Hugo de Sancto Caro

Capitulum 15

Numérotation du verset  15,1 
marg.| 15 Et vidi aliud signum etc. Hic incipit quinta visio. Quatuor precedentes visiones monstrant universalem statum Ecclesie, a nativitate Christi usque ad diem iudicii, sicut dictum est. Tres ultime, que hic incipiunt, monstrant finalem statum Ecclesie: que sic distinguuntur. Hec presens est de effusione septem phialarum ire Dei et refertur ad tempus Antichristi. Secunda post hanc de damnatione Babylonis et bestie et pseudo prophete et refertur ad tempus iudicii. Ultima est de gloria sanctorum et refertur ad statum Ecclesie post iudicium. Presens igitur visio est de septem Angelis, effundentibus septem phialas ire Dei: per quarum effusionem intelligitur damnatio, sive demonstratio damnationis malorum qui erunt tempore Antichristi. Est enim phiala predicatio comminatoria damnationis eterne, de qua hic agitur phiala vero misericordie est predicatio promissoria remunerationis eterne. De qua dicitur Iudic 5 : «  in phiala principum obtulit butyrum. Et dicitur phiala predicatio propter forme significationem. Est enim phiala clausa deorsum et aperta sursum. Sic predicationis intentio, ad celestia est, non ad terrena. Manifestatur igitur in hac visione quinta damnatio reproborum, que erit tempore Antichristi: et hoc tripliciter. Primo per inspirationem et hec in presenti capitulo. Secundo per predicationem et hoc in sextodecimo capitulo. Tertio per causam et hoc in decimoseptimo capitulo. Demonstratio autem, que fit in hoc capitulo, per inspirationem, dupliciter fit. Primo quidem revelatur pena reproborum, per gratias agendum Deo; postea revelatur ad documentum. Deinde aliis, ut et ipsi consolationem habeant de vindicta malorum. Dividitur autem hoc capitulum in sex partes. In prima ostendit Ioannes septem Angelos habentes septem plagas novissimas, quibus reprobi punientur, sed non boni. Secunda ostendit causam, que liberat bonos ab istis plagis, ibi et   vidi tamquam mare. In tertia ostendit causam involvendi malos in his plagis, ibi et   post hec vidi. In quarta agitur de predicatione septem Angelorum administrantium septem plagas, ibi et   exierunt septem Angeli. In quinta ostenditur, quod ad hoc sunt idonei predicti Angeli, ibi,   vestiti lapide mundo. In sexta agitur de obstinatione malorum, ibi et   repletum est templum. Di cit ergo et   vidi. Vi sio hec fuit imaginaria, cui contradicunt multi. Sed potest dici, quod Ioannes primo videt rem figurative intellectuali visione et postea ostensa est ei in figura, sub qua nuntiaret eam et scriberet   et vidi aliud signum. Qu ia hoc signum proprie signat profectum malorum. Precedens nota profectum bonorum, ex persecutione malorum provenientium.   In celo , id est in Ecclesia virtutum, varietate stellata et a terrenis elevata. Vel   in celo , id est in ministerio reprobis collato,   magnum, si gnificatione et   mirabile, di gnum admiratione, propter rei arduitatem. Magnum enim et mirabile est hominem dare potestatem damnandi alios. Deinde ostendit quod fuerit illud signum dicens,   Angelos septem , id est universos predicatores qui dicuntur Angeli, quia missi. Iuxta illud Rm. 10 : «  quomodo predicabunt nisi mittantur? Mt. 10 : «  ecce ego mitto. Di cuntur autem septem, propter septem virtutes, tres theologicas et quatuor cardinales, quas debent in se et aliis predicare. Vel propter septem dona spiritus sancti, que similiter debent habere et predicare. Et hi septem Angeli significantur per septem columnas, quibus tota Ecclesia sustentatur: unde Prv. 9 : «  sapientia edificavit sibi domum, excidit columnas septem. Habentes, ex eo officio predicationis,   septem plagas novissimas, ad denuntiandum, id est universa mala, quibus reprobi qui erunt tempore Antichristi plagabuntur: unde dicuntur novissime plage, quia novissimi temporis homines his ferientur. Item quia post illas non inferuntur alie. Vel novissime, id est graves, quia illi gravissime peccaverunt.   Quoniam in illis consummata est ira Dei , id est in his plagis illis illatis, non inferet Deus alias plagas mundo, sed his consummatis incipiet in eis furor Inferni. Moraliter hoc signum magnum et mirabile in celo, id est in Ecclesia, est, quod predicatores qui debent esse medici ad curanda vulnera peccatorum et qui debent portare unguenta suavissima, id est verba consolationis et compassionis ad sanandum, non porrigunt nisi gladium ad occidendum, id est verba dura et mordentia. De quibus dicitur Mich. 3 : «  hec dicit dominus super prophetas qui seducunt populum meum, quem mordent dentibus suis et predicant pacem: siquis non dederit in ore eorum quidpiam, sanctificant super eum prelium. Pr v. 30 : «  gens que pro dentibus gladios habet et commandit molaribus suis etc. Ier. 9 : «  sagitta vulnerans sinum eorum.
marg.| De talibus dicit Gregorius Nazianzenus : « meliores predicatores estimantur qui melius mordere noverunt; et sancti sunt predicatores satyrici ». Unde queritur Dominus, Ez. 9, : «ecce viri veniebant de via porte superioris que respicit ad Aquilonem et uniuscuiusque vas interius in manu eius ».
marg.| Sequitur. Et vidi tamquam mare etc. Hec est secunda pars capituli, ubi ad consolationem bonorum agit Ioannes de causa liberante ab his plagis; que triplex est secundum triplicem statum bonorum. In statu incipientium causa liberans est firmitas fidei; quod notatur per hoc quod dicit,   vicerunt. Fi de enim Diabolo resistitur. Unde 1Pt. 5.   Cui resistite fortes in fide. Et etiam mundus fide vincitur. Unde Io.   Hec est victoria que vincit mundum, scilicet divitias, delitias, honores. Unde Hbr. 11 : «  fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filie Pharaonis (et sic vicit Hebreos) maiores divitias estimans thesauro Egyptiorum improperium Christi: et sic vicit delitias. In statu perfectorum causa liberans est prerogativa operum, maxime circa carnis proprie mortificationem: quod notatur per   cytharas.
marg.| Sed quare hic agit Ioannes de causa liberante a plagis istis ad bonorum consolationem, quum eos non tangat? Non enim erunt universales plage iste, sed proprie malorum. Solutio. Ideo agit, ut hec tria que liberant ab his plagis carnis amplectantur. Dicit ergo et vidi, sp iritu revelante conspexi.
marg.| Tamquam mare vitreum , id est Baptismum, qui per mare designatur. Sive dicatur mare lavatorium vitrum factum ad lavandum faciem, ubi etiam solebant poni specula mulierum ad videndum si aliqua macula esset in facie, sive mare proprie accipiatur pro aquarum congregatione. Nam sicut in lavatorio lavata facies et clara ac munda efficitur; item sicut in mari rubro submersi sunt Pharaoniste, sic in Baptismo submerguntur et destruuntur peccata et anime pure et lucide et lucis receptive, id est gratie efficiuntur: quod notatur in vitro, quod est lucidum et lucis solaris receptivum.   Mixtum igne , id est spiritu sancto qui datur in Baptismo. Hic tanguntur tria que fiunt in Baptismo. Primum est peccatorum remissio sive mundatio; et hoc intelligitur per mare, sicut dictum est. Secundum est characteris impressio, quod notatur per vitrum. Est enim character quedam dispositio anime qua anima est pervia gratie divine. Tertium est gratie collatio; quod notatur per ignis admixtionem.
marg.| Et notandum quod sunt tres Baptismi, scilicet sanguinis, flamme et aque: hic ultimus solus habet hec omnia. Nam duo primi characterem non imprimunt. Et eos, qui vicerunt bestiam , id est Antichristum vel Diabolum, nolentes credere eius miraculis, nec flecti promissis, nec eius minis.   Et imaginem illius vicerunt similiter nolentes conformari vite illius. Vel   imaginem vocat statuam Antichristi, quam noluerunt, id est nolent adorare. Vel forte   imaginem dicit predicatores et principes Antichristi, qui ei per omnia conformabunt se, quos similiter sancti vincent, nullo modo acquiescentes eis, nec abstracti divitiis, nec illecti delitiis, nec subducti blanditiis, nec fracti verberibus, nec territi verbis. Et tangitur hic secunda causa liberans, scilicet fides: per fidem autem omnia vincent sancti, Hbr. 11 : «  sancti per fidem etc. Augustinus,   qui veram fidem de Deo habet, non querit in his miseriis fieri dives. Et numerum nominis eius, vi cerunt similiter, id est vincent: quasi dicat: licet per nomen quod sibi imposuit velit Antichristus videri et existimari Deus, tamen ipsi purum hominem cognoscent et falsum; et ideo vilipendent. De hoc dictum est supra 13 : «  numero hominis etc.   Stantes supra mare vitreum. Glossa, id est   gratiam Baptismi integram servantes. De quibus dictum est supra 13 : «  hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati; virgines enim sunt , id est mundi et integri. Item   stantes supra mare vitreum , id est supra mundum contemnendo et conculcando. Ideo vincunt. Io. 16 : «  confidite quia ego vici mundum. Qu omodo? Certe conculcando. Unde Mt. 14 : «  venit Iesus ad eos ambulans super mare. Si c venit ad eos, quia docebat calcare mundum. Dt. 11 : «  omnis locus quem calcaverit pes vester, vester erit. Item   stantes supra mare , id est perseverantiam tribulationum et tentationum amaritudines superantes, non fracti, non incurvati earum multitudine vel amaritudine. Tales fuerunt apostoli Christi. Unde 2Cor. 4 : «  in omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur etc. Item per mare significatur Infernus, ubi est multum amaritudinis. Eccles. 1 : «  omnia flumina intrant in mare , id est omnes peccatores fluidi per peccatum descendunt in Infernum. Ps.   transferentur montes in cor maris , id est superbi in Infernum. Super hoc stant sancti considerantes penam Inferni et fugientes ab eis. Quia, ut dicit Bernardus ,   non potest vitari malum, nisi cognitum; similiter nec desiderari bonum. Id eo dicit sponsa, Ct. 4 : «  vadam ad montem myrrhe et ad collem thuris: quasi dicat: aliquando cogitabo de Inferni amaritudine, aliquando de Paradisi dulcedine, ut illum possim vitare, alterum desiderare. De hoc dictum est supra 4 : «  in circuitu sedis, tamquam mare simile crystallo. Et in iudicio erit Inferni amaritudo ad recipiendos impios qui modo in circuitu ambulant. Et bene per mare significatur Infernus. Est enim mare latum, profundum, longum, multas habens aquas amaras. Latus est Infernus. Unde Is. 30 : «  preparata est ab heri Tophet. Lo ngus, quia perpetuo durabit. Mt. 35 : «  ite maledicti in ignem eternum. Is aie in fine.   Vermis enim non moritur . Propter hec tria dicit Ioel. 1 : «aaa. Mare hoc etiam dicitur vitreum: hoc est stabile non defluens, sicut amaritudo presens que in se deficit et terminatur in gaudium, Prv. 14.   Cor quod novit amaritudinem anime sue. Mt. 5 : «  beati qui persecutionem etc. Item dicitur vitreum propter transparentiam. Vel quia sancti videbunt semper penam malorum, iuxta illud Isaie in fine,   egredientur et videbunt cadavera mortuorum. Vel quia ipsi reprobi semper videbunt causam amaritudinis sue, id est peccata sua et semper erit amaritudo et causa amaritudinis ante oculos eorum. Unde semper murmurabit contra eos conscientia accusans eos et condemnans. Quia pro tam modico lucro, tam magnam incurrerunt penam et tam magnam gloriam perdiderunt. Unde Lc. 12 : «  fili, recordare, quia recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala. Qu ia utique finaliter, ecce transparentia cause.   Nunc vero hic consolatur, tu vero cruciaris ; ec ce transparentia pene. Dicitur etiam   simile crystallo, pr opter frigiditatem, que nimia erit in Inferno. Ps.   a facie frigoris eius quis sustinebit? Iob. 24 : «  ab aquis nivium etc. Item propter duritiam. Ct. 8 : «  dura sicut Infernus emulatio. Item crystallus gelatur ab aquis per flatum Aquilonis. Sir. 43 : «  frigidus ventus Aquilo flavit et gelavit crystallus ab aqua. Si cut divitie temporales, delitie carnales et honores, que omnia fluunt et transeunt sicut aqua, flatu Diaboli indurantur in penam Gehenne quasi in lapidem crystallinum. Prv. 20 : «  suavis est panis mendacii et postea replebitur os eius calculo. Qu i lapis est durus et ponderosus et frigidus et pena Inferni est in intellectu dura, in affectu ponderosa, in memoria frigida. Vel in duritia calculi notatur penarum acerbitas. In ponderositate diversitas. Per hoc quod dicit, os eius implebitur, notatur pene acerbitas. Lapis enim qui implet os, nec potest proiici extra, nec transgluti, nec masticari. Durus et hyspidus erit iste morsellus. Iob. 6 : «  numquid potuit comedere insulsum, quod non est sale conditum? Aut poterit aliquid gustare quod gustatum affert mortem? Ps. mors depascet eos.
marg.| Sequitur : Et habentes cytharas Dei , id est carnis mortificationem, iuxta mandatum et preceptum Christi, qui primus mortificavit carnem suam, vigilando, ieiunando, discurrendo, ad ultimum moriendo, in Ecclesiam propter Deum assumptam. Pluraliter autem dicit   cytharas, qu ia pluribus modis fit mortificatio carnis. Scilicet ieiuniis. Unde Ioannes,   non sanat oculum, quod sanat calcaneum. Ie iunio sanantur pestes corporis, oratione pestes mentis. Item vigiliis. Sir. 31 : «  vigilia honestatis tabefacit carnes. Item disciplinis. Unde Sir. 34 : «  cibaria et virga et onus asino: id est cibus ne deficiat: disciplina, ne lasciviat: onus, ut proficiat. Item meditationibus. Unde Sir. 12 : «  frequens meditatio carnis est afflictio. Io annes,   ama studium litterarum et carnis vitia non amabis. Item operibus et laboribus assiduis. Sir. 33 : «  iugum et lorum gravant collum durum et servi inclinantur operatione assidua. Pe r hec omnia mortificabat apostolus carnem suam. Unde dicebat 1Cor. 9 : «  castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne cum aliis predicaverim ipse reprobus efficiar. Ad hoc quod cythara bene sonet oportet quod omnes chorde per ordinem tangantur. Sic ad hoc quod penitentia sive carnis mortificatio valeat, oportet quod omnia membra corporis que peccaverunt puniantur. Iuxta Sap. 11 : «  per que peccat quis, per hec et torquetur. Un de dicit apostolus Rm. 6 : «  sicut exhibuistis membra vestra servire etc. De hoc satis dictum est supra 14 : «  quasi cytharedorum. Item pluraliter dicit   cytharas. Qu ia tres sunt cythare quas debent habere predicatores ad hoc ut bene cytharizent: alias autem non bene cytharizabunt. Prima est carnis mortificatio. Sir. 39 : «  confitemini domino in voce labiorum vestrorum in canticis et cytharis , id est in confessione et oratione, in carnis mortificatione. Secunda est cordis compassio. Is. 16 : «  venter meus ad Moab , id est ad peccatores, quasi chorda sonat. Tertia est oris predicatio. Is. 24 : «  conticuit dulcedo cythare. Iob. 30 : «  cythara mea versa est in luctum. Prima tot chordas habet, quot sunt miserie proximorum. Tertia quatuor habet chordas, quia quadruplex est predicatio: historica, tropologica, allegorica, anagogica. Hec habet altissimum sonum quia tantum de celestibus et divinis cantat.   Canticum Moysi servi Dei , id est cum gaudio predicantes continentiam veteris testamenti, quod canticum est bonum intelligenti. Ex. 15 : «  cantemus domino, gloriose etc. Canticum   Moysi. Et cantantes. Glossa, id est   cum gaudio adimplentes precepta veteris testamenti. Canticum agni , id est facientes et opere adimplentes cum gaudio precepta novi testamenti. Ps.   confitemini domino in cythara etc.   Dicentes cord e, ore et opere.   Magna et mirabilia sunt opera tua domine Deus omnipotens. Magna quid em in creatione, mirabilia, in recreatione. Item   magna, ta m quantitate continua, quam discreta,   mirabilia, sp ecie et potestate. Iob. 5 : «  qui facit magna et inscrutabilia et mira absque numero. Sap. 13 : «  a magnitudine spei etc. Sunt autem tres considerationes creature mundi, ex quibus potest cognosci creator per triplicem considerationem, secundum quod creator existit. Nam ex magnitudine creature potest cognosci potentia que patri appropriatur et hoc respicit hic quod dicitur, omnipotens. A pulchritudine potest cognosci bonitas, sive benignitas Dei. Et hoc respicit cum dicitur, dominus.
marg.| Unde sequitur: iuste et vere sunt vie tue , id est opera tua et mandata tua. Vel iudicia et flagella, quibus tu venis ad nos et nos ad te, iusta, quia unicuique pro merito redditur seu pena seu gloria. Ps. quia tu reddes unicuique iuxta opera sua. Ps. universe vie domini misericordia et veritas.
marg.| Rex seculorum , id est ordinator temporum.
marg.| { Quis non timebit te? id est quis non ex timore serviet? Intellige de timore filiali. Ps. servite domino in timore. Glossa « per timorem domini declinat omnis a malo ». Item   quis non timebit te domine? Glossa, id est   quis non reverebitur te domine?
marg.| Sunt autem octo genera timoris. Primus est timor naturalis, qui est fuga eorum que sunt contra nostram naturam. De quo dicitur Gn. 9 : «terror vester ac tremor sit super cuncta animantia terre » . Hoc timore timuit Christus mortem, Lc. 14 : «cepit Iesus pavere et tedere ».
Secundus est timor humanus quo homo timet omnia gravamina carnis; qui dicitur esse intra terminos nature. Non naturalis est, quando excedit humanam naturam et est peccatum. Hoc timore timuerunt obstetrices martyrium, propter quod mentite sunt, Ex. 1.
Tertius est timor mundanus, quo nimis timemus amissionem rerum mundanarum; et est vitiosus sicut humanus. Nam naturalis indifferens est. Et de hoc timore mundano dicitur in Ps. illic trepidaverunt timore. Et hic timor fuit in Iudeis, quia ideo Christum occiderunt, quia gentem et regnum amittere timuerunt, Io. 11.
Quartus est timor servilis, quo tantum timetur pena; quo etiam timore, tantum cessatur a peccatis. Unde Augustinus « qui timet serviliter regnat in eo peccandi voluntas et sequeretur opus si speraretur impunitas ». hic est a spiritu sancto et non cum spiritu sancto. Et de hoc dicitur Io. 4 : «perfecta caritas foras mittit timorem »  .
Quintus est timor nuptialis, quo partim timore pene, partim amore iustitie declinatur a malo, licet nulla pena timeatur. De hoc dicitur Ecclesiasticus1 « initium sapientie timor domini ».
Sextus est timor separationis, quo tantum declinatur a malo, licet nulla pena timeatur. De quo Sir. 15 : «  qui timet Deum faciet bona.
Septimus est timor offensionis; quo licet nec pena nec separatio timeatur, tamen pure, ne offendatur sponsus, declinatur a malo. De quo Ps. « beatus vir qui timet dominum »  .
Octavus est timor reverentie quo sola reverenda timetur maiestas. Is. 11 : «  replevit eum spiritu timoris domini: hi c solus erit in patria. Ps.   timor domini sanctus permanens in seculum seculi. Hi c timor facit hominem resilire in sua parvitate et aspecta maiestate divina et sic exaltatur et magnificatur Deus.
1 Sir. 1, 16. 
marg.| Unde sequitur et magnificabit nomen tuum? Repete quis non magnificabit nomen tuum, credendo, predicando, operando? Ps. magnificate dominum mecum. Lc. 2 : «magnificat anima mea dominum. Sir. 43 : «benedicentes dominum, exaltate illum, quantum potestis; maior est enim omni laude. Et vere omnes debent te timere et magnificare, quia solus pius es. Glossa, id est   gratis salvans, un de Ps.   salvum me fac Deus. Sap. 11 : «  parcis domine omnibus, quoniam omnia bona tua sunt, qui amas animas. Se d non videtur quod assignet bonam causam quare debeat timeri; quia severus et durus princeps magis timetur quam pius. Solutio. Hic agitur de timore reverentie, vel separationis, qui dicitur non severi. Quia in hoc apparet pietas tua.   Quoniam omnes gentes , id est aliqui de omnibus, ut fiat distributio pro generibus singulorum et non pro singulis generum.   Venient, pa ssibus fidei et bonorum operum.   Fides enim sine operibus etc. Iac. 2. Et sine illa nemo venit ad Deum. Unde oportet, quod qui vult venire ad Deum, quod fide et opere ad Deum veniat.   Et adorabunt, ad oratione latrie. Hoc est in spiritu et veritate, ut dicit Glossa: et sumitur de Io. 4.   In conspectu tuo, Glossa, id est   in beneplacito tuo et facit placere Deo adorantes. Vel sic:   in conspectu tuo , id est ut te conspiciant. Et tu es et re vera adorandus, timendus et magnificandus es.   Quoniam iudicia tua manifesta sunt. Glossa, id est   quoniam revelata sunt mysteria Ecclesie, in quibus Deus habitat et illi qui ad honorem Dei militant. Vel   iudicia tua, qu ibus bonos eligis et malos reprobas: quibus hos flagellas et humilias in presenti   et c etera iudicia tua discretionis et definitionis.   Manifesta sunt, ta m bonis quam malis et erunt. Quia omnes scient, quia omnia iuste fecisti. Unde Dt. 32 : «  date magnificentiam Deo nostro. Dei perfecta etc. Contra. Rm. 11 : «  o altitudo divitiarum etc. Ps.   iudicia Dei abyssus multa. So lutio iam dicta est, ut diximus: sunt id est erunt. Vel potest dici, quod multiplex est iudicium Dei. Est enim iudicium singulare et est iudicium universale. Iudicium singulare dicitur, quo dominus sine merito hunc eligit et hunc reprobat. Verbi gratia, Iacob et Esau. Item quo unum facit divitem, alium pauperem. Vel alium semper infirmum, alium semper sanum. Vel unum pulchrum, alium turpem. Ex causa rationabili facit hec omnia, licet nobis ignota. Unde Iob. 5 : «  nil in terra sine causa fit prelata. Ni hil fit cuius ortum legittima causa non precessit. Hec omnia iudicia manifesta sunt in suo actu in quem exeunt. Quia omnibus patet, quod sic est; sed occulta sunt in causa sua, ex qua exeunt. Quia incertum est omnibus quare ita sit. Unde Gregorius dicit, quod Iob. sciebat se puniri, sed causam punitionis ignorabat. Unde dicebat 11 cap.   quis etc. De his ergo iudiciis dicit apostolus, quod   incomprehensibilia sunt. Et David dicit.
marg.| { Abyssus multa, qu o ad cause cognitionem, que penitus ignota est mundo. Hic vero dicit, quod sunt manifesta, quo ad exitus evidentiam, quia omnibus notum est quod ita est.
marg.| Quia iudicium universale est triplex. Primum est discretionis, quo Deus iudicabit in futuro separando bonos a malis, collocando bonos ad dexteram suam, malos ad sinistram, ut dicitur Mt. 25 et de hoc iudicio dicitur in Ps. iudica me Deus et discerne causam meam etc. Secundum est iudicium disceptationis, quo primo dicet bonis, esurivi etc. Malis:   esurivi et non dedistis etc. Mt. 25. Et de hoc iudicio dicitur Ioel. 3 : «  adducam omnes gentes in vallem Iosaphat et ibi disceptabo cum eis. Tertium est iudicium definitionis, quando hoc facto dabit sententiam de bonis et de malis. Ite maledicti. Venite benedicti. Mt. 25 et de hoc iudicio dicitur in Ps. rectum iudicium tuum. Item Ps. iudicia domini etc. Hec omnia modo manifesta sunt in causa, quia manifestum est quod omnes secundum exigentiam operum suorum iudicabuntur. Sed ignota sunt in exitu cause, quia nescitur adhuc, qui sunt, hi vel illi. Unde quo ad exitum cause loquitur apostolus, ubi dicit,   iudicia Dei incomprehensibilia. Et David similiter, quando dicit,   abyssus multa. Io annes autem hic loquitur quo ad causam tantum exitus, que manifesta in genere vel in corpore est.
marg.| Sequitur. Et post hec vidi etc. Hec est tertia pars capituli involvens in plagis predictis. Unde Glossa « cum ostendisset Ioannes illos Angelos habere potestatem plagandi, dicturus quas plagas illi sunt illaturi, prius proponit causam, qua ostendit illos dignos esse, qui plagas sunt passuri; scilicet quia omnia mysteria fiunt revelationibus. Et qui volunt intrare in illa, oportet intervenire merita, que isti malo merito suo non possunt intelligere, ideo merito plagabuntur »  .
marg.| {Dicit ergo, post hec, id est post predicta,   vidi , id est spiritu revelante intellexi.   Et ecce apertum est templum tabernaculi testimonii in celo. Templum voca t hic cetum apostolicum, iuxta illud Cor. 3 : «  templum Dei sanctum est etc. Tabernaculum testimonii vocat Ecclesiam, que modo militat Deo et in qua est Christus et milites eius, in qua etiam armantur milites Christi armis virtutum, doctrinarum, sacramentorum, exemplorum, sanctorum, divinorum beneficiorum. De quibus armis, 2Cor. 6:   in omnibus exhibete vosmetipsos, sicut Dei ministros, in multa patientia: et postea additur:   per arma iustitie. Et dicitur tabernaculum testimonii, quia Christus perhibet fidele testimonium vivendo, docendo, moriendo. Vel quia utriusque testimonia fideliter servat. Unde dicit Ecclesia per Ps.   a testimoniis tuis non declinavi. Item Ps.   inclina cor meum Deus etc. Vel quia multos testes pro Christo producit in causa eius, id est martyres, qui moriendo testimonium dicunt pro fide et ideo moriuntur. Martyr enim Grece, testis interpretatur. Unde quot fuerunt, sunt et erunt in Ecclesia martyres, tot producit Ecclesia pro ipso testes. Unde Is. 43 : «  vos vere testes mei, dicit dominus. In celo , id est in Ecclesia triumphante, cuius status nobis modo celatur, iuxta illud Is. 3 : «  oculus non vidit Deus absque te. In hoc celo habitabant apostoli mente, cum in terra essent corpore. Unde Phil. 3 : «  conversatio nostra in celis est. Templum, er go   tabernaculi testimonii in celis, id est revelata sunt mysteria Ecclesie et secreta celi, per apostolorum predicationem. Item per   templum inte lligitur Christus, iuxta illud Io. 2 : «  solvite templum hoc. Ta bernaculum testimonii dicitur sacra Scriptura, que tot continet testimonia, quot habet verba. Unde significatur per montem   Galaad, qui interpretatur acervus testimonii: ut dicitur Genesis trigesimo primo.   Templum tabernaculi testimonii , id est Christus, continens in se testimonia utriusque testamenti et dicitur eum continere, quia scit in se omnia et de ipso sunt omnia. Per celum autem significatur Ecclesia que dicitur celum, id est casa Eloim, hoc est domus Dei. Et secundum hoc tantus est sensus:   et apertum est templum tabernaculi testimonii , id est doctrina Christi, mundo manifesta est.   Et exierunt septem Angeli , id est septem predicatores, in septem statibus Ecclesie predicantes et interna gratia spiritus sancti revelantes, id est vitia per septem virtutes quas predicant detestantes.   Habentes septem plagas, pe nitentiam predicantes. Vel penam eternam impenitentibus comminantes. Vel   septem plagas voca t Scripture auctoritates, quibus quasi quibusdam sagittis plagantur a predicatoribus peccantes ad salutem. Unde Ps.   sagitte parvulorum , id est humilium predicatorum   facte sunt plage. Un de Is. 13 : «  ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non habent etc. Et determinat unde exierunt, dicens,   de templo , id est a Christo, a quo missi sunt. Vel   de templo , id est de cetu apostolico, a quo omnes predicatores originem duxerunt et quod suis temporibus predicatione ab aliis didicerunt.
marg.| Vestiti lino mundo et candido , id est firmitate fidei et patientie.   Mundo, ab omni peccato,   candido, omni virtute. Sic enim debent esse vestiti, fide et patientia firma. Ps.   bene patientes erunt etc. Prv. 19 : «  doctrina viri per patientiam noscitur. Ez. 3 : «  ut adamantem et ut silicem scilicet dedi faciem tuam. Adamas ferrum attrahit et silex, ictus repellit, vel non sentit. Sic predicator per fidem debet attrahere peccatores: et per penitentiam et per patientiam repellere a se, vel non sentire ictus tribulationis. Debent etiam esse mundi per declinationem malitie et candidi per occupationem boni: et hoc vestimentum debent habere predicatores et prelati. Unde Is. 3 : «vestimentum tibi est, esto princeps noster: et ipse respondet: non, sum mendicus et in domo nostra non est panis, neque vestimentum: nolite constituere me principem populi. Quia sine dubio, qui non habet in domo sua panem doctrine et vestimentum virtutum et panem maxime iustitie, cuius due sunt partes, scilicet declinatio a malo et operatio boni, non debet constitui princeps populi. Unde Iob. 29 : «iustitia indutus sum et vestivi me, sicut vestimentum. Ps. sacerdotes tui induantur iustitia. Sir. 50 dicitur : « quasi vas auri solidum, ornatum omni lapide pretioso. Et precincti pectora zonis aureis » id est mundis cogitationibus et sanctis desideriis, que regunt cor et corpus a fluxu malarum cogitationum, seu carnalium affectuum. Istas zonas debent habere predicatores et prelati. Sed multi habent zonas luteas, quia habent cogitationes carnales et desideria terrena. Unde Is. 3 : «  pro zona erit funiculus ( id est pro consideratione celestium erit cogitatio terrestrium)   pro crispanti crine calvitium ( id est pro ornatu virtutum denudatio vitiorum et mentis evagatio ad acquirendum),   pro suavi odore fetor , id est pro desiderio celestium, ambitio terrenorum.   Auree aute m dicuntur   zone pred icatorum, quia cogitationes et desideria eorum debent fabricari auro caritatis, quia circa amorem Dei et proximi versantur eorum cogitationes et desideria. Quod significatur 3Rg. 6 per expansionem et contractum alarum Cherubim. Unde ibi dicitur,   posuit Salomon, scilicet  Cherubim, in medio templi interius. Expandebant autem alas suas Cherubim et tangebat ala una parietem alterum. Ale autem altere in medio templi se invicem contingebant.
marg.| Et nota quod dicitur,   precincti: pe r quod ostenditur, quod ministri domini debent esse predicatores et prelati. Nam accingimur pugnaturi, subcingimur ituri, precingimur ministraturi. Ideo dicitur Lc. 12 : «  sint lumbi vestri precincti. Et lucerne ardentes, qu asi diceret: illuminate alios quasi ministri portantes ante eos lucernas, id est doctrinam verbi et Christi. Iob. 12 : «  balteum regum dissolvit et precingit fune renes eorum. Io . 13 : «  cum accepisset linteum precinxit se. Ec ce officium implevit ministri et postea dixit,   exemplum dedi vobis. Id eo dicit apostolus 1 Cor.   sic nos existimet homo, ut ministros Christi.
marg.| Sequitur. Et unum de quatuor animalibus , id est concordia et unitas quatuor Evangelistarum.   Dedit septem Angelis , id est predicatoribus universis,   septem phyalas aureas , id est sacre Scripture universas intelligentias, que dicuntur phyale, quia clause sunt inferius et aperte superius: et dicuntur auree, propter sapientiam caritatis quam continent. Unde significantur per scyphos aureos, Salomonis. De quibus dicit Eccle. 2 : «  feci mihi scyphos et urceolos in ministerium, ad vina fundenda. Plenas iracundie Dei, qu am plene comminantur peccatoribus. Unde Ps.   effunde iram tuam. Ir am dico Dei   viventis in secula seculorum , id est in eternum. In quo notatur potentia punitionis, quia potest punire per omne tempus: quasi dicat: quicquid loquantur predicatores de penis infligendis malis, procedit doctrina quatuor Evangeliorum. Et ideo patet, quod sunt apti ad predicandum et digni, ut per omnia eis credatur. Sed cum dicantur phyale auree, id est caritatis et sapientie plene, quomodo dicuntur postea plene iracundie Dei? Solutio. Verba sacre Scripture plena sunt caritate, ad quam vocant predicatores; et plena sunt ire Dei, ad quam revocant.
marg.| Sequitur. Et impletum est templum Dei etc. Sexta pars capituli est, ubi ostenditur obstinatio reproborum: que ex hoc potest perpendi, quia sanctis aperta erunt divina iudicia, que ipsi timebunt et Scriptura sacra, quam credent et Ecclesie occulta, que revelabuntur. Reprobis autem erunt omnia clausa, propter iniquitatem et infidelitatem eorum.
marg.| Unde dicit et impletum est templum , id est Ecclesia vel Scriptura. Fumo, id est obscuritate et ignominia, quo ad malos, qui non videbunt mysteria Ecclesie et secreta Scripture et iudicia divina, que erunt bonis aperta: quod erit a divina virtute, sic iuxta voluntatem suam et iustitiam faciente.
marg.| Unde sequitur: a maiestate Dei , id est a virtute Dei et hoc iuste et misericorditer disponente.
marg.| Unde sequitur et virtute eius. Et pro id est . Vel   maiestas dici tur, quo ad revelationem bonorum; virtus quo ad clausionem malorum. Unde Is. 21 : «  dabo claves domus David: aperiet, qu o ad bonos et   claudet, qu o ad malos. Et hoc est, quod dicitur supra 3 : «  hec dicit, qui habet clavem David. Et nemo de n umero reproborum   poterat introire in templum , id est Ecclesiam per fidei susceptionem, vel in sacram Scripturam per veram intelligentiam.   Excecavit enim eos malitia eorum. Sap. 2.   Donec consummarentur septem plage Angelorum , id est donec implete essent comminationes omnium predicatorum, de malis puniendis et ad Infernum retrudendis. Tunc enim sensus experientie penarum, faciet eos intelligere, quod modo etiam nolunt audire. Unde Gregorius,   pena oculos aperit, quos culpabilis prosperitas claudit . Unde tunc dicetur illud Sap. 5 : «hi sunt quos aliquando habuimus in derisum. Hec est confessio reproborum in Inferno: sed nimis tarda et non valebit eis, quia a mortuo, quasi ab eo qui non est. Vel quasi: nil poterit confessio, ut dicitur Sir. 17, ubi dicit : « in parte vade seculi sancti, cum vivis et dantibus confessionem domini; nec demoreris in numero impiorum: ante mortem querent: a mortuo, quasi nil perit confessio: confiteberis vivus et sanus confiteberis et laudabis Deum et  glorificabis in miserationibus eius. Vel   nemo malo rum   poterat et poterit,   introire, in templum, ce lestis curie.
marg.| { Donec consummarentur septem plage septem Angelorum , id est donec perfecte erunt puniti mali, ut predixerunt predicatores. Et ponitur donec inclusive; quia nec postea poterunt introire in templum celestis Ecclesie. Simile 1Rg. 3 de Heli,   qui non poterat videre lucernam domini, donec extingueretur. Vel   nemo, ge neraliter nec bonus nec malus.   Poterat introire in templum , id est penetrare celestia ad intelligendum.   Donec consummarentur in i pso,   septem plage Angelorum , id est universa peccata et universe miserie de quibus locuti sunt predicatores. Quod erit scilicet post vitam temporalem, quia tunc intelligent veritatem celestium bonorum, quam modo non possunt capere. Unde Ps. « Existimabam ut cognoscerem », secretum, id est statum celi, sed « labor est ante me », id est supra me « donec intrem in sanctuarium Dei », id est in celum et « tunc intelligam in novissimis eorum »  , scilicet bonorum et etiam malorum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam ( Capitulum 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83b&chapitre=83b_15)

Notes :