Hugo de Sancto Caro

Capitulum 13

Numérotation du verset  13,1 
marg.| Et vidi de mari bestiam etc. Descripta est pugna in partu mulieris et draconis in precedenti capitulo; hic describitur pugna familie draconis. Describitur autem acies draconis sub duplici specie monstruosa duarum bestiarum; unius ascendentis de mari et alterius ascendentis de terra. Et videtur prima bestia conflagari ex malitia laicorum et superbia secularium principum: et ideo dicitur, ascendentem, de mari, quia significat elationem superbie. Unde Ps. mirabiles elationes maris. Et Is. 57 : «impii, id est superbi, quasi mare fluctuans quod quiescere non potest. Secunda bestia constat ex malitia clericorum et cupiditate prelatorum. Unde de terra per quam significatur avaritia, dicitur ascendere. Et huic expositioni concordat Glossa que dicit primam bestiam constare ex principibus Antichristi, per quos violenter opprimet Ecclesiam. Secunda ex apostolis, seu ex predicatoribus eiusdem, per quos fraudulenter impugnabit Ecclesiam. Ex his patet, quod hoc capitulum duas habet partes. In prima ponitur descriptio prime bestie, ibi et vidi de mari. In secunda ponitur descriptio secunde bestie, ibi et vidi aliam bestiam. Circa descriptionem prioris bestie, hoc modo procedit Ioannes: primo ponit eius proprietatem, secundum quod dividitur ab aliis bestiis, cum dicit ipsam ascendere de mari et habere capita septem et cornua decem: ponit triplicem convenientiam: in pelle cum pardo, in pedibus cum urso, in ore cum leone. In pelle pardi, varietas hypocritarum, in exteriori conversatione: in pedibus ursi, diversitas voluptatum, in interiori affectione: in ore leonis fetor detractionis, in superba locutione. Vel forte similitudo refertur ad pseudo claustrales. Assimilatio ursi ad pseudo seculares. Assimilatio leonis ad pseudo principes, seu prelatos. Ad claustrales enim pertinet pellis, id est ostensio sancte conversationis exterius. Ad seculares suppositio pedum. Ad prelatos doctrina eius. Quia igitur in doctrina familia draconis: primo ponitur et ostenditur eius crudelitas per hoc, quod notatur bestia, quia totum vastabit. Deinde ostenditur eius nativitas sive genus, cum dicitur, ascendentem de mari, id est de Iudeis: quia et si primo fuerunt terra fertilis exculta per legem et prophetas, cum propter peccatum, maxime crucifigendo Christum, facti sunt sicut mare et instabiles et amari. Iuxta illud threnorum 1: peccatum peccavit Ierusalem: propterea instabilis facta est. Hoc est, quod dixit dominus ad Cain, Gn. 4: vagus et profugus erit super terram. Quia scilicet occidit Abel fratrem suum. Hoc satis bene competenter figuratum fuit, Gn. 13 : «ubi dicitur quod Pentapolis erat sicut Paradisus Dei, sed postea propter peccatum suum facta est abominabilis et mare mortuum appellatum. Sic Iudaicus populus primo fuit populus peculiaris Dei et quasi Pentapolis, propterea habuit Pentateucum. Sed post peccatum, factus est abominabilis, instabilis et fetidus, sicut mare mortuum. Dicitur etiam ascendere de mari, quia per Antichristum magna tribulatio nascetur, qui erit de tribu illa Dan, que fuit vilissima inter tribus Israel. Unde Gn. 49 : «fiat Dan coluber in via, cerastes in semita etc. Bene etiam dicitur ascendere, quia de vili genere venit ad magnam potentiam et ideo ad magnam crudelitatem inardescet; quia quando aliquis vilis sublimatur, crudelior omnibus est. Et in alia Scriptura: rusticus si exaltatus fuerit, in audaciam crescit. Unde versus: asperius nihil est humili cum surgit in altum. Per hoc etiam quod dicitur ascendere de mari, non cito casurus. Et de instabili et fluxibili fundamento veniet et ideo non potest super hoc edificium, hoc modo diu stare. Unde et in fine precedentis capituli dicitur stare super arenam maris. De quo dicitur Mt. 6: omnis qui audit verba mea et non facit, similis est viro stulto, qui edificat domum suam super arenam etc. Sed licet per bestiam possit accipi et intelligi congrue et vere Antichristus, ut dictum est, congruentius intelligitur per bestiam istam tota collectio malorum, id est integer Antichristus. Dicit ergo et vidi, id est spiritualiter intellexi, bestiam, id est malorum multitudinem bestialem. De mari, id est de amara suggestione Diaboli. Vel de infidelitate cordis Christi. Ascendentem. De vitio in vitium. Vel per principes malos contra Ecclesiam, se extollentes. Habentem capita septem, id est universos principes, qui regunt et defendunt bestiam, id est infidelium multitudinem contra Ecclesiam bestialiter insurgentem. De quibus capitibus dicitur Amos 6 : «ve qui opulenti estis in Sion et confiditis in montes Samarie optimates capita populorum etc. Item septem capita, bestie sunt principes totius iniquitatis, in septem etatibus mundi. Quorum primum est Cain in prima etate, in quo incepit Ecclesia malignantium, sicut Ecclesia Catholica ab Abel. Et recte a Cain incepit Ecclesia malorum et Ecclesia bonorum ab Abel. Cain interpretatur possessio. Abel interpretatur nihil hoc. Quia malorum Ecclesia surgit et fundatur super divitias. Bonorum vero ex paupertate surgit et super paupertatem fundatur. Ecclesia malignantium terminatur in Antichristum, in secunda etate, qui est ultimum caput. Et Ecclesia bonorum terminatur in Christum pauperem, qui est ultimum caput Ecclesie bonorum. Secundum caput fuit Nembroth, qui cepit primo dominari in orbem terrarum. Unde de ipso dicitur Gn. 10 : «porro Chus genuit Nembroth. Ipse cepit esse potens in terra et erat robustissimus venator coram domino: fuit autem principium regni eius Babylon. Caput fuit Ismel, a quo fuerunt Ismelite, id est Saraceni, cuius manus contra omnes et omnes contra ipsum, ut dicitur Gn. 16. Et hec fuit tertia etate. Quartum cap. in quarta etate Pharao in terra Egypti rex qui populum Israel multipliciter in Egypto afflixit, ut legitur Ex. 2 et 3. In quinta etate fuit quintum caput Nabuchodonosor, qui populum Israel captum duxit in Babylonem, ut legitur 4Rg. 25. In sexta etate fuit sextum caput Herodes qui dominum querens pueros occidit, ut legitur Mt. 2. In fine sexte etatis, que similis erit cum septima, quasi in septima etate erit septimum caput, scilicet Antichristus, sub quo erit maxima persecutio et afflictio Ecclesie Dei. Sed quoniam hec bestia quam vidit Ioannes tantum contra Ecclesiam Christi pugnaturam ostendit, videtur, quod aliter sint assignanda septem capita, per que Ecclesia Christi a principio Christi usque in finem legitur esse oppressa et afflicta. Primum ergo caput bestie, per quod bestia venenum suum effundit in Ecclesia et eam inquantum potuit laniavit, fuit Herodes. Per ipsum enim voluit natum Christum devorare et quesivit; et quia ipsum occidere non potuit, innocentes occidit. Mt. 2 : «cum ipso autem accipiendi sunt omnes reges regionis Iudeorum, quos in persecutione Christi tam regni quam sceleris habuit successores. Secundum caput fuit Nero interfector principum apostolorum Petri et Pauli, cum quo accipiendi sunt omnes eius successores, usque ad Iulianum apostatam, qui omnes persecuti sunt Ecclesiam Christi. Tertium caput fuit Constantinus Arianus, qui miro modo cum omnibus Arianis afflixit Ecclesiam Dei. Quartum caput fuit rex Persarum Chosroas, in cuius tempore confirmata est secta Manicheorum. Quintum caput fuit rex Babylonis nove qui volens apparere similis altissimo et sedere in monte testamenti, multas propter hoc Ecclesiis domini nostri Iesu Christi, persecutiones ingessit. Sextum caput est illud, de quo dicitur in Dn. 7 : «alius consurget post eos et ipse potentior erit pre omnibus: qui nostris temporibus multa mala fecit Ecclesie Christi. Sed quis sit ille non est nostrum determinare. Septimum caput erit Antichristus. De quo dicit Dn. 8 : «consurget rex impudens facie et intelligens propositiones et roborabitur fortitudo eius, sed non in viribus suis et supra quam credi potest universa vastabit. Quamvis aliquibus videatur, quod hic rex, de quo sic loquitur Dn., ad sextum caput pertineat. Sed forte sicut Ioannes Christum prevenit, sic iste Antichristum: et ideo, quod dicit Daniel, utrique potest convenire. Septimum caput, id est Antichristum, inducit Diabolus ad loquendum per os eius, qui in signis et prodigiis et mendaciis decipiet multitudinem infinitam, ita ut pauci evadant. Et sicut Christus dictus est rex, pontifex et propheta, ita ipse nunc regem, nunc pontificem, nunc prophetam se simulabit et dicet et tam magna signa faciet, licet omnia sint falsa, ut nulla existimentur signa Christi comparatione signorum eius. Ab his septem capitibus Ioannes vidit Ecclesiam passuram: que tamen septuplex persecutio figurative precessit in synagoga. Omnia siquidem contingebant illis in figura, ut dicitur Corinth. 10. Prima fuit ab Egyptiis mortuo Ioseph, quorum caput fuit Pharao cum magis suis. Secunda fuit a Chananeis mortuo Iosue, quorum caput fuit Iabin cum Sisara, Iudith 4. Tertia fuit decem tribuum contra duas, cuius caput fuit Ieroboam mortuo Salomone, 3 Reg. 12. Quarta fuit ab adversariis, quorum caput fuit Salmanassar, contra decem tribus et Sennacherib contra duas tribus, 4Rg. 17 et 18. Quinta fuit a Chaldeis, quorum caput fuit Nabuchodonosor, qui Ierusalem destruxit et Israel captivum duxit. Sexta fuit in ipsa captivitate, sub Assuero rege, qui dedit sententiam de omnibus Iudeis pariter occidendis, Aman cedem procurante, Esther 3. Septima fuit in Assyriis, quorum caput fuit Antiochus Epiphanes, qui templum domini profanavit et multa mala fecit populo Israel, ut legitur 1 Machab. in multis capitulis, circa principium.
marg.| Sed est valde notandum, quod in qualibet persecutione misit Deus filiis Israel aliquem adiutorem, vel liberatorem, qui eriperet eos de manibus inimicorum. A prima liberavit Moyses et Aaron. A secunda Barach et Debora. A tertia Ezechias, qui reliquias decem tribuum revocavit ad cultum divinum, cum ducibus: a quarta Angelus Dei, qui una nocte occidit exercitus Sennacherib, scilicet centum octuagintaquatuor millia. A quinta Cyrus rex Persarum sub Esdra et Zorobabel. A quinta Esther et Mardocheus. A septima Iudas Machabeus et fratres eius. Sic Ecclesie sue misit et mittit adiutores Christus in suis persecutoribus. Nec est mirum si predictis septem capitibus Ecclesia tribulatur Diabolo procurante, qui super omnia studet operibus creatoris contrarius inveniri: propter quod contra predicta septem capita, septem ordines predicatorum, de quibus supra dictum est, misit Christus, qui Ecclesiam suam consolati sunt in septem suis persecutoribus. Sed Diabolus, ut dixi, operibus creatoris vult semper contrarius inveniri. Unde per Adam, quem quasi colonum Deus posuit in Paradiso, ipse Diabolus in civitatem, Deo permittente, sibi preparavit Herodem ad Christi persecutionem. Item pro Ne, viro iusto, arce rectorem posuit in urbe Neronem, Ecclesie destructorem. Item pro Abraham fideli posuit in imperio Constantinum Arianum. Item pro Moyse legis sancte latore posuit Mahometum, legis profane doctorem. Item pro Ioanne Baptista surget, vel forte iam surrexit rex ille, qui scriptus est in Dn. 7 capite. Item pro Elia, qui venturus est, surget rex septimus, scilicet Antichristus Eliam occisurus. Et cornua decem, id est Decalogi decem transgressores et impugnatores, qui illi bestie adherebunt et membra bestie erunt et super cornua eius decem diademata, id est gloriam de impugnatione eorum, qui servant Decalogum et de destructione Decalogi, quia omnia precepta per principes illos infringentur et de hoc gloriantur. Sicut dicitur Prv. 1 : «letantur cum male fecerunt. Et super capita eius, id est super principes iniquos, nomina blasphemie. Quia dicent et dici facient, Christum fuisse non verum Deum, sed magum.
marg.| Item septem capita bestie possunt dici septem vita capitalia. Et decem cornua, prevaricatores Decalogi: et ideo capita et cornua coniunguntur, quia per septem vitia capitalia decalogus impugnatur. Et super cornua eius, id est super legis prevaricatores, decem diademata, id est decem gentes, que miro modo Ecclesiam Christi expugnare conati sunt et super eam victoriam obtinere volunt. Quarum prima est gens Iudeorum. Secunda gens Paganorum. Tertia gens Saracenorum. Quarta gens Arianorum. Et he quatuor significate sunt in Dn. 7 : «per quatuor bestias, de quibus ibi dicitur, ecce quatuor venti celi pugnabant in mari grandi et ecce quatuor bestie ascendebant de mari diverse inter se. Prima, quasi leena et alas habebat aquile: aspiciebam donec avulse sunt ale eius et sublevata est de terra et super pedes quasi homo stetit et cor eius datum est ei. Et ecce bestia alia similis urso, in parte stetit et tres ordines dentium erant in ore eius et sic dicebant ei: surge, comede carnes plurimas. Et post hec aspiciebam et ecce alia bestia quasi pardus et alas habebat avis quatuor super se et quatuor capita erant in bestia. Post hec aspiciebam in visione noctis et ecce bestia quarta terribilis atque mirabilis, fortis nimis, dentes ferreos habebat magnos, comedebat, atque comminuebat. Celi nomine signatur sacra Scriptura.
marg.| Ergo quatuor venti celi sunt quatuor intellectus Scripture, scilicet historicus, allegoricus, tropologicus et anagogicus. Per mare magnum designatur hoc seculum. Quatuor ergo venti celi pugnant in magno mari, quia quatuor sunt intellectus Scripture, quibus mundus impugnatur, quia per hos terrena contemni videntur, atque docentur. Cum autem hec pugna fieri cepit predicantibus apostolis, tunc prima bestia apparuit, id est ferocitas synagoge. Cuius due ale, quibus superbiendo ferebatur in altum, sunt due secte Iudaici populi. Una Sadduceorum, alia Phariseorum. Sed he eius ale sunt avulse a leena, quia tradita est bestia, id est exercitus Iudeorum in manibus inimicorum, qua tradita, mox ille secte perierunt. Et tunc stetit supra pedes suos quasi homo, quia humiliata fuit et se homines cognoverunt Iudei, qui prius se super alios efferebant.
marg.| Quod autem sequitur et cor eius datum est ei, refertur ad tempus Elie, quando revertentur corda patrum ad filios, ut dicitur ultimo Malachiea. Vel forte, quia semper fuerunt dure cervicis et indomabilis cordis, dicitur, quod tunc datum est ei cor eius, quia adhuc in sua duritia persistunt. Secunda bestia similis urso: hec est Paganorum bestialis multitudo, cui dicitur, ut surgat et comedat carnes plurimas, quia infinita multitudo Christianorum occisa est a Paganis. Unde Ps. effunde iram tuam in gentes que te non noverunt et in regna que nomen tuum non invocaverunt. Et rursus. Et comederunt Iacob, id est populum Christianum. Tres ordines dentium, quos habebat in ore, sunt tyranni eorum, sacerdotes templorum et cultores idolorum, quia sine timore in Christianorum necesse sevierunt.
a Mal.
marg.| Tertia bestia similis pardo fuit gens Ariana, que idcirco quatuor capita dicuntur habuisse, quia quatuor gentes tunc temporis in illam heresim convenerunt, a quibus inchoata est gens Gothorum, Vandalorum. Longobardorum, qui omnes simul contra sanctam Ecclesiam surrexerunt. Et recte dicitur hec bestia similis pardo, quia quidam Arianorum Pagani fuerunt, quidam Christiani. Item per malitiam latentem interius et simplicitatem apparentem exterius. Quatuor autem eius ale sunt quatuor errores. Una propria Arii. Alia Eunomii. Tertia Macedonii. Quarta Cerinthi, quibus per totum mundum volabat heresis Ariana, propter quam Martinus Papa, iubente Constantio imperatore, in exilium missus est. Quia Arius fuit caput inter omnes istos, ideo caput nomine eius omnis heresis illius temporis dicta est Ariana.
marg.| Quarta bestia est gens Saracenorum a Mahometo decepta, cuius ferocitas sive malitia, quantum invaluerit, testatur desolatio Ecclesiarum Syrie, Phenicis, Palestine, Egypti, Mauritanie et multarum insularum maris. In quibus, abolito Christi nomine, ipsius Mahometi detestanda traditio, quasi magni prophete predicatur. Heu quanta mala faciet Antichristus, cum iste in suo mendacio, tot mala fecerit. Sicut enim Moyses lator legis precessit Christum, sic Mahometus lator mendacii precessit Antichristum. De ista bestia dicitur, quod non est similis alii. Quia Iudei, licet peccaverint contra fidem Christi, etiam ipsis renitentibus, edificate sunt Ecclesie multe in Ierusalem et non post multos dies dissipati sunt a Romanis. Item Pagani pugnaverunt contra Christum, sed quotidie vincebantur a militibus Christi, ita ut in diebus Sylvestri Pape, ipsi Christi vicario ius imperiale tradiderunt. Item Gothi et Vandali, Longobardi et alii Ariani, partim deleti sunt exercitu Romanorum, partim suasi ad fidem catholicam. Sed hec quarta bestia indomabilis extitit semper, ut etiam hodie nullus valeat contra eos os aperire, quia capitalis sententia data est contra predicatores, si quis auderet contra eam predicare. In his ergo quatuor bestiis, si bene advertas, decem diademata, id est decem gentes invenisti. Nam prima bestia duas fecit; scilicet Saduceos et Phariseos. Secunda tres; scilicet tyrannos, Paganos, sacerdotes templorum et cultores idolorum. Tertia bestia quatuor facit: Grecos, Gothos, Vandalos, Longobardos, qui fuerunt omnes Ariani. Hec nona cum ultima bestia sunt decem.
marg.| Sequitur et super capita eius, id est super septem vitia,   nomina blasphemie habebat, id est viros blasphemos, in nequitia nominatissimos. Et dicuntur esse super, quia non ipsi ut tententur exspectant, vel ut trahantur ab amicis; sed ipsi trahunt vitia et subiectos his vitiis servientes et de familia sua habent. Iuxta illud Prv. 14 : «princeps, qui libenter audit verba mendacii, omnes mendaces habet ministros.
Numérotation du verset  13,2 
marg.| Sequitur et bestia quam vidi , hic describit bestiam Ioannes, tam a potestate, quam a nequitia instigante. Unde dicit et bestia, eadem scilicet quam vidi de mare ascendentem, similis erat pardo, propter varios modos decipiendi, quos habebat hec bestia. Variis enim heresibus erat plena et variis simulationibus occultans sua vitia. Ier. 13 : «si mutare potest Ethyops pellem suam et pardus varietates suas etc. Et pedes eius, id est inferiores portantes eam, hi sunt, qui necessaria provident bestie laborando et artibus diversis lucra congerendo, unde vivit bestia. Sicut pedes ursi, qui lati, sunt et pilosi et unguibus armati et isti erunt possessionibus plurimis dilatati et nihilominus cupidi et avari, quocumque modo rapientes non sua. Et os eius, id est doctores bestie. Sicut os leonis quod est fetens et vorans; et doctores bestie fetent fama et nocent malitia, Ier. 4 : «ascendit leo de cubili suo; predo gentium sublevabit se et egressus est de loco suo ut ponat terram suam in solitudinem. Et dedit illi, scilicet bestie, draco, scilicet Diabolus, virtutem suam ad nocendum et decipiendum, ad miracula faciendum, ut dicit Glossa. Sed cum miracula fiant ad Dei manifestationem et Deus non manifestetur per illa, quomodo erunt miracula? Preterea Diabolus non habet potestatem nisi in naturalibus et non in eis que supra naturam sunt; unde videtur, quod non possit facere miracula. Ergo non potest dare potestatem aliis faciendi illa. Solutio. Re vera illa non erunt miracula licet videantur, sed erunt mirabilia preter solitum usum nature facta. Et vera differentia est inter mirum et mirabile et miraculum. Mirum enim et mirabile sunt iuxta naturam, miraculum supra. Vel mirum dicit admirationem in vidente. Mirabile in visibili. Miraculum in utroque et fit proprie ad manifestandum Dei virtutem. Est ergo sensus, dedit illi draco virtutem suam, ad faciendum miracula, id est mirabilia. Unde admirari possunt videntes propter novitatem rei, vel propter modum faciendi. Sicut quando fecerunt magi serpentes de virgis, non fuit miraculum, sed mirabile, quia cito fecerunt quod natura tardius faceret. Et potestatem magnam, seducendi multos. Vel opprimendi.
marg.| Et nota undecim, que ponuntur hic per ordinem, per que significatur totum corpus malorum, qui semper sunt in transgressione. Primo dicitur bestia ascendere. Secundo, de mari. Tertio, habens septem capita. Quarto, habens cornua decem. Quinto, habens decem diademata. Sexto, habens nomina blasphemie. Septimo, quod est similis pardo. Octavo, quod habet pedes ursi. Nono, quod habet os leonis. Decimo, quod habet virtutem draconis. Undecimo quod habet os loquens et quod habet potestatem magnam. Et quia undenarius numerus est transgressionis, ideo significatur, quod hec bestia complectitur totum corpus malorum. Sicut in Ps. ubi dicitur tabernacula Idumeorum et Ismelite. Ibi nominantur undecim populi, per quos significatur totum corpus Diaboli, cui debetur pena significata per undecim generationes. Soph. 1 : «ubi dicitur: dies illa etc. Et per undecim onera Is. 13 usque ad 24.
Numérotation du verset  13,3 
marg.| Sequitur et vidi. Post descriptionem bestie, in qua dictum est quod habet septem capita, describit Ioannes principale caput eius, id est Antichristum. Primo ponens simulationem, per quam cunctos adducit in admirationem. Ipse enim, ut credatur esse Christus in lege promissus, simulabit se esse mortuum et post tres dies per artem magicam feretur in erem, ministerio Demonum et sic putabitur resurrexisse. Sed tandem patebit falsitas simulationis, quando a Christo occidetur. Dicit ergo et vidi, spiritualiter, unum de capitibus suis, id est Antichristum, qui principatum obtinet inter septem capita nefande multitudinis, quasi occisum in mortem, id est quasi mortuum et plaga eius mortis, simulatione curata est, per simulatam rationem. Sic enim mors simulata erit et in numero. Sic et resurrectio utcumque magna arte et mysterio Demonum fiet, quod patet quia moriens non occidet mortem, sed Christus, de quo dicitur Osee, ego mors tua, o mors etc. Et admirata est universa terra id est homines qui nesciebant fraudem, admirati sunt, dicentes et credentes mortuum resurrexisse; post bestiam euntes mente et corpore. Ad litteram sequuntur eam, admiratione. Sicut legitur Ioannis 12 et multi veniebant videre Lazarum, quem Iesus a morte suscitavit. Et adoraverunt draconem. Glossa, id est Diabolum, qui dedit potestatem. Glossa, resurgendi, ut videbatur, bestie, id est Antichristo et adoraverunt bestiam, id est Diabolum in Antichristo, quem putabant vere a mortuis resuscitatum: sicut illi, qui videbant Christum miracula facientem, glorificabant Deum, qui per Christum et in Christo talia faciebat. Sed numquid isti credent Antichristum a Diabolo habere potestatem an a Deo? Si a Deo, ergo adorabunt Deum et non Diabolum. Si a Diabolo, quomodo ergo sequentur eum? Solutio. Multi scient eum esse malum et multi simplices non advertent aliquid de malitia aut de bonitate sua. Sed omnes sequentur eum propter dona que dabit, aut propter timorem mortis, aut videntes mirabilia que ipse faciet, dicent, benedictus, qui dedit illi talem potestatem, id est usum talis potestatis et hic est Diabolus; et ita in communi adorabunt Diabolum, non sub propria ratione, dicentes, ex admiratione visorum et ex pusillanimitate cordis, quis similis bestia huic, id est potestate et miraculorum operatione? Et quis poterit pugnare cum ea? id est resistere potestati et voluntati eius? quasi dicat: nullus.
marg.| Et nota quod quatuor dicuntur hic de bestia, id est de Antichristo, in quo laudatur. Primum admiratio. Unde dicitur et admirata est universa terra. Secundum est imitatio. Unde dicitur, post bestiam. Tertium est adoratio. Unde dicitur et adoraverunt bestiam. Quartum est laudatio. Unde dicitur, dicentes, quis similis bestie? Hec quatuor debet omnis Christianus reddere Christo: scilicet admiratio sapientie eius. Unde Rm. 11 : «o altitudo divitiarum sapientie et scientie Dei. Hic enim valde admirabilis in maioris mundi creatione, quia de nihilo scivit tam pulchrum mundum facere. Sed magis admirabilis est in minoris mundi id est hominis formatione, in quo totum mundum maiorem conclusit, quod valde mirabile est. Unde et omnis creatura dicitur, supra, quia universalis mundus in homine extrinsecus abbreviatus est. Et significatum est in hoc, quod universale verbum, eternum et inclitum erat et abbreviandum, quod maxime admirabile est. Modo sapientia Christi admirabilis est in mundi creatione. Admirabilior in hominis formatione. Admirabilissima in sui humanatione. Item imitatio debet reddi patientie, humilitati et obedientie eius. Unde Mt. 11 : «discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Ideo factus est homo ad imaginem Dei, ut scilicet posset eum imitari, in quibus imitandus est. Item adoratio debet reddi eius divinitati, sive potentie. Unde Mt. 4 : «dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies. Item laudatio debet reddi eius bonitati. Unde Ps. confitemini domino, quoniam bonus id est laudare eum. Infra ibi, laudem dicite Deo omnes sancti eius. Ex. 15 quis similis tui in fortibus domine, quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis et faciens mirabilia. Revera mirabilia, quia fecit Deum, hominem, matrem virginem, cor credulum. Et datum est ei hic ostenditur Ioanni effectus simulationis Antichristi. Ex eo enim quod ipse videbit, quod credetur eum resurrexisse a mortuis orietur in eo presumptio blasfemandi Christum et sanctos eius, ut dicit Glossa. Unde dicit quod datum est ei permissive, tamen os loquens magna, de se. Dicet enim se esse Christum verum Deum et blasphemias, quia dicet se esse maiorem Christo. Unde 2Tim.: qui adversatur et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur. Dn. 11 : «adversus Deum deorum loquitur magnifica. Ad istum pertinent tamquam membra eius, omnes qui se magnificant: contra quos dicit Ps. disperdat dominus universa labia dolosa et linguam magniloquam. Et data. Hic ostenditur, quantum durabit persecutio Ecclesie et dominatio Antichristi; scilicet tribus annis et dimidium, quantum duravit aperta predicatio Christi. Et hec frequenter recitat Ioannes, triplici ex causa. Primo, ut nos premuniamur contra illam. Secundo, ut minus timeamus, quia cito transibit. Tertio, ut non queramus talem gloriam, quia cito terminabitur. Dicit ergo et data est illi potestas, id est voluntas facere predicta mala, menses quadraginta duos, id est per tres annos et dimidium. In quo tempore, maxime circa finem, in tanta presumptione extolletur, ut iam publice audeat blasphemare, quod prius faciebat occulte.
Numérotation du verset  13,6 
marg.| Unde sequitur et aperuit os suum in blasphemias, apertas et manifestas, ad Deum, id est contra Deum, vel ad Deum, id est usque ad Deum, quia dicet Christum non fuisse vel esse filium Dei et apostolos Christi non fuisse veros apostolos. Dn. 7 : «contra excelsum loquetur, sanctos altissimi conteret et putabit quod possit mutare tempora et leges et tradentur ad manus eius, usque ad tempus et tempora et dimidium temporis. Item Dn. 11 : «adversus Deum deorum loquetur magnifica et dirigetur donec compleatur iracundia: perpetrata quippe est definitio: et Deum patrum suorum non reputabit et erit in concupiscentia feminarum.
marg.| Unde adhuc sequitur hic, blasphemare nomen eius, adhuc supple, aperuit os suum. Ut scilicet blasphemet nomen domini. Glossa, id est omnem institutionem eius. Vel nomen eius, id est vitam et doctrinam eius, per quam nominabilis est, dignus nominatione et memoria. Prv. 10 : «memoria iusti cum laudibus et nomen impiorum putrescet et tabernaculum eius. Glossa, id est illos qui Christo militant. Vel tabernaculum eius, id est sancta Ecclesia, in quo Christi milites suscipiunt arma, id est virtutes, doctrinam et dona et sacramenta que sunt arma fidelium, id est corpus, dicendo ipsum phantasticum non verum. Vel dicendo ipsum adhuc in morte detentum, vel dicendo ipsum peccato obnoxium, vel de Ioseph semine esse natum. De hoc tabernaculo dicitur infra 21, ecce tabernaculum Dei cum hominibus et habitavit cum eis. Lv. 26 : «ponam tabernaculum suum etc., id est ardorem passionis in corpus suum. Et tabernaculum, scilicet et eos qui in celo habitant, id est sanctos, iam ferventes Deo, ut Petrus et Paulus et alios, quos ipse condemnabit, id est damnatos predicabit, quia secuti sunt Christum. Sic dicunt multi heretici: scilicet: omnes confessores qui fuerunt a tempore Sylvestri, esse condemnatos. De quibus dicit Ps. adipem suum concluserunt, os eorum locutum est superbiam et datum est illi id est permissum est facere bellum cum sanctis disputando promittendo, convivando. Et vincere eos corporaliter occidendo, quod non multum timendum est, quia dominus pro quo corpus occiditur, cito reddet melius. Occidetur enim corpus mortale corruptibile et deforme et dominus reddet immortale, incorruptibile et gloriosum. 1Cor. 15. Mortale hoc induet immortalitatem et corruptibile incorruptibilitatem. Vincet etiam Antichristus aliquos specialiter quos vel minis vel beneficiis, vel rationibus vel promissionibus trahet in peccatum. Unde Dn. 11. Ingredietur terras et conteret et pertransiet et introibit in terram gloriosam et multos conteret vel corruet. Et data est illi potestas, in omnem tribum quo ad minores. Et linguam, quo ad malos Christianos et gentem, quo ad Paganos. Et adorabunt eam, id est bestiam, omnes qui habitant in terra, Glossa, id est qui dediti sunt terrenis. Quorum non sunt scripta nomina, stylo predestinationis. In libro vite et agni, qui est ipse agnus. Sir. 24 : «hec omnia liber vite et testamentum altissimi et agnitio veritatis. Agni dico, qui occisus est ab origine mundi, id est prefiguratus occidi in mortem ipsius. Vel in agno quem obtulit Abel. Vel occisus est, id est previsus occidi a tempore, id est ab origine mundi, id est ante originem mundi. Simile Sir. 24 : «ab initio et ante secula, id est ante initium mundi, previsa sunt creari. Vel occisus ab origine mundi. Tunc enim statim, id est post originem mundi cepit Christus occidi in suis. Cum aliquis pro Christo occiditur, Christus in eo occiditur. Unde Petro querenti de eo, quo vadis? Respondit dominus, vado Romam iterum crucifigi. Mt. 25 : «quod enim uni ex minimis fecistis etc. Siquis habet aurem, corporis, audiat et auribus cordis, que scilicet pena et miseria sequatur Antichristum qui in tanta gloria erit, sed parum durabit. Unde Ps. ne timueris (tu Christiane) cum dives factus fuerit homo, id est Antichristus; qui revera erit homo, quamvis dicat se Deum. Quoniam cum interierit non sumet omnia etc. Qui in captivitatem, peccati, vel Inferni duxerit velit nolit, vadit. Non dicit, vadet, quia data est sententia de talibus. Io. 3 : «qui non credit iam iudicatus est. Item Io. 12: princeps mundi eiicietur foras cum corpore suo. Ez. 12 : «in transmigrationem et captivitatem ibunt, scilicet socii Antichristi et dux qui est in medio eorum, id est ipse Antichristus, in humeris scilicet portabunt in Infernum. Amos 1 : «super tribus sceleribus traham et super quatuor non convertam, eo quod conclusit per peccatum captivitatem in Idumeam. Is. 33. Ve qui predaris etc. Et qui in gladio mortali, vel inique persuasionis, aut cuiuscumque prave deceptionis, occiderit alios sicut Antichristus et sui, oportet eum gladio, finali sententie, occidi, in anima et corpore. De quo gladio dicit Iob. 19 : «fugite a facie gladii, quoniam ultor iniquitatis est gladius. Similiter intelligitur illud verbum domini, Mt. 26 : «omnis qui occiderit gladio, gladio peribit: eterno, sive extremo iudicio: vel gladio spiritus quod est verbum Dei, Eph. 6. Et talis morte bona non occiditur, quia peccato moritur. Item qui in gladio lingue occidit aliquem tradendo, vel maledicendo, vel litigando, vel falsum testimonium dicendo, vel iurando, vel causam iniustam in advocatione scienter favendo, oportet eum gladio occidi hic bona occisione gladio proprie lingue peccatum confitendo et veniam petendo. Sicut dicit Augustinus, non pigeat ex ipso ore proferre medicamenta etc. Vel in futuro, gladio eterne damnationis. De quo Ps. gladius ipsorum intret in corda ipsorum. De gladio lingue dicit Ps. lingua eorum gladius acutus. Ier. sagitta vulnerans lingua eorum. Vel in gladio occidit, qui iniuriam suam quasi iudex vindicat, oportet in gladio occidi, id est ipsa vindicta quam sumpsit erit ei causa damnationis, quia rem alienam sibi usurpavit. Dt. 32 : «mihi vindicta, vel mea est ultio, Rm. 12, Sir. 28. Qui iudicari vult a domino inveniet vindictam, vel qui in gladio etc. id est iuxta mensuram culpe vel iniurie dabitur eis mensura pene vel emende. Mt. 6 : «eadem mensura etc. Dt. 25 : «iuxta mensuram peccati et erit etc. Hic est patientia et fides sanctorum, id est hoc tempore probatur quicumque sanctorum sint patientes et fideles. Multi enim tempore pacis videntur sibi patientes et fideles, qui tempore persecutionis inveniuntur infideles et impatientes. Lc. 8 : «ad tempus credunt etc. Ideo dicit Eccles. 2 : «in humilitate tua patientiam habe, quoniam in igne probatur aurum etc. Vel hic, inter tribulationes presentes est patientia necessaria, qua equanimiter sustineatur. Et fides sanctorum, similiter est necessaria, quia credunt post tribulationem se remunerandos et per tribulationes ad regnum perventuros, Act. 14. Per multas tribulationes apparet patientia et fides sanctorum, id est in tempore tribulationis que tempore pacis latent. Unde Eccles. 12 : «non agnoscitur in bonis amicus et non abscondetur in malis inimicus. Item hec est patientia et fides sanctorum, id est ad considerandas penas malorum et remunerationes bonorum. Licet modo opprimantur et vincunt et superant omnes tribulationes, aspicientes in futurum. Unde Hbr. 12 : «per patientiam curramus ad propositum nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei etc. Super hoc verbo dicit Augustinus, omnia bona contempsit Christus homo, ut contemnenda monstraret; et omnia mala sustinuit que sustinenda precepit; ut nec in illis quereretur felicitas, nec in istis timeretur adversitas. Item hic est, id est in presentia est sustinentia passionum que est patientia et fides sanctorum, sunt illesa et incontaminata, quia quantumcumque sint graves passiones omnes, in nullo redditur patientia et fides eorum, immo in omnibus superat. Hbr. 11 : «sancti per fidem vicerunt regna, operati sunt iustitiam. Iac. 6 : «hec est victoria que vincit mundum fides nostra. Lc. 21 : «in patientia vestra. Vel hic, id est sustinendo presentes tribulationes, est patientia et fides sanctorum. Quia ad hoc datur omnis fides et patientia, ut possit substinere presentes tribulationes. Unde Paulo oranti ut discedat ab eo stimulus dictum est, sufficit tibi gratia mea, 1Cor. 12 : «id est patientia quam dominus dederat ei, ut posset sustinere. Vel hic est patientia et fides, scilicet in presenti et usus fidei et premia sanctorum que in futuro cessabunt. 1Cor. 13 : «cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est: patientie vero succedet presentia fidei et visio manifesta. Vel hic est, id est contra hec, scilicet passiones et tribulationes, est patientia et fides sanctorum, sicut circa merces est negotiatio eorum: hic siquidem sunt merces et negotiatio eorum. Unde comparant sibi divitias regni celorum. Beati qui patiuntur propter iustitiam. Mt. 5 et Lc. 19 : «negotiamini dum venio. Gregorius, sancti penas presentes lucrum putant, quia per has eternas evadere non ignorant. Vel hic est patientia et fides sanctorum, sicut argentum in argentaria et aurum in aurifodina. Fides enim et patientia sanctorum ex his exercetur. Rm. 5 : «tribulatio patientiam operatur. Iob. 28 : «habet argentum venarum suarum principia et auro locus est in quo conflatur. Vel hic est fides et patientia sanctorum, sicut fructus in arbore verbi oritur et maturatur. Ct. 6 : «ascendam in palmam et apprehendam fructus eius. Vel hic, id est in tribulationibus. Est patientia, sicut piscis in aqua, sine aqua vivere non potest. Is. 50 : «ponam flumina in siccum, computrescent pisces. Vel hic est patientia, sicut aurum in fornace, ubi purificatur. 1Pt. 1 : «in quo exultabitis modicum nunc si contristari oportet in variis tentationibus, ut probatio fidei vestre, probatior sit auro. Quod fornax auro, hoc tribulatio viro iusto. Vel hic est patientia, id est ad hoc considerat finem eorum, cuius consideratione conficitur patientia vel fides sanctorum. Unde Glossa, respiciendo penam malorum et remunerationem beatorum patientes sunt et fidem tenent sancti. Vel hic, id est in tribulationibus et pressuris mundi, est patientia et fides sanctorum, sicut in auro gemma. Sir. 32 : «gemma carbunculi in ornamento auri exspectatio prestolantis. Vel hic est patientia, sicut semen in agro, ubi non solum servatur, sed crescit ac multiplicatur et fructificat. Ps. in tribulatione dilatasti mihi. Ex. 1 : «quanto opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur. Gn. 7 : «multiplicate sunt aque, id est tribulationes et elevaverunt arcam in sublime.
Numérotation du verset  13,3 
marg.| Sequitur Et vidi unum de capitibus etc. Hic est secunda pars capituli, in qua agitur de persecutione Ecclesie a falsis Christianis Antichristi inferenda; que nomine bestie designatur, quia carnales et irrationabiles erunt circa Ecclesiam bestialiter seviendo. Primo autem describit Ioannes hanc bestiam. Postea docet quomodo cavendum est ab ea. Describit autem a duobus. Primo a malitia tam occulta quam aperta. Deinde a potentia et potentie sue differentia. Hec autem bestia differt a precedenti, quia illa de mari ascendit, hec autem de terra. Unde per illam significatur Antichristus et principes sui. Item per illam significatur multitudo gentium Christo adherentium in Ecclesie persecutione. Per hanc significatur multitudo falsorum Christianorum Ecclesiam persequentium cum Antichristo. Dicit ergo et vidi, id est spiritualiter intellexi aliam bestiam. Glossa, id est pseudo apostolos Antichristi, bestialiter et irrationabiliter Ecclesiam lacerantes. Crudelius etiam persequentur Ecclesiam pseudo apostoli et falsi Christiani, quam principes vel gentiles. Dt. 32 : «dentes bestiarum immittet in eos, id est pseudo apostolos falsa doctrina Ecclesiam lacerantes. Ps. dentes eorum arma et sagitte. Arma ad protectionem sui, sagitte ad impugnationem Ecclesie. Et lingua eorum gladius acutus, corda fidelium seducendo. Glossa. Dicit quod hec bestia est minor predicta: et intelligimus, quod minor sit numero vel potentia, sed non crudelitate.
marg.| Unde sequitur: ascendentem, id est in superbiam proficientem, de terra, id est de terrenorum opulentia. Ps. prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum. 1 Timoth. 6 : «precipe non sublime sapere. Ibi Glossa, vermis divitum superbia. Is. 7 : «requievit Syria super Ephraim, id est superbia super divitias. Vel ascendentem, id est in malitia sua proficientem et super fideles invalescit. De terra, id est per terram, per divitias terrenas quas habebunt. Vel per divites terrenos qui pseudo apostolos Antichristi mittent et defendent.
marg.| Et nota quod Ioannes dicit de bestia, unde ascendit, sed non dicit quo; quia malorum finis est descensus. Iob. 21 : «ducunt in bonis dies suos etc. Ex. 16 : «descendit in profundum quasi lapis. Ps. deiecisti eos dum allevarentur. E contra dicitur de bonis quo ascendunt et tacetur unde: supra 9 : «ascendite huc, id est in celum, sicut dictum est Elie et Enoch. Supra 7 : «unde ascendent boni, ut sciant et velint illud fundamentum, unde ascenditur, in seipsis habere? Hi, inquit, sunt qui venerunt ex magna tribulatione. Et hec bestia, habebat duo cornua similia agni, id est duo testamenta que defendunt Ecclesiam, sicut cornua defendunt animal, que habebunt predicatores Antichristi per notitiam, sed non per vitam; vel per usurpationem, non per veritatem; dicent enim se scire utrumque testamentum et re vera nescient; et ideo dicitur quod non habebunt cornua agni, sed similabunt habere. Vel duo cornua, dicuntur, similia agni, id est simulata dilectio Dei et proximi que erit in eis. Unde Glossa, siquid bonum in eis erit, similatum erit. Vel duo cornua, possent dici virtus faciendi miracula et prava vita et doctrina que se habere simulabunt predicatores Antichristi; et ideo non dicit simpliciter quod habebant duo cornua agni, sed similia agni. Vel duo cornua, possunt dici virtus faciendi miracula et vite innocentia que per simulationem non per veritatem habebunt et per hoc impugnabunt quasi cornibus. Et loquebatur sicut draco, id est sicut Antichristus in quo Diabolus loquebatur: quasi dicat: ita loquentur apostoli Antichristi a Diabolo, sicut spiritus sanctus loquitur in apostolis Christi. Unde Mt. 10 : «non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis. Sic loquetur malignus spiritus in apostolis Antichristi. Unde 3 Reg. 22 : «ego ero spiritus mendax in ore vestro pro eis. Et potestatem prioris bestie omnem, id est omnes modos decipiendi et nocendi, quibus Diabolus per priorem bestiam nocuit et decepit faciebat in conspectu eius, id est in beneplacito Dei, vel Antichristi. Sicut enim apostoli Christi faciunt omnia ut placeant Deo sive Christo, ita apostoli Antichristi omnia faciunt ut placeant Antichristo a quo sperant habere divitias et honores. Unde Dn. 11 : «multiplicabitur eius gloria et dabit ei potestatem in multis et terram dividet gratuito. Et fecit terram et inhabitantes in ea, id est amatores terrenorum et in hoc amore perseverantes, adorare bestiam primam, id est Diabolum, vel Antichristum qui est principale caput prioris bestie, quam adorabunt apostoli sui, sicut Christum adoraverunt apostoli sui. Sicut enim cupiditas Iudam excecavit, ut Christum quem tot miracula fecisse viderat et in cuius nomine ipse multa miracula fecerat et putavit postea incantatorem et magum, ut dicit Is., ita excecabit istos, ut credant Antichristum Deum. Vel certe si non crederent, tamen servient ei cum magna reverentia, sicut domino, propter cupiditatem. Tanta enim est labes et pestis avaritie ut de facili faciat declinare a fide. 1 Tim. 6 : «radix omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes erraverunt a fide. Causa autem, que multos trahet ad Antichristum adorandum erit simulatio resurrectionis.
marg.| Unde sequitur: cuius, id est quia eius, curata est plaga mortis, simulate, per simulatam resurrectionem, quam tamen ut veram predicabunt apostoli eius, quos ipse mittet per universum mundum. Unde supra 9 : «dictum est, de fumo putei, exierunt locuste in terram, id est predicatores Antichristi et fecit, id est faciet, signa magna. Glossa, ad confirmationem sue predicationis. Sicut de apostolis Christi dicitur Mt. ult.: illi autem profecti predicaverunt ubique. Tamen non erunt vera miracula, quia non fient voce divina, sed potestate Diaboli, sicut ea que fecerunt magi Pharaonis, ut etiam ignem faceret de celo descendere in terram in conspectu hominum. Ad litteram hoc facere poterunt apostoli Antichristi operatione Demonum, quia alia vice hoc idem fecisse leguntur. Iob. 1 : «ignis de celo venit etc. Vel sicut apostolis Christi datus fuit spiritus sanctus in spiritu ignis, Act. 2 : «ad predicationem apostolorum Christi dabatur etiam spiritus sanctus signo visibili. Sicut dicitur Act. 10 : «adhuc loquente Petro etc. Sic illi dabunt spiritum, scilicet malignum in specie ignis, quod totum facient arte magica. Et quia hoc fiet palam in conspectu hominum, iactabunt se meliores esse apostolis Christi, qui in conclavi receperunt spiritum sanctum, Act. 2. Per hec autem signa multi seducentur.
marg.| Unde sequitur et seduxit, id est seducent, habitantes in terra, id est amore terrenis inherentes, propter signa, que data sunt illi, permissione divina, facere in conspectu bestie, id est Antichristi, in cuius nominis vocatione apostoli eius facient miracula, sicut veri apostoli ad invocationem nominis Christi fecerunt vera miracula: dicens, id est precipiens, habitantibus in terra, id est amatoribus terrenorum, ut faciant imaginem bestie, id est se conformarent illi, in malitia, in Ecclesie persecutione, que habet plagam gladii et vixit, id est que de morte surrexit, non tamen vere, sed simulate, sicut dictum est supra. Ideo forte dicta est bestia de terra ascendere, quasi de sepultura resurgere. Quia Antichristus, qui est caput bestie, simulans se mortuum tertia die, ascendet in erem quasi de morte resurgens. Vel ad litteram precipient apostoli Antichristi hominibus sibi credentibus, ut faciant imaginem, id est statuam Antichristi et illam adorent in eius veneratione. Sicut fecit Nabuchodonosor, Dn. 3. Et datum est illi, bestie, id est apostolis Antichristi a Diabolo, Deo permittente, ut daret spiritum imagini bestie, id est statue facte ad similitudinem et ad reverentiam Antichristi. Quam imaginem ipse faciet loqui et moveri, ad maiorem hominum deceptionem. Quod Deus permittet exigentibus peccatis hominum, sicut olim permisit, cum vigeret idolatria ante adventum Christi et ut loquatur imago bestie, id est statua per malignum spiritum. Respondens sicut olim in idolis dabant responsa: et faciet, per suam suasionem, principum etiam secularium potentia, ut quicumque non adoraverit imaginem bestie, id est statuam Antichristi, occidatur, morte corporali. Similiter fecit Nabuchodonosor, Dn. 3 : «edictum siquidem dedit, ut quicumque statuam auream non adoraverit, quam fecerat, interficeretur: recte illud fuit figura huius et faciet omnes pusillos et magnos et divites et pauperes, liberos et servos habere characterem, id est signum aliquod, in dextera manu, ad litteram, aut in frontibus suis, id est in capitibus suis, per quod cognoscantur esse de familia Antichristi, sicut Iudei modo habent. Vel dicitur, quod faciet omnes etc. Intelligitur fieri distributio pro generibus singulorum, non pro singulis generum. Quia de omni statu et conditione multos habebit credentes Antichristus. Immo plurimos, ut ne quis possit emere vel vendere, ad litteram hec facient apostoli Antichristi, per principes, qui eis per omnia acquiescent, nisi qui habeat characterem, id est signum. Aut nomen bestie; ut sicut a Christo dicuntur Christiani, ita ab Antichristo Antichristiani dicantur. Vel ab aliquo discipulorum eius. Sicut ab Ario Ariani, a Sabellio Sabelliani et sic de aliis, qui tunc erunt. Ad litteram dabitur edictum, ut nullus possit emere vel vendere aliquid in nundinis, vel mercatis, qui non emunt vel vendunt alicuius secte, de illis que erunt tempore Antichristi. Aut in nomine eius, id est virtutem, qua faciet opera, quibus confiteatur se esse Antichristum, absque ullo timore. Vel sic. Ab illo loco, datum est illi, id est bestie Antichristo, ut daret spiritum prophetandi, imagini bestie, id est sequacibus suis, ut loquatur diversitate linguarum. Imago bestie, id est discipuli et sequaces Antichristi. Sic datum fuit discipulis Christi, ut possent loqui variis linguis. Sed quomodo dabit hec Antichristus, vel Diabolus, qui etiam non potest dare scientiam? Eccles. 1 : «omnis scientia et sapientia a domino Deo est. Preterea. Solus Deus scit futura quia solus potest dare spiritum prophetandi, id est previdendi et predicendi futura. Solutio : Demones velocissimi sunt et quasi in instanti possunt longa terrarum spatia pertransire. Unde quod fit hodie in Ierusalem statim possunt Rome nuntiare, tamquam res illa sit adhuc quasi futura. Verbi gratia, si multus sanguis in fonte funderetur unde Sequana oritur, ita ut totus fieret rubeus, statim possent dicere Parisius, cras erit Sequana sanguineus et, cum ita fieret, diceretur quod ille per quem Diabolus dixisset hec, predixisset futura. Hec modo revelant Demones futura, vel divinando ex coniecturis preteritorum. Unde mentiuntur frequenter. Et faciet. Antichristus et Diabolus. Ut quicumque non adoravit nomen bestie, id est apostolos Antichristi conformes sibi non adoraverit et obedierit eis, occidatur, corporaliter. Quod melius est quam adorare eum, quia omnes qui adorabunt occidentur spiritualiter. Et faciet, bestia, id est Antichristus, vel Diabolus, quasi dicat: totus malorum cetus, frequenter enim nomine bestie modo Diabolus modo Antichristus modo malorum cetus intelligitur, que diversitas potest discerni ex diversitate attributorum, omnes pusillos et magnos, corpore vel corde et divites et pauperes, sensu, vel censu, liberos et servos, iustitie vel peccati, habere characterem, id est vite et doctrine conformitatem, in dextera manu, id est in precipuis operibus suis, aut in frontibus suis, id est ut manifeste omnibus appareat, quod sunt ministri Antichristi, ut sic sine verecundia Antichristum confiteantur esse suum dominum et magistrum et se discipulos et servos eius et nequis possit emere intelligentiam veritatis, studendo vel audiendo, vel emere, aut, vendere, docendo, vel predicando: auditores siquidem labore studii emunt scientiam et doctores predicando et docendo vendunt. Prv. 23 : «veritatem eme et noli vendere sapientiam, pretio scilicet temporali, quia pro spirituali, scilicet pro fide et patientia audientium, debet omnis doctor vendere scientiam, secundum sententiam Is. 55 : «omnes sitientes venite ad aquas sancte doctrine; et qui non habetis argentum, properate et emite, id est vobis incorporate, venite etc. Vel nequis possit emere celestia, vel vendere temporalia. Mt. 10. Glossa, id est servos Dei acquirere, aut vendere tunicam conversationis humane, id est mundane per opera misericordie: hoc siquidem non licebit, quia dicent tunc, non est tempus flendi, sed ridendi et deliciis affluendi. Unde Lc. 16 : «sicut factum est in diebus Loth, edebant et bibebant etc. Thess. 5 : «dies domini sicut fur in nocte, ita veniet. Cum enim dixerit: pax et securitas, tunc repentinus super eos veniet interitus sicut dolor parturientis et refugiet. Ad litteram quasi excommunicati erunt omnes boni, ut nec bona facere possint, nec aliquem contractum emptionis et venditionis, cum aliis hominibus habere, nisi habeat characterem, id est pravam fidem in corde, aut nomen bestie, id est confessionem fidei Antichristi in ore, aut numerum nominis eius, id est opera et conversationem cum impiis. Hec sapientia est, id est ad hoc intelligendum est necessaria sapientia, vel hoc attendere et cogitare est sapientia, vel hic, id est in hoc tempore quando tanta erit tribulatio, est sapientia, necessaria ad cavendum casum, quia res obscura est multo. Et ideo attentos reddit auditores dicens, qui habet intellectum, id est sensum et gratiam intelligendi mysteria et obscura, explicet, vel computet numerum bestie, id est litteras nominis eius, quibus patebit ipsa bestia, id est Antichristum esse purum hominem licet dicat se Deum esse, numerus enim hominis est, id est per quem probatur esse homo et numerus eius est sexcenti sexaginta sex, id est littere nominis eius talem numerum significant.
marg.| Et quoniam liber iste Grece scriptus fuit a Ioanne, idcirco hic numerus more Grecorum requirendus est, apud quos singule littere numeros continent et significant per se apud Grecos nomen Antichristi. Primum nomen est attemos, quod nomen continet numerum predictum, id est sexcentum sexaginta sex, iuxta significationem litterarum nominis. Verbi gratia a, apud Grecos significat unum. Numerus quinquaginta, signatur t CCC, est signatum V m signat  XL o signat  LXX s signat c c que simul collecta faciunt predictum numerum, id est  DCLXVI. Item alia duo nomina, quibus nominatur Antichristus, apud Grecos sunt, que eumdem numerum continent. Primum est arnoyme: et considera numerum significationem litterarum secundum Grecos et habebis eumdem numerum, scilicet  DCLXVI. Verbi gratia a, signat unum; r signat c n signat l o  LXX y  CCCC m  XL e V: que simul collecta faciunt predictum numerum, id est  DCLXVI. Iterum nomen Antichristi apud Grecos est Teytan, quod hunc eumdem numerum continet. Verbigratia t significat  CCC e V y X t  CCC a unum. N quinquaginta: que simul collecta faciunt  DCLXVI. Item et satis conveniunt hec nomina Antichristo, secundum eorum interpretationes. Attemos enim interpretatur Deo contrarius et ipse in omnibus Deo contrariabitur, id est Christo. Item arnoyme interpretatur negans, alias negatio et ipse Christum et fidem eius negabit. Item Teytan interpretatur sol, vel gigas: et ille miser dicet se solem iustitie et gigantem gemine substantie, id est divine et humane: huius nomina id est res nominum usurpabit sic Antichristus. Ipse enim faciet se vocari antemos, id est Christo contrarium; et arnoyme, quia Christum negabit esse Deum et se esse Deum confirmabit; et Teytan, quia solem iustitie et Deum et hominem se predicabit et sui idem predicabunt. Item Latinis litteris scribitur nomen eius, qui se vocari faciet dic lux, quia ipse dicet se esse lucem mundi et per hoc nomen idem habetur apud Latinos. Nam d significat  CCCCC, I unum, c centum, l quinquaginta, V quinque, X decem. Collecta simul faciunt  DCLXVI. Per hunc numerum, qui continetur in nominibus Antichristi, volet ipse apparere Deus. Sed a sapientibus et veritatem cognoscentibus purus homo apparebit. Ideo dicit Ioannes, qui habet intellectum computet numerum bestie. Sed queret aliquis quomodo per hunc numerum apparere poterit Deus, vel quomodo per eumdem numerum apparebit purus homo? Ideo per senarium, cuius aliquote tres sunt et perficiunt totum, nec ultra procedit, nec ultra remanet, significatur perfectio Dei, cui nihil est addendum vel subtrahendum, sed simpliciter tenendum vel subtrahendum quod ipsa Scriptura determinat. Sicut senarii sunt tres partes, scilicet duo, tria, unum, sic tria credenda et subiecta fidei scilicet tres persone, due nature in Christo, una essentia Dei. Hec est enim prima perfectio et magna, sine qua quis non potest Deo placere: ut dicitur Hbr. 11. Per sexaginta significatur perfectio duplex. Una propter senarium operationis. Altera propter Decalogi observationem. Sexaginta enim fiunt ex senario ducto in denarium. Nam sex decem, vel decies sex sunt sexaginta. Et hec est secunda perfectio maior quam prior, quia fides sine operibus mortua est, Iac. 2. Per sex centenarium significatur perfectio triplex. Una fidei per senarium. Alia operationis propter denarium. Tertia supererogationis, propter impletionem consiliorum quam inducit caritas, que significatur per centenarium: hec est perfectio maxima sine qua alie parum valent. Posset enim fides esse integra, sed informis. Item possent servari mandata, sed ex timore; et parum valeret hoc totum nisi aliquando addantur consilia quod totum perficit caritas, vel caritatis regula, iuxta illud 1Cor. 13 : «si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum etc. Quia igitur hanc triplicem perfectionem, vel potius premium, quod debetur huic triplici perfectioni, promittet Antichristus suis, propterea reputabitur Deus ab illis, quia huius dare est solius Dei et sic responsio ad primum. Ad aliud dicitur, quod licet per predictum numerum, triplex perfectio significetur, tamen quia per senarium describitur et homo sexta die factus est, per hoc creatura monstratur non creator. Item per senarium significatur prima perfectio, que est coniugatorum. Per sexaginta significatur secunda, que est viduarum, atque continentium. Per sexcenta signatur tertia, que est sanctarum virginum. Prima facit fructum trigesimum. Secunda sexagesimum. Tertia centesimum. Discipuli autem Antichristi tunc predicabunt, neminem posse salvari, nisi Antichristo obtulerit aliquando de fructibus istis, quasi Deo. Item in predicto numero est triplex senarius. Unus est unitatum, scilicet sex. Secundus sex decies denarii, scilicet sexaginta. Tertius centenarii, sexcenta. Primus signat initium boni. Secundus profectum boni. Tertius consummationem boni. Unde per primum designatur incipientium vita, per secundum proficientium, per tertium vita perfectorum. Item primus senarius significat perfectionem nature, que sex diebus facta est. Secundus perfectionem gratie, que consurgit ex observantia mandatorum. Tertius signat perfectionem sapientie, que consistit in contemplatione celestium, que per centum designatur: et hanc perfectionem dicent Antichristi discipuli, dari ab illo solo: et ideo credent illum esse Deum, quamvis sit purus homo: et per eumdem numerum designatur, qui est numerus hominis. Nam senarius unitatum respicit naturam creatam. Senarius denarii, respicit gratiam datam. Senarius centenarii, respicit gloriam promissam, ad quod est omnis homo. Quia nomen et natura hominis condita per gratiam, venit ad gloriam promissam; ideo numerus hominis est sexcentum sexaginta sex.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam ( Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83b&chapitre=83b_13)

Notes :