Capitulum 17
Numérotation du verset
17,1
marg.|
marg.| {
24ra
}
Et venit unus de septem Angelis
etc. Hec est secunda pars visionis, in qua ostendit causam damnationis malorum sub figura mulieris meretricis, cuius ponitur hic descriptio imaginaria, hoc ordine procedens. Primo ponitur ipsius mulieris descriptio. Secundo ponitur intellectualis expositio, ibi.
Et miratus sum. In
hac descriptione mulieris significat Angelus quinque: scilicet locum, sive sedem mulieris, habitum, officium, nomen, affectum. Ex predictis iam patet divisio capituli, quia duas habet tantum partes. In prima ponitur descriptio mulieris imaginaria. In secunda intellectualis expositio, ibi et
miratus sum.
Vel aliter. Descriptis plagis, quas inferent predicatores tempore Antichristi et damnatione eterna, qua inde patientur impii, monet Ioannes, attendere causas ipsius damnationis: quasi dicat: ostende nobis, quid in futuro fiet, modo cavetur in presenti: quia idem Diabolus, quod tunc aperte sicut leo decipiet, nunc occulte persequitur sicut draco et ad eamdem mortem occulte ducit. Dicit ergo et
venit, pe
r visionem, per intelligentiam,
unus de septem Angelis, qui habebat septem phialas
, id est universitas predicatorum, quorum officium est denuntiare plagas malorum: et dicuntur unus, quia unum finem habent et unum predicant omnes et ab uno mittuntur omnes. Eph. 4:
unus dominus, una fides, unum Baptismum.
marg.|
Et
nota quod Angelus hic habet partem docentis, id est dicentis.
Et locutus est mecum. No
n solum mihi, sed mecum, quia Ioannes loquebatur per desiderium et Angelus per inspirationem, sive per revelationem,
dicens, in
terius in corde, sine strepitu sonitus exterioris,
veni
, id est intellectum tuum applica, ad intelligendum.
Et ostendam tibi, de
sideranti,
damnationem
, id est causam damnationis,
meretricis magne
, id est vanitatis mundane, civitatis Romane, peccatricis anime, vel Antichristiane fallacie. Unaqueque istarum dicitur meretrix, quia relicto vero sponso fornicatur cum Diabolo, per peccatum; cum mundo, per amorem illicitum. Magna autem dicitur, propter multitudinem et magnitudinem fornicantium.
marg.|
Unde sequitur:
que sedet
, ut domina,
super aquas multas
, id est super populos multos, quos attrahit ad se cupiditate et luxuria. Unde dominus ad Iob,
virtus eius in lumbis eius, qu
ando viros quorum seminarium in lumbis est, decipit et
in umbilico,
dum mulieres quarum semen est in umbilico, decipit. Unde Ez. 16, ad Ierusalem, quasi meretricem, dicit: «in die ortus tui, non est precisus umbilicus tuus »: id est hoc tempore seculi, tuam luxuriam non refrenasti. Dicuntur autem populi aque, quia sicut aque continue et decursim defluunt, sic populi per mortem transeunt. Unde 2Rg. 13 : «omnes morimur et quasi aqua dilabimur ». Unde beatus Bernardus loquens ad Diabolum, dicit, «o nequam, ubi est illa sententia, nequaquam moriemini? »
En omnes morimur.
Super has aquas sedet mundana vanitas, quia fere omnes subiecti sunt vanitati mundane. Eccles. «vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi et nihil permanere sub sole ». Ps. «universa vanitas omnis homo vivens ». Ier. 2 : «ambulabunt post vanitatem et vani facti sunt. Ideo clamat propheta: filii incliti, usquequo gravi corde, usquequo ignominiose diligitis vanitatem » etc. Item
super aquas,
sedit olim et adhuc pro parte sedet Romana civitas, que omnibus dominatur, que tamen meretrix appellatur. Is. 1 : «Quomodo facta est meretrix filia. Ez. 16 : «omnibus meretricibus dantur mercedes: tu autem dedisti mercedem amatoribus tuis et donasti eis, ut intrarent ad te ». Item Antichristiana fallacia
super aquas,
sedebit, quia dominium universale fere super omnes gentes habebit: et ideo,
sedet super
multos, in quibus iam comparatur et regnat. Unde 2Th. 2 : «nunc quid detineat scitis, ut reveletur in suo tempore. Nam mysterium iam operatur iniquitas. Et 1Io.: filioli mei, novissima hora est; et sicut audivistis, Antichristus venit et nunc multi Antichristi facti sunt. Cum qua meretrice, id est mundi vanitate, fornicati sunt reges terre, id est maiores seculi, plus amantes seculi vanitatem, quam Deum. Unde Ier. 2 : «quid invenerunt in me patres vestri iniquitatis, quia elongaverunt se a me et ambulaverunt post vanitatem et vani facti sunt et non dixerunt, ubi est Deus.
Numérotation du verset
17,2
marg.|
Si autem nomine meretricis Romana civitas accipiatur, tunc est sensus,
cum qua
, id est ad exemplum eius,
fornicati sunt reges terre. La
borem et studium et amorem suum totaliter circa temporalia expendendo, quem debent circa servitium et cultum Dei expendere, ad quod facti sunt. Eccles.
nihil iniquius, quam amare pecuniam. Hic enim et animam,
scilicet
venalem habet, quoniam in vita sua proiecit intima sua. Si
vero meretrix accipitur Antichristi fallacia, tunc est sensus,
cum qua fornicati sunt reges terre
, id est principes mundi, Deum relinquendo et ipsi serviendo et obediendo et honorem quem Christo debent, ei impendendo. Io. 5 : «
ego veni in nomine patris mei et non suscepistis me: si alius venerit in nomine suo,
scilicet
Antichristus, ut
dicit Glossa,
illum accipietis.
Regibus autem fornicantibus, qui se et alios regere deberent, fit supra modum peccatum, quando illi, qui alios deberent regere, semetipsos sceleribus student fedare. Et
inebriati sunt
, id est extra briam facti sunt.
marg.|
Nam sicut ebrius nihil timet, sic terrenis cupiditatibus excecati nec Deum diligunt, nec futuras penas metuunt,
qui
scilicet
inhabitant terram
, id est qui terrena plusquam celestia curant,
de vino prostitutionis eius
, id est carnali delectatione seu terrenorum amore; qui multos ita inebriat, ut sicut ebrii nihil timent nec sentiunt, ita ipsi, qui immoderato terrenis amore inherent, nec penas timeant, nec flagella comminationis sentiant. Is. 28 : «hi pro vino nescierunt, pre ebrietate erraverunt, sacerdotes et prophete nescierunt, pre ebrietate absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate, nescierunt videntem, ignoraverunt iudicium. Prv. 23 : «Ne intuearis vinum, quando flavescit: cum splenduerit in vitro color eius, ingreditur blande, una prebenda post aliam; sed in novissimo mordet ut coluber et sicut regulus venena diffundet: oculi tui videbunt extraneas et cor tuum loquetur perversa et erit sicut dormiens in medio maris et quasi sopitus gubernator amisso
clavo: et dices verberaverunt me et non dolui, traxerunt me et non sensi, quando cogitabo et rursus vitam reperiam.
marg.|
Vel
de vino prostitutionis
, id est exemplo manifeste fornicationis, ut dicit Glossa. In quo tangitur corruptela que provenit de exemplo maiorum, quos minores imitari semper volunt, iuxta illud:
regis ad exemplum totus componitur orbis. Et
ideo multi pereunt. Unde Seneca.
Nullum hodie malum est quam quod innuitur ad exemplum: et
Glossa,
nequam velut sobrii pensant pondus mali, quod operatur. Et abstulit me
, id est sustulit Angelus, ad sublimiora videndo.
In desertum
, id est reprobos a Deo desertos, vel ad contemplanda reproborum corda que sunt a Deo deserta.
In spiritu
, id est spirituali visione, hoc est illuminavit me spirituali luce. Ad videnda et cognoscenda corda reproborum, quos Deus deseruit quia ipsi prius deseruerunt. Unde Augustinus, vel Dionysius:
benignissimus Iesus ultimus est in recessu et primus in reditu. Et vidi, si
c ablatus a spiritu, quia talia corporeis oculis videri non possunt.
Mulierem
, id est omnium mundanorum universitatem que dicitur mulier, propter vite mollitiem et fallendi facilitatem. Is. 19 : «
in die illa erit Egyptus,
id est
mundus, quasi mulier sedens. Super bestiam
, id est nutantem et quiescentem, super Antichristum, vel Diabolum.
Coccineam
, id est sanguineam, quod dicitur propter sanguinis effusionem nimiam, quam faciet Antichristus Diabolo suggerente. Ez.
facit conclusionem, quia terra plena est iudicio sanguinis et civitas plena iniquitate.
Vel
super bestiam coccineam
, id est Diabolum qui est sanguineus et in se et in suis, quia sui complices sanguinem sanctorum fuderunt. Unde manus vestre sanguine plene sunt.
Super bestiam coccineam sede
nt, qui Scripturam male intelligunt et alios male intelligere faciunt. Unde
qui nimis emungit elicit sanguinem. Plenam nominibus blasphemie. Ho
c dicit Ioannes, quia omnia que faciet Antichristus et dicet et similiter sui, blasphemia erunt: et tamen dicet illa non displicere Deo, sed placere, que est maxima blasphemia. Item hoc dicit, quia multa nomina habebit que prima facie innuent ipsum esse Christum, ut dictum est supra 13 capitulo.
Habentem capita septem, vi
tia capitalia. Vel quinque sensus et postea errorem et tamdem Antichristum: per que septem Diabolus adducet homines ad peccandum.
Et cornua decem ;
id est decem regna, que erunt tempore Antichristi subiecta sibi. Item universa regna mundi, Diabolum impugnantia.
Et mulier circumdata erat purpura
, id est omnium gloria decorata.
Mulier, ut
diximus, dicuntur omnes mali illius temporis, propter vite mollitiem et seducendi facilitatem, quia ipsi habiles erunt ad seducendum active et passive. Nahum ultimo,
omnes munitiones tue, sicut ficus cum grossis suis; cum concusse fuerint, cadent in os comedentis: ecce populus tuus mulieres in medio tui.
Vel
purpura
, id est regali veste, quia mali dicent se reges esse et regale sacerdotium habere et se student gloria divitiis et ornamentis huius seculi, ut bonos decipiant, decorare. De quibus,
ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt. Et coccino
, id est sanguine sanctorum, quos occident, sibi acquiescere non volentes.
Et inaurata auro, sa
nctitatis et sapientie figmento. Fingent enim se sanctos et sapientes esse, ut videantur quasi divina illuminati sapientia, vel mundana, que secularibus pretiosa et aurea apparebit.
Et lapide pretioso
, id est simulata virtutum soliditate. Vel
lapide pretioso, ca
rbunculo scilicet ex eo quod dicent se fidem Christi et caritatem habere.
Margaritis
, id est moribus pretiosis. Vel sicut Glossa,
mulier erit circumdata purpura, qua utuntur reges, ut decipiat liberius. Pe
r coccinum vero significatur simulata compassio miserorum, quam fingent se habere, cum tamen sint interius lupi rapaces: propter quos dicit dominus, Mt. 6 : «
attendite vobis a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium
etc. Per aurum vero significatur sapientia, quam se habere mentiuntur. Per lapidem pretiosum, sapientiam quam iterum pretendent exterius, cum tamen non habeant illam. Per margaritas, diverse significantur virtutes, quas se habere iactabunt mendaciter. Per hec etiam signatur affluentia divitiarum, quam in virtute habebunt; et ideo plurimos seducent et pervertent. Unde Mt. 24 : «
multi venient in nomine meo dicentes, quia ego sum Christus et multos seducent: ha
bebunt auctoritates Scripture ad manum; et ideo facilius credetur eis.
marg.|
Unde sequitur:
habens poculum aureum
, id est divinam Scripturam qua potantur fideles ad salutem,
in manu sua
, id est in potestate sua, quia exponent eam sicut voluerint, quia nullus contradicet eis; et siquis contradicet morietur statim occisus. Vel
in manu
, id est in operatione manifesta, ut alios inebriet et ad culpam trahat, sueque damnationis participes faciat.
Plenum abominatione
, id est errore et falsitate secundum eorum expositionem. Vel
plenum abominatione
, id est abominabili cultura et delectatione illicite voluptatis
et immunditia fornicationis eius
, id est immunda fornicatione, tam mentis quam corporis, quam docebunt: illam que mentis est docebunt aperte; aliam docebunt occulte. Que enim in occulto fiunt ab eis turpe est etiam dicere. Et quamvis tales sint, ita operti simulationibus, tamen poterunt agnosci a fidelibus, quia habebunt signum aliquod manifestum electis, sed opertum reprobis.
Numérotation du verset
17,5
marg.|
Unde sequitur.
Et in fronte eius nomen scriptum
, id est in aperto erit malitia eorum obstinata. Per frontem enim manifestatio. Per scriptum, obstinatio. Per nomen, malitia eorum designatur. Sed quia ista malitia erit reprobis occulta, quia reputabunt illos sanctos et bonos corrupti muneribus, decepti rationibus, allecti blanditiis, tracti minis; ideo additur,
mysterium
, id est occultum sive secretum, quo ad reprobos intellige. Item
mysterium dici
tur quia multa simulatione erit velata eorum malitia: tamen cognosci poterit ab electis, quorum oculis revelabit Deus. Sed reprobi in sua cecitate manebunt, suis peccatis exigentibus. Unde Is. 6 : «
exceca cor populi huius et aures eius aggrava et oculos eius claude, ne forte videant oculis suis et auribus suis audiant et corde intelligant et convertantur et sanem eos. Pa
rs autem illius mysterii erit malum exemplum magnatum, quibus maxima multitudo hominum coniungetur. Iuxta illud Dn. 13 : «
iniquitas egressa est de Babylone a senioribus iudicibus qui videbantur regere populum et
hec est
Babylon magna
, id est magnatorum concertatio confusa.
Mater fornicationum et abominationum terre.
Glossa: «Dando exemplum faciendi peccata »
. Os.
5 : «
audite sacerdotes et attendite domus Israel et domus regis auscultate, quia vobiscum iudicium est, quoniam laqueus facti estis speculationi et sicut rete expansum super Thabor qui interpretatur lume
n veniens. Unde autem venire deberet lumen inde venit fumus. Unde Gregorius. «Cum pastor per abrupta vitiorum graditur, necesse est ut in precipitium grex sequatur ».
Numérotation du verset
17,6
marg.|
Sequitur.
Et vidi mulierem
, id est mundanam vanitatem, rigorem virtutum emollientem. Vel
mulierem
, id est malorum congregationem mollia diligentem, nihil vigoris habentem.
Ebriam de sanguine sanctorum
, id est sitientem mortem sanctorum et in parte repletam. Et
sanguine martyrum Iesu
, id est illorum qui sancto amore testificantur Iesum esse filium Dei et dominum suum. Item per sanctos possunt accipi illi qui ante adventum Christi fuerunt occisi, ut Abel, Zacharias filius Barachie et multi alii. De quibus dicitur 4Rg. 21 : «sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis, donec impleretur Ierusalem usque ad os »
.
Mt. 23 : «
ecce ego mitto ad vos prophetas et ex illis occidetis et crucifigetis: ut veniat super vos omnis sanguis
etc. Per martyres Iesu, accipiuntur sancti, qui post adventum Christi, propter fidem eius et testimonium sunt occisi: ut Stephanus, Iacobus, Petrus, Paulus, Laurentius et multi alii. De quibus dicitur Hbr. 11 : «
lapidati sunt, secti sunt, in occisione gladii mortui sunt. Et
bene dicitur,
ebria mulier de sanguine istorum. Qu
ia sicut cum corpus biberit et nullam habet necessitatem bibendi tamen appetitum non dimittit, sic mali etsi multos occiderunt, nec causam occidendi habeant, tamen desiderium habent.
Et miratus sum
etc. Secunda pars capituli, ubi ponitur intellectualis expositio imaginarie visionis superius posite. Unde hic ostenditur Ioanni damnatio meretricis magne, qua visa dicit se mirari Ioannes, propter magnitudinem damnationis et improvisionem. Sed queritur quare miratur Ioannes, cum ipse sciat causam damnationis meretricis? Solutio. Causam re vera sciebat et quod esset digna meretrix magna damnatione: tamen quod tanta esset pena eius nesciebat. Vel potest dici sicut Glossa, quod scilicet Ioannes loquebatur hic in persona illorum, qui cum vident hic in mundo malos exaltari et prosperari, mirantur cum audiunt penas quas ipsis Deus minatur; et cum ita sint puniendi, quare Deus ita permittit exaltari eos. Sed per hoc debent intelligere iustam damnationem esse eorum qui de bonis sibi collatis a Deo ipsum impugnaverunt Deum, iuxta illud Iac. 1 : «omne gaudium existimate fratres » etc. Dicit Glossa. «ne indignemini si mali in mundo floreant et vos patiamini; quia non est Christiane religionis in temporalibus exaltari, sed potius deprimi. Mali nihil habent in celo et nos nihil in mundo; ideo quicquid in via accidit, spe illius ad quod tenditis, gaudere debetis ». Eamdem admirationem habebat Ier. 12 loquens similiter in persona talium.
Quare,
inquit,
via impiorum prosperatur, bene est omnibus qui prevaricantur et inique agunt?
Hab
.
1 : «
quare respicis contemptores et taces conculcante impio iustiorem se?
Dicit ergo Ioannes:
et admiratus sum cum viderem,
primo.
Illam, me
retricem et postea sic conculcatam.
Admiratione magna, de
tam subita et mira mutatione. Sap. 5 : «
videntes turbabuntur timore horribili et mirabuntur in subitatione insperate salutis.
Numérotation du verset
17,7
marg.|
Et dixit mihi Angelus, quare miraris?
quasi dicat: si attentius investigares, sine admiratione cognosceres, quod iusto Dei iudicio punientur eternaliter impii, qui hic permittuntur temporaliter prosperari. Sed que iustitia est, ut peccatum temporale puniatur pena eterna? Gregorius,
quia homo peccavit in suo eterno; ideo Deus puniet ipsum in suo eterno.
Unde quia homo noluit facere finem suo peccato, nec Deus faciet finem suo supplicio, quod preparavit peccato. Sed que est adhuc iustitia hec, cum eternum Dei finem non habeat et eternum hominis finem habeat? Solutio. Ideo peccatum quod per penitentiam non est deletum, punietur pena eterna, quia offendit iudicem eternum. Quantitas enim offense attendenda est ex parte offensi. Quia quanto offensus dignior est, tanto offensa gravior est.
marg.|
Nota etiam quod pena inflicta, digna non est admiratione, sed potius culpa. Non enim mirum est si Deus eternus, pro offensa sui penam eternam infligit. Sed illud mirandum est quomodo creatura audet offendere creatorem. Unde Is. 14 : «
quomodo cecidisti Lucifer qui mane oriebaris? Non
miratur Isaias penam, sed casum sive culpam. Similiter Lam. 1 : «
quomodo sedet sola civitas plena populo?
etc. Et in eodem, quarto.
Filii Sion incliti, amicti auro puro, quomodo reputati sunt in vasa testea?
marg.|
Sequitur.
Tibi dicam
, id est aperte exponam
sacramentum mulieris et bestie que portat eam,
scilicet mulierem.
Que habet capita septem et cornua decem. He
c mulier est reproborum collectio, per mollitiem vite et artem fallendi. De quo Prv. 5 : «
ne intenderis fallacie mulieris. Favus enim distillans labia meretricis et nitidius oleo guttur eius et verba suavia. Novissima autem illius amara quasi absynthium. Be
stia, portans mulierem est Antichristus sive Diabolus qui portat reprobos de peccato in peccatum et postea in Infernum. Unde et Angelus dicit,
bestia quam vidisti.
Glossa, id est Diabolus qui bestiales facit, fuit in potestate magna ante adventum Christi et non est; quia Christo nato vim suam pro magna parte amisit. Io. 13 : «nunc princeps huius mundi eiicietur foras. Et ascensura est de abysso: id est de occulto et profundo malo, in apertam sevitiam exibit tempore Antichristi. Ut infra 21 : «consummati sunt mille anni, solvetur Satanas de carcere suo et in interitum ibit, id est in eternam damnationem. Item ascensura est de abysso, id est per illos qui profundum erunt in malum ascendet Diabolus vel Antichristus in elationem. Et in interitum ibit, Antichristus, quia dominus noster interficiet eum illustratione adventus sui, ut dicitur 2Th. 2, item Diabolus ibi, in interitum, quia mortuo Antichristo, non habebit amplius locum nec potestatem tentandi, quod est mors et pena eius.
marg.|
Et nota quod eleganter dicitur bestia fuisse et non esse, quia Diabolus ante adventum Christi, fere omnes bestialiter vivere faciebat. Sed tempore Christi de bestiis facti sunt homines, quia ceperunt homines uti ratione. Unde Ps.
posuisti tenebras
etc.
Ortus est sol
, id est Christus et
congregati sunt et in cubilibus suis collocabuntur bestie et stabit homo ad opus suum, qu
i prius latebat, ut bestia, Antichristus etiam dicitur ascensurus de abysso, id est de malis per quos habebit potestatem. Dicitur etiam
in interitum ire, qu
ia post ascensum cadet in mortem et in Infernum. Unde Ps.:
insidiatur ut rapiat pauperem; rapere pauperem dum attrahit eum; in laqueo suo humiliabit eum,
scilicet pauperem;
inclinabit se et cadet cum dominatus fuerit pauperum ;
id est cito cadet cum non avertet. Ez. 28 : «
nil factus est et non eris in perpetuum.
marg.|
Sequitur.
Et murmurabunt inhabitantes terram, de
tante potestatis subita annihilatione. Ps.
subito perierunt, propter iniquitatem suam,
item Ps.
Inimici defecerunt framee in finem et civitates eorum destruxisti, periit memoria eorum cum sonitu. Qu
i autem sunt illi qui admirantur ostendit dicens,
quorum nomina non sunt scripta in libro vite. Qu
idam enim ibi scribuntur in pagina presentis iustificationis, qui non sunt ibi scripti in pagina eterne predestinationis. De quibus dicitur in Ps.
deleantur de libro viventium et cum iustis
etc. quasi dicat: ostendantur non esse scripti cum iustis in pagina predestinationis, unde nemo potest delere, licet scripti fuerint in pagina presentis iustificationis, unde multi delentur. Ibi scriptus fuit Iudas, sed quando peccavit deletus fuit, quia peccatum delet gratiam.
Videntes bestiam
, id est Diabolum vel Antichristum.
Qui erat, in
tanta potestate et
non est, qu
ia cito periit. Non esse dicitur quia a vero est separatus, Iob. 18 : «
habitent in tabernaculo eius socii eius et qui non est. De
hac admiratione stuporis dicitur Ez. 28 : «
omnes qui viderint te in gentibus obstupescent super te. Si
cut etiam de aliis divitibus et potentibus huius mundi, cito transeunt, ita quod mirantur homines. Ps.
vidi impium superexaltatum et elevatum
etc. Eccles. 10 : «
omnis potentatus brevis vita,
Iob. 30 : «
elevasti et quasi super ventum ponens elisisti me valide. Et hic est sensus
, id est de pena huius bestie potest haberi sensus cavendi sibi, Sap.
felix quem faciunt aliena pericula cautum. Qu
i autem sit sensus ostendit:
qui habet sapientiam:
quasi dicat: qui habet sapientiam et intelligentiam, qua iuste existimat de unoquoque secundum valorem proprium et sapit unumquodque secundum saporem proprium. Ille in quo est sensus talis, fiet cautus de consideratione. Sed stulti numquam possunt fieri cautiores, quantumcumque vident, aut alios mori, vel damnari; similes porcis, qui vident socios suos de augia furfuris duci ad macellum et nihilominus manent ad augiam iuxta furfur.
Septem capita. Hi
c revelatur Ioanni mysterium.
Septem capita best
ie, per que intelligitur universalis potestas bestie, id est malorum in primo statu. Primus fuit ab Adam usque ad Ne. Secundus a Ne usque ad Abraham. Tertius usque ad Moysen. Quartus usque ad David. Quintus usque ad Christum. Et pro his quinque dicitur infra,
quinque ceciderunt. Se
xtus a Christo usque ad Antichristum. Septimus erit tempore Antichristi. Et de his duobus dicit,
unus est et alius nondum venit. Di
cit ergo,
septem capita bestie, septem montes sunt, super quos sedet mulier
, id est innititur et fulcitur malorum congregatio. Quid autem appellet.
Montes, ap
erit dicens et
septem reges. Ho
c est principes Ecclesie malignantium. Secundum septem status Ecclesie significantur
septem capita bestie et
per
septem montes, di
cuntur
septem reges. In
capite est sensus; ideo per
septem capita sign
antur omnes principes qui de mundi sapientia extolluntur gloriando. Per
septem montes, pr
oprie vero designantur qui de opulentia gloriantur, vel extolluntur.
Septem vero reges dicu
ntur omnes illi, qui de potentia dignitatis gloriantur. Ex his tribus maxime oritur elatio. Unde Ier. 9 : «
non glorietur sapiens in sapientia sua et non glorietur fortis in fortitudine sua et non glorietur dives in divitiis suis. Su
per hos sedet mulier, quia hi dant multitudinem malorum, fulcimentum malitie sue.
Quinque ceciderunt
, id est quinque status transierunt et superbia eorum cum eis.
Unus est,
scilicet status gratie, sub Christo, cuius nomen sit benedictum.
Et alius nondum venit,
scilicet status futurus in fine seculi sub Antichristo. Glossa dicit, quod quinque primi reges sunt quinque sensus corporis, qui si Adam non peccasset ad nullam malam concupiscentiam verterentur, sed qui per peccatum ita corrupti sunt, iam naturale fit eis levia tactu, sapida gustu, nare odorifera, pulchra visu, melodias auditu querit in quibus delectatur. Et hi sunt quinque reges, per quos regitur etas puerilis. Hi sunt quinque viri mulieris Samaritane, Io. 4. His in adulta etate succedit error. Quia postquam homo habet discretionem, si peccat, non sensualitati imputatur, sed domino erranti. De quo dominus dixit ibidem:
et hunc quem habes non est tuus vir. Se
xtus rex est Christus, qui nunc regnat. Septimus est Antichristus qui nondum venit, sed cito veniet et cito deficiet. Secundum hoc sensus est.
Quinque ceciderunt.
Glossa,
transacta infantia:
quasi dicat: non iam quinque sensus regunt homines, sicut ante adventum Christi.
Et unus est,
scilicet Christus qui nunc regnat. Qui recte dicitur unus, quia singularis est non habens parem. Is. 7 : «
in die illa apprehendent septem mulieres virum unum. Et alius nondum venit,
scilicet Antichristus. Glossa,
qui maxime faciet peccare. Et cum venerit
, id est regnare, scilicet tribus annis et dimidio. Et ideo non est multum timendus.
Et bestia que erat in m
agna potestate ante adventum domini nostri Iesu Christi, per quam crudeliter repugnabatur populus electorum et
non est post
adventum Christi in tanta potestate scilicet
ipsa octava est
super septem, quia omnes transcendit malitia et nequitia: et de septem est, id est similis septem, quia similiter peccat, cum eis punietur. Unde dicitur Mt. 25 : «
ite maledicti in ignem eternum, qui preparatus est Diabolo et Angelis eius. Ho
c etiam exponit Glossa de Antichristo, sicut et bestia, Glossa, id est
Antichristus. Que erat et non est
, id est cuius potestas cito transibit.
Et ipsa octava est et de septem. Es
t octava, propter excellens et singulare dominium. De septem vero est propter naturam consimilem et culpam et penam. Sicut enim dicitur Ez. 1 de
aquila, quod erat desuper ipsorum quatuor, qu
ia levat se super se contemplando divina, quod est super humanum intellectum; sic Antichristus non est; de septem, sed tamen octava, quia Diabolus plenus super humanam potentiam, extollet se. Unde Dn. 8 : «
surget rex impudens facie et intelligens propositiones et roborabitur fortitudo eius, sed non in viribus suis et supra quam credi potest universa vastabit. Et in interitum vadit uter
que, scilicet Diabolus et Antichristus, quia uterque in eternum peribit, Iob. 18 : «
avellatur de tabernaculo suo fiducia eius et calcet super eum quasi rex interitus. Et decem cornua. Hi
c exponit Angelus decem cornua bestie, dicens per ea signari
decem reges, qu
i erunt sub Romano imperio, tempore Antichristi. Deinde ostendit, quod parum regnabunt, tamen valde mali erunt: postea ostendit quod Antichristus et sui pugnabunt cum
agno et agnus vincet eos. Di
cit ergo et
decem cornua que vidisti in bestia decem reges sunt, fu
turi tempore Antichristi. Dn. 7, porro decem cornua ipsius regni, decem reges sunt, qui dicuntur cornua triplici ratione. Primo propter ferocitatem et irrationabilitatem bestialem eorum. Secundo quia adherebunt Antichristo, sicut cornua adherent capiti. Tertio quia per eos pugnabit Antichristus contra Ecclesiam, sicut bestia pugnat in cornibus suis. Et licet decem futuri sunt reges Romani imperii, tamen unus erit effectus, quia per eos impugnabit Antichristus omnes observatores Decalogi.
Et potestatem tamquam reges una hora acceperunt
, id est accipient
post bestiam
, id est Antichristum, vel Diabolum, quia uterque caput eorum erit. Vel
post bestiam eunt
es per adherentiam et imitationem.
marg.|
Et nota quod dicit,
tamquam reges. Qu
ia non vere reges erunt, quia sub alio erunt et quia tyranni erunt. Vel
una hora dici
t, quia modico tempore durabit regnum eorum, quia non per successionem hereditariam, sed per intrusionem accipient dominium: et hoc dicit ad consolationem Ecclesie.
Hi unum consilium habebunt, qu
o Christum negabunt et Antichristo credent.
Et virtutem
, id est fortitudinem.
Et potestatem suam
, id est dominium suum.
Bestie tradent
, id est Antichristo: quia quod potuerunt per se et suos, totum Antichristo tribuent et facient quicquid poterunt pro ipso contra Ecclesiam.
Hi cum agno pugnabunt
, id est contra Christum verbo et facto, subtrahentes ei servos suos et occidentes eos qui sibi nolunt acquiescere.
Et agnus vincet eos, il
lorum malitiam refrenando et suis constantiam tribuendo. Dn. 7 : «
super excelsum loquetur et sanctos altissimi conteret et putabit quod possit mutare leges et tempora et tradentur in manum eius usque ad tempus et tempora et dimidium temporis et iudicium sedebit ut auferatur, potentia etiam conteratur et dispereat usque in finem. Regnum autem eius potestas et magnitudo regni que subter omne celum est, detur populo sanctorum altissimi, cuius regnum sempiternum est.
marg.|
Unde et hic sequitur:
quia dominus dominorum est et
utens malis ad utilitatem bonorum. Et
rex regum ;
ideo devincet illos, atque deiiciet quando et quomodo voluerit vincet illos; et non solum Christus, immo etiam electi eius vincent illos reges, non sua tamen sed Christi virtute.
marg.|
Unde sequitur.
Et qui cum illo
, id est cum Christo
sunt ei a
dherentes.
Vocati, pe
r predicationem, vel inspirationem.
Et electi per
predestinationem.
Et fideles, fi
dem ipsius integre conservando et suum officium fideliter exequendo et totam Ecclesiam suo domino reservando.
marg.|
Sed quare dicit Ioannes, quod agnus vincet eos et non magis leo? Solutio. Propter modum vincendi, quia per patientiam quam dabit suis vincet, ut quasi agni coram tondente se non aperiant os suum. Sicut de ipso Christo legitur Is. 53, vel quia utetur eorum malitia ad utilitatem bonorum.
marg.|
Et dixit mihi. Hi
c ostendit Angelus Ioanni quid signant aque super quas
sedet meretrix
, id est quibus dominatur Antichristus. Dicens, per aquas illas designari,
populos et gentes et linguas: populos voca
ns illos quos regit cupiditas et avaritia:
gentes, il
los quos dirigit gentilitas, id est carnalis vita, seu carnalis concupiscentia.
Linguas,
vocat illos quos dirigit astutia et superbia. Et in his omnibus dicitur meretrix id est Antichristus sedere per dominium et consensum. Dicit ergo :
Et dixit mihi. An
gelus dicit Ioanni,
aquas
, id est aque: casus pro casu: synecdoche: sermonem quem audistis non est meus, Io. 14 : «
quas vidisti, ubi meretrix sedet
, id est quibus dominatur et quiescit Antichristus iam per mysterium quod operatur in eis, ut dicitur 2Th. 2 : «
populi sunt, qu
o ad avaros.
Et gentes, qu
o ad luxuriosos.
Et lingue, qu
o ad superbos qui volunt. Vel
populi, qu
o ad illos qui legem habuerunt.
Gentes, qu
o ad illos qui sine lege fuerunt.
Lingue, qu
o ad utrosque: quasi dicat: ex omni diversitate hominum erunt aliqui subiecti Antichristo, sicut et Christo.
Et decem cornua. Hi
c ostendit Angelus, quare non debemus conformari mulieri, nec imitari eam. Quia scilicet etiam amatores eius odiunt eam in fine, etiam damnati in Inferno cum ea; et tunc dolebunt qui gaudent modo de societate ipsius. In Inferno siquidem omnes odient se; et quanto plures erunt, tanto maius erit odium eorum et ita maior pena. In celo e contrario omnes diligent se; et ideo quanto plures erunt, tanto maius erit eorum gaudium. Dicit ergo et
decem cornua que vidisti in bestia
, id est omnes qui Antichristo adheserunt.
Hi odient fornicariam
, id est Antichristum, cui consenserunt. Vel mundum quem dilexerunt et etiam se ipsos, quia sic fecerunt. Vel
fornicariam
, id est iniquorum massam que cum Diabolo fornicata est, vel vanitatem mundanam, quam secuti sunt. Vel secularem sapientiam quam amplexati sunt, vel civitatem Romanam, ubi precipue olim ferbuit idolatria et tunc fortassis precipue fervebit heresis et omnis malitia.
Et desolatam facient illa
m fornicariam, id est Antichristum. Hoc est, facto illorum erit desolatus, quia completo numero illorum malorum perdet solatium de sua potestate et malorum societate.
Et carnes eius manducabunt
, id est delectationes, quas habebant de penis iustorum illorum facto amittent.
Et igne concremabunt
, id est secum in Inferno cremari facient. Nam per facta illorum tam ipsi quam Antichristus in Inferno ardebunt.
marg.|
Et nota hic quod quatuor dicit in pena Antichristi, contra quatuor alia que ipse habuit in honore et potestate.
Nudam, co
ntra delectationes delitiarum:
et ipsa igne cremabitur cont
ra hoc quod ipse sanctos occidit et occidendo delectabatur.
Hi odient fornicariam
, id est impiorum massam, de ipsis erunt, quia unus odiet alium in Inferno et si posset vellet unus alium devorare. Unde affectu se invident qui se affectu oderunt in mundo. Et
desolatam facient, fr
audulenter seducendo unus alium, ut postea gemant in Inferno. Amisso enim solatio.
Et nudam, om
ni virtute que est vestimentum anime. Et
carnes eius manducabunt
, id est delectationes eius carnales, quas hic habuit, manducabunt, tamen occasionaliter, quia de hoc vermis interior cruciabit et ignis exterior. Ad litteram concremabit. Isaias in fine,
vermis eorum non morietur et ignis eorum non extinguetur.
Iac. 5 : «
agite nunc, divites, plorate ululantes in miseriis vestris que evenient vobis: aurum et argentum vestrum eruginavit et erugo eorum in testimonium erit vobis et manducabit carnes vestras, sicut ignis. Ib
i Glossa,
quia luxuriosas animas et exterius seviens flamma et interius pungens dolor sue tenacie accusabit. Et illam.
Glossa,
in memoria venit eis, quod possent penas quas sustinent evitasse et per eleemosynas redemisse, quod erit eis magna pena. Et ipsam igne.
Vel
ambulate in flammis quas succedent vobis. Et
quia hec iusto Dei iudicio evenient reprobis; ideo subiungit,
Deus enim dedit
, id est permisit.
In corda eorum, ut faciant quod placitum est illi
, id est bestie.
Ut dent regnum suum bestie
, id est concedant et consentiant super se regnare Diabolum et Antichristum et ei suam potestatem attribuant. Simile habetur Rm. 1 : «
tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea que non conveniunt. Donec consumentur verba Dei:
quasi dicat: hi ita et premiis electorum que in fine mundi complebuntur. Vel
verba Dei voca
t Dei ordinationem de adimpletione numeri electorum. Nam usque ad illud tempus permittentur mali cum bonis regnare, sicut palea cum grano. Sed completo numero electorum ventilabitur area domini et palea comburetur igni inextinguibili et granum in horreum domini recondetur, ut dicitur Mt. 3.
Et mulier quam vidisti est civitas magna
, id est reproborum universitas, vel Romana civitas.
Que habet regnum super reges terre, qu
ia omnes ei serviunt. Loquitur autem Ioannes pro tempore Antichristi. Multitudo vero malorum dicitur
mulier, pr
opter mollitiem vite et artem fallendi. Dicitur
civitas, pr
opter collectionem multorum et convenientiam in malo. Dicitur
magna, pr
opter magnos qui in ea sunt, vel propter superbiam. Unde etiam dicitur
habere regnum
, id est potestatem et dominium,
super reges terre. Qu
ia omnes reges serviunt ei publice et ad litteram coacti obediunt principes. Dicitur etiam
meretrix, qu
ia Diabolo corruptori se subiicit. Dicitur autem
Babylon,
quia confusa est et confundit; et ideo eterna confusione erit confusa, Ier. 10 : «congrega de terra confusionem tuam, que habitas in confusione.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam ( Capitulum 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83b&chapitre=83b_17)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam ( Capitulum 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83b&chapitre=83b_17)
Notes :