adolescentia mea, usque ad diem istum: ecce presto sum, loquimini ad me coram domino et coram Christo eius utrum bovem alicui tulerim, vel asinum, si quippiam aliud. Per hunc intelliguntur omnes orantes pro aliis. Quia de ipso legitur, quod pro aliis oravit. Unde dixit: absit a me hoc grande peccatum in Deo, ut cessem orare pro vobis. Per hoc significatur quod sacerdotes pro Missis aut sepulturis, aut Psalteriis, nullum munus debent accipere. Neque etiam illi qui orant pro beneficiis vel ordinibus obtinendis aliis.
- Quartus fuit Eliseus, 4Rg. 5 : «qui dixit Naaman, vade et lavare septies in Iordane et mundaberis et post factam lotionem vel mundationem, nil voluit accipere, licet ille multa offerret. Septena lotio significat septem sacramentorum dispensationem, per que fit mundatio animarum. Per hoc ergo notatur quod aliqua debent accipi: licet postea non acceperit.
- Quintus est Daniel, cui cum dixisset Balthasar, si valueris Scripturam legere et interpretationem dicere, purpura vestieris et torquem auream circa collum tuum habebis et eris tertius in regno meo, respondit: munera tua tibi sint et dona domus tue alteri da. Scripturam autem legam tibi et interpretationem ostendam tibi, rex, Dn. 5. Per hoc notatur quod doctores et expositores sacre Scripture pro expositione sua nullum debent accipere munus. Item legitur de Paulo, Act. 20 : «aurum et argentum (inquit) aut nullius vestem concupivi. Unde manifestum est quod nullum temporale accipi debet pro predicatione, licet predicatori debeatur victus necessarius. Mt. 10 : «dignus est mercenarius etc.
- Sextus fuit beatus Petrus, Act. 8 : «cui cum dixisset Simon magus: date mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat spiritum sanctum, respondit Petrus: pecunia tua tecum sit in perditionem. Per hoc ostenditur quod opera miraculorum aut impositio manuum aut gratia dispensationum, non debent mediante pretio fieri. In quo etiam facto arguuntur venditores et emptores reliquiarum.
- Septimus fuit Naboth, 3 Reg. 21 : «cui cum dixisset Achab: da mihi vineam tuam et faciam mihi hortum olerum, daboque tibi vineam meliorem pro ea, aut pecuniam accipe, respondit: propitius sit mihi Deus: ne dem tibi hereditatem patrum meorum. Per hoc ostenditur, quod decime et primitie et huiusmodi non sunt pro temporalibus commutanda. In quo etiam damnatur commutatio Ecclesiarum et beneficiorum que fiunt temporalis lucri intuitu. Felices sunt qui sine his maculis sunt ante thronum Dei. Scriptum est enim Lv. 21 : «homo de semine tuo, qui habuerit maculam, non offerat panem Deo suo, nec accedat ad ministerium eius. Huic etiam simile legitur 1 Machab. 4 : «elegit Iudas sacerdotes sine macula. Hec omnia pertinent ad laudem et commendationem virginitatis, cuius status dignior et favorabilior Deo dicitur esse. Propter quod dicitur quod sine macula sunt ante thronum Dei. Ad quod etiam facit illud, Sir. 26 : «gratia super gratiam mulier sancta et pudorata. Omnis autem ponderatio non est digna continentis anime. Ecce quam digna res et quam nobilis est virginitas, quam sic commendat dominus, quam etiam tantum honoravit, in sancta nativitate, in vita, in predicatione, in morte. In nativitate, quia de virgine natus. In vita, quia virgo semper vixit. In predicatione, quia virginitatem ceteris statibus plus commendavit, quando fructum centesimum eis assignavit, Mt. 13. In morte, quia matrem suam, quam supra omnia diligebat, virgini commendavit et virgines tamquam sibi familiares ad se vocavit et inter eos spiritum reddidit. Item apparet dignitas virginum, quia habent vitam mundiorem, securiorem, iucundiorem, salubriorem, excellentiorem. Et ideo dicit apostolus. 1Cor. Volo omnes homines esse sicut me, id est virgines, quia talis erat Paulus.
marg.| Sequitur. Et vidi alterum Angelum etc. Secunda pars capituli, in qua monetur Ecclesia accedere ad talem et tantum auxiliatorem. Hec autem pars duo continet. Primum est dignitas admonentis. Secundum dignitas admonitionis, ibi: timete dominum. Dignitas vero admonentis consistit in quinque, que necessaria sunt omni predicatori. Primum auctoritas. Secundum humilitas. Tertium vita. Quartum doctrina. Quintum finis, sive intentio recta: hi sunt quinque lapides quos David, id est Christus, posuit in pera pastorali, id est predicatoribus et prelatis, ad occidendum Goliam, id est Diabolum, 1Rg. 12. Dicit ergo et vidi, id est intellexi, alterum Angelum. id est predicatores qui sunt alteri a Christo, id est vicem eius exequentes. Et per hoc quod dicitur Angelus, id est missus, notatur auctoritas predicandi. Rm. 10. Quomodo predicabunt nisi mittantur? Per hoc quod dicitur, alterum, id est vicarius, notatur humilitas et auctoritas: que recte iunguntur. Quia auctoritas reprimit humilitatem, ne sit pusillanimus; et humilitas reprimit auctoritatem ne sit presumptuosa. Volantem, Glossa, id est a terrenis se removentem et ad celestia elevantem et velociter discurrentem per medium celi, id est per omnem Ecclesiam, quam secum exemplis et verbis trahit, sicut equi currum. Is. 60 : «qui sunt isti, qui ut nubes volant? Habent ergo predictas alas, sive pennas quibus volant. Ez. 1 : «quatuor facies uni et quatuor penne uni. Prima facies hominis per mansuetudinem. Secunda leonis per audaciam. Tertia bovis propter patientiam. Quarta aquile per sapientiam. He quatuor virtutes sunt quatuor facies; sed quatuor penne, quibus volant, sunt quatuor anime affectiones, scilicet spes futuri boni, timor futuri mali, gaudium de presenti bono, dolor de presenti malo. Nec sufficit quod predicator sit pennatum animal, nisi sit unus de Seraphim: de quibus dicit Ez. 6 : «stabant Cherubim super illud; sex ale uni et sex ale alteri. Sex prime ale sunt sex opera misericordie, que debet habere perfectissimus predicator. Quo ad Deum duo, scilicet contemplationem et orationem. Duo quo ad seipsum, scilicet lectionem et moderationem. Duo quo ad proximum, scilicet verbum et exemplum. Duabus primis volat ad Deum. Duabus mediis circa se ipsum. Duabus ultimis ad proximum. Siquis talis esset, stare secure posset cum domino super solium eius. Sed plures volunt esse Cherubim quam Seraphim, quia magis laborant lucere per scientiam, quam ardere per caritatem; et tunc magis vacant studio, quam orationi. Forsitan vellent esse domini principes et potentes. Item vidi alterum Angelum, id est predicatorem Catholicum, volantem per medium celi, volantem, inquam, per utriusque testamenti concordiam, per medium celi, id est vetus testamentum. Per hoc non volat Manicheus quia vetus testamentum non recipit, cuius finis est novum testamentum. Per hoc non volat Iudeus, quia in Christum non credit, nec novum testamentum recipit. Medium celum est concordia utriusque testamenti: per hoc volat fidelis predicator. Unde Ps. De medio petrarum dabunt voces. Ez. 6 : «vidi et ecce quadrige quatuor egredientes de medio duorum montium. Habentem Evangelium eternum, in corde per fidem et obedientiam et per amorem et intellectum. In ore per doctrinam et predicationem. In manu per operis adimpletionem. Hoc triplici modo predicator debet habere Evangelium. De primo Ps. In corde meo abscondi eloquia tua. Prv. 3 : «misericordia et veritas non te deserant; circumda ea gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui. De secundo, iudicum 14 : «ecce examen apum erat in ore leonis, id est Evangelium in ore predicatoris. Is. 40 : «clama, ne cesses. Ps. Semper laus eius in ore meo. De tertio, Ps. Gladii ancipites in manibus eorum. Supra 10 : «vidi alium Angelum et habebat libellum in manu. Dicitur autem Evangelium Christi eternum, quia ei non succedit aliud. Item quia eterna promittit. Mt. Agite penitentiam, appropinquabit enim regnum celorum. Lex vero temporalia promittit. Is. 1 : «si volueritis et audieritis me, bona terre comedetis. Multi habent non Evangelium, sed vanilogium, quia magis vanitatem, quam veritatem vel bonitatem nuntiant. Ps. narraverunt mihi iniqui fabulationes. Ps. Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum. Multi etiam habent litteras Urie quas portant contra se. Hi sunt qui bene docent et male vivunt. Mt. 23 : «super cathedram Moysis sederunt Scribe et Pharisei. Rm. 2 : «qui alios doces, te ipsum non doces? Hi revera portant nuntium, sive litteras mortis sue sicut Urias. 2Rg. 11 : «unde Augustinus in libro prosperitatis, bene docere et male vivere, nil aliud est quam se sua voce damnare. Unde Rm. 2 : «in quo alios iudicas, teipsum condemnas. Item, dicit, habentem Evangelium non dissipantem. Sicut illi qui ad libitum exponendo, veritatem intelligentie lacerant, ne forte contra se loquantur si dicerent veritatem sicut iacet. De quibus Ps. Tempus faciendi, domine, dissipaverunt legem tuam. Is. 24 : «transgressi sunt legem, mutaverunt ius, dissipaverunt fedus sempiternum. Deinde vidit Ioannes, ad quid haberet Angelum. Non enim ad vendendum in foro, sicut venditores olerum. Neque ad custodiendum in armariolo, ut librarii. Neque ad illuminandum pulchriores litteras ut pueri. Sed magis ad predicandum.
marg.| Unde sequitur: ut evangelizaret, id est ut bona nuntiaret, sedentibus super terram, id est bonis qui terrena calcando et sibi subiiciendo et omnia abiiciendo contemnunt. Et quia parum esset predicare solis bonis, ideo dicit et super omnem gentem, id est omnibus gentibus et omnem tribum, id est omnibus Iudeis, qui dicuntur tribus, quia per tribus fuerant distributi et linguam et populum, id est populo cuiuscumque lingue sit. Vel forte hoc dicit propter nobiles qui filios suos faciunt edoceri diversas linguas et diversa idiomata. Sub eadem lingua continentur, verbi gratia, Gallicum, Lombardicum etc. Eadem lingua est, sed diversa idiomata. Populum autem vocat minores in quacumque gente: per quod innuit, quod sine omni acceptione persone omnibus, tam nobilibus quam plebeis, est predicandum Evangelium. Mt. ult. Predicate Evangelium omni creature. Dicit autem, super, quia predicator omnis debet excedere merito vite, sicut predicatoris officium. Is. 40 : «super montem excelsum ascende tu qui evangelizas Sion.
marg.| Mons est cumulus terre, id est cupiditas terrenorum, divitiarum, delitiarum carnalium et dignitatum secularium. Primus est mons Gelbe, id est acervus arene. Secundus mons Seyr, id est hispidus. Tertius Ebal, ubi dantur maledictiones. Dt. 27 : «quare omnes maledicunt prelatis. Super hunc triplicem montem ascendere debet predicator omnia conculcando. Is. 52 : «quam pulchri supra montes pedes etc. Talibus enim predicatoribus dat dominus virtutem verbi. Ps. Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa. Ideo dicit Paulus, 2Tim. 4 : «opus fac Evangeliste. Dicentem voce magna, id est libera sine timore. Is. 40 : «exalta in fortitudine vocem tuam qui evangelizas Sion, exalta noli timere. Magna ergo debet esse vox predicatoris, id est libera et severa et ex magno cordis amore et propter magna, scilicet honorem Dei et salutem animarum, timete dominum. Hic ostenditur dignitas amoris Christi que apparet ex re. Quoniam si eum amamus, ipsum timere et honorare debemus. Et hic est cultus Dei qui est duplex; interior et exterior. Interior vero duplex: honor scilicet et timor; exterior autem est adoratio que consistit in bona operatione, per quam conformatur homo Deo. Dicit ergo Angelus, timete dominum, casto et filiali timore quo timendus est dominus qui est omnipotens, non homo vel Diabolus qui non potest nocere nisi volenti, ut dicit Hieronymus et date, gratis et bona voluntate. Illi, Deo non Antichristo, honorem, latrie, que consistit in fide, spe et caritate. Timor proprie debetur Deo, honor vero patri. Unde Mal. 1 : «filius honorat patrem et servus dominum suum timebit: si ego pater sum etc. Vel timete dominum, eius precepta faciendo et prohibita vitando. Et date illi honorem, non vobis, sed eius glorie, si quid boni habetis, attribuendo. 1Tim. 1 : «soli Deo honor. Vel timete dominum, declinando a malo. Prv. 6 : «in timore domini declinat omnis homo a malo. Et date illi honorem, faciendo bona. Prv. 3 : «honora dominum Deum tuum, quia venit hora iudicii eius, quando iusti hereditabunt terram, iniusti autem disperibunt. Mal. 4 : «ecce dies veniet succensa quasi caminus et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula et inflammabit eos etc. Ideo magis timendum est quia illa hora iudicii omnibus est incerta. Mt. 24 : «de die autem illa et hora nemo scit. Et adorate eum, humiliando subiiciendo et inclinando ei. Non solum corde interius, sed et corpore exterius. Ut inclinatio capitis, aut corporis exterius facta, sit signum cordis interius faciendi inclinationis. Mt. 4 : «dominum Deum tuum adorabis. Et merito adorandus est dominus, quia fecit celum et terram, mare et omnia que etc. Scilicet in celo Angelos, in terra homines, in mari pisces. Et fontes aquarum dulcium. Ad litteram istud est valde contra Manicheos: quia si malus Deus, nullo modo adorandus: ille autem adorandus est, qui fecit celum et terram etc. Unde verum est, quod ipse Diabolus non fecit hec. Item queritur, si omnes aque a mari veniunt, iuxta illud Eccles. 1 et ad locum unde exeunt flumina revertuntur, quomodo ergo copulat inter mare et fontes aquarum? Coniunctio est enim copulativa que querit diversitatem inter copulata. Unde cum pars non differat a toto, non potest cadere copula inter partem et totum. Solutio. Verum est quod omnes aque veniunt a mari per meatus subterraneos, ubi ipse aque que in mari erant salse et amare fiunt dulces, quod facit Deus mediante natura; et ideo quia ibi est quedam operatio nova, ponitur coniunctio copulativa
Numérotation du verset  14,7 
mystice
marg.| Mystice. Qui fecit celum, id est spiritum rationalem. Et ea que in eo sunt, id est vires et virtutes. Et terram humanam carnem. Et ea que in ea sunt, id est sensus et membra. Lc. 11 : «stulti, qui fecit quod de foris est, nonne etc. Et mare, id est tribulationum et tentationum amaritudinem et ea que in eo sunt, id est utilitates, que inde proveniunt et fontes aquarum, id est duo testamenta, unde omnes aque doctrine exeunt: quibus omnes sordes peccatorum lavantur et ardor male concupiscentie temperatur et sitis mali desiderii sedatur. De quibus dicitur Is. 12 : «haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris etc.
Numérotation du verset  14,8 
mystice
marg.| Sequitur. Et alius Angelus etc. Hec est quarta pars capituli, in qua monetur Ecclesia accedere ad auxiliatorem suum et recedere a mundo et eis que in eo sunt, que impediunt accedere ad dominum. Duo autem sunt generalia impedimenta accedendi ad Deum: scilicet amor male inflammans et timor male humilians; a quibus recedere monetur hic Ecclesia, per casum et ruinam Babylonis, que hic ostenditur. Unde dicit et alius Angelus, id est alius ordo predicatorum, non officio quidem predicandi alius, sed diversitate persone, que sibi invicem succedunt in predicatione secundum temporis successionem et Dei revelationem. 1Cor. 14 : «si quid revelatum fuerit sedenti etc. potestis per singulos prophetare, id est unus post alium secutus illum priorem. Glossa, quia predicatores sibi invicem succedunt, dicens, cecidit Babylon illa magna, id est malorum universitas, que est civitas, quam primo edificavit Cain, Gn. 3 et postea gigantes. Unde Gn. 11 : «venite faciamus nobis civitatem et turrim eius. Hic dicit, cecidit, ad maiorem confirmationem et certitudinem. Unde et preterito utitur pro futuro, prophetali certitudine. Vel ideo, quia cito cadit et iam incepit. 1Cor. 6 : «preterit figura huius mundi. 1Io. 5 : «transit mundus et concupiscentia eius. Vel ideo forte, quia homo primo cadit per culpam, postea per penam. Vel in casu culpe primo cadit per consensum, postea per opus. Vel in casu pene primo cadit anima in Inferno, postea cadit simul cum corpore. Vel ideo, quia velox et continua est ruina mundane glorie et ascensus eius casus, sicut fumus ascendendo declinat et quanto magis ascendit, tanto citius deficit. Sic vana gloria mundi. Ps. « Defecerunt sicut fumus ». Iob. 30 : «elevasti me et quasi super ventos posuisti, elisisti me valide. Sap. 5 : «quid nobis profuit superbia et divitiarum iactatio etc. Is. 13 : «erit Babylon civitas gloriosa in superbia Chaldeorum versa sicut subvertit dominus etc. Dicitur autem magna, vel propter multitudinem spatii et superbie, vel dignitatis, quia et caput regni erat. Vel propter altitudinem turrium et murorum, sicut Roma. Unde Dn. 4 : «gloriabatur Nabuchodonosor dicens: nonne hec est Babylon magna, quam ego edificavi in domum regni. Causam autem quare cecidit Babylon subiungit, que, id est quia illa, a vino ire fornicationis sue potavit omnes gentes. Per vinum intelligitur quodlibet mortale peccatum, quod mentem seducit, ut vinum et animam separat a vero sponso, sicut fornicatio carnalis. Iel. 1 : «expergiscimini ebrii, flete et ululate omnes qui bibitis vinum in dulcedine. Calix autem quem Babylon potat, id est mundus, est voluptas, pro cuius mensura mensuratur pena. Infra 18 : «quantum glorificavit se etc. Mt. 7 : «eadem mensura qua mensi etc. De hoc calice dicitur Ier. 5 : «calix aureus Babylonis in manu domini inebrians omnem terram et de vino eius biberunt omnes gentes.
Numérotation du verset  14,9 
marg.| Sequitur Et tertius Angelus etc. Hic removet Ioannes secundum impedimentum accedendi ad Deum, scilicet timorem male humilitatis, ostendens quod mundani non sunt timendi. Et ostenditur quasi triplici argumento, quia ipsi cadent, sicut et mundus quia ut dicit Augustinus, cum mundo labente labitur, qui labenti mundo innititur. Secundo quia ipsi a domino puniuntur. Tertio quia iusti ex persecutione impiorum proficiunt. Sicut filii Israel ex persecutione Egyptiorum multiplicabantur, ut dicitur Ex. 1 : «dicit ergo, tertius Angelus secutus est illos, duos precedentes: qui dicitur tertius pro fide Trinitatis quam predicavit, sicut alii duo. Significatur autem hic   tertius Angelus ultimus ordo predicatorum. Qui quanto plus appropinquare vident finem mundi, tanto magis quotidiane predicationi instabunt et omnem gloriam mundi contemnendam monstrabunt et mundanas persecutiones non esse timendas. Dicens voce magna, id est secura et libera predicatione. Quia illi predicatores audacter dicent veritatem, sine omni timore mundano, vel humano. Si quis adoraverit bestiam, id est Antichristum, qui nomine bestie hic accipitur, cum supra per bestiam omnis multitudo intelligatur. Et in hoc est difficultas. Quia bestia aliquando dicitur Antichristus et aliquando Diabolus, aliquando multitudo malorum. Sed hoc prudens lector potest advertere et imaginem eius, id est statuam ad honorem eius factam. Illi enim qui presentialiter videbunt, adorabunt ipsum. Aliqui absentes erunt, qui habebunt imaginem, quam in eius veneratione adorabunt, sicut nos adoramus imaginem crucifixi, in honorem Christi.
marg.| Et accepit characterem, id est fidem eius in fronte sua, id est in mente sua, aut in manu sua, id est in comparatione sua: quasi dicat: quicumque crediderit Antichristo, vel vixerit secundum doctrinam eius et hic bibet de vino ire Dei, sicut Babylon, id est de eterna damnatione, quod mixtum est mero, id est presenti flagellatione, que fit ad correctionem, in calice ire ipsius, id est ad vindictam, quod iratus facit, tamen secundum mensuram culpe. Unde Is. 27 : «in mensura contra mensuram cum abiecta fuerit, iudicabit eam. In hoc calice est merum superius, fex inferius, mixtum in medio. Per merum intelligitur pena inflicta per correctionem, vel assumpta voluntarie: per fecem pena eterna, quam reprobi potabunt in Inferno, qui modo nolunt bibere merum. Per mixtum significatur flagellum, quod adhuc potest converti in utrumque, scilicet ad correctionem et damnationem. Quod ideo dicit mixtum, quia hic mixte sunt tribulationes consolationibus. Unde dicit Augustinus, sic omnes delectationes meas domine amaritudinibus respersisti.
marg.| Vel melius calix domini est iustitia eius, qua unicuique mensurat premium secundum meritum. Merum autem est gaudium penitentie quod est purum sine admixtione tristitie vel doloris, vel alicuius modi extrinseci. Ex perfectione significatur dolor eterne damnationis que est sine omni consolatione. De qua Is. 51 : «bibisti de manu domini calicem ire eius, usque ad fundum saporis calicis bibisti et potasti usque ad feces. Ez. 23 : «dolore repleberis calice meroris et tristitie, calicem sororis tue Samarie bibes illum et potabis usque ad feces: et de hac fece se gloriatur ereptum. Ps. eduxisti me de lacu miserie et de luto fecis. Per mixtum vero significatur presens pena, ubi mixta sunt merum celi et pena Inferni per spem et timorem. Ibi enim pariter mixta sunt consolatio et tribulatio. Prv. 14 : «risus vero dolore miscebitur. Sicut enim aqua vino miscetur, ne bibenti noceat vinum purum, sic gaudiis in patria presentibus, Deus miscet tribulationes, infirmitates. Ne bibentes presentia gaudia nimis inebriarentur et nocerent eis. De hoc dicit Ps. calix in manu domini vini meri plenus mixto, in via et inclinavit ex hoc in hoc, id est de mero in mixtum. Quia tota die, cum presenti tribulatione infundit Deus spem consolationis interne et externe. Sic igitur de mero potat amicos in celo, in fece potat inimicos in Inferno. Mixto potat omnes in mundo, quos post presentem tribulationem recipit in patria et per primam transfert de mundo, id est de mixto in merum. Unde Io. 16 : «tristitia vestra vertetur in gaudium. Qui autem murmurat in flagellis et in tribulatione patientiam non habet, mixtum transibit ad feces et nihil aliud bibet. Unde Ier. 50 : «ecce quibus non erat iudicium, ut biberent calicem, bibentes biberunt et tu quasi innocens relinqueris? Non eris innocens, sed bibens bibes. Quod ergo Ps<almista> feces vocat calicis Domini, vocat hic Ioannes vinum ire Dei. Unde sensus est: et hic scilicet. Qui accepit characterem bestie, id est qui conformaverit se Antichristo, credendo, vel imitando illum, bibet de vino ire Dei, id est damnabitur in Inferno, ubi habebit abundanter penam et tribulationem, quod est mixtum mero, in calice ire ipsius, id est que pena et tribulatio eterna, mixta est modo, in calice ire Dei, id est in vindicta presenti, quam iratus infligit. Quia, ut dicit Hieronymus, quicquid mali patimur, peccata nostra meruerunt.
marg.| Vel calix Domini dicitur sacra Scriptura. David dicit in Ps. calix tuus inebrians, quam preclarus est. Continet autem iste calix quadruplex vinum, id est quadruplicem intelligentiam: scilicet historicam, tropologicam, allegoricam et analogicam. Primum vinum letificat et inebriat, rerum gestarum narratione. Secundum affectuum faciendorum institutione. Tertium intellectuum intelligendorum ostensione. Quartum totum hominem, appetendorum et fugiendorum prelibatione.
marg.| Sunt autem in calice merum vinum, fex et mixtum. Vinum merum propinat nobis calix iste, ubi celi gaudia tractat: fecem propinat ubi Inferni supplicia comminatur. Mixtum vero propinat ubi penitentia perhortatur. Unde Ez. 1 : «vidit librum ubi erant lamentationes penitentium et ecce mixtum carmen triumphantium et ecce merum ire damnatorum et ecce fex: de quo Ps. bibent omnes peccatores terre. Nihilominus vinum merum, dicitur expositionis intelligentia, quam propinant expositores et doctores Ecclesie. Fex dicitur commixte expositionis intelligentia: quam propinant heretici.
marg.| Mixtum est expositio prophetica Scripture sacre, quam propinant multi miscentes vanitatem philosophice curiositatis cum soliditate theologice veritatis, secundum, quod dicit Dominus per Is. 1 : «caupones tui miscent aquam vino. Heu hodie libentius bibitur mixtum quam merum, quia libentius auditur vanitas philosophica quam veritas theologica. Unde Prv. 9 : «aque furtive dulciores sunt, id est expositiones quas theologici furantur a philosophis libentius audiuntur. 2Tim. 4 : «in novissimis diebus erit tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt etc.
marg.| Vel certe mixtum potest dici expositio hereticorum, qui aliquid veritatis primo proponunt et postea miscent falsitatem. Quia si tota esset falsa expositio eorum, non reciperetur ab aliquo: et ideo falsitatem palliant aliquantula veritate. Unde Io. 2 : «omnis homo primum bonum vinum ponit, id est hereticus veram expositionem. Cum hoc mixto potabit Antichristus et sui omnes illos, qui eius characterem acceperint: quos et Deus postea potabit fece, id est pena eterna, que fex dicitur: hoc vinum calicis ire Dei.
marg.| Secundum hoc sensus est, tertius Angelus, id est ordo predicatorum ultimis temporibus venturis, secutus est illos, id est priores predicatores, doctrinam et vitam imitatus,   dicens voce magna, id est corde et ore et opere predicans,   si quis adoraverit bestiam, id est Antichristum ei obediendo   et imaginem eius, qui eum in omnibus imitantur et predicant sicut imago predicat rem imaginatam et acceperit characterem, id est eius confessionem, in frontibus suis, id est in apparentia, in evidentia et publice eum confessus fuerit.
marg.| Vel in manu sua, id est opere eum imitatus fuerit et hic est talis, qui sic damnatus bibit, id est   biberit de vino, calicis ire Dei, id est prave expositioni Antichristianorum, assenserit, quod mixtum est, mero. In cuius expositionis intelligentia, mixta est veritati Catholice, in calice ire ipsius, id est in sacra Scriptura, quam damnant illi: propter quod dicitur calix ire Dei: et talis, quicumque est ille, cruciabitur igne et sulphure, id est fetenti et fetore ardenti. He enim sunt due pene Inferni. Unde Ps. ignis, sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum. Et prima pars illorum erit in stagno ardenti. Hec duo, scilicet ardor et fetor, sunt in omni peccato et maxime in peccato carnali et precipue in illo ignominioso contra naturam. Unde et civitates sulfuree fuerunt succense, ut pena responderet culpe. Gn. 18 : «pluit dominus etc. Nec erit occulta pena eorum, immo omnibus nota.
marg.| Unde sequitur: in conspectu Angelorum sanctorum, id est videntibus Angelis et omnibus etiam aliis, hoc dicit, quia Angeli testes erunt contra eos, qui viderunt peccata eorum et ante conspectum agni, que illorum secula non latebunt: et ideo dicitur quia nec pena ipsorum abscondetur ei. Et dicit hoc ideo, quia boni semper vident penas malorum et hoc ipsum erit cumulus doloris reprobis, quia scient se et penas suas manifestas esse apud Christum et Angelos et alios spiritus: et ex hoc etiam augebitur dolor eorum, quia scient Christum sufficienter passum pro omnibus et sufficientissimum pretium dedisse pro redemptione omnium et se privatos tanto beneficio pro modica voluptate seminate corruptionis, de qua surgit vermis conscientie. De quo Is. in fine, vermis eorum non morietur.
marg.| Sequitur et fumus tormentorum eorum, que plura et varia erant, ascendit in secula seculorum, id est eternaliter sine fine. Ubi enim semper fumus ascendit, ibi numquam ignis deficit. Et re vera, ignis ille inextinguibilis est, quia nec extinguet illos quos cremabit, nec extinguetur, ad litteram. Erit autem fumus densissimus, qui violenter extrahet lacrimas ab oculis eorum, que lacrime ita calide erunt, quod comburent corpora eorum. Unde quidam de patribus dixit discipulo suo: ploremus hic, frater, antequam veniamus ad locum illum, ubi lacrime comburent corpora nostra. Nihilominus tamen cum ardore illo vehementissimo erit ibi algor vehemens. Unde compellentur stridere dentibus. Mt. 18 : «ibi erit fletus. Quod autem dicitur quod fumus ascendit, non est intelligendum, quod ascendit in celum, ubi sancti sunt: nec etiam extra Infernum. Sed per hoc tangit fumi proprietatem.
marg.| Et nota quod pena illorum semper erit in notitia eorum sanctorum sine oblivione. Unde Ier. 20 : «confundantur confusione, quia non intellexerunt opprobrium sempiternum, quia nulla poterit oblivione deleri. Et ne forte putaret aliquis illorum, quod pena illorum in Inferno aliquando cessaret et per intervalla puniret et non continue, subiungit, nec habent requiem die ac nocte, id est numquam quiescent a pena. Sed numquid erit dies et nox? Patet quod non, quia sol stabit immobilis in oriente, in loco ubi fuit creatus, nec veniet ad occasum. Nec impii in tormentis sub terra positi fruentur luce eius, ut dicit Isidorus. Sed in Inferno semper erit nox et dies simul, quia ibi erunt densissime tenebre, sicut dicitur Mt. 25 : «ibi erunt tenebre exteriores. Erit etiam ibi quedam lux, quia ignis ille aliquid lucis habebit, non ad consolationem eorum, sed ut videant unde magis doleant, ut dicunt Gregorius et Isidorus. Qui autem sunt illi, quorum talis pena est, determinat dicens, qui adoraverunt bestiam, id est Antichristum, ei obediendo et imaginem eius, id est statuam factam ad honorem ipsius, vel predicatores ipsius ipsum imitantes et siquis acceperit characterem nominis eius, id est in signo aliquo, sibi se conformem ostenderit, vel domesticum ipsius appellari fecerit, similiter, supple, punietur. Et ideo bonum consilium dat Paulus, 1Cor. 15 : «ut siquis portavit imaginem Antichristi, portet de cetero imaginem Christi. Et 1Rg. 15. Dixit Saul, abite, recedite ab Amalec, ne forte involvam vos cum eo. Hic, id est in vita presenti. Vel in tribulatione presenti et consideratione futura, patientia sanctorum est. Glossa, id est hic debent sancti patienter pati ne veniant ad eternam penam. Ideo dicit Gregorius, sancti penam presentem lucrum putant, quia per hanc eternam evadere non ignorant. Sanctorum dico, qui custodiunt opere adimplendo mandata Dei, diligendo Deum et proximum, ad que omnia alia reducuntur, ut dicitur Mt. 22 : «in his duobus mandatis tota lex pendet et prophete. Diliges etc., dulciter, prudenter, fortiter et proximum tuum sicut teipsum, id est quomodo teipsum et quo ordine teipsum et quo tenore teipsum. Et fidem Iesu confitentes, ipsum verum Deum esse et verum hominem corde, ore et opere. Rm. 10 : «corde creditur ad iustitiam.
Numérotation du verset  14,13 
marg.| Et audivi vocem de celo etc. Quinta pars capituli; ubi ponitur sanctorum premium, ut securius accedant ad auxiliatorem et fugiant mundum et ea que accessum impediunt. Unde dicit et audivi, aure interiori, vocem de celo, id est de celesti visione, dicentem mihi interius sine strepitu soni, scribe, primo in corde tuo, deinde in codice, ubi diutius retineas, ne oblivioni tradas et sit ad doctrinam et consolationem futurorum. Rm. 15 : «quecumque scripta sunt etc. Habacuc 2 : «scribe visum et explana eum super tabulas. Et est advertendum quod omnia illa scribenda sunt que valent ad eruditionem et consolationem multorum. Quod debebat scribere subiungit dicens, beati mortui etc.
marg.| Sed quomodo possunt mori mortui? Nam si moriuntur, non sunt mortui; et si mortui sunt non moriuntur. Solutio. Quinque sunt mortes, ut dicit Augustinus: due male et due bone et una indifferens.
marg.| Prima est mors culpe, id est ipsa culpa que dicitur mors anime, que separat vitam eius, id est Deum ab ipsa. Is. 59 : «iniquitates nostre diviserunt inter nos etc. Sap. 1 : «perverse cogitationes separant a Deo. Multo fortius perversi consensus. Adhuc fortius perverse locutiones. Maxime autem perverse operationes. De hac morte dicitur Sap. 1 : «Deus mortem non fecit. Glossa, id est peccatum, sed impii, id est Adam et Eva manibus ac verbis accersierunt illam. Manibus quas extenderunt ad pomum, verbis quibus Eva suggessit Ade ut de pomo comederet et quibus male respondit Diabolo.
marg.| Secunda est mors Gehenne, id est ipsa pena Inferni; que dicitur mors eterna, quia sine fine est ibi cruciatus, multo maior, quam sit in morte corporali; qui tamen tantus est, ut vix possit una hora sustineri. De hac morte dicitur in Ps. mors peccatorum pessima. Mala quidem propter penarum diversitatem, pessima propter acerbitatem. Hec est secunda mors de qua supra 4 : «qui vicerit non ledetur a morte secunda; et infra 19 : «beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione prima: in his secunda mors non habet potestatem. Glossa, id est damnatio eterna, hec mors dicitur secunda respectu precedentis, sicut effectus respectu cause. Quia hec ex illa causatur priori morte, mortui moriuntur morte secunda, sed non in domino; et ideo non dicit, beati, sed miseri. Unde Ez. 18 : «quare moriemini domus Israel, quia nolo mortem peccatoris, dicit dominus, sed ut magis convertatur etc. He due mortes male sunt; et ideo fugiende. Contra has duo sunt remedia precipua: unum est eleemosyna. Unde Tb. 4 : «eleemosyna ab omni peccato et morte liberat et non patitur animas ire in tenebras. Secundum est obedientia, id est impletio mandatorum Dei. Unde Ez. 18 : «quare non portat filius iniquitatem patris, quia filius iudicium et iustitiam operatus est, omnia precepta mea custodivit et fecit illa, vita vivet et non morietur. Duplicem vitam duplici morti opposuit: contra mortem culpe, vitam gratie; et contra mortem Gehenne, vitam glorie.
marg.| Tertia mors que est bona, qua homo peccato moritur et peccatum sibi; que fit per virtutem penitentie, que peccatum destruit in anima per contritionem et confessionem et instrumenta peccandi per satisfactionem. Col. 3 : «mortificate membra vestra. De hac morte dicitur Rm. 6 : «qui enim mortui sumus, quomodo vivimus in illo?
marg.| Quarta mors que iterum bona est mors, qua homo spiritualiter moritur mente. Quam mortem operatur ingressus claustri per votum et confessionem obedientie. De qua dicitur Col. 3 : «mortui estis et vita vestra abscondita est etc. Sic fuit mortuus Paulus qui dixit Gal. 6 : «mihi mundus crucifixus est et ego mundo.
marg.| Quinta mors est mors nature qua moritur corpus separatione ab anima. De qua dicitur Gn. 3 : «quacumque hora comederitis morte moriemini, id est moriendi necessitati addictus eris, 2Rg. 14 : «omnes moriemur. Illi qui sunt mortui tertia vel quarta morte, moriuntur ista quinta morte et in domino; et ideo beati. Dicit quoque, beati, parte beatitudinis, id est stole anime. Mortui peccato, ut boni Christiani, vel mundo, ut boni religiosi, qui in domino, id est in confessione domini. Vel in domino existentes per caritatem; quia qui manet in caritate in Deo manet et Deus in eo, ut dicitur 1Io. 4. Moriuntur corporaliter separatione anime a corpore. Horum autem quidam statim evolant et sine Purgatorio, ut pueri baptizati, martyres, penitentes perfecta penitentia. In cuius signum Christo baptizato celi aperti sunt, Lc. 3 : «Stephano lapidato, Act. 7 et Ioanni in Patmos insula, supra 12. Hi moriuntur in terra promissionis, cum Abraham. Alii vero non statim evolant, sed vadunt in Purgatorium, ut imperfecti qui non perfecerunt penitentiam de peccatis suis, vel addiderunt venialia que secum portaverunt. De quibus dicitur 1Cor. 3 : «si quis edificat supra fundamentum hoc lignum, fenum, stipulam etc. Hi moriuntur in Egypto cum Iacob et Moyse, quorum ossa portata fuerunt de Egypto in terram promissionis. In signum quod illi qui sunt in Purgatorio, peracta penitentia deferuntur ministerio Angelorum in Paradisum. Unde Sir. 46 : «ossa eorum pullulant de loco suo et nomina eorum permanent in eternum. Nullus autem eorum qui mortui sunt in deserto deportatus legitur in terram promissionis. In signum eorum qui mortui sunt in peccato mortali deserti a gratia, tales numquam ibunt in Paradisum, cuius figura tenet terra promissionis. Item beati mortui, peccato, qui in domino vel propter dominum moriuntur corporaliter martyrium sustinendo, vel spiritualiter claustrum intrando: et tales dicuntur mortui, quia mors talium nil aliud est quam carceris ruptio, peregrinationis terminus, laquei contritio, finis exilii, laboris meta, periculi evasio, periculose domus exitus, descensio de equo precipiti, reditus ad patriam, paterne hereditatis investitio, victoria pugne, exterminatio miserie, ianua vite. Propter quod dicitur, pretiosa in conspectu domini mors sanctorum eius. E contrario autem mors peccatorum pessima que est carceris introitus, peregrinationis initium, laquei captio, exilii inceptio etc. que supradicta sunt per contrarium. Et ideo dicit Ecclesiasticus1 : « O mors, quam amara est memoria tua ». Isti sine domino moriuntur et ideo infelices: priores in domino et ideo sunt beati. Sunt enim ab hoste securi, a periculo liberi, a pena expediti, de gloria certi. Magnum bonum est esse ab hoste securum, qui nos multifarie, dum hic vivimus, inquietat, unde multifaria sortitur vocabula ob multiplices quas contra nos molitur insidias. Nam aliquando tentando adversatur bono proposito nostro, ne proficiamus; et secundum hoc dicitur Satan, id est adversarius. Aliquando suggerit plusquam facere possumus; et secundum hoc dicitur Leviathan, id est additamentum; quando suggerit voluptatem carnalem sub specie necessitatis vel discretionis et sic dicitur Behemoth, id est animalis. Interdum suggerit pusillanimitatem et secundum hoc dicitur Diabolus deorsum cadens, quando suggerit sub specie calliditatis et sic serpens vocatur et multis aliis modis. Unde vere beati censendi sunt qui a tali hoste sunt securi. Secundum est quod a periculis sunt liberi, quorum infinitus est numerus. Sed ad presens illa octo exponamus que ponit apostolus 2Cor. 11: scilicet pericula fluminum, pericula latronum etc. Pericula fluminum sunt periculum divitiarum, ubi perit humilitas. Quia vermis divitum est superbia, ut dicit Augustinus super illud. Precipe divitibus huius seculi. 1Tim. 6. Is. 7 : «Requievit Syria super Ephraim, id est superbia super divitias. Syria enim sublimis interpretatur, Ephraim fructificans, propter hoc dicit Ps. divitie si affluant, nolite cor apponere. Pericula latronum sunt pericula delitiarum que furantur homini cordis virtutes: unde Os. 4 : «fornicatio et vinum et ebrietas aufert cor. Pericula ex genere supra generis nobilitate, ubi perit fraternitas. Quia ex quo aliquis ex una parte aliquid habet nobilitatis, omnes alios de genere suo non recognoscit et despicit omnes quasi non ipse sit homo. Unde Mal. 2 : «numquid non unus pater omnium nostrum etc. Pericula ex gentibus sunt pericula ex amore parentum, fratrum, sororum et aliorum qui nobiscum vel ex nobis sunt geniti; que pericula destruunt Ecclesiam Dei. Unde Habacuc 2 : «ve qui edificant Sion in sanguinibus. Pericula in civitate, sunt pericula conspirationis et discretionis, ubi perit pax et equitas. Unde Ps. vidi iniquitatem etc. Pericula in solitudine sunt pericula singularitatis, ubi perit caritas et dominatur avaritia: propter quod dicitur Eccles. 4 : «ve soli: quia si ceciderit: non habet sublevantem. Pericula maris sunt pericula seculi, ubi perit caritas, sicut dicit beatus Bernardus : propter quod dicit apostolus Rm. 12 : «nolite conformari huic seculo. Pericula in falsis fratribus, sunt pericula male societatis. Seneca, nequam socius candido et innocenti socio ingerit rubiginem. Sir. 13 : «qui tetigerit picem etc. Tertium propter quod mortui sunt beati, quia sunt a pena et miseria expediti. Que triplex est. Mundana, purgatoria et eterna. Mundana pena et purgatoria est finita, nec meritoria. Et huius scilicet triplex pestilentia exprimitur 2Rg. ult. Per triplicem vindictam domini, quorum optio data est David per Gad prophetam: scilicet pestilentia trium dierum, aut persecutio inimicorum per tres menses, aut fames septem annorum. Pestilentia trium dierum est presens pena que tripliciter affligit per contritionem, confessionem et persecutionem inimicorum, per tres menses est pena Purgatorii que pro ligno, feno et stipula sustinetur, ut dicitur 1Cor. 3. Fames septem annorum est pena Inferni, ubi est universalis omnium bonorum defectus: ubi etiam corpus ex quatuor elementis compositum et anima in tribus potentiis existens punietur. Quarta causa beatitudinis illorum est certitudo glorie, de qua dicitur Idc. 18 : «vidimus terram valde opulentam et uberem; nolite negligere, nolite cessare, eamus et possideamus eam etc. Is. 32 : «sedebit populus meus in pulchritudine pacis. Quia illi qui in domino moriuntur sunt beati, probat dicens, amodo iam dicit spiritus, vel tota Trinitas qui est missus spiritus, ut requiescant a laboribus suis, sic ordina constructionem: vere beati sunt enim, quia spiritus dicit ut iam amodo, id est post mortem, requiescant, eternaliter, a laboribus suis, id est post labores suos et pro laboribus suis. Sap. 3 : «bonorum laborum gloriosus est fructus. Mt. 11 : «venite ad me omnes qui laboratis etc. Is. 14 : «erit in die illa cum requiem dederit ei Deus a labore suo, quia tunc mirabitur anima, quomodo potuit a tot periculis liberari. Illi autem qui in labore hominum non sunt, nec cum hominibus non flagellabuntur, non terminabitur in requiem labor eorum, sed erit perpetuus. Unde Ps. laboraverunt in eternum etc. Beati igitur dicuntur sancti cum moriuntur propter preteritorum malorum evasionem; et non solum propter hoc; immo potius propter bonorum omnium adeptionem, quia de carcere egrediuntur ad regnum. Unde Eccles. 4 : «de carceris catenis, quia interdum quis egreditur ad regnum. Hoc querebat Ps. educit de carcere animam meam. Et apostolus, Rm. 6 : «infelix ego homo quis me liberabit de corpore mortis huius? Et Ioseph, Gn. 40 : «memento mei, ut suggeras Pharaoni, ut educat me de isto carcere. Item de pugna ad victoriam, 2Tim. 4 : «bonum certamen certavi. Item de labore ad requiem, Ps. convertere anima mea in requiem tuam. Item de servitute ad libertatem, Rm. 8 : «creatura liberabitur a servitute corruptionis. Iob. 3 : «ubi servus liber a domino suo etc. Gal. 3 : «illa autem que sursum est Ierusalem etc. Item de periculis ad securitatem, Is. 32 : «sedit populus meus in pulchritudine pacis etc. Ps. confortavit seras portarum tuarum. Item de exilio ad patriam, Mt. 2 : «per aliam viam reversi sunt etc. Item de paupertate ad hereditatem paternam, Ps. cum dederit dilectis suis somnum, id est maiorem quietem, ecce hereditas domini; ideo dicitur Is. 41 : «noli timere vermis Iacob qui mortui estis ex Israel. Sed ne putaret aliquis quod sancti nihil cooperati sunt sue beatitudini; et ideo si operati essent, nihilominus beatitudinem exspectarent et ideo vellent occisi esse.
1 Sir. 41, 1.
marg.| Sequitur, opera enim illorum sequuntur illos sicut famuli dominum suum sequuntur. Et bene dicit, sequuntur, non precedunt, quia sancti non vident opera sua, ut Deus videt. Unde Iob. 31 : «si vidi solem cum fulgeret et lunam incedentem clare. Mt. 6 : «cum facis eleemosynam noli tuba canere ante te, sicut hypocrite faciunt. Item opera illorum sequuntur illos, id est reddetur in futuro, non in presenti, sicut hypocritis, quibus statim redditur merces eorum. Unde Mt. 6 : «amen dico vobis, receperunt mercedem suam. De sanctis autem dicitur, labores manuum tuarum, quia manducabis, beatus es et bene tibi erit etc. Unde dicitur Eccles. 11 : «mitte panem tuum super transeuntes aquas et post multa tempora invenies illum. Et vidi. Quinta pars capituli agit de iudicio futuro, ubi redduntur premia bonis et supplicia malis secundum quod predictum est. Dicuntur autem hic sex. Primo describitur iudex idoneus ad iudicandum. Secundo ostenditur desiderium sanctorum de iudicio faciendo, ibi: et Angelus exivit. Tertio ostenditur, quod sancti tunc exaudientur, qui tunc videntur obliti, ibi: et misit ille. Quarto ostenditur quod sancti qui modo iudicantur et comprimuntur iudicabunt tunc cum Christo, ibi: et alius Angelus exivit de templo. Quinto ostenditur quod licet sancti cum Christo iudicent, tamen auctoritas iudicii penes Christum erit, ibi: et alius Angelus exivit de altari. Sexto ostenditur obedientia sanctorum, ibi: et misit Angelus falcem. Sunt autem iudici tria necessaria: scilicet iustitia, scientia et potentia, sive auctoritas. Ideo Ioannes ab his tribus describit iudicem. Unde dicit et vidi, id est intellexi et ecce nubem candidam, id est carnem dominicam et puram et mundam. Et supra nubem sedentem, id est divinitatem supra humanitatem existentem: vel animam Christi, carni eius presidentem et ad libitum sine omni rebellione regentem. Unde Is. 19 : «ascendet dominus super nubem levem. Similem filio hominis, immo vere filium hominis: et hoc dicit Ioannes, quia non iam immortalis et impassibilis erat sicut homo naturaliter post peccatum. Quod enim homo immortalis et impassibilis sit, gratia est; quia ex sua natura corrupta tantum habet quod sit mortalis. Habentem in capite suo, id est in se qui est caput Ecclesie. Vel in divinitate. Coronam auream. Et ad similitudinem triumphantis. Quia ipse virtute divinitatis vicit Diabolum et Antichristum per sapientiam. Et in manu sua, id est in potestate sua, falcem acutam, id est iudiciariam potestatem qua malos a bonis separabit, sicut manus metentis segetes secat et atterrat et separat. Item vidi et ecce nubem candidam, id est sanctam Ecclesiam, habentem non maculam neque rugam; que pluit doctrinis, coruscat miraculis, tonat minis. De qua nube dicitur Sir. 24 : «thronus meus in columna nubis, id est in Ecclesia.
marg.| Unde sequitur et supra nubem sedentem, ut iudicem, ut regem, ut episcopum. Is. 34 : «dominus iudex noster, dominus rex noster. Similem filio hominis, id est Christum Deum et hominem; et ideo dicit, non filium hominis, sed similem. Vel dicit Ioannes, similem, quia si tamquam iudex sedeat quasi nubem in iudicio, tamen humilis et mansuetus apparebit bonis, sed valde terribilis reprobis. Unde Is. 30 : «ardens furor eius et gravis ad portandum. In capite suo coronam auream, id est eternam gloriam, qua coronabit suos pro victoria, qua Diabolum et peccata vicerunt. Dicitur autem eam habere in capite suo, quia eamdem coronam et gloriam quam habebit Christus homo dabit suis, licet non tantam. Quod significatum est Esther: fecitque eam reginam et in manu sua falcem, id est in potestate iustitiam ad puniendos malos. Unde Dn. 7 : «dicitur quod fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie eius. Idem significatur per flumen igneum rapidumque et per falcem acutam, hic scilicet severitas iustitie ire Dei, que dicitur gladius. Iob. 19 : «fugiant a facie gladii. Et alius Angelus. Hic ostendit Ioannes desiderium sanctorum de futuro iudicio, quod re vera desiderant sancti propter duo. Primo, quia tunc recipient secundam stolam. Secundo propter consortium fratrum, quod perficiendum est, quod ipsi exspectant. Unde supra 6 : «dictum est eis, ut requiescerent modicum tempus. Dicit ergo et alius Angelus, scilicet quidam cetus fidelium, qui sunt alii a Christo, qui per precedentem Angelum designantur, exivit de templo, id est de occulto: hoc est: desiderium, quod habent de futuro iudicio sancti, tunc manifestum est; et ideo dicitur exire Angelus de templo, quia desiderium sanctorum, quod modo latet, tunc veniet in aperto. Clamans voce magna, id est laborans desiderio, affectu magno, ad sedentem supra nubem, id est ad Christum, Ecclesiam regentem, mitte falcem tuam, id est exerce potestatem iudiciariam et mete, id est collige tuos tamquam triticum in horreum, quia venit hora ut metatur, seges de agro, id est tollantur homines et excussa segete, granum in horreo recondatur et palea in igne comburatur. Mt. 3 : «cuius ventilabrum in manu eius etc. Et ostendit, quod hora est metendi, quoniam aruit messis terre, id est quia consummata est malitia mundi et iam plus non habet aliquid viriditatis, quod de cetero posset esse ad utilitatem bonorum. Unde malitia mundi dicitur viridis, quam diu prodest bonis. Sed quoniam impletus erit numerus electorum, tunc erit arida messis terre, id est consummata malitia mundi et boni parati ad suscipiendam palmam et mali ad suscipiendam penam promeritam. De hoc dicitur Io. 3 : «nonne vos dicitis etc. Messes sunt quatuor defectus Ecclesie generalis, quos sustinuit Ecclesia, ex quatuor persecutoribus generalibus; que inceperunt ab introitu Ecclesie sub Herode Ascalonita, qui occidit pueros; et continuate sunt una post aliam, usque ad messem generalem, que fiet in die iudicii. Prima ergo fuit persecutio tyrannorum, qui martyres occiderunt. Secunda hereticorum, qui confessores vexaverunt. Tertia falsorum Christianorum, id est hypocritarum, qui Christi mores corrumpent. Quarta erit Antichristi et suorum, qui fidem et mores corrumpent et vitam auferent et ideo gravior omnibus erit. Mt. 23 : «tunc erit tribulatio magna qualis etc. Mt. 13 : «messis est consummatio seculi. Angeli sunt messores, sic ergo colligunt zizania. Et misit. Hic ostenditur exauditio sanctorum et impletio desiderii eorum. Unde dicit et misit, qui sedebat supra nubem, id est Christus Ecclesie presidens, ut rector iudex et dominus, falcem suam in terram, id est omnes homines terre in unum locum, quasi in arena congregabit ad iudicandum. Unde Ioel. 3 : «congregabo omnes gentes in unum locum, que sub celo sunt. Et appareat arida, id est Ecclesia. Et vocavit Deus aridam, terram, id est stabilem Ecclesiam ab humore noxio desiccatam. Congregationes aquarum Inferni appellavit maria, quia in Inferno erit maxima amaritudo. Amos 4 : «per aperturas exibitis alter contra alterum. Vel exibit de Inferno et corpus de sepulchro et ipsis convictis proiicientur in Arnon, quod interpretatur arca meroris, id est in Infernum, ubi erit fletus et stridor dentium sempiternus et alius Angelus. Hic ostendit Ioannes, quod sancti cum Christo iudicabunt; non tamen omnes: sed illi, qui pro ipso omnia reliquerunt et secuti sunt eum. Unde Mt. 19 : «dicit Petrus ad Iesum, ecce nos reliquimus omnia. Supra 4 qui vicerit dabo ei sedere mecum, in throno meo. Iob. 28 : «non salvabit impios et iudicium pauperibus tribuet. Isti enim se iudicantes propter Deum hominibus se subiecerunt et ideo potestas iudicandi eis a Christo tribuetur. Dicit ergo et alius Angelus, id est supradictus sanctorum cetus aliud habens officium, exivit de templo, quod est in celo, id est de occulto in publicis venit et qualis esset apud Deum innotuit, habens et ipse, sicut Christus, falcem acutam, id est potestatem iudiciariam, quia ex eius potestate iudicabunt. Cap. 23 : «iudicabunt sancti nationes. Is. 3 : «dominus ad iudicandum veniet cum senibus populi. Et alius Angelus. Hic ostendit Ioannes, quod potestatis iudiciarie auctoritas residet penes Christum, qui dat sanctis suis ut possint cum eo iudicare. Dicit ergo et alius Angelus, id est Christus alius a sanctis, quia super omnes est, exivit de altari. Glossa, id est talis qualis est apparuit, scilicet Deo patri consubstantialis, qui prius vilis apud infideles fuerat. Ideo dicitur exire de altari, id est de loco secretiori, ubi nullus potest pertingere; quia et si alii sancti sunt in templo Dei, Christus tamen est in loco altiori et secretiori, etiam inquantum homo, quia in gloria maiori. Unde dicitur sedere a dextris Dei, id est frui potioribus donis Dei et modo potissime. Qui habebat potestatem, sicut verus Deus, super ignem, id est super penam eternam, infligendi eam cuilibet reprobo secundum exigentiam meritorum. Et clamavit voce magna, id est potestate et auctoritate imperiali, ad eum, qui habebat falcem acutam, id est ad sanctos, qui habebant potestatem iudiciariam, dicens, mitte falcem tuam acutam, id est exerce potestatem tuam iudiciariam et vindemia botros vinee terre, id est separa bonos a terrenis vino malitie inebriatis, quoniam mature sunt uve eius, id est completa est malitia eorum et iam non habet locum, quoniam non prodest amplius bonis. Nam permittit Deus ex sui dispensatione, regnare malos, quamdiu prosunt bonis. Eccles. 8 : «peccator ex eo quod centies facit malum et per patientiam sustentatur, ego cognovi quod bonum erit timentibus Deum, qui venerantur faciem eius. De hac vindemiatione, id est malorum separatione. Mt. 13 : «exibunt Angeli et separabunt etc. Et misit. Hic ostenditur obedientia sanctorum, quorum ministerio punientur, id est puniendi iudicabuntur, mali. Et ostenditur etiam ubi patientur, scilicet in lacu; et modum punitionis, quia calcabuntur in lacu. Unde dicit et misit Angelus, id est sanctorum cetus statim post imperium Christi, falcem suam in terra, id est exercuit potestatem iudiciariam in terrenos, qui plus terram quam celum finaliter amaverunt et vindemiavit vineam terre, id est separavit bonos a malis, omnes terrenis delectationibus inebriatos. Et quod hic dicitur factum, facient, sed in futuro iudicio. Non per executionem operis, quod est Angelorum, ut patet Mt. 13 : «sed per approbationem et sessionem et suam cooperationem, ad malos, qui in eis legent ea, que facere debuerunt et noluerunt. Unde iudicabuntur. Et misit in lacum ire Dei magnum, id est in Infernum, ubi multi perpetuo iram Dei sustinebunt. Qui dicitur propter profunditatem, lacus. Is. 30 : «preparata est enim ab heri Thophet, a rege preparata, profunda et dilatata. Item propter miseriam quam ibi inveniet. Ps. eduxit me de lacu miserie. Dicitur magnus, propter capacitatem, quia magni sunt ibi, quia multos capit. Is. 5 : «dilatavit Infernus animam suam et aperuit os suum etc. Is. 24 : «visitabit dominus super militiam celi, id est super clericos militantes in excelso et super reges terre, qui sunt super terram, id est super principes et prelatos et congregabuntur in congregatione unius faciei in lacum et claudentur ibi in carcere, quia abusi sunt hic libera potestate. Ad litteram. Sic fiet, sicut fit in adventu alicuius principis de novo vel de longe venientis in civitatem suam: mundantur platee civitatis et proiiciuntur sordes in lacubus et fossatis. Sic in adventu domini purgabitur mundus a malis et proiicientur in Infernum. Ps. ut lutum platearum delebo eos. Amos 4 : «per aperturas exibunt de sepulchris corpora et de Inferno anime et una contra alteram proiicientur in Arnon, quod interpretatur arca meroris. Et calcatus est lacus, id est compressi et abiecti sunt mali in Infernum. Extra civitatem, unum in mundo, aliud in Purgatorio, alterum in Inferno. De primo dicitur Is. 63 : «torcular calcavi solus. Lam. 1 : «calcavit dominus torcular virgini filie Sion. De secundo et tertio, Ioel. 3 : «plenum est torcular, Purgatorii scilicet; exuberant torcularia, Inferni; scilicet quia multiplicata est malitia eorum. Vel aliter: peccatum in presenti omnino per penitentiam non purgatum et in torculari mundi depressum, mittit in torculari Purgatorii. Multiplicatio malitie mortalium reprobos mittit in torcularia Inferni. Duo prima non sunt extra civitatem, quia virtute caritatis et patientie quo ad primum et meritis et precibus Ecclesie quo ad secundum, de ipsis eligitur bonum vinum, quod portatur in cellarium Paradisi. Tertium est extra civitatem, quia nec patrie nec Ecclesie subsidia valent eis qui ibi sunt, sed in perpetua pena et conculcatione remanebunt. Mal. in fine. Calcabitis impios cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum. Et exivit sanguis de lacu, id est de pena exuberavit, usque ad frenos equorum, id est usque ad Demones rectores eorum iniquorum, qui simul eadem pena puniuntur cum iniquis hominibus. Argumentum est hic, quod Demones non preerunt hominibus in puniendo, in Inferno. Ad quod facit illud apostoli, 1Cor. 15 : «tunc evacuabit omnem principatum etc. Super hoc dicit Haimo, dum durat mundus, Angeli Angelis, Demones Demonibus presunt: sed omnibus collectis, tum iam omnis prelatio cessabit. Tamen quidam dicunt quod Demones, qui fuerunt incentores reproborum in culpa, erunt tunc tortores eorum in pena. Neque hoc est contra Haimonem; quia ipse non loquitur nisi de prelatione Demonum ad Demones. Item per frenos equorum intelliguntur prelati rectores minorum; qui sicut in culpa fuerunt similes, sic et in pena. Immo magis punientur prelati quam subditi, quia gravius peccant. Unde Sap. 6 : «iudicium durissimum fiet his qui presunt. Durum, quia male intraverunt in prelatione, non per ostium, sed aliunde; id est mediante carnalitate, aut calliditate aut pecunia aut prece armata. Durius, quia post ingressum male vixerunt. Durissimum, quia ingressi non penituerunt. Et hec tria tangit Ps. dicens, Deus, venerunt gentes in hereditatem tuam, id est in prelationem Ecclesie, non vocati a te, nec electi canonice. Ecce malus ingressus. Polluerunt templum sanctum tuum male vivendo. Ecce mala vita post ingressum. De quo dicitur Ier. 2 : «induxi vos in terram Carmeli etc. Et egressi occupastis eam. Posuerunt Ierusalem in pomorum custodiam, id est in custodiam puerorum, qui debent custodire poma. Nahum 3 : «custodes tui quasi locuste, que totum comedunt; et parvuli tui quasi locuste locustarum, que potius nocent. Vel posuerunt Ierusalem in pomorum custodiam, id est ad modum custodie pomeriorum, que custodiuntur dum poma sunt ibi, sed collectis pomis recedunt custodes et relinquit domumculam custodie solam. Sic faciunt clerici prebendati: quando fructus colliguntur et denarii dantur et redditus distribuuntur, sunt in Ecclesiis; sed facta distributione, tunc vadit quilibet ad domestica negotia et relinquunt Ecclesiam solam usque ad futuros fructus et tunc iterum revertuntur. Unde Prv. 7 : «non est vir in domo, id est prelatus vel canonicus in Ecclesia. Abiit in via longissima, id est a Deo remota. Sacculum pecunie secum tulit, id est redditus suos. In die plene lune reversurus in domum suam, id est in Antichristo, quando iterum fiet distributio reddituum et divisio prebendarum. Is. 1 : «ecce relinquetur filia Sion, ut umbraculum. Item hoc, quod dicit, exivit sanguis de lacu usque ad frenos, innuit duo Ioannes: abundantiam penarum in Inferno, notitiam eorumdem per totum mundum. Loquitur enim parabolice. Sicut enim cum magnum prelium et magna strages hominum alicubi facta esset et significare volumus, solemus dicere tanta est effusio sanguinis, quod equi natabant in eo. Sicut in hoc loco, volens Ioannes divinam ultionem et malorum penam notificare, dicit eorum sanguinem usque ad frenos equorum crevisse. Quod videtur exponere Isaias in fine, ubi dicit: egredientur sancti et videbunt cadavera eorum qui prevaricati sunt in me et erit usque ad satietatem omnis carnis, hoc est usque ad frenos equorum. Quantum autem exibit sanguis, ostendit, scilicet usque ad notitiam omnium, qui in mundo sunt, vel fuerunt in septem etatibus mundi. Unde dicit, per stadia mille sexcenta. Per mille stadia intelligitur totius mundi ambitus. Per sexcenta, sex etates. Et merito per mille stadia totus mundus intelligitur, quia mille continet sub se omnes numeros sicut mundus omnis, exivit ergo sanguis de lacu usque ad frenos equorum mille stadia, quia omnibus qui in mundo sunt pena eorum notificata est. Iterum exivit per sexcenta stadia, quia nulla etas fuit, in qua hoc idem non fuerit revelatum. Quod autem non solum terre dimensio sed etiam temporis longitudo stadium notat, testatur apostolus 1Cor. 2 : «nescitis, quia hi qui in stadio currant etc. Sic currite, id est tamdiu etc. Et hoc videtur exponere, 2 Tim. 4 : «bonum certamen certavi etc. Glossa aliter exponit dicens, quod per stadia intelliguntur omnes, qui subiecti sunt lusibus et vanitatibus huius seculi; qui querunt tantum coronam et gloriam in presenti et futuro; sicut illi qui Rome bene currunt in stadio, statim recipiunt, id est in ipso spatio, suam coronam corruptibilem, ut dicit apostolus. Horum tria genera sunt. Quidam sunt minus exercitati in his ludis et hi significantur per sex. Alii magis exercitati et hi per centum. Alii sunt plene et perfecte exercitati et hi per mille significantur. Et omnibus secundum diversitatem statuum suorum reddetur pena in Inferno et hoc est, exivit, inquit, sanguis de lacu usque ad frenos equorum, id est a minoribus usque ad maiores, omnes involvendo; scilicet perfectos in malo, mediocres et minores, hoc est, mille sexcenta. Malum est ergo se immiscere ludis; quia qui fuerit socius ludorum, erit et socius suppliciorum. Ideo dicit Ps. non sedi cum Concilio vanitatum et cum his qui in levitate ambulant participem me non prebui. Ier. 15 : «non sedi cum Concilio ludentium et gloriatus sum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam ( Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83b&chapitre=83b_14)

Notes :