Capitulum 2
Numérotation du verset
2,1
marg.|
{483b}
Et Angelo Ephesi Ecclesie
etc. Hic incipit secunda pars libri in qua agit auctor de septem visionibus quas sibi Angelus revelavit. Unde dividitur in septem partes iuxta numerum visionum. Prima visio est de correctione Ecclesiarum; et tenet duo capitula. Secunda est de revelatione mysteriorum, quod significatur in libri apertione; et continet quatuor capitula. Quarta est de defectu Ecclesie, qui provenit ex revelatione et predicatione mysteriorum; et continet tria capitula. Quinta est de penis quas sustinent mali et boni in hoc mundo; et continet tria capitula. Sexta est de penis reproborum quas sustinebunt in Inferno; et continet tria
capitula
. Septima est de beatitudine electorum, usque ad finem libri et continet duo capitula: et sic in universo habet liber iste vigintiduo cap. Et in omnibus persecutiones Ecclesie narrantur: nisi quod in primo quasi materia totius libri prelibatur et in ultimo celestis Ierusalem edificia describuntur omnium generum lapidibus exornata. Hoc autem capitulum dividitur in quatuor partes, in quibus scribit Ioannes quatuor Ecclesiis. In prima parte scribit Ecclesie Ephesi, que inter septem Ecclesias Asie erat metropolis. Et ideo primo scribit ei tamquam digniori. Primo commendans episcopum Ephesi de patientia. Secundo increpans eumdem de quibusdam; et admonet ut peniteat et comminatur si negligat et quod de facili possit reconciliari domino ostenditur. Hoc totum facit auctor in prima parte huius capituli. In secunda scribit Angelo Smyrne. In tertia Angelo Pergami. In quarta Angelo Thyatire et sic terminatur hoc capitulum. Dicit ergo et Angelo Ephesi: quasi dicat: non solum predicta scribas, sed Angelo Ephesi Ecclesie scribe, id est archiepiscopo Ephesi. Cui primo scribit, ut correctus, ceteris fiat forma et exemplum correctionis. Sed quod dicit apostolus ad Titum 2 : «in omnibus prebe te ipsum exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate. Et dicuntur prelati Angeli. Primo propter officium ministrandi: ad ministerium sic non ad dominium assumuntur, quando preficiuntur. Unde prime Corinth. 5 : «sic nos existimet homo, ut ministros Christi. Item 1Cor. 9 : «nam cum liber essem ex omnibus ante prelationem, omnium me feci servum in susceptione prelationis; et quare? Ut omnes lucrifacerem. Et de Angelis quidem, Hbr. 1 : «omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi, propter eos qui hereditatem capiunt salutis. Non debent ergo extolli cum ministri fuerint, sed magis humiliari. Eccle. 32 : «rectorem te posuerunt? Noli extolli, sed esto in illis quasi unus ex illis. Angelus enim nomen est officii non nature: sic episcopus. Unde 1Tim. 3 : «Qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Unde ipsi Timotheo dicitur, ministerium tuum imple, 2Tim. 3; et prime Petri 5 : «non dominantes in electis, sed forma facti gregis et ex animo. Item propter vite puritatem; secundum illud Mt. 22 : «in regeneratione neque nubent neque nubentur, sed sunt sicut Angeli Dei in celo. Lc. 20 dicitur eis, sint lumbi vestri precincti. Item propter peritiam medicandi quam habent Angeli, ut patet Tb. 12. Unde episcopi debent esse medici animarum. Unde de summo episcopo dicitur 1Pt. 2 : «eratis sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum. Et Lc. 10 : «dicitur prelato, curam illius habe. Prv. 12 : «qui suscipit animas, id est curam animarum, sapiens est. Item propter instructionem. Dn. 9 : «egressus sum ut docerem te. Malachie 2 : «labia sacerdotis custodiunt scientiam et legem ex ore eius requirunt, quia Angelus domini exercituum est. Item propter Dei contemplationem. Mt. 15 : «Angeli eorum semper vident faciem patris mei qui in celis est. Item quia orant pro nobis. Tb. 12 : «ego obtuli orationem tuam domino. Sic prelati debent orare pro populo. Secundo Mcc. ultimo, hic est fratrum amator et populi Israel. Hic est qui multum orat pro universa sancta civitate Ierusalem. Valde ardenter orabat Moyses pro populo sibi commisso, Ex. 32: ubi dixit, aut dimitte eis hanc noxam, aut dele me de libro in quo me scripsisti. Quid autem scribat subdit dicens: hec scilicet que sequuntur. Dicit, qui continet septem stellas in dextera sua, id est qui septem Ecclesiarum episcopos conservat sui gratia, licet peccaverint. Et in hoc est admiranda misericordia Christi; scilicet quod peccantes conservat, fugientes revocat, negligentes increpat, torpentes excitat, lapsos erigit, ignaros instruit, devios reducit, redeuntes suscipit, susceptos custodit. Et hoc est quod dicitur: qui tenet septem stellas in dextera sua, id est non deserit licet peccaverint, sed custodit, ne omnino pereant. Et hoc est quod dicit Ps. si ceciderit non collidetur, quia dominus supponit manum suam. Item tenet per rectas vias ducendo ad patriam. Unde Ps. tenuisti manum dexteram meam et in voluntate tua deduxisti me et cum gloria suscepisti me. Tenet autem eos in dextera sua, id est in potioribus bonis suis et in spiritu et desiderio eternorum que per dexteram significantur. Ct. 1 : «leva eius» etc. Vel sic. Hec dicit qui tenet septem stellas in dextera sua, id est septem dona vel virtutes, vel septem dotes, paratus conferre omni volenti accipere. Qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum, id est in medio Ecclesiarum que designantur per candelabra, quasi bonus pater familias, greges et pastores visitans et uniuscuiusque vitam et opus considerans et pastores vel dona que tenet in dextera sua, singulis dividens. Vel ideo ambulat, quia in eis quietem non inveniebat.
marg.|
Et nota quod Iesus dicitur iacere in medio iumentorum. Lc. 23 : «pendere in medio latronum. Io. 19 : «stare in medio discipulorum. Io. 20 : «item in medio Iudeorum. Lc. 4 : «sedere in medio doctorum. Apc. 2 : «ambulare in medio candelabrorum. Hic et per extrema potes cognoscere medium. Semper enim talis est Christus ad homines quales ad ipsum. Iacet enim inter iumenta, pendet inter latrones, laborat inter malos, stat inter discipulos. Vadit querens sed non inveniens requiem inter Iudeos. Sedet ut doctor inter magistros et ambulat cum predicatoribus qui proprie per candelabra designantur. Que dicuntur aurea propter fulgorem sapientie, propter ductilitatem obedientie, propter ponderositatem gravitatis, propter pretiositatem caritatis. Deinde ostendit que sunt illa que dicit subdens, scio etc. Primo commendat Ioannes illum episcopum et postea increpat. Quia in quibusdam laudandus erat, in quibusdam increpandus. Sed quia multum gravatus erat persecutionibus pseudo apostolorum, ne omnino deficeret, primo commendat eum in eis in quibus erat commendandus; et docet quod magis insistendum est commendationi quam increpationi. Commendat autem eum in septem. Primo quia bona sua indigentibus communicavit. Secundo quia se affligendo laboravit. Tertio quia in persecutione patientiam servavit. Quarto quia aperte malos non sustinuit. Quinto quia fictos diligenter probavit. Sexto quia in iis omnibus laudem hominum nec temporale commodum quesivit, sed tantum amorem Dei. Septimo quia malorum consortium declinavit.
Numérotation du verset
2,2
marg.|
Dicit ergo
scio opera tua
, id est laudo et approbo opera misericordie que fecisti et laborem tuum, tribulationem scilicet quam sustinuisti. Nota quod est labor cordis, scilicet contritio. De quo Ps. laboravi in gemitu meo. Item est labor oris, scilicet predicatio. De quo Ps. « Laboravi clamans» etc. Item labor operis, scilicet corporalis exercitatio. De quo Ps. : « In labore hominum non sunt» etc. De qualibet potest accipi, quod dicitur hic et laborem tuum. De tribus dicitur Prv. 3 : «bonorum laborum gloriosus est fructus.
marg.|
Sequitur
et patientiam tuam.
Quia non murmures de flagello illato, nec de premio dilato; que duo solent esse multis causa murmuris. Est autem triplex pars patientie. Prima est operis, malum pro malo non reddere. Secunda oris, maledicenti non remaledicere. Tertia in corde, non murmurare. Unde Iob. 3 : «nonne dissimulavi, nonne silui, nonne quievi? Vera patientia est que et mala proximorum equanimiter portat.
marg.|
Et nota quod eleganter hec tria coniunxit, scilicet opera, laborem, patientiam, quia in iis tribus consistit bona vita. Unde Augustinus, bene vivere est bona agere et mala pati et in iis perseverare.
marg.|
Sequitur:
quia non potes sustinere malos,
in tuo consortio vel in tua diecesi, quin corrigas vel expellas. Quia corrumpunt bonos mores colloquia prava, id est consortia prava, 1Cor. 15. Et Sir. 13 : «qui tangit picem coinquinabitur ab ea et communicans superbo, induit superbiam. Sed non videtur in hoc laudandus episcopus iste: quia dicit Augustinus: non fuit bonus qui malos sustinere non potuit. Ergo sustinendi mali sunt, dum spectatur eorum correctio. Sed non sunt sustinendi quando alios inficiunt. Sed non sustinet quando non sunt sustinendi, quando non exspectatur eorum emendatio, vel alios inficiunt. Unde ad Tit. 3 : «hereticum hominem post primam et secundam correctionem devita, sciens quia subversus est qui huiusmodi est. 1Cor. 5 : «scripsi vobis in epistola, ne commisceamini fornicariis. Et infra, si is qui frater nominatur et est fornicator aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum huiusmodi nec cibum sumere. Item sustinendi sunt mali amando naturam et non sunt sustinendi odiendo malitiam et tentasti et probasti eos qui se dicunt apostolos, id est a Christo missos et non sunt. Sed se ingerunt sub nomine apostolorum, vel ut decipiant, vel ut lucrum faciant. Ier. 23 : «non mittebam eos et ipsi currebant. Rm. 10 : «quomodo predicabunt nisi mittantur? Mt. 7 : «attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos. Non missi. Tempore Ioannis dum esset in exilio surrexerunt in Asia, Martiani, Cerinthus et Ebion, quorum fidem et doctrinam iste episcopus non probavit et invenit falsitatem eorum. Et ideo commendat eum Ioannes. Ier. 6 : «probatorem dedi te in populo meo robustum et scies et probabis viam eorum.
marg.|
Sequitur
et invenisti eos mendaces in doctrina.
Sicut enim veritas auri probatur ex lapidis tactu, sic tribulatio veritatem iustorum probat vel fictionem hypocritarum. Eccles. 6: quasi lapidis virtus probatio erit in illis.
Numérotation du verset
2,3
marg.|
Et patientiam habes
in malis que illi per se et alios tibi ingerunt et sustinuisti, id est sursum tenuisti, non depressus malis illatis, propter nomen meum, effective, id est propter nomen meum, quod te muniverit. Aliter enim non sufficeret aliquis sustinere tribulationes, nisi nomen Dei iuvaret eum. Prv. 16 : «turris fortissima nomen domini, ad eum currit iustus et exaltabitur. Vel finaliter propter nomen meum, id est propter rem nominis mei, id est saltem assequendam. Et non defecisti, id est non succubuisti, quia non pro mundi, sed pro gloria Christi certamen inisti. Haimo : ideo patientiam habens non succumbis, quia non pro terrena gloria, sed propter nomen domini hec sustines. Nota quod quidam deficiunt in principio. De quibus Iob. 4 : «venit super te plaga et defecisti: tetigit te dominus et turbatus es. Quidam in medio. De quibus Gal. 3 : «sic stulti estis ut cum spiritu ceperitis, nunc carne consummamini. Mt. 8 : «si dimisero eos ieiunos» etc. Quidam in fine vie, id est vite sue. De quibus Ps. deficiunt in paupertate, id est in senectute virtutis. Item defecerunt dies eorum in vanitate et cum festinatione, id est in fine subito.
Numérotation du verset
2,4
marg.|
Sed habeo adversus te
pauca dicere, vel redarguere: quasi dicat: laudavi in te laudanda que erant, nunc reprehendo que sunt reprehendenda. Quod caritatem tuam, primam, id est statum tue prime caritatis quando fervebas contra malos in persecutione, reliquisti, tependo, nimio tedio affectus: propter quod etiam predicationem dimiserat. Sic multi cum deberent proficere ascendendo de bono in melius, deficiunt descendendo de alto in imum, similes statue Nabuchodonosor, Dn. 2 : «cuius erat caput aureum, pectus argenteum, venter eneus, tibie ferree, pedum quedam pars ferrea, quedam fictilis.
marg.|
Vel
habeo adversus te
, id est adversus malos subditos tuos qui tecum sunt, pauca reprehensibilia: et sic, ut dicit Haimo, peccata subditorum ascribit prelato, quia negligens est circa correctionem eorum. Unde Glossa: eli sacerdos bonus fuit; et tamen damnatus est, quia filios corrigere noluit. Et caritatem tuam primam reliquisti, id est subditi tui ex tua negligentia. Ecce reprehenditur et punitur prelatus propter peccata subditorum. Nm. 25 : «suspende cunctos principes tuos contra solem in patibulis, quia peccavit populus iste. Glossa Origenis. Homines si attenderent, principatus non ambirent.
Numérotation du verset
2,5
marg.|
Memor esto itaque unde excideris,
id est a quo statu vel dignitate et per quid. Quia modico impulsu venti, id est modica tentatione, Is. 64 : «cecidimus quasi folium universi. In principio tanguntur tria per que de facili cadit homo. Fiat via illorum tenebre et lubricum et Angelus domini persequens eos. Nec credendum quod a gratia cecidit, quoniam istum laudavit Ioannes; sed a quodam statu fervoris, in quo prius fuerat antequam tentaretur. Tamen interlinearis que dicit de consortio fidelium, videtur velle, quod mortaliter peccaverit, quia solum mortale excidit homo de consortio fidelium. Sed sive hoc sive illud sit, quilibet peccat et unde et ubi et per quid. Unde, quia a celo ubi erat spe et cogitatione et merito, ubi, quia in terram, quia nihil cogitat nisi terrenum. Per quid, per superbiam. Is. 14 : «quomodo cecidisti Lucifer qui mane oriebaris, corruisti in terram qui vulnerabas gentes? Ideo dicitur peccatori, Baruch 3 : «quid est Israel quod in terra inimicorum es? Inveterasti in terra aliena: coinquinatus es cum mortuis, deputatus es cum descendentibus in Infernum. Ier. 2 : «vide vias tuas in convalle et scito quid feceris et age penitentiam dolendo corde, confitendo ore, satisfaciendo opere: que sunt tres diete penitentium, revertentium ad eum et fugientium de Egypto. Ex. 5 : «Deus Hebreorum vocavit nos, ut eamus trium dierum viam in solitudine. Gn. 40 : «tres dies adhuc sunt post quos recordabitur Pharao ministerii tui et restituet te in gradum pristinum. Per quod patet quod per veram penitentiam ablata restituuntur. Dicit, age penitentiam, non solum suscipe. Multi enim suscipiunt, sed minime faciunt: boni promissores, sed mali redditores. De quibus Sir. 20 : «est qui in confusione promittit amico et lucratus est tantum inimicum gratis. Eccles. si quid vovisti Deo, ne moreris reddere; displicet enim ei infidelis et stulta promissio. Alii sunt qui suscipiunt et faciunt, sed non dignam, quoniam non secundum conscientiam peccatorum et vires suas. De quibus dicitur Mt. 4 : «agite dignos fructus penitentie, appropinquat enim regnum celorum. Ecce penitentia facit appropinquare regnum celorum. Facit enim Angelos gaudere. Lc. 16 : «gaudium est in celis super uno peccatore penitentiam agente. Valet etiam ad recuperandam Dei amicitiam. Is. 38 : «ecce in pace amaritudo mea amarissima. Amara in contritione, amarior in confessione, amarissima in satisfactione, facienda est autem instanter penitentia; quia nec opus ad merendum, nec ratio ad excusandum, nec scientia ad conversandum, nec sapientia ad delectandum erit apud Inferos, quo tu properas. Et si non intentione, tamen operatione.
marg.|
Et hoc est quod sequitur et prima opera fac, id est primis similia; id est ita vive, ut prius. Ier. 33 : «revertetur ad dies adolescentie sue. Haimo, prima opera fac id est redi in amore prioris viri. Os. 2 : «vadam et revertar ad virum meum priorem, quia bene erat mihi tunc quam nunc. Sin autem, id est si non penitueris et ad priorem statum redieris, venio, in morte, vel in iudicio. Tibi id est propter te puniendum in corpore et anima. Cito: hoc dicit, ut celeritas et improvisio adventus, timorem et sollicitudinem incutiant. 1Th. 5 : «cum dixerint pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus. Et movebo candelabrum tuum de loco suo. Glossa, id est auferam dona et virtutes, per que constituta sunt candelabra; vel te ab Ecclesia tua separabo et alium in loco tuo collocabo. Iuxta illud, Is. 22 : «expellam te de statione et de loco» etc. Vel ut dicit Haimo, movebo candelabrum tuum de loco suo, id est de loco virtutis tue et societate fidelium amovebo. Ps. Deus destruet te in finem, evellet te» etc. Nisi egeris penitentiam de peccatis tuis. Eccl. 2 : «si penitentiam non egerimus, incidemus in manus Dei et non in manus hominis.
Numérotation du verset
2,6
marg.|
Sed hoc habes bonum quia odisti facta Nicolaitarum.
Non ipsos sed facta eorum. Nicolaus fuit unus ex istis septem diaconibus, de quibus agitur Act. 6 : «quia a fide et doctrina Christi recessit, eo quod argueretur super hoc, quod nimium zelabat uxorem suam, que erat valde pulchra, sicut dicit Clemens. Et ut se excusaret ab hac stultitia, respondit. Non est mihi cure quod ipsa faciat: qui vult, utatur ea. Et ob hoc predicavit communicandas uxores esse et omnes mulieres; et comestionem idolothytorum esse licitam. Predicavit etiam hunc mundum non a Deo, sed a quibusdam principibus factum. Et hec facta odivit iste episcopus, super quo commendat eum Ioannes. Quia sicut amor boni, ita odium mali commendabile est. Unde Ps.: qui diligitis dominum odite malum. Que et ego odi: superbiam Iacob. Interpretatur autem nicol, populus stultus: et significat gentiles, qui stulti sunt, quia veram sapientiam, id est Christum recipere nolunt. 1Cor. 1 : «predicamus Christum crucifixum, Iudeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam. Item signat hereticos, qui licet sibi sapientes videantur, tamen apud Deum stulti sunt. De quibus Ps. intelligite insipientes in populo et stulti aliquando sapite. Item significat avaros, qui de servitio suo non queruntur nisi bona presentia. Unde Haimo, quid stultius esse potest, quam eo loco tota mentis anxietate pecunias recondere, quo non licet in perpetuum habitare? Et etiam si liceret, pecunia, aut in se deficeret, aut fures aut predones auferrent. Unde dominus, Mt. 6 : «nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi erugo et tinea demolitur et ubi fures effodiunt et furantur. Sir. 29 : «perde pecuniam propter fratrem et amicum et non abscondas illam sub lapide in perditionem. Ad litteram, quidam fuit dives clericus; et nesciens ubi absconderet thesaurum suum et denarios suos, amovit lapidem de pariete et ibi abscondit denarios suos et reposuit lapidem: et timens ne oblivisceretur locum, scripsit super lapidem: hic sunt. Quidam erat socius suus sepe legens hoc. Quadam die cum solus esset, removit lapidem et invenit denarios et accepit eos et postea reposuit lapidem et scripsit: hic non sunt. Sic stultus ille fuit, de quo dicitur Lc. 12 : «hominis cuiusdam divitis ager uberes fructus attulit; et cogitabat intra se dicens, quid faciam, quod non habeo quo congregem fructus? Et dixit, hoc faciam. Destruam horrea mea et maiora faciam et illic congregabo omnia que nata sunt mihi et bona mea et dicam anime mee, anima mea, multa habes bona posita in annos plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare. Dixit autem illi dominus: stulte, hac nocte animam tuam a te repetam: que autem parasti cuius erunt? Et tu qui parasti cuius es? Specialiter autem ii sunt clerici, vel laici cupidi, qui non habent causam cupiditatis eo quod soli sunt. Eccl. 4 : «unus est et secundum non habet: non filium, non fratrem; et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi eius divitiis: nec cogitat, dicens, cui laboro et fraudo animam meam bonis? In hoc quoque est vanitas et afflictio pessima.
Numérotation du verset
2,7
marg.|
Qui habet aures audiat, quid spiritus dicat Ecclesiis:
quasi dicat: quod uni dico omnibus dico, Mc. 13. Et movet hic ad intentionem: unde sensus est, qui habet aures, quibus audit vocem exterius, audiat et intelligat mente interius. Vel qui habet aures ad intelligendum, audiat ad obediendum. Sed contra. Iac. 1 : «estote factores verbi et non auditores tantum. Quid spiritus dicat Ecclesiis. Quare non dicit quid filius dicat Ecclesiis, cuius est proprie dicere? Quia ipse est sapientia patris et os patris et magister Ecclesie. Solutio. Potest dici, quod spiritus sumitur essentialiter et supponit pro tota Trinitate. Io. 4 : «spiritus est Deus. Vel id dicit de spiritu et non de filio, ut per hoc innuat, quod dictio illa sive locutio, erat pure spiritualis, non corporalis. Vel ideo dicit, quia spiritus hoc dicit et facit quod dicit et facit filius, quia quidquid facit vel dicit spiritus, hoc habet a filio: et ita in dictione spiritus includitur dictio filii. Unde Io. 16 : «cum venerit ille spiritus veritatis, docebit vos omnia. Non enim loquetur a semetipso, sed quecumque audiet loquetur: ille me clarificabit quia de meo accipiet et annuntiabit vobis. Vel ideo dicitur, quid spiritus dicat Ecclesiis, ut per hoc innuat Ioannes, quod non ipse, sed spiritus sanctus loquitur in eo. Iuxta illud Mt. 10 : «non enim estis vos qui loquimini, sed spiritus patris vestri. Per hoc quod dicit. Ecclesiis pluraliter, patet quod non loquitur Ioannes uni soli Ecclesie, sed generaliter omnibus. Multi habent aures et non audiunt quid loquitur spiritus. Is. 42 : «quis cecus, nisi servus meus? Et quis surdus, nisi ad quem nuntios meos misi? Psalmus, aures habent et non audiunt. Alii non audiunt quia dormiunt de quibus Sir. 22 : «cum dormiente loquitur, qui stulto narrat sapientiam. Alii quia nimis sunt remoti ab eo, qui longe. Ps. longe a peccatoribus salus. Alii quia aures obturant. Ps. sicut aspidis surde et obturantis aures suas» etc. Alii, quia mortui sunt. Sap. 13 : «non erubescit loqui cum eo qui sine anima est. Alii quia sunt in tumultu. Amos 5 : «aufer a me tumultum carminum tuorum. Deinde ponit Ioannes quid dicat spiritus Ecclesiis.
marg.|
Vincenti dabo edere de ligno vite, quod est in Paradiso Dei mei. Vincenti
mundum, carnem, Diabolum: quia mundus, caro, Demonia, diversa movent prelia. Eph. 6 : «non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates. Mundus vincitur fide. 1Io. 5 : «hec est victoria que vincit mundum fides nostra. Io. 5 : «confidite quia ego vici mundum. Augustinus, qui habet veram fidem de Christo, non querit in iis miseriis dives fieri. Caro vincitur vigilia, ieiunio et ceteris operibus discipline. Sir. 31 : «vigilia honestatis tabefaciet carnes. Hieronymus, oratione sanantur pestes mentis, ieiunio pestes corporis, Diabolus vincitur sola humilitate. Ps. in humilitate nostra memor fuit nostri et redimet nos ab inimicis nostris. Inter hostes sumus continue et ideo semper nos oportet esse armatos et paratos ad bellum. Eph. 6 : «induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias Diaboli. Bar. 3 : «quid est Israel, quod in terra inimicorum es? Primum certamen forte est. Secundum fortius. Tertium fortissimum. Sap. 10 : «certamen forte dedit illi ut vinceret. Vincenti ergo dabo, sic dicit spiritus, edere de ligno vite, quod est in medio Paradisi. Et quidem lignum vite est sacra Scriptura. Prv. 3 : «lignum vite est iis, qui apprehenderunt eam. Item predicatio devota. Prv. 4 : «lignum vite, desiderium veniens. Item penitentia. Prv. 11 : «fructus iustitie, lignum vite. Item lignum vite est crux Christi, in qua pependit vita, id est Christus. Dt. 28 : «erit vita tua pendens ante te. Hoc lignum, sive hec arbor, dicitur palma, que habet radicem amaram, sed fructum dulcem. Ct. 7 : «ascendam in palmam et apprehendam fructus eius, scilicet generis humani redemptionem, captivorum liberationem, hostium deiectionem, Paradisi apparitionem, mortis, scilicet Inferni destructionem, vite reparationem. Angelice ruine restaurationem, hominis ad domini reconciliationem, peccatorum remissionem: Baptismi regenerationem, opprobriorum evacuationem, virtutum roborationem. Item lignum vite est ipse Christus. Psalmus. Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo. Item lignum vite est caritas, a qua, quasi ex stipite, exeunt rami aliarum virtutum et omnium meritorum. Unde Gregorius: ut multi arboris rami ex una radice, sic multe virtutes ex una caritate generantur; nec habet aliquid viriditatis ramus boni operis, si non manet in radice caritatis. Hec omnia dicuntur lignum vite, eo quod comestoribus suis dant vitam gratie in presenti et glorie in futuro. Unde de quolibet potest exponi, quod dicit Apc. in fine, ostendit mihi flumen aque vive et ex utraque parte fluminis lignum vite, afferens fructus duodecim. Quorum primus est sanitas sine egritudine. Ps. qui sanat omnes infirmitates tuas. Is. 25 : «precipitabit dominus in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos et telam quam orditus est super omnes nationes. Precipitabit mortem in sempiternum. Augustinus de civitate Dei: ibi esse nostrum non habebit offensionem. Item in libro Confess. cum inhesero tibi ex omnibus medullis, nusquam erit mihi labor et dolor, sed viva erit vita mea tota plena te. Secundus est, plenitudo sine defectu. Is. 49 : «non esurient neque sitient et non percutiet eos sol, neque estus: quia miseratio eorum reget eos et ad fontes aquarum potabit eos. Augustinus de civitate Dei: o quanta erit ibi felicitas, ubi nullum erit malum, nullum latebit bonum. Is. 60 : «tunc videbis (propter claritatem) et afflues (propter suavitatem) et mirabitur cor tuum (propter novitatem) et dilatabitur cor tuum (propter boni copiositatem). Tertius est satietas sine fastidio. Ecclesia. 24 : «qui edunt me adhuc esurient. Prv. 13 : «lignum vite desiderium veniens. Quartus cognitio sine dubitatione. Cor. 13 : «nunc cognosco ex parte. 1Th. videmus nunc per speculum in enigmate, tunc autem facie ad faciem. Quintus est gaudium sine tristitia. Is. 65 : «non erunt in memoria priora et non ascendent super cor, sed gaudebitis et exaltabitis usque in sempiternum. Sextus est securitas sine timore. Prv. 1 : «qui me audiet absque terrore quiescet et abundantia fruetur terrore malorum sublato. Is. 33 : «locus fluviorum rivi latissimi et patentes; non transibit super eum navis remigum, neque trieris magna transgredietur eum. Trieris est triplex tentatio: carnis, mundi, Diaboli, quarum nulla erit ibi. Za. 2 : «absque muro habitabitur Ierusalem pre multitudine hominum et iumentorum in medio eius et ero ei, ait dominus, murus ignis in circuitu. Septimus est pax sine tribulatione. Ps. delectabuntur in multitudine pacis» etc. Is. 32 : «sedebit populus meus in pulchritudine» etc. Augustinus: pax civitatis celestis est ordinatissima et concordissima societas perfruendi Deo et seinvicem in Deo. Octavus est libertas sine servitute. Iob. 3 : «parvus et magnus ibi sunt et servus liber a domino suo. Gal. 4 : «illa que sursum est Ierusalem libera est, que est mater nostra. Augustinus, cuius rex est veritas, cuius lex caritas, cuius modus eternitas. Nonus est claritas sine obscuritate. Tb. 13 : «beatus ero si fuerint reliquie seminis mei ad videndum claritatem Ierusalem. Apc. 21 : «civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea, quia claritas Dei illuminabit eam et agnus lucerna eius est. Decimus est pulchritudo sine deformitate. Apc. 21 : «platee civitatis aurum mundum tamquam vitrum perlucidum, singule porte erunt ex singulis margaritis. Item nihil inquinatum intrabit in ea. Undecimus est canticum laudis sine intermissione. Apc. 14 : «audivi vocem sicut cytharedorum, cytharizantium in cytharis suis. Et cantabant canticum novum ante sedem Dei et nemo poterat dicere canticum nisi illa centum quadraginta quatuor millia, qui empti sunt de terra. Is. 6 : «vidi dominum sedentem super solium excelsum et elevatum: Seraphim stabant super illud et dicebant, sanctus sanctus sanctus dominus Deus excelsus, plena est omnis terra gloria eius. Tb. 13 : «ex lapide candido et mundo omnes platee eius sternentur et per vicos eius alleluia cantabitur. Ps. beati qui habitant in domo tua domine, in secula seculorum laudabunt te. Duodecimus est vacatio a labore etc. Perfectio est amor et visio Dei. Augustinus de civitate Dei, vacabimus et videbimus et amabimus et laudabimus; ecce quid erit in fine sine fine. He sunt duodecim stelle in corona mulieris, id est Ecclesie. Apc. 12 : «de hoc ligno dat dominus in hac vita aliquibus aliquid pregustare ad modum vendentis vinum dicens, gustate et videte, quia suavis est dominus, Prv. ultimo. Gustavit et vidit quam bona est negotiatio eius. Sed in futura vita dabit edere. De quo dicitur Apc. 19 : «beati qui ad cenam agni vocati sunt. Et signanter dicit dabo. Non reddam nec vendam, quia supra omne meritum est quod dabit. Is. 64 : «oculus non vidit» etc. Rm. 8 : «non sunt condigne passiones huius temporis» etc.
marg.|
Item nota quod Christus dominus ipse est cibus qui editur. Sir. 24 : «qui edunt me» etc. Et editur non masticando, sed videndo. Ps. iusti epulentur et exultent in conspectu Dei, id est in conspiciendo dominum. Ipsemet est cocus. Ps. parasti in dulcedine tua pauperi Deus. Ipse etiam erit servitor. Lc. 12 et transiens ministrabit illis.
marg.|
Item nota quod dicit, dabit de ligno vite. Non lignum vite; quia etsi totum dabit, nullus tamen totum capiet, sed quilibet secundum meritum. Quod in Paradiso. Paradisus est Ecclesia, fidelis anima, Scriptura sacra, virgo beatissima, celestis patria, claustralis vita. Natura quelibet est locus deliciarum et in medio omnium est lignum vite. Sed quoniam sunt alii Paradisi et loca delitiarum, habet enim caro suas delitias et mundus suas, ideo addit, Dei mei, id est quam ipse plantavit. Gn. 2 : «plantaverat autem dominus Deus Paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formaverat» etc.
Numérotation du verset
2,8
marg.|
Et Angelo Smyrne
etc. Hec est secunda pars capituli, in qua scribit episcopo Smyrne, quem in multis commendat et in nullo reprehendit: et procedit hoc ordine. Primo ponit laudes eius. Secundo futuras tribulationes, ut minus timeantur, predicit. Tertio movet eum ad patientiam. Quarto promittit ei premium pro patientia. Quinto a damnatione futura securum reddit. Dicit ergo Angelus Ioanni et Angelo Smyrne Ecclesie, sicut Angelo Ephesi, scribe hoc quod sequitur.
Hec dicit, primus et novissimus,
hoc est Christus, a quo omnia et ad quem omnia. Qui fuit mortuus propter te et ideo tu non debes timere mori pro ipso. 1Pt. 2 : «Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius. Et vivit eternaliter. Quatuor dicit Ioannes de Christo. Primus et novissimus, mortuus, vivit. Primus id est ante quem nullus, contra Arianos qui dicunt Christum puram creaturam. Novissimus, id est post quem nullus et hoc est contra Arianos. Mortuus, contra Manicheos, qui dicunt ipsum non resurrexisse. Primo debetur honor quia creavit. Novissimo debetur timor quia iudicabit. Mortuo debetur amor, quia vivificavit. Vivo debetur spes quia resuscitabit. De duobus primis dicitur Mal. 1 : «si ego pater, ubi est honor meus? Et si ego Deus, ubi est timor meus? De aliis duobus dicitur Rm. 4 : «mortuus est propter delicta nostra, resurrexit autem propter iustificationem nostram. Et Bernardus : supra omnia mihi te reddit amabilem, bone Iesu, opus nostre redemptionis, calix tue passionis quem bibisti pro me.
Numérotation du verset
2,9
marg.|
Sequitur:
scio tribulationem tuam,
in qua patienter sustinendo propter me fecisti tuam: vel tuam, id est quam ex meritis tuis pateris, vel ex fragilitate humana. Unde Iob. 13 : «homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis. Et paupertatem tuam, id est tuam voluntatem habitam, quia divitias tuas pauperibus erogasti. De qua Mt. 5 : «beati pauperes spiritu, id est voluntarie. Vel tuam, id est quam habes ex te. Omnis homo nascitur et moritur pauper. Unde 1 Tim. 6 : «nihil intulimus in hunc mundum. Haud dubium quia nec quid auferre possumus. Secundum hoc est suprascriptum,
scio tribulationem tuam,
id est tibi illatam.
marg.|
Et paupertatem tuam
id est innatam: que utraque tua est, que sustines patienter propter Deum. Et dicit dominus, scio, quia videbatur nescire quia diu permisit eum tribulari. Vel scio, id est approbo. Et tali domino bonum est servire: qui ea fecerit vel sustinuerit pro eo, non obliviscitur, sed scit et approbat: et talis dominus solus est Iesus Christus. Propter quod dicitur 1Rg. 6 : «preparate corda vestra et servite illi soli. Utrique vero, scilicet tribulationi et paupertati, debetur regnum celorum. Mt. 5 : «qui habet, dives est, licet pauper dicatur. Prv. 23 : «est pauper cum in multis divitiis sit.
marg.|
Ideo sequitur :
sed dives es
in augmento virtutis et spe remunerationis in bonis spiritualibus, licet pauper in temporalibus; dives in celo, licet pauper in mundo. Ieremie 41 : «thesaurum habemus in agro frumenti et hordei et olei et mellis. Per frumentum intelligimus gratiam: per hordeum patientiam, per oleum letitiam in tribulatione, per mel dulcedinem in contemplatione. Et hic est thesaurus viri iusti. Prv. 20 : «thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo iusti.
marg.|
Et blasphemaris,
licet talis sis,
ab iis qui se dicunt esse Iudeos
id est confitentes Christum
et non sunt,
licet dicant. Et ideo maior est tribulatio quia infertur a familiaribus. Iuxta illud Ps. et si is qui oderat me, super me magna locutus fuisset, abscondissem me forsitan ab eo. Et hic dicit Glossa: nulla pestis efficacior ad nocendum, quam domesticus hostis.
marg.|
Sed sunt synagoga Satane,
id est congregatio adversans bono. De hac synagoga dicitur Sir. 21. Synagoga peccantium stupa collecta: et consummatio eorum, flamma ignis. Sed quia tribulatis solet esse cumulus miserie, quando infamantur seu blasphemantur, ut dicit Glossa: ideo additur consolatio.
Numérotation du verset
2,10
marg.|
Nihil horum timeas,
scilicet tribulationem, paupertatem, blasphemias et alia que passurus es. Predicitur autem futura tribulatio, ut cum venerit minus noceat. Quia, ut dicit Gregorius: minus feriunt iacula que previdentur. Et ostenditur hic nobis, quod homo se debet premunire more militis, qui vadit ad pugnam. Unde Eccles. 2 : «accedens ad servitutem Dei, sta in iustitia et timore» etc. Bene ergo dicit: nihil horum timeas, que passurus es. Sive paupertatem in rebus, sive tribulationes in corporalibus, sive vituperationem in fama. Mt. 20. Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. Et Paulus Act. 10 : «nihil horum vereor, nec facio animam meam pretiosiorem me.
marg.|
Et posset iste episcopus querere: Quid, vel unde
passurus
sum ego? Et respondet nobis Ioannes dicens :
ecce,
id est in brevi,
missurus est diabolus,
suggerendo et Deo permittente.
marg.|
Aliquos ex vobis in carcerem,
id est omnimodam tribulationem, ut tentemini, id est per tentationes probemini sicut aurum in igne probatur. Sir. 27 : «vasa figuli probat fornax: et homines iustos, tentatio tribulationis.
marg.|
Et habebitis diebus decem,
id est tempore decem Romanorum imperatorum, qui signantur Dn. 7 : «per decem cornua. Vel finitum ponitur pro infinito: id est in multis diebus sustinebitis tribulationes. Sicut Iob. 19 : «en decies confunditis me. Et Gn. 31 : «mutavit mercedem meam decem vicibus, id est multis.
marg.|
Vel
decem diebus,
quamdiu servabitis decem mandata. Vel decem diebus, id est in omni tempore quod septem diebus agitur et quo contra tria principalia vitia, id est luxuriam, avaritiam, vanam gloriam pugnatur.
marg.|
Vel
decem diebus,
id est omni tempore, pro fide sancte Trinitatis.
marg.|
Et nota cum loquitur episcopo, non dicit habebis, sed
habebitis
. In quo notatur quod omnibus tribulatis generaliter loquitur. Eleganter etiam dicit, quod habebunt tribulationes et videbunt bona, que sunt in ea et per eam. Is. 26 : «in tribulatione murmuris doctrina tua est: id est tribulatio, ubi mali murmurant, boni docentur et illuminantur.
marg.|
Sequitur:
esto fidelis,
id est serva fidem: quasi dicat: quicquid illi faciant tibi, ut semper esto fidelis, id est serva fidem seu fidelitatem, sicut uxor viro, servus domino, sicut amicus amico. Fides quam debet uxor viro est, ut nulli alii adhereat. De qua Os. 2 : «sponsabo te mihi in fide. Quam debet servus domino suo: id est ut res suas bene colligat, bene custodiat et bene distribuat. De qua fide dicitur Lc. 12 : «quis putas est fidelis dispensator et prudens? 1Cor. 4 : «iam queritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur. Fides quam debet amicus amico est, ut omni tempore ei adhereat et non relinquat eum tempore necessitatis. De qua Ecclesiast. 6 : « Amicus fidelis, fortis protectio; qui invenit illum, invenit thesaurum. Amico fideli nulla est comparatio ».
marg.|
Et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius,
usque ad mortem
inclusive: quasi dicat: etiam pro morte vitanda non dimittas fidem tuam. Eccl. 4 : «usque ad mortem certa pro iustitia. Nec erit hoc sine lucro.
marg.|
Unde sequitur:
et dabo tibi coronam vite,
id est vitam interminabilem, vel vitam regalem. Is. 41 : «dabo eis coronam pro cinere. Vel coronam vite, id est honorem semper viventem, qualis non est corona mundi. De qua Sap. 2 : «coronemus nos rosis antequam marcescant; id est honore mundano, cito perituro. Is. 28 : «ve corone superbie ebriis Ephraim et flori decidenti. Rose sive flores de quibus fit corona, sunt divitie temporales, delitie carnales, honores seculares. De quibus Ieremie 48 : «date florem Moab, quia flos egredietur nullum ferens fructum. Hanc coronam dat mundus victoribus suis. Primam dat Christus victoribus suis. Unde 2Tim. 4 : «bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. In reliquo, reposita est mihi corona iustitie» etc. Tb. 2 : «filii sanctorum sumus et vitam illam exspectamus, quam dominus daturus est iis, qui fidem suam numquam immutant ab eo. Iac. 1 : «beatus vir qui suffert tentationem, quia cum probatus fuerit accipiet coronam vite» etc. 2Tim. 2 : «non coronabitur nisi qui legitime certaverit: qui usque ad mortem fidem servat. Qui habet aures, exterius, audiat interius, id est intelligat. Quid spiritus dicat Ecclesiis. Nota quod Diabolus dicit Gn. 3 : «nequaquam moriemini. Et iterum, eritis sicut dii scientes bonum et malum: contra illos, qui semper student scientie et numquam vite.
marg.|
Item nota quod dicit mundus, Prv. 1 : «insidiemur sanguini, abscondamus tendiculas contra insontem frustra» etc.
marg.|
Item nota quod dicit caro, Sap. 2 : «venite fruamur bonis, que sunt et utamur creatura tamquam in iuventute celeriter. Is. 22 : «comedamus et bibamus, cras enim moriemur. Nota quod est Ecclesia malorum. De qua Ps. odivi Ecclesiam malignantium. Item Ecclesia bonorum. De qua Mt. 10 et super hanc petram edificabo Ecclesiam meam. Item Ecclesia beatorum. De qua Ps. laus eius in Ecclesia sanctorum. Prime Ecclesie loquitur sepe arguendo et comminando. Io. 16 : «arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio. Secunde loquitur consolando et erudiendo. Ps. audiam quid loquatur in me dominus Deus: quia loquetur pacem super sanctos suos. Tertie loquitur facie ad faciem, sicut solet loqui amicus ad amicum suum, omnia secreta sua ei revelando.
Numérotation du verset
2,11
marg.|
Quid autem sit quod spiritus dicat Ecclesiis,
subdit.
Qui vicerit
mundum, carnem, diabolum, sicut supra dictum est,
non ledetur a morte secunda,
id est a morte eterna. Prima mors anime est in peccatis. Secunda in penis. Item mors prima corporis est, quando dissolvitur anima ab eo. Secunda quando damnabitur in Inferno. Et ita duplex est mors anime. Una in culpa, alia in Gehenna.
marg.|
Similiter est duplex mors corporis. Una est in dissolutione, alia in eterna damnatione. Assimilatur autem prima mors anime, prime morti corporis in multis. Sicut enim corpus primo distemperatur, postea infirmatur, deinde moritur, postea effertur, postea sepelitur, deinde lapide operitur, ita anima, primo distemperatur, per malam cogitationem, postea infirmatur per noxiam delectationem, postea moritur per consensum, postea effertur per operis efficaciam, postea sepelitur per consuetudinem. Ad ultimum operitur per obdurationem. Item sicut mors corporis sedit in vita, ita et mors anime. Primo enim mors corporis separat ab anima ipsum et mors anime separat ipsum a Deo. Is. 59 : «iniquitates vestre diviserunt inter vos et Deum vestrum. Item mors corporis separat a parentibus et amicis carnalibus: et mors anime ab Angelis et a sanctis. Unde 1Rg. 15 : «dicit Agag pinguissimus, siccine separas amara mors. Iob. 19 : «fratres meos id est Angelos longe fecit a me et noti mei, id est sancti, quasi alieni recesserunt a me, dereliquerunt me propinqui mei et qui noverant me obliti sunt mei. Et non solum dereliquerunt Angeli animam peccatricem, immo fiunt adversarii et stabunt contra ipsam in iudicio. Lam. 1 : «omnes amici eius spreverunt eam et facti sunt ei inimici. Ct. 1 : «filii matris mee pugnaverunt contra me. Ps. amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt et steterunt. Item mors corporis facit amittere divitias mundi et mors anime aufert divitias celi. Lam. ult. hereditas nostra versa est ad alienos, domus nostre ad extraneos. Item mors corporis privat visum corporalem et mors anime visum et omnem sensum spiritualem. Ps. in eternum non videbit lumen. Item mors corporis dolorem facit: et mors anime maiorem. Sir. 41 : «o mors, quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis. Preterea mors anime ledit quia mittit in ignem eternum. Mt. 25 : «ite maledicti in ignem eternum.
marg.|
Item ledit propter penarum acerbitatem, diversitatem, perennitatem. Que tria notantur in illo verbo Ps. « Tu Deus deduces eos in puteum interitus ».
- Diversitas cum dicit, deduces, id est de pena ad penam duces, ut dicit Iob. 34 : «ad nimium calorem transeat ab aquis nivium.
- Perennitas notatur, cum dicit, in puteum, unde exire non potest qui semel illic ceciderit.
- Diversitas cum dicit, deduces, id est de pena ad penam duces, ut dicit Iob. 34 : «ad nimium calorem transeat ab aquis nivium.
- Perennitas notatur, cum dicit, in puteum, unde exire non potest qui semel illic ceciderit.
marg.|
Item mors anime ledit graviter, immisericorditer, insanabiliter. Unde Ier. 30 : «plagam nimiam pertransite castigatione crudeli. Quid clamas ad me super contritione tua? Insanabilis est dolor tuus propter multitudinem iniquitatis tue: dura facta sunt peccata tua: feci hoc tibi. De hac lesione dicitur Paralip. 9 : «qui peccat in me, ledit animam suam. Item Eccl. 19 : «qui multis utitur verbis, ledit animam. Tamen ista lesio quamdiu est anima in corpore sanabilis est: unde Sap. sanabiles fecit nationes orbis terrarum. Sed postquam exiet a corpore, fiet insanabilis. Unde Is. 63 : «ablata est messis in die hereditatis et dolebit graviter. Quicumque igitur non vult ledi a secunda morte, querat hic sanari a lesione prime mortis et ostendat Samaritano plagas suas, qui curabit eas infundens vinum compunctionis et oleum consolationis, ut dicitur Lc. 3Rg. 8 : «si quis cognoverit plagam cordis sui et expanderit manus suas in domo hac, tu exaudies in celo hereditatis tue et propitiaberis. Augustinus, sunt ne viscera Christiane miserationis in te, qui plangis corpus a quo recessit anima et animam a qua recessit Deus, non plangis?
Numérotation du verset
2,12
marg.|
Et Angelo Pergami etc. Hec est tertia pars capituli, in qua scribit Ioannes episcopo Pergameno primo ponens laudes eius, secundo increpationes, tertio penitentie admonitiones, quarto comminationes, quinto premunit circa futura. Dicit ergo et Angelo, id est episcopo Pergamensis Ecclesie scribe, sicut aliis.
marg.|
Hec que sequuntur
dicit qui habet rhompheam ex utraque parte acutam,
de quo dictum est supra, id est vidi similem filio hominis et gladius acutus ex utraque parte exibat de ore eius. Et signatum idem hic per rhompheam quod supra per gladium; scilicet verbum divinum, vel sententia iudiciaria; que dicitur acuta
ex utraque parte temporis, quia scindet etiam illos, qui fuerunt ante tempus gratie et illos, qui fuerunt post.
- Vel ex utraque parte hominis, quia scindet tam in corpore quam in anima.
- Vel ex utraque parte generis, quia scindet tam gentiles quam ignobiles.
- Vel ex utraque parte criminis, quia scindet tam carnalia, quam spiritualia peccata.
- Vel ex utraque parte Ecclesie, quia scindet tam prelatos quam subditos, tam laicos quam clericos, tam seculares quam claustrales.
- Vel, ex utraque parte sexus, quia scindet tam feminas quam viros.
- Vel, ex utraque parte etatis, quia scindet tam iuvenes quam senes.
- Vel, ex utraque parte fortune, quia scindet tam pauperes quam divites.
ex utraque parte temporis, quia scindet etiam illos, qui fuerunt ante tempus gratie et illos, qui fuerunt post.
- Vel ex utraque parte hominis, quia scindet tam in corpore quam in anima.
- Vel ex utraque parte generis, quia scindet tam gentiles quam ignobiles.
- Vel ex utraque parte criminis, quia scindet tam carnalia, quam spiritualia peccata.
- Vel ex utraque parte Ecclesie, quia scindet tam prelatos quam subditos, tam laicos quam clericos, tam seculares quam claustrales.
- Vel, ex utraque parte sexus, quia scindet tam feminas quam viros.
- Vel, ex utraque parte etatis, quia scindet tam iuvenes quam senes.
- Vel, ex utraque parte fortune, quia scindet tam pauperes quam divites.
marg.|
Breviter, rhomphea illa nulli parcet. Sap. 6 : «non subtrahet personam cuiusque dominus, nec verebitur imaginem vel iniquitatem cuiusque. De hoc gladio dicitur Dt. 52 : «si acuero ut fulgur gladium meum et arripuerit iudicium manus mea, reddam ultionem hostibus meis.
marg.|
Modo non videtur gladius acutus hic: sed quando extrahetur a vagina et incipiet percutere, tunc sentietur acumen eius. Ex. 21 : «gladius exacutus est et limatus; ut cedat victimas exacutus est, ut splendeat limatus est. Ex. 15 : «Evaginabo gladium meum et interficiet eos manus mea. Vagina in qua modo latet gladius est patientia Dei, qua nos exspectat: sed tunc extrahet. Ez. 5 : «nudabo gladium meum post eos. Quos autem percussurus sit gladius iste, dicitur Dt. 32 : «gladius meus devorabit carnes, id est carnales. Item Ier. 50 : «gladius ad Chaldeos, ait dominus et ad habitatores Babylonis, id est ad superbos et avaros. Item Is. 1 : «si nolueritis et me ad iracundiam provocaveritis gladius devorabit vos. Et Chaldei provocant iram Dei. Forte hic dicitur habere rhompheam bis acutam, quia de duobus malis volebat Ioannes reprehendere Pergami episcopum: scilicet de doctrina Balaam et de doctrina Nicolaitarum, qui erant in episcopatu suo. Vel ideo quia volebat redarguere negligentiam pastoris et malitiam gregis et punire nisi peniterent. Sed antequam redarguat, commendat eum, ut postea patientius sustineat correctionem et ut sciat quod correctio sua veniebat ex amore, ut det exemplum nobis. Commendat autem in duobus. Primo, quia in medio malorum fidem Christi tenuit. Secundo, quod in tempore persecutionis non cecidit.
Numérotation du verset
2,13
marg.|
Unde dicit :
scio ubi habitas,
scilicet in medio prave et perverse nationis. Unde subdit, ubi sedes est Satane, id est congregatio malorum, qui tibi omni bono adversantur. Et ubi habitas et tenes nomen meum: a quo diceris Christianus. De quo Act. 4 : «non est aliud nomen sub celo datum hominibus in quo oporteat vos salvos fieri. Ct. 1 : «oleum effusum nomen tuum, id est Christus qui effusus est super omnes Christianos. Ier. 14 : «tu in nobis es, domine et nomen sanctum tuum invocatum est super nos. Istud nomen semper est tenendum et corde per fidem et ore per confessionem et opere per sanctam conversationem. Sunt alia duo nomina Christi, que potius sunt timenda quam tenenda: scilicet magister et dominus. De quibus Io. 16 : «vos vocatis me magister et domine et bene dicitis, sum etenim. Ista nomina multi volunt sibi usurpare, cum tamen sint eius propria nomina, ut nulli velit communicare. Unde Ex. 6 : «nomen meum Adonai non indicavi eis, quod interpretatur dominus. Item Mt. 24 : «nolite vocari Rabbi, unus est enim magister vester, vos autem fratres estis. Ex. 20. Non accipies nomen Dei tui in vanum.
marg.|
Sequitur
Et non negasti fidem meam,
pro aliqua tribulatione; sed potius confessus es ore, quam tenebas in corde. Rm. 10 : «corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Vel fidem meam quam tenebas corde, non negasti opere, sicut multi. Ad Titum 1 : «confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Ut ille de quibus ad Titum 5 : «cum luxuriate fuerint in Christo, nubere volunt: habentes damnationem, quia fidem primam irritam fecerunt. Et in eodem. Si quis suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit et est infideli deterior. Et in diebus illis Antiphas testis meus fidelis: quasi dicat: in diebus illis Antiphas occisus fuit pro fide Christi, quam tenebat, non negasti fidem. Et in hoc apparet quod laudandus est ille episcopus, qui non negavit fidem pro qua videbat alios occidi. Fuit autem Antiphas quidam Christianus ab infidelibus qui erant Pergami propter nomen Christi interfectus, qui proponitur in exemplum episcopo ad imitandum. Item ad se humiliandum: ne scilicet superbiret quia steterat: quia plus fecerat ille, qui propter nomen Christi sustinuerat mortem. Item ad ipsius commendationem qui pro Christo mortem sustinuit, Antiphas dico testis meus fidelis, id est pro me martyrizatur. Martyr enim Grece, testis Latine. Qui occisus est apud vos, id est inter vos; et ideo eius exemplo debetis roborari. Et non est mirum si occisus est inter vos, quia multi sunt mali ibi.
marg.|
Unde sequitur, ubi sedes est Satane, id est ubi est synagoga malorum, in quibus Diabolus sedet et quiescit. Secundum quod dicitur Iob. 41 : «Sub umbra dormit in secreto thalami in locis humentibus, id est in malis que dicuntur umbra propter fluxibilitatem.
marg.|
Nota multiplex martyrium.
- Primum est in sanguinis effusione, sicut Stephanus, Laurentius, Mauritius.
- Secundum in carnis maceratione, sicut Hieronymus, Augustinus, Gregorius.
- Tertium in Christi compassione, sicut beatus Dominicus, sanctus Franciscus, beatus Nicolaus.
- Quartum parcitas in ubertate, sicut Iob. et David.
- Quintum largitas in paupertate, sicut Tobia.
- Sextum castitas in iuventute sicut Ioseph et Daniel.
- Septimum in bona operatione, sicut quilibet iustus. Io. 5 : «opera que ego facio, ipsa testimonium perhibent de me.
- Octavum in predicatione, sicut omnes predicatores. Act. 1 et eritis mihi testes in Ierusalem. De omnibus istis dicitur Is. 43 : «Vos testes mei, dicit Dominus.
- Primum est in sanguinis effusione, sicut Stephanus, Laurentius, Mauritius.
- Secundum in carnis maceratione, sicut Hieronymus, Augustinus, Gregorius.
- Tertium in Christi compassione, sicut beatus Dominicus, sanctus Franciscus, beatus Nicolaus.
- Quartum parcitas in ubertate, sicut Iob. et David.
- Quintum largitas in paupertate, sicut Tobia.
- Sextum castitas in iuventute sicut Ioseph et Daniel.
- Septimum in bona operatione, sicut quilibet iustus. Io. 5 : «opera que ego facio, ipsa testimonium perhibent de me.
- Octavum in predicatione, sicut omnes predicatores. Act. 1 et eritis mihi testes in Ierusalem. De omnibus istis dicitur Is. 43 : «Vos testes mei, dicit Dominus.
marg.|
Aut testis fidelis Antiphas, quia usque ad mortem in suo testimonio perseveraverit: unde supra 1 : «esto fidelis usque ad mortem. Item dicitur quia quod corde credidit ore predicavit et opere adimplevit; et tali testi debet credi. Quia in ore duorum vel trium testium, stat omne verbum, ut dicitur Dt. 19. Falsus testis est, qui aliud facit et aliud dicit. De quo Prv. 19 : «falsus testis non erit impunitus. Sed habeo etc. Posita commendatione Pergameni episcopi, ponit Ioannes eius increpationem, ut quod boni erat in eo non posset ex mali admixtione amitti et ne ex predicta commendatione posset inaniter extolli: quasi dicat: multa habes bona ut dixi: sed habeo adversum te pauca. Si corrigas, ut dicit Glossa: si non corrigas, multa. Et que sunt illa determinat, quia habes illic, scilicet in episcopatu tuo, tenentes doctrinam Balaam, quibus parcis et non expellis. Qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israel. Unde Nm. 24 : «dixit Balaam ad Balac: pergens ad populum meum, dabo tibi consilium. Non tamen legitur ibi de consilio, nec alibi, sed per effectum sequentem patuit. Videns enim Balaam Iudeos promptos ad luxuriam et idolatriam, consuluit Balac, ut pulchras mulieres adduceret et poneret coram filiis Israel, quarum pulchritudine ruerent in amplexus earum et blanditiis deliniti comederent de sacrificiis Phegor, sive Beelphegor et sic a Deo derelicti, caderent coram eo. Hec fiebant in Pergamo, quia multi erant dediti ibi gule et luxurie. Unde ostendit quod fuit illud scandalum, scilicet edere de sacrificio idolorum et fornicari. Et bene coniunguntur hec duo, scilicet edere et fornicari, quia unum sequitur aliud. Unde Hieronymus, venter mero estuans cito descendit in libidinem. Item vicina sunt venter et genitalia et pro vicinitate membrorum sequitur confederatio vitiorum. Sap. 2 : «vino pretioso et unguentis nos impleamus: et statim sequitur. Nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra. Ad litteram, filii Israel propter pulchritudinem mulierum fuerunt decepti, sicut hodie multi decipiuntur; propter quod dicit Eccles. 9 : «speciem mulieris aliene multi admirati reprobi facti sunt: colloquium enim illius quasi ignis exardescit.
Numérotation du verset
2, mystice
marg.|
Mystice Balaam interpretatur populus vanus et significat hereticos. Balac interpretatur elidens et significat princeps secularis. Balaam ergo docet Balac decipere filios Israel, id est docent principes seculares subvertere Christianos. Item Balaam interpretatur vorator, unde significat ventrem. Doctrinam igitur Balaam tenent multi qui ad nil student nisi comestioni et potationi. De quibus dicitur Prv. 23 : «cui ve, cuius patri ve, cui rixe, cui fovee, cui sine causa vulnera, cui suffossio oculorum, nonne iis qui demorantur in vino et student calicibus epotandis? Hec doctrina contraria est doctrine apostoli. Rm. 13 : «non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis. Item Balaam vorator est Diabolus qui devorat peccatorem, nec facit de ipso nisi duos morsellos: unum de corpore et alium de anima. Unde bene dicitur Diabolus duos bolos habens, id est duos morsellos. Ier. 51 : «comedit me, devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis. Doctrinam huius tenent mali prelati, qui per exactionem, substantiam auferunt et sic devorant corpus et per malam conversationem animam subditorum malo exemplo occidunt. De primo dicit Ps. qui devorant plebem meam etc. Ez. 19 : «factus est leo et didicit predam capere et homines devorare. De secundo dicitur Os. 4 : «peccata populi, id est oblata pro peccatis populi comedent et ad iniquitatem sublevabunt animas eorum malo exemplo. Et Mich. 3 : «audite principes Iacob et duces domus Israel qui violenter tollitis pelles eorum desuper eos et carnes eorum desuper ossibus eorum.
marg.|
Sequitur: similiter habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum. Nam isti uxores suas omnibus et omnes alias communicandas docebant et licitum esse plures habere. Horum doctrinam habent viri qui superbo et superfluo habitu ornant uxores suas; sic enim docent eas fornicari et aliis communicant: quando enim bene ornantur, libentius considerantur et ardentius desiderantur et sepius sollicitantur et facilius decipiuntur. Sic decepti sunt senes presbyteri respicientes Susannam, Dn. 13; et de Bersabee, 2Rg. 11. Et Lam. 4 : «oculus meus depredatus est animam meam in cunctis filiabus urbis mee. Huius doctrine male sunt, nec sunt de schola domini: unde Hbr. ult. doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Iac. 3 : «non est sapientia ista de sursum descendens, sed terrena animalis et diabolica: terrena in cupidis, animalis in luxuriosis, diabolica in ambitiosis. Bernardus , sapiens est qui relinquit preterita tamquam mala: contemnit presentia tamquam vana, futura desiderat tamquam bona. Similiter age penitentiam de isto peccato, sicut de illo: quasi dicat: moneo te, ut de isto et de illo peccato agas penitentiam: per iustitiam puniendo preterita; per temperantiam, reprimendo presentia; per prudentiam cavendo futura; per fortitudinem perseverando in bona vita inchoata. Hec enim quatuor sunt in vera penitentia. Propter quod de istis dicitur Sap. 8 : «sobrietatem et patientiam et iustitiam et veritatem docet: quibus utilius nil est in vita hominibus. Si quo minus, id est si in aliquo fueris minus fortis quam debeas, veniam tibi, id est contra te qui non corrigis illos, cito, id est in morte vel in iudicio, quod erit cito. Quia omne tempus breve est. Ioel. 3 : «velociter (vel cito) reddam vicissitudinem super caput vestrum. Et pugnabo cum illis, id est contra illos, in gladio oris mei, id est sententia iudiciaria convincens illos fornicarios, separans a consortio bonorum et secans in corpore eos et in anima. Tunc nemo poterit fugere, quia peribit fuga a veloce, ut dicitur Amos 2. Nec mirum si tunc vincentur peccatores, quia fortis et potens est qui pugnabit contra eos. Lc. 22 : «tunc videbunt filium hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestate. Nec inermis dominus, immo armatus veniet. Sap. 5 : «induet pro thorace iustitiam et accipiet pro galea iudicium certum, sumet scutum inexpugnabile equitatem, acuet autem duram iram in lanceam. Item non veniet solus, immo multos habebit adiutores et miser peccator destitutus erit Dei auxilio. Unde in eodem: armabit creaturam ad ultionem inimicorum, pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos. Omnis enim creatura accusabit peccatores qui eis abusi sunt. Unde Gregorius, quam anguste vie erunt reprobis in iudicio. Desuper erit iudex iratus, subtus patens chaos Inferni, a dextris peccata accusantia, a sinistris infinita Demonia ad Infernum trahentia: intus erit conscientia mordens, exterius mundus ardens; miser peccator sic deprehensus quid faciet? Fugere non poterit, latere erit impossibile, apparere intolerabile. Si queris quis te accusat? Totus mundus. Nam offenso creatore, omnis creatura perditum odio habet. Ideo carissimi, antequam accedamus ad campum certaminis, faciamus pacem cum domino, sicut ipse monet Lc. 14 : «quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem millibus occurrere ei qui cum viginti millibus venit ad se? Alioquin adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea que pacis sunt. Qui habet aures audiat, quid spiritus dicat Ecclesiis. Hoc iam expositum est; et frequenter ponitur in hoc libro, ut excitetur attentio subditorum auditorum, vincenti dabo manna absconditum. Hoc dupliciter potest exponi: scilicet vel de dulcedine interna que dabitur sanctis in hac vita; vel de dulcedine externa que dabitur sanctis in futura vita. Utraque tanta est, ut omnis qui sentit dicat, quid est hoc? Et utraque abscondita est, quia parum et paucis datur sentire aliquid de ipsa. Unde Ps. : « Quam magna multitudo dulcedinis tue domine» etc. Is. 64 : «oculus non vidit, Deus, absque te, que preparasti iis qui exspectant te. Et bene per manna significatur dulcedo contemplationis propter saporis suavitatem. Ps. gustate et videte quoniam suavis est dominus, beatus vir qui sperat in eo, id est qui totam spem suam figit in eo; quia tali datur sentire suavitatem Dei, que quantumcumque modicum sentiatur, miratur anima, ut merito dicatur. Manu, quid est hoc? Sir. 24 : «spiritus meus super mel dulcis et hereditas mea super mel et favum. Sap. 12 : «o quam bonus et quantum suavis est domine spiritus tuus in nobis. Quidam inveniunt Deum tantum dulcem in oratione. Quidam tantum in lectione. Quidam tantum in celebratione. Quidam in predicatione. Sed perfecti alii inveniunt eum dulcem et suavem in omnibus et in ieiuniis et disciplinis et etiam in infirmitate et paupertate, secundum illud Sir. 24 : «in omnibus requiem quesivi ad modum apis, que fere ex omni flore extrahit mel. Unde dominus dicit de talibus. Circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis; quia quanto plus anima sentit de Deo, tanto amplius ardet in eo. Unde Sir. 24 : «qui edunt me, adhuc esurient» etc. Item de manna dicitur Sap. 16. Manna quod ab igne non poterat exterminari, statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat. Ignis enim purum mentis desiderium est, iuxta illud Lc. : « Ignem veni mittere in terra etc. Et hic ignis non potest vincere manna, sed vincitur; quia nullus potest comprehendere internam dulcedinem quantumcumque sit accensum eius desiderium. Ut merito dicat Ps. defecit in salutare tuum anima mea. Et iterum, quam dilecta tabernacula tua domine virtutum. Concupiscit et deficit anima mea in atria domini. quasi dicat: ex hoc scio quod tabernacula tua, id est mansiones tue domus sunt amabiles et desiderabiles: quia ego qui adhuc sum foris in atrio, nondum intus in templo, tam vehementer concupisco morari hic iuxta; sed concupiscendo deficio, non valens comprehendere quod est ibi. Unde alibi exclamat, domine quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto tuo? Si hoc modicum dulcedinis tue quam das in atrio non possum capere, quis capiet illud totum quod est in templo? Per solem vero signatur Christus. Mal. ult. orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitie et sanitas in pennis eius. Quod igitur ignis non potest consumere, exiguo radio solis calefactum tabescit; quia adveniente desuper modico divine lucis radio, incenditur et liquefit cor humanum, ut usque ad comprehensionem celestium sublevetur. Unde Bernardus , sepe ad orationis studium accedimus corde tepido et pectore sicco; et tanta repente infunditur gratia quod pinguescat, pectus replet intima inundatio pietatis. Item manna minimum erat ad modum seminis coriandri et dulcedo mentis que hic conceditur viris sanctis modica est respectu dulcedinis eterne que dabitur in futuro. Item erat quasi pilo tusum, quia dulcedo mentis sepe provenit ex tribulatione, ut patet in Stephano: de quo cantatur, lapides torrentis dulcis illi fuerunt. Et Deuteronomii 32 : «ut sugeret mel de petra» etc. Item Ps. de petra melle saturavit eos. Item manna albi coloris erat et frigide nature; et sole veniente, statim liquefiebat. Sic huius suavitas, mentem facit albam et pulchram: unde Ct. 7 : «quam pulchra es et quam decora carissima in deliciis? Item frigidam facit quia amorem mundi retrahit: unde Iob. 10 : «tedet animam meam vite mee. Item sole veniente liquescit, quia hec suavitas, veniente letitia vel dulcedine mundana deficit. Unde Bernardus , delicata est divina consolatio nec conceditur admittentibus alienam. Item de manna dicitur, Ex. 16 : «egrediatur populus et colligat quod sufficit per singulos dies. Sic qui vult hanc suavitatem, debet egredi de mundo ad celum, de carne ad spiritum, de se in Deum et tunc inveniet manna, Ioel. 3 : «stillabunt montes dulcedinem et colles fluent lac et mel. Tres montes sunt: spiritus, celum et Deus. Et in iis debet homo colligere manna contemplando singula eorum bona; et debet colligere per singulos dies, quia quolibet die debet vacare orationi et meditationi. Debet autem colligere quantum sufficit. Quidam enim parum colligunt, quia parum orant et parum meditantur. Alii nimis. Ideo dicitur Prv. 25 : «mel invenisti, comede quod sufficit tibi. Locus autem ubi invenitur manna est solitudo. Osee, ducam eam in solitudinem et ibi loquar ad cor eius. Non autem invenitur in civitate. Deus ego et non homo in medio tui sanctus et non ingrediar civitatem. Item mane inveniebatur: mane frequenter in oratione datur devotio. Ps. mane astabo tibi et videbo. Prv. 8 : «qui mane vigilaverint ad me, invenient me. Item datur egressis de Egypto et devotio egressis de peccato: unde hic dicitur, vincenti dabo manna absconditum. Nemo enim mittit vinum novum in utres veteres, Mt. 9. Vel manna dicitur absconditum, quia devotio parum vel nihil datur sapientibus mundi. Mt. 11 : «confiteor tibi pater» etc. Prv. 3 : «cum simplicibus sermocinatio eius. Vel absconditum dicitur, quia bona spiritualia debent abscondi ne perdantur. Mt. 13 : «simile est regnum celorum thesauro abscondito in agro. Ibi Gregorius, inventus thesaurus absconditur ut servetur; quia studium celestis desiderii a malignis spiritibus custodire non sufficit qui ab humanis laudibus non abscondit. Et postea: depredari desiderat, qui thesaurum in via publice portat. Exemplum de Ez. Is. 39 et dabo ei calculum, id est corpus glorificatum. Calculus enim lucidus est, in quo significatur claritas. Item solidus, in quo impassibilitas. Item modicus, in quo simplicitas. Item rotundus, in quo agilitas. Et in calculo, id est in tali corpore, nomen novum, id est nomen filii, vel amici non servi, quod est nomen vetus. Io. 15 : «iam non dicam vos servos, quia servus nescit quid facit dominus eius. Vos autem dixi amicos, quia omnia que audivi a patre meo, nota feci vobis. Scriptum namque est quia ex gloria corporis apparebit quod sunt amici vel filii regis qui sic vestiti erunt. 1Io. 3 : «carissimi, filii Dei sumus et nondum apparuit quid erimus. Scimus autem quod cum apparuerit, similes ei erimus. Quod nemo scit perfecte nisi quod accipit, id est donec acceperit. In hac enim vita nemo potest perfecte scire gloriam corporis glorificati. Is. 64 : «oculus non vidit, Deus, absque te, que preparasti exspectantibus te.
Numérotation du verset
2,18
marg.|
Sequitur
Et Angelo Thyatire scribe
etc. Hec est quarta pars capituli, in qua Ioannes scribit episcopo Thyatire. Primo commendat eum in septem: in operum brevitate, in fidei firmitate, in caritatis fervore, in ministerii adimpletione, in patientia tribulationum, in profectu virtutum. Secundo increpat eum. Tertio comminatur Iezabel et discipulis eius. Quarto bonos qui sunt Thyatire, consolatur promittens eis multa bona. Dicit ergo et Angelo Thyatire Ecclesie scribe, sicut aliis, hec dicit filius Dei, qui predictus est simul filius hominis et nunc filius Dei, ut ostendat quod idem et unus est filius Dei et filius hominis, qui habet oculos tamquam flammam ignis, id est claros et penetrativos: quod dicit Io. ut terreat malos, qui erant Thyatire, quorum peccata vidit filius Dei, qui eos iudicabit. Sir. 23 : «oculi domini lucidiores multo plus super solem, circumspicientes omnes vias hominum. In quatuor dicitur oculus domini excedere solem. Sol enim tantum corporalia videt seu illuminat: Deus corporalia videt et spiritualia. Item sol tantum presentia; Deus presentia, preterita et futura. Item sol tantum superiora et exteriora: Deus interiora et inferiora. Item sol tantum ea, que in mundo sunt sub sole: Deus autem etiam que sunt in celo supra solem. Prv. 16 : «in omni loco oculi domini contemplantur bonos et malos. Hbr. 4. Omnia nuda et aperta sunt oculis eius ad quem nobis sermo et pedes eius similes aurichalco, id est pedes habet agiles: quasi dicat: Io. dominus videt omnia peccata nostra et cito veniet ad iudicium. Vel oculi domini sunt doctores et prelati, qui toto corpore vident. De quibus dicitur Ct. oculi eius sicut columbe super rivos aquarum, que lacte sunt lote: resident iuxta fluenta plenissima. Item pedes eius sunt predicatores, ut dicit Haimo, qui Christum per totum mundum predicaverunt et portaverunt. De quibus dicitur Is. 52 : «quam pulchri super montes pedes annuntiantis et predicantis pacem. Oculi flamme ignis comparantur, quia predicatores et prelati debent esse in se lucidi per munditiam, per scientiam, per bonam famam et fervidi per zelum et caritatem. Et alios debent illuminare ad Dei cognitionem verbo predicationis et inflammare ad amorem exemplo bone conversationis. Debent etiam tam in se quam in aliis rubiginem peccatorum consumere: et paleas terrene cupiditatis comburere. Io. 5 : «Ioannes erat lucerna ardens et lucens. Sir. 48 : «surrexit Elias propheta quasi ignis et verbum ipsius quasi facula ardebat. Pedes vero comparantur aurichalco, qui quanto plus igne comburitur tanto clarius efficitur. Quia peccatores tales debent esse, quos tribulatio faciat meliores, iuxta illud Eccles. 2 : «in igne probatur aurum et argentum: et homines receptibiles, in camino tribulationis. Vel, oculi domini sunt prelati, propter loci sublimitatem. Pedes sunt subditi, propter inferioritatem. Item, oculi totum corpus regunt: sic prelati Ecclesiam. Iob. 19 : «oculus fui ceco. Prv. 4 : «oculi tui videant recta. Item oculi debent esse clari exempli ostensione. Mt. 5 : «sic luceat lux vestra. Item oculi non patiuntur in se pulverem, nec prelati terrenum amorem. Phil. 2 : «sitis simplices filii Dei, sine reprehensione. Mt. 10 : «excutite pulverem pedum vestrorum. Item oculi sunt tenerrimi et prelati per compassionem 2 Cor. 11 : «quis infirmatur et ego non infirmor? 2 regum 13 : «David sedens in cathedra sapientissimus inter tres; ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus. Item duo sunt oculi et prelati debent esse gemini, per dilectionem Dei et proximi. Lc. 10 : «misit eos bonos ante faciem suam. Item oculi delectantur in pulchritudine et prelati libenter vident bona aliorum et delectantur in eis. Sir. 40 : «gratiam et speciem desiderat oculus et super hec virides sanctiones. Item oculi abominantur turpia et sic prelati. Ps. iniquitatem odio habui et abominatus sum. Item, oculi egri reparantur panni serici abstersione: et prelati, passionis dominice consideratione. Hbr. 12 : «recogitate eum qui talem adversus semetipsum sustinuit a peccatoribus contradictionem, ut non fatigemini animis nostris deficientes. Item reparantur oculi, fellis lenitione, Tb. 12. Et prelati eterne damnationis recordatione. Infra 3 : «inunge oculos tuos collyrio ut videas. Item purgantur sanguinis diminutione: et prelati, peccatorum confessione, vel nepotum vel parentum carnalium amissione. Ps. si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero etc. Minui volebat David cum dicebata: « Libera me de sanguinibus etc. Item leduntur oculi albugine, id est ambitione, Tb. 11. Item tenebris ignorantie ut Egyptii, Ex. 19 : «item stercore avaritie, ut Tb. 2. Item nimio lumine, id est aliena felicitate; ii sunt invidi, qui non possunt videre bona aliorum. 1Rg. 3 : «non poterat Heli videre lucernam domini donec extingueretur. Item fumo superbie, Sir. 29 : «in te ignem camini, vapor et fumus ignis. Item igne iracundie. Ps. supercecidit ignis et non viderunt solem. Item vitio vesice, id est castrimargie. Prv. 23 : «cui suffossio oculorum etc. Item nimio fletu. Ier. et palpebre mee caligaverunt. Item senio, id est mala consuetudine. Gn. 28 : «senuit Isaac et caligaverunt oculi eius et videre non poterat. Item vento inanis glorie: unde canonica Iude, nubes sine aqua, que a vento circumferuntur.
a Ps.
Numérotation du verset
2,19
marg.|
Sequitur.
Novi opera tua,
id est approbavi, etiam caritatem in proximum et fidem caritas et ex caritate opera. Sed ideo preponit opera, quia operibus fides cognoscitur et caritas: unde Mt. 6 : «a fructibus eorum cognoscetis eos. Et ministerium in eleemosynarum largitione et pauperum relevatione, quibus de suis facultatibus libenter et largiter erogabat. Ergo ministerium episcoporum est de suis facultatibus pauperibus subvenire: verum, vanum est et quicquid ipsi sibi thesaurizant, vel parentibus non indigentibus tribuunt, vel in usus superfluos expendunt, vel ioculationibus conferunt: hoc totum furantur et subtrahunt pauperibus, unde Is. 3 : «rapina pauperum in domo vestra est ». Ibi Glossa: principes quoque vestri, cum pauperes peccantes publice arguant et confundant, divitibus peiora peccantibus nec nutum faciunt, in quorum domo rapina pauperum est, dum opes Ecclesie sibi reservant et in deliciis abutuntur et que dantur ad sustentationem pauperum sibi thesaurizant, vel suis distribuunt: et aliorum inopias, suas vel suorum divitias faciunt. Et bene post caritatem ponitur ministerium, quia caritas monet ad tale ministerium. 1 Io. 3 : «qui habuerit substantiam huius mundi» etc. Et patientiam tuam, quia patientia ex premissis surgit. Diabolus enim qui invidet omni bono, semper movet persecutionem bonis, ut sic faciat quiescere a bonis. 2 Tim. 3 : «Omnes qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patientur. Et opera tua novissima plura prioribus. Hic commendat eum a profectu virtutum, quia iste in tribulationibus non cessavit bona facere, immo plura fecit.
marg.|
Vel sic.
Novi opera tua que facis,
meritum tibi acquirendo et alios exemplo tuo provocando. Mt. 5 : «sic luceat lux vestra» etc. Et fidem tuam, id est fidelitatem tuam, talenta tibi commissa fideliter dispensando. Lc. 12 : «quis putas est fidelis dispensator? Et caritatem, animam pro subditis exponendo. Io. 10 : «bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. Et ministerium, aliis serviendo non dominando. 1 Cor. 4 : «sic nos existimet homo» etc. 2 Tim. 4 : «ministerium tuum imple: opus fac Evangeliste. 1Pt. 4 : «unusquisque sicut accepit gratiam illam administrantes, sicut dispensatores multiformis gratie Dei. Et patientiam tuam, malos sufferendo et premium exspectando. Ps. exspecta dominum et viriliter age» etc. Flagellantem scilicet et premia differentem. Sunt autem duodecim gradus patientie per quos ascenditur ad patientiam Christi. Primus est malo non resistere. Mt. 5 : «ego autem dico vobis non resistere malo. Secundus, malum pro malo non reddere. Rm. 12 : «nulli malum pro malo reddere. Tertius est, non male respondere. Prv. 26 : «non respondeas stulto iuxta stultitiam suam ne similis ei efficiaris. Quartus est inimicum diligere. Quintus est malefacientibus benefacere. De iis duobus dicitur Mt. 5 : «diligite inimicos vestros; benefacite iis, qui oderunt vos. Sextus est contra flagella non murmurare. 1 Cor. 10 : «neque murmuraveritis sicut quidam ex eis murmuraverunt et perierunt ab exterminatore. Septimus est libenter flagella et quelibet adversa sustinere. Octavus de flagellis gaudere. De iis duobus dicitur 2 Cor. 12 : «libenter gloriabor in infirmitatibus meis» etc. Iacob. 1 : «omne gaudium» etc. Nonus est tribulationem dulcem reputare. Dt. 33 : «inundationes maris quasi lac suget. Decimus est de tribulationibus gratias referre sicut post cibum. 1Th. 4 : «in omnibus gratias agentes. Undecimus est se ad alia sustinendo parare. Ps. ego in flagella paratus sum. Mt. 5 : «si quis percusserit te» etc. Duodecimus est in flagellis dolorem non sentire. Prv. 23 : «vulneraverunt me et non dolui: traxerunt me et non sensi.
marg.|
Sequitur et opera tua novissima plura prioribus. Prv. 4 : «semita iustorum quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectum diem. Eccles. 11 : «mane semina semen tuum et vespere non cesset manus tua. Gal. 6 : «operemur bonum ad omnes, non deficientes» etc.
marg.|
Sequitur. Sed habeo adversus te pauca in quibus reprehensibilis es quia permittis, non excommunicas dicit Glossa. Mulierem Iezabel, que se dicit prophetam, id est secreta et occulta videntem ut melius crederetur ei, vel prophetam, id est divinam, que futura dicebat docere, contra apostolum, 1Cor. 14 : «ubi dicitur: mulieres in Ecclesia taceant, non enim permittimus eis loqui, vel 1Tim. 2 : «docere mulieri non permitto. Et ideo peccabat iste episcopus, quia permittebat, ut non crederet quis quod Iezabel doceret bona.
marg.|
Sequitur et seducere servos meos, per doctrinam suam. Et in quo seducebat et qualia dicebat ostendit subdens, fornicari cum Demonibus, vel cum mulieribus, vel cum rebus mundanis. Quadrupliciter dicitur fornicatio, ut habetur in Glossa. Prima est in corde. Mt. 5 : «qui viderit mulierem» etc. Secunda in corpore. 1 Cor. 6b :"Qui fornicatur, in corpus suum peccat". Tertia in amore terrenorum. Quarta in cultu idolorum. Eph. 5 : «avaritia, quod est idolorum servitus et manducare de idolothytis, id est de rebus immolatis et oblatis idolis, in veneratione eorum. Dicitur quod hec Iezabel fuit uxor ipsius episcopi, que ad comessationes, fornicationes et idolothytum multos trahebat verbo et exemplo. Alii dicunt quod loquitur de illa Iezabel, que fuit uxor Achab, regis Israel, que depinxit oculos suos stibio et ornabat se ut meretrix, ut legitur 4 regum 9 : «non quod tunc temporis esset Ioannes: sed alique erant vestigia eius sequentes. Interpretatur enim Iezabel fluxus sanguinis, vel sterquilinium, vel nix: et significat stultas mulieres, quarum pulchritudo tota est luxus exterius, que peccato luxurie fluunt et sicut nix super sterquilinium cito evanescit et apparet turpitudo sterquilinii: sic pulchritudo stulte mulieris cito transit et tunc apparet turpitudo eius. Unde Prv. 30 : «fallax gratia et vana est pulchritudo. Propter hoc dicit philosophus: utinam inspiciendo mulieres aut lynceos oculos haberemus, aut nullos. Et bene sterquilinium intelligitur stulta mulier, quia fetet sicut sterquilinium et sicut sterquilinium, ab hominibus, qui volunt, calcatur. Unde Eccles. 9 : «mulier fornicaria sicut stercus in via, ab hominibus pretereuntibus conculcabitur. Hec Iezabel fecit aram Baal, id est ventri. Hec populum domini occidit. Hec vineam Naboth in hortum olerum commutavit, id est penitentiam in lasciviam. Item mulier sanguinea non de facili curatur, neque a peccato luxurie mulier de facili corrigitur. Os. 5 : «non dabunt cogitationes suas, ut revertantur. Spiritus enim fornicationum in medio eorum.
b 1Cor. 6, 18.
marg.|
Sequitur et dedi illi tempus. Licet talis esset ut penitentiam ageret de peccato suo. Ecce magna misericordia domini, qui neminem vult perire. Sir. 18 et quare moriemini domus Israel? Dicit dominus: convertimini et venite et non vult penitere a fornicatione sua quadruplici, ut dictum est. In quo patet maior eius culpa et Dei patientia, qui aliquando dat audaciam peccandi. Eccles. 8 : «quia non cito profert sententiam contra peccatores, ideo filii hominum absque timore ullo perpetrant mala.
marg.|
Et nota quod dicit, dedi tempus. Modo tempus nostrum est, quod possumus facere quod volumus, sive bonum sive malum. Reliquit enim Deus hominem in manu consilii sui: et ita ante hominem vita et mors, bonum et malum; quod voluerit dabitur ei. Sed aliquando accipiet Deus tempus suum; et tunc non poterimus facere quod voluerimus, sed quod meruerimus accipiemus. Ps. cum accepero tempus» etc. Ecclesiast. 9 : «quodcumque potest manus tua instanter operare, quia nec» etc. Dat autem nobis dominus tempus in spatium, in auxilium, in documentum, in monumentum. In spatium, quod possumus ad eum reverti. Is. 30 : «exspectat nos dominus ut misereatur nostri. Ergo queramus dominum dum inveniri potest, ne subito preoccupati die mortis queramus spatium penitentie et invenire non possimus. Item in auxilium, quia qualitas temporis iuvat nos ad penitentiam faciendam si volumus. Nam modo calor, modo frigus, modo ventus, modo pluvia affligit nos. Quod si patienter suscipimus, penitentiam perficimus. Si autem murmuramus, sicut modo tempus est pro nobis, ita in iudicio erit contra nos. Lam. 1 : «vocavit adversum nos tempus, ut conterat electos meos. Unde Bernardus . Sicut nec capillus de capite, ita nec momentum de tempore peribit. Item in documentum: quia sicut post diem quo laborant homines venit nox, qua quiescunt: ita post hanc vitam venit mors: unde qui laboraverint in hac vita pro Christo, quiescent postea cum eo. Sed qui non laborat, immo quiescit in die in domo, laborabit in nocte. Ps. in die mandavit dominus misericordiam suam, id est opera misericordie et nocte canticum eius. Item sicut post laborem in nocte redditur merces, ita post hanc vitam reddet Christus operariis suis mercedem suam. Mt. 20 : «cum sero factum esset, dixit dominus procuratori vinee, voca operarios et redde illis mercedem. Item in monumentum, quia de die monet nos timere tenebras Inferni, de quibus nemo exibit si semel ibi erit. Mt. 21 : «ligatis manibus et pedibus mittite in tenebras exteriores» etc. Item mutatio temporis monet et monstrat omnia mutabilia, nec debere in illis mentem figere. Eccles. 2 : «vidi in omnibus vanitatem et afflictionem spiritus et nil permanere sub sole. Item dedi illi tempus, id est temporis seu etatis partes; scilicet pueritiam, adolescentiam, iuventutem, senectutem, ut ageret penitentiam in illis. A prima enim parte esset incipienda penitentia. Sir. 12 : «memento creatoris tui in die iuventutis tue. Lam. 3 : «bonum est viro cum portaverit iugum domini ab adolescentia sua. Eccles. 11 : «mane semina semen tuum, id est in pueritia; et vespere non cesset manus tua, id est in senectute. Sed pauci sunt qui velint facere penitentiam in pueritia vel adolescentia nec in iuventute et in senectute non possunt et ita perdit totum tempus. Ideo clamat Deus, Ct. 3 : «quater anime peccatrici. Revertere, revertere, revertere, ut intueamur te. Quia dum anima est in peccato Deus non vult eam intueri. Item dedi illi tempus nascendi, moriendi, plantandi, evellendi, occidendi, sanandi et alia que poterit. Eccles. 4 : «quia omnia debet penitens sua facere bene utendo illis. Sed nulli dat Deus tempus, peccandi, id est ad peccandum; et tamen omnes peccant in tempore. Sir. 15 : «nemini dedit Deus spatium peccandi. Iob. 24 : «dedit illi Deus tempus et locum penitentie et ipse abutitur eo in superbiam. Dat igitur Deus tempus et locum penitentie: tempus quando vitam prolongat; locum, quando bonam societatem dat.
marg.|
Et nota: dedit illi tempus ut penitentiam ageret: non dicit: penitentiam agere vel suscipere proponeret. Quia multi proponunt penitentiam agere et numquam agunt: quia dum sunt iuvenes nolunt, quando sunt senes non possunt. De quibus Is. 37 : «venerunt filii usque ad partum et virtus non est pariendi. Lc. 21 : «ve pregnantibus et nutrientibus in diebus illis.
marg.|
Item nota quod dicitur: et non vult penitere a fornicatione sua. Non dicit, non potest penitere; quia non impotentia, sed voluntas culpabilis est. Bonum est modo penitere quando potestas est in voluntate; quia veniet tempus quando potestas omnis bene agendi subtrahetur. Prv. 1 : «invocabunt me et non exaudiam: mane consurgent ad me et non invenient, quia exosam habuerunt disciplinam, id est penitentiam. Io. 9 : «me oportet facere opera eius qui me misit, donec dies est; quia veniet nox quando nemo potest operari.
marg.|
Sequitur et ecce, ex quo non vult penitere, mitto eam Iezabel et suos, in lectum, id est in securitatem et audaciam et peccandi opportunitatem. Et dicit, mitto, id est mitti permitto exigentia peccati ipsius, quia scilicet non vult penitere cum penitere possit. Et licet audaciam et opportunitatem peccandi vocet lectum, ut teneat metaphoram meretricis. Et postquam Diabolus tenet aliquem in hoc lecto, tunc est securus. Unde 1Rg. 19 : «dicit Saul, id est Diabolus, afferte eum, id est David, ad me in lecto, ut occidatur. Item lectus est infirmitas. Unde Haimo, ponam eum in lectum, non ut quiescat, sed ut febre languescat et phrenesim sustineat. De hoc lecto dicitur Ps. dominus opem ferat illi super lectum doloris eius» etc. Alia translatio habet luctum pro lecto, quod eternam miseriam designat. De qua miseria Iob. 17 : «in tenebris stravi lectulum meum, Is. 14 : «subter te sternetur tinea et operimentum tuum erunt vermes. Hic lectus est valde durus, fetidus, immundus, in turpi loco paratus et tumultuoso, ubi nulla quies, ubi videntur horribiles visiones. Iob. 20 : «vadent et venient super eum horribiles: omnes tenebre abscondite sunt in occultis eius: devorabit eum ignis qui non succenditur et affligetur relictus in tabernaculo suo, id est in corpore suo. Hec est pars hominis impii a Deo et hereditas verborum eius a domino. Item Iob. 27 : «dives eum dormierit, nihil secum auferet: aperiet oculos eius et nil inveniet; et apprehendet eum quasi aqua inopia, nocte opprimet eum tempestas. Melius est iacere in lecto quiete conscientie. De qua Iob. 29 : «in lectulo meo moriar» etc. Et qui mechantur cum ea, id est conformes illi in peccatis pro quibus puniretur, in tribulatione maxima erunt, in Inferno. In hoc mundo est tribulatio magna, in Purgatorio maior, in Inferno maxima. Dt. 32 : «devorabunt eos aves morsu amarissimo. Item magna erit tribulatio Inferni propter penarum diversitatem; maior propter acerbitatem, maxima propter eternitatem. Ier. 30 : «pessima est plaga tua. Vel tribulatio erit magna in morte, maior in iudicio, maxima in Inferno. Magna propter glorie amissionem, maior propter ignis exustionem, maxima propter vermis remorsionem vel corrosionem. Is. 8 : «non erit lux matutina et transibit per eam et corruet et esuriet et cum esurierit irascetur et maledicet regi suo et Deo suo et aspiciet sursum et ad terram intuebitur; et ecce tribulatio et tenebre et dissolutio et angustia et caligo persequens et non poterit avolare de angustia sua. Potest homo avolare alis penitentie et orationis. Unde Os. 9 : «Ephraim quasi avis avolavit. Quas alas petebat David ubi dixit: quis mihi dabit pennas, scilicet columbe et volabo et requiescam?
marg.|
Unde bene sequitur, nisi penitentiam egeris ab operibus suis, id est de peccatis preteritis que sunt opera sua et filiis eius, id est imitatores ipsius, interficiam, in morte crudeli occidam, ituros in mortem eternam. Sancti vero quando moriuntur corporaliter vadunt in vitam eternam. Unde mors sanctorum dicitur natalis eorum. Ideo dicit Ps. pretiosa in conspectu domini mors sanctorum eius. Sap. 3 : «iustorum anime in manu Dei sunt et non tanget illos tormentum mortis; visi sunt oculis insipientium mori, illi autem sunt in pace. Et eleganter dicit, interficiam in morte, quia semper morientur et numquam perimentur. Unde Ps. mors depascet eos. Et iterum, laborabunt et vivent adhuc in finem. Et hec est mors de qua dicit Ps. mors peccatorum pessima in condemnatione et cruciatione Gehenne et scient omnes Ecclesie, id est omnis congregatio bonorum religiosorum qui modo credunt fide, quia ego sum scrutans renes et corda, id est cogitationes et desideria ad puniendum vel remunerandum. Sophonie 3 : «scrutabor Ierusalem in lucernis. Sap. 6 : «altissimus interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur. Ps. ego sum Deus scrutans corda et renes. Et dabo unicuique vestrum, tam bono quam malo, secundum opera vestra. Bonis bona et malis mala, sine personarum acceptione. 2Cor. 5 : «omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum sive malum. Ecclesiast. ult. cuncta deducet Deus in iudicium pro omni errato. Glossa et pro verbo ignoranter prolato. Vobis autem, hic consolatur bonos, promittens premium bonum: quasi dicat: hoc faciam illis, vobis autem dico ceteris id est qui estis illis dissimiles. Qui Thyatire estis, cum illis, quicumque non habent hanc doctrinam, quam docebat Iezabel, scilicet quod sine legis observantia non esset salus et quod licitum esset idolothytum comedere et fornicari et qui non cognoverunt, id est non approbaverunt, altitudinem Satane. Vocat Ioannes altitudinem Satane profundam astutiam Diaboli qua sub quadam specie sanctitatis suggerebat legalia esse servanda cum evangelicis. Bene de talibus dicit apostolus, Rm. 14 : «noli altum sapere. Vel altitudinem vocat dignitatem, seu prosperitatem quamlibet secularem. De qua dicit Ps. ab altitudine diei timebo. Que altitudo revera non est a probo viro cognoscenda ad appetendum, quemadmodum dicunt quidam egressi de Iuda, qui terrendo fideles dicebant, quod adhuc erat missurus dominus maiores tribulationes, quam passi essent: ut ita recederent a fide. Vel: et non cognoverunt id est approbaverunt, altitudinem Satane, id est astutiam Satane, quemadmodum dicunt, quidam Iudei, legalia esse servanda cum evangelicis. Sed contra illos dicit dominus quod non mittet aliud pondus.
marg.|
Unde sequitur,
non mittam super vos aliud pondus,
tribulationem scilicet vel legalia ut ipsi dicunt: tamen id quod habetis, scilicet tribulationes vel Evangelium, tenete, patienter et fideliter, donec veniam, retribuere cuilibet, secundum meritum suum et qui vicerit illos, eorum doctrinis et astutiis resistendo et custodierit usque in finem, vite sue, opera mea, que fieri precepi, id est mandata mea. Vel opera misericordie, que sunt opera Christi proprie, quia opera iustitie quodammodo sunt aliena ab eo. Unde Is. 28 : «irascetur dominus ut faciat opus suum. Alienum opus eius, ut operetur opus suum peregrinum est opus eius ab eo. Quia non ex se, sed ex peccatis hominum cogitur sic facere. Dabo eis potestatem, in hoc seculo. Dicit Glossa, super gentes, id est super homines gentiliter viventes. Ergo qui non vicit mundum et non custodit precepta domini, non debet habere potestatem prelationis: quod concedimus, dicentes quod peccat mortaliter qui malos scienter promovet vel consentit ut promoveantur, si impedire canonice potest. Unde Rm. 1 : «qui talia agunt, digni sunt morte non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus. Ubi Glossa, facientes et consentientes pari pena constringet.
Numérotation du verset
2,27
marg.|
Et reges illas in virga ferrea,
id est iustitia inflexibili, dicit Glossa. In virga enim propter rectitudinem notatur iustitia, in ferro inflexibilitas. Ex quo patet quod ad regendum datur prelationis potestas, non ad dominandum, vel ad congregandum divitias, vel ad delitias habendas, vel ad ditandos parentes. Et qui aliter habent non a Deo habent. Unde Os. 8 : «ipsi regnaverunt et non ex me; principes extiterunt et non cognovi. Quia si per ostium intrassent, bene scirent quia ipse est ostium. Io. 10 : «qui non intrat per ostium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro. Fur autem non venit nisi ut furetur et mactet et perdat. Furetur quidem pecunias, mactet corpora et perdat animas. Aliunde autem ascendit qui vel prece carnali, vel pretio, vel astutia qualibet, vel non propter animam, sed propter honorem aut divitias intrat: et omnes tales fures sunt. Ergo multi sunt fures. Verum est, unde Io. 10 : «quotquot venerunt fures sunt et latrones. Hbr. 5 : «nec quisquam sumit sibi honorem, nisi qui vocatur a Deo, tamquam Aaron, qui triplici iudicio vocatus fuit, scilicet virge floritione, fronditione et fructificatione. Virga est adolescentia. Qui ergo in adolescentia sua floruit per bonam opinionem, fronduit per honestam conversationem, fructificavit per honestam atque bonam operationem, potest postea eligi ad prelationem; aliter non.
marg.|
Et tamquam vas figuli confringetur.
Quidam ut omnino pereant, quidam ut in melius commutentur. Sicut facit figulus, qui quedam vasa frangit, ut reparet in melius. Quedam omnino fracta dimittit sine reparatione. De quibus Ps. destrues eos et non edificabis illos. De hoc dicitur Ier. 18 : «sicut lutum in manu figuli, ita vos in manu mea, dicit dominus. Et bene per vasa intelliguntur homines, quia de luto sunt plasmati quantum ad corpus et de nihilo formati quo ad animam. Unde 2 Cor. 4 : «habemus thesaurum in vasis fictilibus. Item vasa ante decoctionem ignis frangibilia sunt: et homines ante tribulationem. Sir. 27 : «vasa figuli probat fornax» etc. Item quedam vasa cum erunt fracta, gloriosius reparantur: sic iustorum corpora. Phil. 3 : «salvatorem exspectamus» etc. Quedam vero in peius, sicut malorum corpora. 1Cor. 15 : «omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. In melius, dicit Glossa. Vel sic, tamquam vas figuli confringentur in iudicio, id est irreparabiliter. Illa enim fractio que modo fit per peccatum, reparabilis est per penitentiam. Sed illa que erit in iudicio erit irreparabilis. Ier. 30 : «insanabilis fractura tua, pessima plaga tua. Item Ier. 17 : «duplici contritione contere eos, scilicet corporis et anime.
marg.|
Et nota quod est triplex virga. Una aurea, alia ferrea, alia lignea. Aurea est presens disciplina. De qua Prv. 22 : «stultitia colligata est in corde pueri et virga discipline fugabit eam. Esther 15 : «tulit rex virgam auream et posuit super collum eius et osculatus est eam. Virga lignea est pena Purgatorii, que postquam percusserit frangitur et comburitur, ut dicit Augustinus. De qua potest intelligi illud Is. 24 et erit transitus virge fundatus. Virga ferrea est pena Inferni que numquam deficiet. Et secundum hoc, totum quod dicitur hic exponitur de iudicio. Sic dabo ei, qui custodierit usque in finem opera mea, potestatem super gentes, ut sit iudex earum. Mt. 19 : «vos qui secuti estis me, sedebitis super sedes» etc.
marg.|
Et reget in virga ferrea,
id est sententia inflexibili, id est mittet in Gehennam.
Et tamquam vas figuli confringetur,
id est irreparabiliter. Is. 24 : «confractione confringetur terra, sicut et ego accepi a patre meo.
Numérotation du verset
2,28
marg.|
Per humanitatem: quasi dicat: dabo potestatem iudicandi illis qui mandata mea custodient,
sicut et ego accepi a patre meo.
Et illi acceperunt a me. In hoc autem quia Christus dicit: dabo illi potestatem sicut et ego accepi a patre meo, nota quod prelatus debet assimilari Christo, quia forma est et exemplar omnium prelatorum. In conceptione, in nativitate, in vita, in morte. Christus conceptus fuit de spiritu sancto et prelatus debet eligi per spiritum sanctum. Item Christus conceptus fuit et natus de virgine. Quia scilicet fuit virgo ante partum, virgo in partu et virgo post partum. Sic prelatus debet ita eligi ab Ecclesia, que eum eligit et concipit et parit, ut remaneat virgo ante electionem et in electione et post electionem. Ut nec ante vel post corrumpatur pretio, vel prece carnali, seu affectione carnali. Io. 3 : «quod natum est de spiritu, spiritus est: et quod natum est ex carne, caro est. Modo fere omnes prelati nascuntur de carne, quia promoventur ex affectu carnali; et ideo fere omnes carnales sunt et quodammodo Ecclesia corrumpitur concipiendo prelatum: unde clamat Is. 1 : «quomodo facta est meretrix civitas fidelis plena iudicii? Quia vero alique sunt Ecclesie, sed pauce, que concipiunt spiritualiter prelatos vel canonicos suos; ideo dicitur Sap. 3 : «felix sterilis et incoinquinata que nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum. Item Christus conceptus fuit et natus, perfectus virtutibus et scientia; ita prelatus debet eligi. Ier. 31 : «novum creavit dominus super terram. Femina circumdabit virum. Is. 4 : «in die illa apprehendent septem mulieres virum unum, id est universe virtutes. Item Christus vocatus ad regnum fugit, passioni se obtulit. Sic et prelati debent. Item Christus innocens fuit in vita et tamen in magna penitentia. Sic et prelati. Item Christus pro subditis mortuus est. Sic et prelati debent esse parati. Io. 10 : «bonus pastor» etc. Et dabo illi, scilicet qui custodierit usque in finem opera mea, stellam matutinam, id est anime stolam que dicitur stella propter claritatem divine cognitionis. Matutina propter inchoationem beatitudinis. Unde Iob. 29 : «gloria mea semper innovabitur. Item stella semper fugat noctis tenebras. Sic illa gloria ab anima fugat omnem ignorantiam et dubietatem. Et hec stella oritur ex Iacob, ut dicitur Nm. 24 : «id est ex lucta et supplantatione carnis et mundi et Diaboli. Item stella matutina dicitur corporis stola que recte stella dicitur propter claritatem. Matutina quia in mane dabitur, id est in fine presentis vite et in principio future. De qua stella potest intelligi illud, Mt. 1 : «videntes stellam gavisi sunt gaudio magno valde, ubi quatuor dicit: gavisi sunt, inquit, propter primam dotem. Gaudio propter secundam. Magno propter tertiam. Valde propter quartam. Item stella matutina dicitur ipse Christus. Quia sicut stella matutina, id est Lucifer, omnes stellas superat in splendore, ita Christus omnes sanctos superat in cognitione, unde Io. 3 : «qui de celo venit, super omnes est. Item Lucifer diem adducit et Christus fidem et cognitionem mundo intulit. Io. 8 : «ego sum lux mundi. Is. 9 : «populus gentium qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam» etc. Item Lucifer diem adducit et vicinum prenuntiat et Christus resurgens generalem et resurrectionem demonstrat. 1Cor. 15 : «Christus resurrexit primitie dormientium. Item ibidem, differt stella a stella in claritate. Sic et resurrectio mortuorum. Item stella sex radiis illuminat noctem et Christus sex virtutibus quasi sibi propriis. Quarum prima est humilitas eius. De qua ad Philippenses 2 : «exinanivit semetipsum formam servi accipiens. Ibi Glossa, o quanta Christi humilitas. Humiliavit se usque ad incarnationem, usque ad Diaboli tentationem, usque ad populi irrisionem, usque ad vincula, usque ad flagella, usque ad sputa, usque ad alapas, usque ad mortem; et si parum est hoc, addendum est aliquid de genere mortis; mortem autem crucis, quod erat tunc ignominiosius genus mortis. Ecce habemus humilitatis exemplum, superbie medicamentum. O pellis morticina quid tenderis? O sanies fetida, quid inflaris? Princeps humilis est servus superbus, caput humile et membrum superbum absit. Secunda virtus, caritas eius est. De qua Io. 15 : «maiorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Beatus Bernardus . Tu domine habuisti maiorem, quia posuisti pro inimicis tuis. Ps. zelus domus tue comedit me, id est amor Ecclesie consumpsit sive occidit me. Tertia est largitas eius. De qua Iacob. 1. Qui dat omnibus abundanter et non improperat. Ipse enim dat omnibus sua in usu. Gn. 1. Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen, ut si vobis in escam. Item dat suos in ministerium. Hbr. 1 : «omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi, propter eos qui hereditatem capiunt salutis. Item dat se in pretium redemptionis. Ps. redemptionem misit dominus populo suo. In viaticum peregrinationis. Io. 6 : «ego sum panis vivus qui de celo descendi. In premium retributionis. Gn. 15 : «ego protector tuus sum et merces tua magna nimis. Ps. cum dederit dilectis suis somnum, ecce hereditas domini, filii, merces fructus ventris. Unde bene dicit, dabo illi stellam matutinam, id est me ipsum. Item stella matutina dicitur fides Christi. Stella quia illuminat mentem; unde Augustinus, fides est lux mentis. Matutina propter obscuritatis admissionem. 1Cor. 14 : «videmus nunc per speculum in enigmate. Preterea stella matutina precedit solem et ipso apparente disparet ipsa. Sic fides precedit visionem, qua veniente evacuabitur fides. 1Cor. 13 : «cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Sex radii huius stelle sunt sex articuli de humanitate Christi. Primus de incarnatione. Secundus de passione. Tertius de descensu ad Inferos et captivorum liberatione. Quartus de resurrectione. Quintus de ascensione. Sextus de adventu ad iudicium. Et de hac stella proprie dicitur Mt. 1 : «vidimus stellam eius in oriente et venimus adorare dominum.
Numérotation du verset
2,29
marg.|
Sequitur generalis exhortatio
qui habet aures audiat, quid spiritus dicat Ecclesiis.
Ea scilicet que predicta sunt et que sequuntur.
marg.|
Et nota quod quidam libri semper habent in exhortationibus, qui habet aures audiendi, audiat. Sed libri correcti numquam habent audiendi in libro isto: in evangelico vero aliter habetur.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam ( Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83b&chapitre=83b_2)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam ( Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83b&chapitre=83b_2)
Notes :