Capitulum 10
Numérotation du verset
10,1
marg.|
{586b}
Et vidi alium
etc. Decimum capitulum est, in quo agitur de consolatione fidelium tempore Antichristi: et dividitur in tres partes, secundum tres consolationes, que hic ponuntur. Quarum prima est de pena malorum, que hic affirmatur. Secunda de promissione vite immutabilis, ibi et
Angelus quem vidi. Te
rtia de prenuntiatione futurorum malorum, ut citius caveantur, ibi et
vocem quam audivi.
marg.|
Et
nota quod sicut solutio quatuor Angelorum indicavit supra violentiam potentie Demonum, ut visio equorum et equitum nocumentum malitie: sic significatio tonitruorum, que ponitur in hoc capitulo, indicat subtractionem predicationis et sapientie tempore Antichristi. Procedit autem Ioannes hoc ordine. Primo commendans Christum, describit eum a quatuor conditionibus. Secundo ipsius testimonium, penam malorum futuram ostendit ibi et
clamavit. Te
rtio hoc idem probat testimonio predicatorum, idem predicantium, ibi,
ego. Di
cit ergo et
vidi. Co
niunctio copulativa. Nota quod hec visio non est alia a precedente, sed illi quasi pars parti copulatur,
alium Angelum, a
predictis, scilicet Christum, qui
Angelus est magni consilii. Is
. 9 et
Deus totius consolationis. 2C
or. Qui dicitur alius id est contrarius. Illi enim ad nocendum intendunt, iste ad salvandum. Illi sunt pura creatura, iste creator simul et creatura.
Fortem, qu
ia
ipse est Dei virtus, ut
dicitur 1Cor. 1 et Ps.
dominus fortis et potens: se
d fortitudinem suam ipse abscondit, in sanctam crucem. Hab. 3 : «
ibi abscondita est fortitudo eius: se
d eam manifestavit ibidem, quia mortem moriendo destruxit. Amplius autem eam manifestavit resurgendo. Sed plenissime manifestabit eam in futuro iudicio. Unde Ps.
cognoscetur dominus iudicia faciens.
Iob. 9 : «
si fortitudo queritur, robustissimus est.
Ergo fortitudo Dei recipit comparationem? Verum est quantum ad manifestationem, ut dictum est. Fortis enim apparuit moriens, mortem superando, fortior a morte propria resurgendo, fortissimus Demones omnes cum omni suo corpore mortaliter condemnando,
descendentem de celo
, id est de incognitione ad cognitionem, sive invisibilitate ad visibilitatem, sive de occulto ad publicum, sive de patre ad mundum humiliter venientem. Io. 15 : «
exivi a patre et veni in mundum. Ps. a summo celo egressio eius.
Io. 6 : «ego sum panis vivus, qui de celo descendi ».
marg.|
Amictum nube
, id est vestitum carne. Is. 19 : «ascendet dominus super nubem levem et ingredietur Egyptum », id est mundum. 3Rg. 8 : «dixit dominus, ut habitaret in nebula, de qua venerunt salutifera ». Unde Sir. 42 : «medicina omnium in festinatione nebule ». Ergo nube amictus fuit in nativitate, sive in incarnatione, quando veritas de terra orta est, sicut nubes ex aqua. 2Rg. 7 : «ecce in nebula parva, quasi vestigium hominis ascendebat de mari », id est Christus puer parvulus nascebatur de Maria. Hec nubes in cruce levata refrigerium dedit toti mundo, ardorem solis, id est iram Dei patris temperans. Ps. «Sub umbra alarum tuarum protege me ». Ct. 2 : «sub umbra illius quem desideraveram sedi ». Tunc de illa pluvia pluit dominus duplicem pluviam: scilicet pluviam sanguinis in redemptionem et pluviam in ablutionem. Io. 19 : «unus militum lancea latus eius aperuit et continuo exivit sanguis et aqua ». His duobus indigebat genus humanum. Quia venditum erat, indigebat redemptione; quia sordidum erat, indigebat ablutione. Hec nubes dicitur levis, quia ab omni onere peccati immunis est. Item quia surrexit et ascendit. Ps. «ascendit dominus super Cherubim et volavit super pennas ventorum », id est velocius et levius ventis et
iris
, id est ritus reconciliandi et propitiandi.
In capite eius
, id est in divinitate, que est caput humanitatis. 1Cor. 11 : «
caput Christi Deus. Et
bene dicitur,
iris in capite, qu
ia non esset sufficiens redemptio, nisi Christus esset Deus. Unde 2Cor. 5 : «Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi. Vel iris in capite eius », id est clementia et pietas in intentione eius. Os. 6 : «misericordiam volo et non sacrificium et facies eius », id est presentia humanitatis ipsius.
marg.|
Erat sicut sol,
illuminans et inflammans mentes hominum, quas fumus putei caligaverat. Is. 9 : «
vobis timentibus nomen meum orietur sol iustitie. He
c est facies, quam ita desiderabant antiqui. Unde Ps.
ostende nobis domine misericordiam tuam et salvi erimus. Ex
. 33 : «
si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam.
Est. 15 : «valde mirabilis es tu domine et facies plena est gratiarum suarum », id est
facies eius sicut sol, in
virtute sua. Item
facies eius
, id est divinitas eius,
erat sicut sol
, id est fons omnis luminis et caloris, quia ab ipso inquantum Deus, est omne bonum. Iac. 1 : «omne datum optimum et omne donum perfectum, de sursum est descendens a patre luminum.
marg.|
Vel
sicut sol, qu
ia splendore suo reverberat oculos humanos, ut in suo fronte non plene possit videri. 1 Tim. 6 : «qui solus habet immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem ». Ct. 6 : «averte oculos, quia ipsi me avolare fecerunt ». Item faciem eius, id est sancti, in quibus lucet facies eius, id est imago et similitudo ipsius. Iuxta quod dicitur in Ps. «illumina super nos lumen vultus tui, domine ». Et alibi: «illumina faciem tuam domine ».
marg.|
Erat sicut sol
, id est fidei cognitione clari et calore caritatis fervidi et immutabiles et infatigabiles in servitio Christi. Sir. 27 : «homo sanctus in sapientia manet sicut sol. Nam stultus ut luna mutatur ».
marg.|
Et pedes eius
, id est finales predicatores per totum mundum ipsum portantes, non solum in corde per fidem et in ore per confessionem et predicationem, sed etiam in corpore per sanctam conversationem. 1 Cor. 6 : «
empti enim estis pretio magno; glorificate et portate dominum in corpore vestro. Tamquam columna ignis
, id est plani per iustitiam, recti per caritatem, erecti per contemplationem et desiderium eternorum, fortes per fidem, alios portantes per pietatem infirmorum sustinere. Gal. 2 : «
Iacobus et Cephas et Ioannes, qui videbantur columne esse.
Nec dicit simpliciter,
tamquam columna,
sed addidit,
ignis. Qu
ia ipsi erunt ardentes in se per zelum: lucentes aliis per exemplum et doctrinam. Io. 5 : «
ipse erat lucerna ardens et lucens.
Mt. 5 : «
vos estis lux mundi. De
his pedibus dicitur Is. 52 : «
quam pulchri pedes annuntiantis pacem, annuntiantis bona, predicantis salutem. Et habebat in manu sua libellum apertum
, id est in potestate sua totam legem iam reservatam. Ipse enim omnia, que in figuris de seipso in lege legebantur implendo aperuit et predicando per apostolos manifestavit. Unde supra in 5 : «vicit leo de tribu Iuda, radix David, aperire et solvere signacula eius ». Ibi satis diximus de libro et ideo hic transimus. Et bene dicit, quod
habebat in manu sua libellum,
quia operatione legem adimplevit. Unde Mt.
non veni solvere legem, sed adimplere.
marg.|
Sed quare dixit supra, librum, nunc dicit libellum, diminutivo nomine utens? Solutio. Ibi clausus ostenditur, quem superbia claudit. Hic autem liber apertus ostenditur, quem humilitas aperuit, quia per humilitatem venitur ad intelligentiam legis. Unde Mt. 18 : «nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum celorum », id est in intellectum. Supra in quarto,
ecce dedi te in ostium apertum, quia modicam virtutem habes
, id est humilitatem.
Et posuit pedem suum dextrum
, id est fortiores predicatores.
Super mare
, id est super impios et infideles plenos amaritudine peccatorum. Quia dominus ad maiores peccatores misit firmiores predicatores. Verbi gratia Petrum et Paulum ad Romanos, qui semper omnibus ferociores et crudeliores fuerunt. Et quia Rome maxime vigebat ritus gentilium et cultus idolorum.
Sinistrum autem super terram
, id est minores predicatores missi sunt ad minimos malos peccatores. Item per mare, significatur gentilitas amaritudine infidelitatis et idolatrie. Per terram, significatur duritia et avaritia Iudeorum, que frequenter fuit arata prophetia. Per pedem dextrum significatur vita eterna, per sinistrum pena eterna. Unde in iudicio boni ponentur a dextris iudicis, mali vero a sinistris, ut dicitur Mt. 25. Propter quod dicitur Prv. 4 : «
vias, que a dextris sunt, novit dominus; perverse vero sunt, que a sinistris sunt. Es
t ergo sensus.
Et posuit pedem suum dextrum super mare
, id est gentilitatem illuminans ad fidem predicando convertit et perduxit ad beatitudinem. Unde Lc. 2 : «
lumen ad revelationem gentium. Gn.
49 : «
ipse erit exspectatio gentium. Sinistrum autem super terram
, id est Iudeos, qui fuerunt terra culta per legem et prophetas, propter duritiam suam et avaritiam excecari permisit ad eternam damnationem. Rm. 11 : «
cecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret.
Item pes dexter est amor Dei, qui debet omnem tribulationem et adversitatum amaritudinem conculcare et ideo poni dicitur super mare. Ut sicut Christus pro amore nostro calcavit amaritudinem passionis, sicut ipse dicit Is. 43 : «
torcular calcavi solus et de gentibus non est vir mecum ; si
c nos pro amore ipsius calcemus omnem amaritudinem mundi, etiam non timentes pro ipso mori, si necesse fuerit. Unde dicit beatus Bernardus .
Audi luctam, sustinuit te dilectus, sustine et tu dilectum: non illi vincent peccata tua, te quoque illius flagella non superent. Ho
c pede quicquid tangimus nostrum facimus. Unde Dt. 11 : «
omnis locus quem calcaverit pes vester, vester erit. Pe
s sinister est amor proximi, quo omnia terrena debemus calcare, quia amorem proximi debemus omnibus terrenis preponere. Iuxta illud Lv. 19 : «
diliges proximum tuum sicut te ipsum
, id est citra Deum et
super omnia terrena et hoc exigit iustitia. Un
de Prv. 12 : «
qui negligit damnum propter amicum, iustus est. Sir.
29 : «
perde pecuniam propter fratrem et amicum et non abscondas sub lapide in perditionem. Id
eo hunc pedem dicitur posuisse super terram; ut sicut ipse propter nos omnia terrena contempsit et amorem nostrum toti mundo preposuit; sic et nos toti mundo amorem proximi preponamus, alioquin non habemus hunc pedem. 1Io. 3 : «
qui habuerit substantiam huius mundi et viderit fratrem suum necessitatem habere et clauserit viscera sua, quomodo caritas Dei manet in illo?
quasi dicat: nullo modo. Quia probatio dilectionis exhibitio est operis: et qui non habet hunc pedem, non habet dextrum. Quia qui non amat proximum non amat Deum. Unde 1Io. 4 : «
qui non diligit fratrem suum, quem videt; Deum quem non videt, quomodo potest diligere?
quasi dicat: nullo modo.
marg.|
Nota quod in hac serie verborum, que posita sunt, describitur et commendatur Christus a decem, que debet habere quilibet prelatus et quilibet predicator.
- Primum est obedientia, quia missus a patre implevit eius mandatum pro nobis moriendo. Unde Io. 14 «et sicut mandatum dedit mihi pater, sic leto ». Phil. 2 : «factus obediens usque ad mortem » etc. Hec obedientia notatur per hoc, quod vocatur Angelus. Vidi, in quit, alium Angelum etc.
- Secundum est caritas sive amor, quod notatur per hoc quod dicit, alium a pr edictis, qui missi sunt in mundo a principe suo ex odio implent obedientiam suam, Christus autem ex amore caritatis. Io. 15 : «maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Eph. 1 : «Deus, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos, tradidit semetipsum. 1Io. 3 : «in hoc apparuit gratia Dei.
- Tertia est patientia, que notatur per fortem. De qua Prv. 19 : «doctrina viri per patientiam noscitur. Is. 42 : «silui, patiens fui, semper tacui etc.
- Quartum est humilitas, que notatur per descendentem de celis. De qua Phil. 2 : « exinanivit semetipsum formam servi accipiens. Ibi ponit Glossa quatuor gradus humilitatis dicens, o quanta humilitas Christi. Humiliavit se usque ad incarnationem, usque ad mortalitatis humane participationem, usque ad Diaboli tentationem, usque ad populi irrisionem, usque ad flagella, usque ad alapas, usque ad vincula, usque ad sputa, usque ad mortem et si parum est hoc, addendum est aliquid de genere mortis. Mortem autem crucis, que erat ignominiosior. O pellis morticina quid tenderis? O sanies feda quid inflaris? Princeps tuus humilis et tu superbus; caput humile et membrum superbum. Absit. Ecce habemus humilitatis exemplum, superbie medicamentum ».
- Quintum est misericordia, que per amictum nubis notatur. Unde Sir. 23 : « thronus meus in columna nubis.
- Sextum est iustitia, que notatur per iridem capitis, de qua Ps. iustitia ante eum ambulabit et ponet in via gressus suos. Sed annexa erit iustitie eius misericordia, quod significat ceruleus color iridis, qui coniungitur igneo. Unde Ps. misericordia et veritas obviaverunt sibi; iustitia et pax osculate sunt.
- Septimum est sapientia, que notatur ibi et facies eius sicut sol. Ec cles. 8 : « sapientia hominis lucet in vultu eius. Sir. 27 : «homo sanctus in sapientia manet sicut sol.
- Octavum est rectitudo affectionum, que notatur ibi et pedes eius sicut columna ignis. De qua Ps. dulcis et rectus dominus et propter hoc legem dabit delinquentibus in via. No num est perfecta doctrina, quia ostendit opere quod predicavit ore et hoc notatur ibi et habebat in manu sua libellum. De quo dicitur Act. 1 : « cepit Iesus facere et docere. Lc . ult. qui fuit vir potens in opere et sermone. De cimum est discretio predicationis, que notatur ibi: et posuit pedem suum, qu ia aliter et alia predicavit duris et rebellibus Iudeis, aliter et alia gentibus obedientibus. Gentibus blande loquebatur, Iudeis autem dure et acriter comminabatur. Mt. 24 : « ve vobis Scribe et Pharisei: et ponit octo, que omnia comminantur Iudeis: sic predicator alios increpando debet predicare veritatem. 2 Tim. 4 : « argue, obsecra, increpa.
- Primum est obedientia, quia missus a patre implevit eius mandatum pro nobis moriendo. Unde Io. 14 «et sicut mandatum dedit mihi pater, sic leto ». Phil. 2 : «factus obediens usque ad mortem » etc. Hec obedientia notatur per hoc, quod vocatur Angelus. Vidi, in quit, alium Angelum etc.
- Secundum est caritas sive amor, quod notatur per hoc quod dicit, alium a pr edictis, qui missi sunt in mundo a principe suo ex odio implent obedientiam suam, Christus autem ex amore caritatis. Io. 15 : «maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Eph. 1 : «Deus, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos, tradidit semetipsum. 1Io. 3 : «in hoc apparuit gratia Dei.
- Tertia est patientia, que notatur per fortem. De qua Prv. 19 : «doctrina viri per patientiam noscitur. Is. 42 : «silui, patiens fui, semper tacui etc.
- Quartum est humilitas, que notatur per descendentem de celis. De qua Phil. 2 : « exinanivit semetipsum formam servi accipiens. Ibi ponit Glossa quatuor gradus humilitatis dicens, o quanta humilitas Christi. Humiliavit se usque ad incarnationem, usque ad mortalitatis humane participationem, usque ad Diaboli tentationem, usque ad populi irrisionem, usque ad flagella, usque ad alapas, usque ad vincula, usque ad sputa, usque ad mortem et si parum est hoc, addendum est aliquid de genere mortis. Mortem autem crucis, que erat ignominiosior. O pellis morticina quid tenderis? O sanies feda quid inflaris? Princeps tuus humilis et tu superbus; caput humile et membrum superbum. Absit. Ecce habemus humilitatis exemplum, superbie medicamentum ».
- Quintum est misericordia, que per amictum nubis notatur. Unde Sir. 23 : « thronus meus in columna nubis.
- Sextum est iustitia, que notatur per iridem capitis, de qua Ps. iustitia ante eum ambulabit et ponet in via gressus suos. Sed annexa erit iustitie eius misericordia, quod significat ceruleus color iridis, qui coniungitur igneo. Unde Ps. misericordia et veritas obviaverunt sibi; iustitia et pax osculate sunt.
- Septimum est sapientia, que notatur ibi et facies eius sicut sol. Ec cles. 8 : « sapientia hominis lucet in vultu eius. Sir. 27 : «homo sanctus in sapientia manet sicut sol.
- Octavum est rectitudo affectionum, que notatur ibi et pedes eius sicut columna ignis. De qua Ps. dulcis et rectus dominus et propter hoc legem dabit delinquentibus in via. No num est perfecta doctrina, quia ostendit opere quod predicavit ore et hoc notatur ibi et habebat in manu sua libellum. De quo dicitur Act. 1 : « cepit Iesus facere et docere. Lc . ult. qui fuit vir potens in opere et sermone. De cimum est discretio predicationis, que notatur ibi: et posuit pedem suum, qu ia aliter et alia predicavit duris et rebellibus Iudeis, aliter et alia gentibus obedientibus. Gentibus blande loquebatur, Iudeis autem dure et acriter comminabatur. Mt. 24 : « ve vobis Scribe et Pharisei: et ponit octo, que omnia comminantur Iudeis: sic predicator alios increpando debet predicare veritatem. 2 Tim. 4 : « argue, obsecra, increpa.
Numérotation du verset
10,3
marg.|
Sequitur et
clamavit.
Hic ostendit testimonio Christi et suorum predicatorum penam malorum futuram, in consolationem bonorum, qui etsi ad modicum puniantur modo, postea coronabuntur in gloria; et e converso punitores eorum, etsi modo sunt in gloria, punientur post modum in Gehenna. Iuxta quod dicitur Io. 17 : «
plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit, vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. Di
cit ergo et
clamavit Angelus,
scilicet Iesus Christus,
voce magna
, id est predicatione magna,
promittente,
scilicet regnum celorum.
Et magnas comminationes,
scilicet penas Inferni. Ideo dicitur predicatio vox magna. De primo dicitur Mt. 4 : «
cepit Iesus predicare et docere. Penitentiam agite, appropinquabit enim regnum celorum. De
secunda Mt. 23 : «
ve vobis Scribe et Pharisei
, id est eterna damnatio. Mt. 11 : «
vobis
etc. Deinde determinat modum clamoris.
Quemadmodum cum leo rugit
, id est audacter et terribiliter. Unde Glossa,
vox leonis ostendit eius virtutem et infert terrorem; cum leo cauda circa sylvam sulcum fecerit, nulla bestiarum audet exire. It
a Christus fide concludens rugit, ut aliquis exeat. Os. 11 : «
quasi leo rugiet, quia ipse rugiet et formidabunt filii maris. Le
gitur autem triplex clamor Christi. Primum fecit Iesus in templo docens Ps.
laboravi clamans, rauce facte sunt fauces mee.
Secundus fuit in cruce. Mt. clamavit Iesus voce magna dicens: eli, eli etc. Item infra: Iesus iterum clamans voce magna emisit spiritum. Hbr. 5 : «cum clamore valido et lacrimis offerens exauditus est pro sua reverentia. Tertius clamor erit in iudicio. De quo Is. 42 : «vociferabitur et clamabit super inimicos suos. Prv. 20 : «sicut rugitus leonis, ita et terror regis; qui provocat eum peccat in animam suam. Quarto autem legitur clamasse in Lazari suscitatione. Io. 11 : «cum hec dixisset, voce magna clamavit, Lazare veni foras.
marg.|
Sequitur
et cum clamavisset,
id est cum penam malorum futuram insinuasset et bonorum remunerationem,
locuta sunt septem tonitrua
, id est universi predicatores, septiformi gratia spiritus sancti repleti,
voces suas
, id est tempori et negotio eorum congruas. Item voces suas ab eos receptas. Nihil enim predicabunt nisi quod ab eo audierunt. Mt. 10 : «
quod in aure audistis, predicate super tecta. Se
d queritur quare dicat Christum clamare et predicatores loqui. Solutio. Eius est comminari, cuius est punire. Ideo dicitur Christus clamare comminando, quia est eius punire. Predicatorum autem est cum modestia populum exhortare et ideo dicuntur loqui. Item supra 8 : «signantur predicatores, per Angelos habentes tubas; hic autem per tonitrua. Quare hoc est? Quia ibi hortabantur ad bellum, quod est usus tubarum. Hic agitur de pena malorum, quam predicatores comminando annuntiant; et ideo tonitrua dant voces suas, id est cum predicatores annuntiantes malorum penam futuram, ut a malo cessarent et bonorum remunerationem, ut amplius ferventes in bono perseverarent.
Et ego scripturus eram
, id est paratus scribere audita, ut aliis nuntiarem et
audivi
, id est intellexi
vocem de celo
, id est inspirationem a Deo missam, vel admonitionem angelicam Antichristi. Qui volent predicare, sed prohibebuntur, ne sanctum dent canibus et margaritas spargant ante porcos, id est claude et ne reveles, que locuta sunt septem tonitrua, id est omnes predicatores et
noli ea scribere
, id est infidelibus manifestare, in quibus non habent locum, quia in eis non capit sermo.
Tunc enim erit tempus cum sanam doctrinam non recipient, sed coacervabunt sibi magistros prurientes auribus, ut
dicitur 2 Tim. 4. Tb. 12 : «
sacramentum regis abscondere bonum est: opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est. Et Angelus quem
etc. Hic incipit secunda pars huius capituli, in qua datur secunda consolatio, de promissione vite incommutabili facta a Christo, quam per se et per partem confirmat. Unde dicit et
Angelum quem vidi stantem supra mare, qu
o ad pedem dextrum et
super terram, qu
o ad pedem sinistrum.
Levavit manum suam ad celum
, id est modum et gestum iurantis accepit et
iuravit per viventem in secula seculorum
, id est firmiter statuit et veraciter affirmavit contra hereticos. Qui dicunt, quod non licet iurare. Et ostendit, quod ille per quod iuratur, potens est promissa implere, dicens,
qui creavit
, id est de nihilo fecit
celum Empy
reum scilicet
et ea, que in eo sunt
, id est Angelos simul cum celo creavit. Unde Beda,
hoc superius celum, quod a volutibilitate mundi secretum est, mox ut creatum est, Angelis impletum est, quos in principio cum celo conditos testatur dominus dicens, ubi eras cum me laudarent astra matutina.
Iob. 39 : «item
celum sydereum et ea, que in eo sunt
, id est stellas. Item
celum ereum et ea que in eo sunt,
scilicet volucres et terram et
ea que in ea sunt
, id est animalia gressibilia et reptilia tam mitia quam immitia. Item
terram
, id est Ecclesiam.
Et ea que in ea sunt
, id est distinctiones personarum, dona gratiarum, distributiones officiorum, bona temporalia et que data sunt Ecclesie ad sustentationem bonorum.
Et mare, qu
amlibet aquarum congregationem.
Et ea que in eo sunt
, id est pisces. Item
mare
, id est tribulationum amaritudinem.
Et ea que in eo sunt
, id est tribulationum utilitates. Et ex hac littera convincitur Manicheus, qui dicit tantum invisibilia creata a malo Deo, id est a Diabolo. Item,
qui creavit celum,
scilicet spiritum humanum et
ea que in eo sunt
, id est sensus et membra.
Et mare
, id est seculum, ubi maior minorem devorat et sicut in mare maior piscis minorem devorat. Unde Habacuc 1 : «
facies hominis sicut pisces maris. Et ea, que in eo sunt
, id est homines et iumenta et omnia alia quibus vita hominum sustentatur. Deinde ostenso qualis est per que iuravit Angelus, id est Christus, qui iuravit dicens
quia tempus non erit amplius. Co
ntra. Ps.
et erit tempus eorum in secula. So
lutio.
Tempus duob
us modis accipitur: uno modo prout est mensura motus primi mobilis; sic non erit, quia stabit firmamentum et sol et luna et ceteri planete et stelle omnes. Unde Habacuc 3 : «
sol et luna steterunt in habitaculo suo
, id est stabunt in loco,
in quo creata fuerunt in principio. Se
cundo modo dicitur tempus, prout est mora motus rerum mutabilium; sic erit tempus, quo ad malos in Inferno,
ubi transibunt ab aquis nivium ad calorem nimium, ut
dicitur Iob. 24. Verbum ergo Psalmi intelligitur de statu malorum in Inferno; quod vero dicitur hic, intelligitur de statu bonorum in celo, ubi erunt omnia in statu. Unde Rm. 8 : «
creatura vanitati subiecta est
, id est mutabilitati; sed liberabitur a servitute corruptionis in libertate glorie filiorum Dei. Triplex ergo est vanitas a qua liberabitur creatura. Prima est mortalitatis et hec est in homine. Secunda mutabilitatis et hec est in his, que facta sunt propter hominem. Tertia est curiositatis et hec est in his, que sunt ab homine. Et quia homo omnium causa est et omnes habet in se, ideo dicitur in Ps.
universa vanitas omnis homo vivens. Qu
od ergo iuravit Angelus, scilicet quod
non erit tempus amplius, in
telligitur, id est rerum vicissitudo, sive vanitas et successio gaudiorum et tribulationum: quasi dicat: Angelus fidelibus, qui tunc erunt. Estote patientes modicum tempus, quoniam finita hac horaria persecutione, nihil amplius tribulationis et varietatis patiemini. Neque etiam illud durabit multum.
Sed in diebus vocis septimi Angeli, cum ceperit tuba canere
, id est diebus ultimorum predicatorum post tempus Antichristi cum ipsi ceperint predicare, id est ipso initio predicationis eorum,
consummabitur mysterium Dei
, id est implebitur promissio Dei, super remuneratione sanctorum, qui modo tribulationibus premuntur. Que dicitur mysterium,
quia oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, que preparavit Deus diligentibus se. 1Cor.
2. Ps.
magna multitudo dulcedinis tue domine, quam abscondisti timentibus te. Si
cut evangelizavit per servos
suos prophetas, qu
orum intentio fuit de adventu domini et consummatione seculi prophetare, quando bonis premium, malis penam reddet Deus. Per hoc enim et bonos ad penitentiam et malos retrahebant a peccatis. Ier. 23 : «
in novissimo dierum intelligetis ea. Et audivi vocem
etc. Tertia pars capituli, in qua datur fidelibus tertia consolatio, que est de eo, quod Ioanni precipitur, ut ea que vidit nuntiet, ut sic ex provisione habeatur consolatio et cautela in futuris persecutionibus. Mala enim, que videntur, minus ledunt. In hac enim parte duo dicuntur Ioanni. Primo ut accipiat librum. Secundo, ut predicet gentibus: postea ostenditur ei modus predicandi. Infra 12 cap. Dicit ergo et
vocem quam audivi
, id est angelicam admonitionem, vel divinam inspirationem,
iterum de celo
, id est de secreto et in occulto cordis interius,
loquentem mecum
, id est mihi desideranti. Unde quia desiderium cordis est locutio, qua anima loquitur Deo et Ioannes desiderabat scire hec, ideo dicitur,
loquentem mecum et
non mihi et
dicentem
, id est precipientem,
vade, pa
ssibus mentis et
accipe librum apertum
, id est Evangelii predicationem, quod in veteri lege clausum est et signatum ipse Christus aperuit, nascendo, moriendo et resurgendo, ascendendo.
De manu Angeli
, id est de potestate Christi,
stantis super mare et super terram
, id est parati iuvare gentiles et Iudeos accedentes ad se. Sed quomodo dicitur Ioanni, quod accipiat librum, qui iam dudum ipsum acceperat, quando sibi et aliis discipulis Christus dedit officium predicandi et aperuit sensum, ut intelligerent Scripturas? Solutio. Hoc dicitur Ioanni in persona futurorum predicatorum, qui non acceperant officium predicandi, sed accepturi erant. Item dicitur quod vadat in diecesim suam, ut accipiat librum apertum sibi, ut resumat predicationis officium, quod intermiserat propter exilium, in quo erat. Unde predicitur ei reditus de exilio et libera potestas predicandi ea que sibi ostensa fuerunt, scilicet graves tribulationes, quas patientur sancti tempore Antichristi et eorum remunerationem; et hoc ad consolationem presentium, ut illis auditis non reputent magna que patiantur et cum illa venerint patientius sustineantur, vel potius caveantur. Item sic.
Et vocem
, id est angelica revelatio,
quam audivi,
aure cordis. Item.
De celo loquentem mecum
, id est de Ecclesia, vel de utilitate Ecclesie et dicentem, id est predicantem.
Vade
, id est vades, vel
vade ex p
recepto et
accipe librum de manu Angeli,
id est predica, manifesta omnia mysteria legis adimpleta iam operatione domini nostri Iesu Christi,
stantis super mare et super terram
, id est qui superavit omnes passiones, amaritudines et mundi cupiditates et regnat immobilis et impassibilis in celo. Stare enim dicitur Christus post resurrectionem, quando factus est immutabilis et impassibilis. Unde Io. 20 : «dicitur stare Iesus in littore et discipuli maris fluctibus laborabant.
marg.|
Et nota quod illud quod Ioannes dicit, vox de celo, dicit cuilibet clerico: licet pauci audiant, id est se audivisse ostendant. Unde contra clericos queritur dominus per Is. 42 : «
quis cecus nisi servus meus et quis surdus ad quem misi nuntios meos?
id est clericus, cui fit vox primum et iterum et frequenter, scilicet in lectione et in predicatione, in disputatione, in secreta meditatione. Vel primo fit invitando ad fidem. Secundo invitando ad operationem. Et quid dicit vox?
Vade et accipe librum apertum de manu Angeli, stantis super mare et super terram. Li
ber est vita Christi, in quo sunt tot littere quot virtutes. Humilitas enim eius una littera est, patientia alia, benignitas alia et sic de aliis. Quas litteras ipsemet suscepit in se. Unde Iob. 31:
librum scribat ipse qui iudicat
, id est filius,
cui pater dedit omne iudicium, ut
dicitur Io. 5. Sed postea in hoc libro scripserunt homines et alias litteras satis legibiles nimio sanguine rubricatas, scilicet vulnera pedum et manuum et lateris et sulcos virgarum totius flagellati. Unde Is. 8 : «
sume tibi librum grandem et scribe in eo cum stilo hominis
, id est lancea Pilati et clavis Iudeorum. Utreque littere valde legibiles sunt. Nemo enim potest se excusare quod non potuerit legere in libro. Unde Habacuc:
scribe librum et explana illum super tabulas, ut percurrat qui legerit. Ad
exemplar huius libri, debet quilibet scribere suum; quod qui non fecerit iudicabitur de falso. Ipse enim dicturus est nobis, ostendite mihi numisma census. Quo ostenso queret cuius imago et super scriptio. Ve illis, qui dicent Cesaris: nam sententiando concludet consequenter.
Reddite ergo, que sunt Cesaris, Cesari et que sunt Dei Deo. Ne
c poterit quis decipere iudicem, quia liber exemplaris in iudicio apertus omnibus apparebit, ut videant omnes falsitatem librorum suorum et etiam aliorum. Unde infra 20 : «
libri aperti sunt et alius liber, qui est vite apertus est et iudicati sunt mortui, ex his, que scripta erant in libris.
Item liber est lex divina, sive Scriptura sacra. De qua dicitur in Ps.
in capite libri scriptum est de me
, id est in principio Scripture, ibi scilicet:
in principio creavit Deus celum et terram. Hu
nc librum debent habere magistri legis divine, in corde per intelligentiam, in opere per efficaciam et tamdem in ore per doctrinam. Sic habuit, qui dicit Rm. 16 : «
non audeo loqui aliquid eorum, que per me non effecit Christus. Id
eo Ez. 3 : «
missus est liber in manu, ut ipse doctor aut predicator legem faciat priusquam doceat et sic auditores librum accipiant non solum de ore, sed etiam de manu. Un
de non solum a lingua, sed magis a vita, procedat doctrina necesse est. Dupliciter enim accipiendus est liber a doctore: scilicet de manu et de ore. De primo dicitur hic Ioanni,
vade et accipe librum de manu Angeli
, id est boni magistri, vel predicatoris, qui est nuntius Dei. De secundo dicitur Mal. 2 : «
labia sacerdotis custodiunt scientiam et legem ex ore eius requirent, quoniam Angelus domini exercituum est. Se
d quoniam exempla efficacius movent quam verba et quia multi librum in ore, pauci in manu habent, ideo dicitur hic,
accipe librum de manu Angeli
, id est exemplum tene boni magistri, qui facit quod docet. E converso Mt. 23 : «
super cathedram Moysi
etc.
Quecumque dixerint vobis facite, secundum autem opera eorum facere nolite:
quasi dicat: dominus. Accipite librum de ore eorum, non de manu, sed de bono doctore,
stantis super mare et super terram
, id est superantis adversa et prospera mundi huius. Talis enim doctor, non emolliet, neque mirabitur exponendo Scripturam, sed nudam dicet veritatem: et talis querendus esset magister et talis credendus esset. Sed heu talis magister non queritur et si esset aliquis talis non audiretur, quia non dicit placentia. Is. 30: “Erit in die novissimo testamentum usque in eternum, populus enim ad iracundiam provocans est, filiique mendaces: filii volentes audire verbum Dei, qui dicunt videntibus, nolite videre et aspicientibus, nolite aspicere nobis ea, que recta sunt; loquimini nobis verba placentia. Videte vobis errores, auferte a me viam, declinate a me semitam, cesset a facie nostra sanctus Israel”, id est doctor docens veritatem. Hoc consonat apostolis. 2Tim. 4.
Erit tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus; et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.
marg.|
Sequitur et
abii
, id est mundanis renuntiavi et terrenis curis me expoliavi,
statim tamq
uam vere obediens.
Ad Angelum
, id est ad Christum, ad quem aliter non itur. Unde Lc. 14 : «
si quis venit ad me et non odit patrem
, id est mundum et
matrem suam
, id est concupiscentias et
uxorem suam
, id est secularem sapientiam et
filios et fratres
, id est totam parentelam,
adhuc autem et animam suam
, id est vitam carnalem,
non potest meus esse discipulus.
Dicens ei: Glossa: «quod verbo et opere, ut daret ei gratis non venderet meritis, mihi audienti et postulanti librum » id est libri intelligentiam. Ex libro isto patet quod ore et obedientia debet queri sapientia. Unde Iac. 1 : «siquis indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat ». Eccles. 1 : «
fili concupiscens sapientiam, serva iustitiam et Deus prebebit eam tibi. Lo
quitur autem Ioannes hic in persona predicatorum, qui erunt in ultimis temporibus, qui forsitan non habebunt doctores veritatis, nisi Evangelium, id est Christum, qui eos docebit per spiritum sanctum.
Et dixit mihi
oranti et dicenti, obedienti.
Accipe librum
, id est legis intelligentiam et predicandi officium. Hic dicit Glossa:
Deus si quem invenit paratum, quod necessarium sponte offert.
Inter alia, que preparant animam ad suscipiendam intelligentiam sapientie divine, est humilitas. Iac. 2 : «Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam suam. Ps. inter medium montium pertransibunt aque. Item Ps. valles abundabunt frumento, id est humiles intellectu divino. Prv. 12: “ubi humilitas ibi sapientia. Et devora illum”, id est audi et festinanter comede illum. Non dicit, mastica illum, exponendo et predicando aliis: sed devora includendo in corde et memoriter retinendo. Quia mysteria Christi et Ecclesie, non tunc erunt precanda; sed tamen a bonis, ne pereant, erunt colligenda. Sicut dicitur Io. 6 : «colligite fragmenta ne pereant et faciet amaricari ventrem tuum, id est mentem tuam. Et hoc dicit, quia veritatem oportebit tunc in corde celare, quod facient cum magno dolore et amaritudine, quia libentius predicarent, si haberent auditores.
marg.|
Sed in ore tuo erit dulce tamquam mel:
quasi dicat: amarum erit predicatoribus illius temporis tacere veritatem, quam habent in corde clausam; sed dulce erit si possent eam aliis ore predicare. Sed revera signatur liber tunc, quia auferetur predicatio omnino et doctrina veritatis. Unde supra eodem dixit Angelus, Io. 10 : «Christus ultimis predicatoribus,
signa, que locuta sunt septem tonitrua. Et
Dn. 1: “dixit alius Angelus, tu autem Daniel claude sermones et signa librum usque ad tempus statutum”, hoc est usque ad mortem Antichristi, quando licebit libere predicare; sed ipso vivente non audientur, neque possent si velint, quia non permittentur. Item
accipe librum: in
telligendo et
devora illum, op
erando.
Et faciet amaricari ventrem tuum
, id est sensualitatem tuam, que mollis est et fragilis. Scriptura difficilis est ad intelligendum, maxime fragilibus, sed tamen facilis et dulcis ad predicandum. Magnus labor est in studio legis et maior in exercitio operis; sed quedam recreatio est predicatio sermonis. Unde Ps. «Quam dulcia faucibus meis eloquia tua. Super mel ori meo ».
marg.|
Unde et hic sequitur.
Sed in ore tuo erit dulce tamquam mel
, id est illud quod cum amaritudine intellexisti studendo et operando, cum iucunditate et dulcedine dices predicando. Ergo qui non laborant studendo et operando, non sentiunt aliquam devotionem vel suavitatem legendo et predicando: et ideo tales nec libenter legunt, nec libenter predicant, quia nullam sentiunt devotionem. Illi autem, qui forti animo laborant studendo et operando, quando legunt vel predicant sentiunt aliquam devotionem, ex hisque reficiuntur in ipsa locutione vel predicatione, propter quod etiam libentius predicant et legunt et minus gravantur legendo et predicando. Iob. 3.
Antequam comedam
, id est reficiar per devotionem,
suspiro,
scilicet in studio et operatione.
marg.|
Sequitur et
accepi librum
, id est Scripture intellectum et predicandi officium,
de manu Angeli
, id est ex dono et opere filii Dei, non ex meo merito vel studio et
devoravi illum
, id est memorie tradens et opere adimplens.
Et erat in ore meo tamquam mel dulce
, id est in predicatione.
Et cum devorassem eum
, id est memorie commendassem et opere adimplessem, id est hoc duplici modo mihi incorporassem,
amaricatus est venter meus
, id est sensualitas mea, in ipsa scilicet devoratione, id est in studio et operatione. Ier. 4 : «
ventrem meum doleo, ventrem meum doleo, sensus cordis mei turbati sunt in me.
Item accepto et devorato libro, dicit Ioannes, amaricatum esse ventrem suum, quia intellectis malis que passuri erant sancti temporibus ultimis, ex passione doluit. Et hec mala ostensa fuerunt Ioanni, ut ea presentibus predicaret ad eorum consolationem. Nam ista mala que modo patitur Ecclesia, vel passa est temporibus Ioannis, modica sunt respectu eorum que patietur tempore Antichristi.
marg.|
Et ut cautior reddatur Ecclesia contra mala futura, ideo sequitur et
dixit mihi Ange
lus, scilicet
oportet te iterum, po
st quam exieris de exilio
prophetare,
id est futura mala, que previdisti, predicare
populis et gentibus et linguis id est
diversis nationibus et
regibus multis. Se
d queritur, quibus, quia non legitur, quod Ioannes post reditum ab exilio exierit de Asia. Dicimus quod si non verbo, tamen Scriptura pluribus regibus predicavit et adhuc hodie predicare non cessat, quia
quecumque ab eo scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. Rm
. 15 : «item hoc dicitur de predicatoribus ultimis, quos oportebit iterum predicare, mortuo scilicet Antichristo. Unde sensus est et
dixit mihi
, id est predicatoribus ultimis, quorum personam gerebat Ioannes,
oportet te
, id est eos mortuo Antichristo scilicet
prophetare
, id est libere predicare
populis et gentibus et linguis et regibus multis, qu
i erunt tunc, quibus dabitur spatium ad penitentiam agendam, ut dictum est supra, quadraginta dierum.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam ( Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83b&chapitre=83b_10)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam ( Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83b&chapitre=83b_10)
Notes :