Capitulum 20*
Numérotation du verset
20*,1
marg.|
Et vidi Angelum
etc. Dicta damnatione Babylonis et Antichristi et pseudo prophetarum et pseudo apostolorum, supponit hic Ioannes damnationem ipsius Diaboli, ostendens causam damnationis eorum et tempus et auctorem, scilicet Christum, qui in humili adventu eum ligavit et ideo multo fortius in secundo adventu, qui erit in virtute et maiestate, poterit eum damnare. Dividitur autem istud capitulum in quatuor partes. In prima ostenditur auctor damnationis eorum, scilicet Christus. In secunda ostenditur damnatio obversionis date potestatis, ibi et
cum consummati. In
tertia ostenditur pena quam ex hoc promeretur, quod Antichristum et suos contra Ecclesiam congregabit et armabit, ibi et
descendit ignis. In
quarta ostenditur generaliter pena totius corporis Diaboli et ipsius Diaboli qui illos decipit, ibi et
vidi thronum. In
prima parte sic procedit. Primo agit de ligatione Diaboli facta a Christo in primo adventu et ostendit quanta libertas inde secuta est. Dicit ergo et
vidi Angelum
, id est Christum, de quo Is. 9 et
vocabitur magni consilii Angelus, descendentem de celo
, id est carnem assumendo se humiliantem, in tantum ut de solio maiestatis induerit saccum nostre mortalitatis. Hic descensus fuit figuratus. Idc. 7 : « per descensum roris in vellus Gedeonis, area sicca manente. Vellus istud est beata virgo, que repleta fuit gratia Dei, synagoga sicca manente. Ps.
descendet sicut pluvia in vellus et sicut stillicidia stillantia super terram. Qu
ia alique gutte gratie, super aliquam partem inde ceciderunt. Hic descensus fuit significatus Dn. 3 : « : « per descensum Angeli in fornace et tres pueros conservatos ab ustione ignis. Quia
fecit medium fornacis quasi ventum flantem roris. Fo
rnax est mundus igne tribulationum et tentationum accensus. Unde 1 Ioannis 5 : « totus mundus in maligno, id est in malo igne, positus est, in quem Christus descendens, omnes fideles per tres pueros designatos, ab ardore tribulationum et tentationum liberavit, acerbitatem eorum temperando, adversarium refrenando, exemplum sustinendi docendo, sacramentorum gratiam conferendo, per doctrinam predicationis erudiendo. Eccli. 43 : « obvians ros ab ardore veniente humilem efficit eum, scilicet ardorem.
marg.|
Sequitur:
habentem clavem abyssi
, id est potestatem super Diabolum ligandi et absolvendi eum quantum voluerit. Diabolus enim nihil potest nisi permissus. Crux etiam dicitur clavis, que aperuit Paradisum et clausit Infernum. Is. 22 : « dabo clavem domus David super humerum eius et aperiet (Paradisum scilicet) et non erit qui claudat; et claudet (Infernum) et non erit qui aperiat ». Supra 3a : «Qui aperit et nemo claudit » etc. Et non solum super Diabolum habuit Christus potestatem, immo super omnia.
a Apc. 3, 7.
marg.|
Unde sequitur et
catenam magnam.
Glossa, id est
inevitabilem potentiam, qua omnia et omnes constringit. In manu sua,
etiam cruci affixa, licet tunc non appareret. Unde Hab. 3 : «Cornua in manibus eius; ibi abscondita est fortitudo eius; ante faciem eius ibi mors », id est Diabolus quem non latuit virtus divina, quoniam vincantum religavit eum. Hic ergo per catenam, Dei potentia designatur. Aliquando autem pena temporalis, aliquando etiam pena Inferni significatur nomine pene, scilicet catene. Unde Ier. 28 : «catenas ligneas contrivisti », id est penitentiam hic facere noluisti et facies pro eis catenas ferreas, id est incurres penas eternas. Aliquando etiam ipsa peccata nomine catene accipiuntur. Lv. 26 : « confregi catenas cervicum vestrarum, ut incederetis erecti »
. Et apprehendit.
Ostensa Christi potentia, ostendit usum unum illius potentie, scilicet alligationem Diaboli, quam facit in primo adventu.
Numérotation du verset
20*,2
marg.|
Unde dicit et
apprehendit,
Christus scilicet
draconem
id est Diabolum.
Serpentem antiquum.
Diabolus dicitur draco, secundum Glossa, propter nocendi astutiam. Antiquus, propter consuetudinem longevam, quia ab ipso initio nocere incepit. Unde Io. 8 : «
ille homicida fuit ab initio. Qui est Diabolus.
Glossa, id est
deorsum fluens,
scilicet
in eos, qui terram circa versantur:
vel
deorsum,
id est
de celo corruit in Infernum.
Item
Diabolus
, id est duos bolos faciens de peccatore. Unum de anima, alterum de corpore.
Et Satanas.
Glossa, id est adversarius, quia adversatur omnium bono, licet non semper impediat, quia non potest. Et ligavit eum. Glossa, id est
priore potestate privavit, in parte
scilicet
per mille annos
, id est toto tempore quo numerus electorum impletur, hoc est usque ad tempus Antichristi. Et bene per mille annos tempus quo perficitur numerus electorum intelligitur. Componitur enim ex triplici denario: nam decies decem decies sunt mille: et sancti in triplici statu, id est coniugatorum, continentium, prelatorum, vel triplici, scilicet ante legem, sub lege, sub gratia, impleverunt Decalogum, ut impleretur numerus electorum. Sed contra hanc dispositionem videretur esse quod statim dicitur, scilicet quod oportet eum solvi modico tempore, scilicet tempore Antichristi et tunc nondum erit impletus numerus electorum. Solutio. Illud modicum erit prope finem et ideo non facit oppositionem cum toto: et hoc frequenter facit Scriptura per synecdochen a maiori parte totum intelligens. Hec ligatio fuit signata. Tb. 8, ubi Raphel ligavit Diabolum in superioribus partibus deserti. Raphel siquidem medicina interpretatur et Christum significat, qui est omnium medicina: de qua Eccli. 38 : «
altissimus creavit de terra medicinam.
Item Ecclesiastici 43b : « medicina omnium in festinatione nebule”.
b Sir. 43.
Numérotation du verset
20*,3
marg.|
Et misit eum in abyssum
, id est in corda infidelium, ubi eiectus a fidelibus atrocius dominatur, ut dicit Glossa. Unde Mt. 8 : «
si eiicis nos hinc, mitte nos in porcos. No
n est enim aliud missio Christi, quam eius permissio, qua permittit Diabolum dominari in malos.
Et clausit
Glossa, id est
licentiam ingrediendi ei interdicit, ubi occulto Dei iudicio.
Iob. 38 : «
quis conclusit ostiis mare?
id est Diabolum: quasi dicat: nullus, nisi Christus.
Et signavit,
Glossa,
sigillum posuit,
id est
signum crucis, quod eum sic superat ut a fidelibus repellat, privans eum exercitio et usu potestatis sue.
Unde Origenes, tanta est virtus crucis, ut si in mente fideliter habeatur, nulla libido, nulla peccati possit prevalere invidia; sed continuo ad memoriam eius totius peccati et mortis fugiat exercitus. Unde Ex. 12, exterminator non poterat intrare domos super quarum postes erat sanguis agni. Ideo dicit sponsus ad sponsam, Ct. 8 : « pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum. Item signavit, quo ad scientiam. Quia Diabolus ante passionem Christi sciebat quod omnes descenderent in infernum; modo vero nescit etiam de illis, quos scit esse in peccatis; quia ignorat utrum peniteant.
Signavit, di
co
super illum. Ho
c dicit, quia Diabolus omnino subiacet virtuti crucis, nihil potest nisi permissus a Christo,
ut non decipiat amplius gentes, si
cut solebat.
marg.|
Donec consummentur mille anni,
Glossa, id est
donec Antichristus veniat. Qu
ia tunc fere erit impletus numerus electorum.
Et post hec
, id est post mille annos, id est appropinquante fine mundi,
oportet, se
cundum Dei ordinationem,
illum solvi
, id est eius potestatem, sicut prius, relaxari.
Modico tempore,
tribus annis et dimidio, quantum scilicet regnabit Antichristus; et ideo non est timendus quia tantum regnabit.
4
marg.|
Et vidi. Hi
c ostenditur quanta pax et libertas data fuit Ecclesie post ligationem Satane. Ipso enim ligato, soluta erit nostra ligatura: que duplex est: scilicet una bene operandi ex sevitia eius: alia scilicet necessitas descendendi in Infernum et taliter duo ostendit hic Ioannes. Primo quod reddita fuit libertas in Paradisum intrandi. Libertas autem bene operandi maxime consistit in bona ordinatione prelatorum ad subditos et subditorum ad prelatos. Ut scilicet prelati bene regant et iudicent et subditi humiliter et devote obediant. Dicit ergo :
Et vidi,
dracone ligato.
Sedes
, id est fideles subditos paratos ad obediendum.
Et sedentes super eas
maiores bene regendo.
Et iudicium
, id est auctoritas iudicandi.
Datum est illis, pr
elatis: et constat, quod a Deo a quo est omnis potestas. Unde Rm. 13 : «
non est potestas nisi a Deo. Et
non solum auctoritas iudicandi data est prelatis; immo et discretio et executio quibusdam et subditis gratia obediendi. Si autem esset, quod prelati bene regerent et subditi bene obedirent, bene esset ordinata Ecclesia et timeretur ab hostibus. Iuxta illud Ct. 6 : «
que est ista que progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol; terribilis ut castrorum acies ordinata? Sic
fuit aliquando in tempore Moysi et etiam in statu primitive Ecclesie. Unde Ct. 1 : «
equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te
, id est ordinavi equitatum meum contra currus et exercitus Pharaonis, id est Diaboli. Ps.
currus Dei decem millibus multiplex, millia letantium, dominus in eis in Sinai in sancto.
Adhuc esset ita si prelati bene regerent et magis intenderent regimini quam dominationi et profectui quam honori et officio quam otio. Iuxta illud Act. 20 : « attendite vobis et vestris gregibus, in quo vos posuit spiritus sanctus episcopos regere Ecclesiam, quam acquisivit sanguine suo »
.
Nota ordinem verborum istorum. Primo dicit, attendite vobis, deinde gregi et postea sequitur, regimen Ecclesie. Prelatus debet attendere sibi primo, ut peccata caveat, Eccles. 1 : « attende in illis, ne forte cadas et adducas anime tue minorationem. Item Eccles. 11 : « attende tibi a
pestifero, fabricat enim mala.
Item debet sibi attendere ab hypocrisi. Unde Mt. 6 : « attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis, Lc. 12 : « attendite a fermento Phariseorum, quod est hypocrisis. Item debet attendere sibi ab avaritia, ne velit per officium pastorale divitias congregare, sed potius pauperibus erogare. Eccles. 5 : « noli attendere ad possessiones iniquas. Item Sir. 34 : « quasi qui apprehendit umbram et sequitur ventum: sic qui attendit ad visa mendacia. Item debet sibi attendere a fornicatione super omnia: Tb. 4 : «
fili mi attende tibi ab omni fornicatione.
Item debet sibi attendere a gula, Lc. 21 : «
attendite ne forte graventur corda vestra
etc. Prv. 23 : «
quando sederis, ut comedas cum principe, diligenter attende que sunt posita ante faciem tuam. Hi
nc dicitur sacerdotibus, Lev. 10 : «
vinum et omne quod inebriare potest non bibetis, quando intrabitis in tabernaculum testimonii, ne moriamini. Id
eo maxime debet sibi attendere ne peccet prelatus, quia exemplo eius subditi scandalizantur et ad peccatum trahuntur. Unde Sir. 47 : «
peccavit Ieroboam et peccare fecit Israel et dedit viam peccandi Ephraim.
Gregorius in pastorali,
qui curam animarum suscipiunt et si numquam perversa perpetrant, tot mortibus digni sunt quot ad subditos suos exempla perditionis transmiserunt.
Item debet prelatus attendere sibi, ut virtutes habeat etiam excellentes; ut sicut excellit dignitate, sic excellat sanctitate, 1 Timoth. 6: et 2Tim. 2 : «
iuvenilia desideria fuge, sectare vero iustitiam, pietatem, fidem.
Item debet prelatus attendere adversarios, ut sciat qualiter resistat, 2Par. 20 : «
attendite omnes viri Iuda et qui habitatis Ierusalem; et tu rex Iosaphat noli timere omnem hanc multitudinem.
Item debet attendere gregi, ut bene pascat. Mi. 7 : «
pasce populum domini in virga tua. 1P
t. 5 : «
pascite qui in vobis est gregem domini. Et
Io. 21, precipitur Petro, ut pascat agnos et oves, id est maiores et minores ter, id est verbo et exemplo et temporali subsidio.
Et animas decollatorum. Hi
c ostendit Ioannes aliam libertatem intrandi in Paradisum. Unde dicit:
et animas decollatorum propter testimonium Iesu, qu
od reddebant de ipso, scilicet quod esset verus Deus contra Arium et verus homo contra Manicheum et quod vere surrexit a mortuis contra Iudeum. Et quod venturus est iudicare vivos et mortuos contra Sadduceum.
Et propter verbum Dei
, id est propter Evangelium quod predicabant, vel recipiebant. De hoc testimonio sanctorum dicitur Act. 7 : «
reddebant apostoli testimonium resurrectionis domini nostri Iesu Christi cum fiducia, loquentes verbum Dei. Io
. 3 : «
quod scimus loquimur et quod vidimus testamur et testimonium nostrum non accipitis. 1I
o. 1 : «
quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus, quod perspeximus et manus nostre contrectaverunt de verbo vite et vita manifestata est et vidimus et testamur et annuntiamus vobis vitam eternam. Ha
s inquam animas vidi. Et etiam vidi eos
qui non adoraverunt bestiam
, id est Antichristum.
Neque imaginem eius
, id est statuam eius, vel apostolos ipsius.
Neque acceperunt characterem eius
, id est signum ostensivum, quod essent de familia eius: vel
characterem
, id est litteras quibus se recognoscerent esse fideles ipsius.
In frontibus suis.
Glossa, id est
manifesta confessione. Aut in manibus suis.
Glossa, id est
in operatione. Et vixerunt, po
st mortem corporis vita glorie.
Et regnaverunt cum Christo, in
celo, quod non fiebat ante adventum.
Mille annis
, id est eternaliter. Forte Ioannes loquitur hic tantum de gloria animarum ante iudicium. Totum autem tempus quo debet impleri numerus electorum, postquam recipient anime corpora sua et regnabunt in eternum, significatur hic per mille annos.
marg.|
Et notandum est quod dicit:
vixerunt et regnaverunt. No
n autem dixit: vivent et regnabunt, quia iam presentialiter cum Christo vivunt et regnant anime sanctorum, ex quo interfecti sunt pro Christo, ut dicit Glossa. Quod est valde contra hereticos, qui dicunt, quod nullus intrat in celum usque in diem iudicii.
Numérotation du verset
20*,5
marg.|
Et ceteri mortuorum
, id est illi inter mortuos qui non fuerunt de numero predictorum, sed fuerunt mortui in anima per peccatum.
Non vixerunt.
Glossa, id est
eternas patientur penas.
Minus dicit et plus significat.
Donec consummentur mille anni
, id est usque in finem mundi: et tunc non desinet pena eorum, sed tunc resumptis corporibus punientur simul cum eis sine fine. Unde per mille annos significatur tempus presens usque ad iudicium, quo numerus electorum perficitur sicut iam diximus.
marg.|
Hec est resurrectio prima.
Glossa, id est
quod Diabolus ligatus est et quod homines resurgunt a peccatis et quod ipsis mortuis statim anime fruuntur eterna requie. Et
dicitur hec resurrectio prima, respectu secunde, in qua corpus et anima simul glorificantur. In prima autem resurrectione sunt tria: scilicet exitus a peccato per penitentiam: item profectus in bono per iustitiam et introitus in gloriam immortalem, quo ad animam. Deinde ostendit Ioannes dignitatem et utilitatem huius resurrectionis; quia prima resurrectio introducit ad secundam que est plena beatitudo et liberat a morte secunda que est eterna damnatio.
Numérotation du verset
20*,6
marg.|
Unde dicit:
beatus et sanctus est ille, qui habet partem in resurrectione prima. Beatus quid
em est gloria anime iam adepta. Vel
sanctus
, id est in gratia firmus. Et bene dicit:
qui habet partem. Qu
ia hec resurrectio fit tantum secundum partem, id est in animam que resurgit, non secundum totum, id est secundum corpus et animam.
In his secunda mors non habet potestatem.
Glossa, id est
eterna damnatio que erit in corpore et anima.
marg.|
Et
dicitur
hec mors secunda quia
sequitur ex prima que est mors culpe, sicut effectus sequitur ex causa. Et vere in his non habet potestatem secunda mors, id est isti non moriuntur secunda morte.
Sed erunt sacerdotes Dei et Christi.
Glossa,
laudes eternas offerentes Deo auctori nostre salutis et Christo homini ministro nostre redemptionis. Et regnabunt cum illo
, id est seipsos et alios bene regent.
Mille annis
, id est toto tempore ab ortu Christi usque ad adventum Antichristi. Potest etiam hoc intelligi de gloria et regno animarum, quia in hoc tempore sine corporibus sunt in gloria eterna.
Numérotation du verset
20*,7
marg.|
Et cum consummati
etc. Secunda pars capituli; in qua ostenditur causa damnationis Diaboli, que est abusus collate sibi potestatis. Et dicuntur hec tria. Primum est de relaxatione potestatis. Secundum est de abusu relaxationis potestatis. Tertium est de refrenatione malignitatis ipsius, quia non permittitur prevalere sanctis, nec tantum nocere quantum vellet. Dicit ergo et
cum consummati fuerint mille anni
, id est tempus presens,
solvetur Satanas de carcere suo
, id est relaxabitur eius potestas que modo ligata est in cordibus reproborum, que dicitur eius carcer. Quia in eis habitat et non potest sevire in sanctos, sicut vellet.
Et exibit. Ec
ce abusus relaxate potestatis, quia deseviet in sanctos plusquam ante. Et primo occulte, postea aperte. Unde dicit:
et exibit, de
malis ad bonos exercendo potestatem suam contra sanctos.
Et seducet
, id est a Christo ad se ducet.
Gentes multas que sunt super quatuor angulos terre. No
n omnes, sed multas et de omnibus aliquos.
Gog et Magog.
Dicunt quidam Iudei, quod sunt due gentes que habitant in oriente et in fine mundi, id est circa finem venient contra Ierusalem, ut expugnent eam, sed a suo Messia devincentur et tunc reedificabunt Ierusalem auream et erunt in ea gloria magna et ducent uxores et facient convivia et sic mille anni erunt et postea transferentur in celum. Alii dicunt quod sunt decem tribus ultra montes Caspios incluse, unde non possunt exire sine difficultate magna, propter montes et propter custodiam que non permittit eos exire a regina Amazonum, sub cuius iurisdictione vivunt: et dicunt has in Ierusalem ad suum Messiam, cum quo contra Ecclesiam Christi pugnabunt. Alii dicunt per Gog et Magog gentes intelligi. Alii Getas et Massagetas. Alii vero totum exercitum Antichristi, qui circa finem huius seculi impugnabit. Et alii dicunt per Gog significari illos qui habitant in tabernaculis. Per Magog illos qui habitant in civitatibus. Alii dicunt per Gog Antichristum significari et per Magog exercitum eius. Nos autem magis volumus Glossis sanctorum adherere quam aliquid temere definire. Sed Glossa,
per Gog intelliguntur illi per quos aperte persequetur Diabolus Ecclesiam ; et
forte erunt iidem qui prius occulte et postea aperte persequentur: et hoc extrahitur ex nominis interpretatione. Gog, interpretatur tectum et Magog detectum. Tamen Augustinus videtur velle, ut Gog sit nomen exercitus Diaboli. Magog vero refertur ad Diabolum, qui de tecto suo, id est de malis exibit ad bonos expugnandos. Augustinus autem sic, 20 de civitate Dei cap. 1.
Gentes iste quas appellant Gog et Magog, non sunt sic accipiende, tamquam sint aliqui in aliqua parte terrarum barbararum constituti sive quos quidam suspicantur Getas et Massagetas propter litteras horum nominum primas, sive alios quos alienigenas. Sed per interpretationes nominum Gog tectum, Magog detectum intelligimus, gentes toto orbe terrarum diffusas. Gog enim tectum domus Diaboli est, Magog detectus Diabolus est qui procedit de domo. Se
cundum hoc sic construe litteram.
Exibit. Di
abolus de malis ad bonos suam potentiam exercendo.
Et seducet gentes multas que sunt super quatuor angulos terre,
scilicet
Gog, pe
r quos prius occulte pugnabat et postea
Magog, de
tecto manifeste exiens. Et tunc congregabit eos, scilicet
Gog et Magog
, id est illos per quos occulte et illos per quos aperte pugnabat contra Ecclesiam. Sic per
Magog et p
er
Gog simi
liter accipitur populus malorum. Secundum etiam propter hoc intelligitur per
Magog, Di
abolus exiens ab eis.
Gog et Magog, su
nt gentes diverse, vel eedem pugnantes contra Ecclesiam occulte et aperte, quas tempore Antichristi congregabit Diabolus contra Ecclesiam in prelium, id est faciet prelium contra Ecclesiam, quorum, scilicet
Gog, nu
merus est sicut arena maris que dicitur propter multitudinem et felicitatem et diversitatem. De hoc habetur Ez. 38 : « hoc modo:
fili hominis pone faciem tuam contra Gog et terram Magog, principem capitis Mosoc et Tubal.
8
marg.|
Et ascenderunt
, id est ascendent superbiendo et aperte debacchando.
Super altitudinem terre.
Glossa, id est
omni orbe.
Ioel. 1 : «
gens ascendet super terram meam fortis et innumerabilis: dentes eius ut dentes leonis et molares eius ut catuli leonis: posuit vineam meam in desertum
, id est Ecclesiam et
ficum meam decorticavit. Ez.
38 : «
ascendens quasi tempestas veniet et quasi nubes, ut operiret terram. Et circumierunt. Hi
c ostenditur quod non permittitur Diabolus secundum suum desiderium dominari in sanctos, dicens:
et circumierunt
, id est circumient, vel circuibunt quasi invadentes etiam intrare non valentes.
Castra sanctorum
, id est sanctos paratos ad pugnam. Et ideo non potuerunt Demones intrare. Gn. 32 : «
castra Dei sunt hec. Et civitatem dilectam, a
Deo, id est Ecclesiam unanimem et concordem in bello contra Diabolum et exercitum eius.
Et descendit ignis
etc. Hec est tertia pars capituli, in qua ostenditur pena Diaboli quam meretur ex hoc quod Antichristum et suos contra Ecclesiam congregabit et armabit.
Numérotation du verset
20*,9
marg.|
Unde dicit:
et descendit
, id est descendet ignis a Deo.
De celo
, id est carnis pena involvens omnes illos, qui significantur per ignem. Quia sicut igni nil nisi aqua potest resistere, ita illi pene nil potest resistere nisi sola Dei potentia. Ps.
Ignis ante ipsum precedet et inflammabit in circuitu inimicos eius.
marg.|
Unde et hic sequitur:
et devoravit eos
, id est devorabit subito. 1Th. 4 : «
cum dixerint pax et securitas, tunc repentinus superveniet interitus. Et Diabolus qui seducebat eos, pe
r Antichristum et suos,
missus est
, id est mittetur
in stagnum ignis et sulphuris
, id est in tormentum Inferni, stabilis, ardens et fetens. Ez. 38 : «
ignem et sulphur pluant super eum et super exercitum eius et super populos multos, qui cum eo sunt. Ubi bestia
, id est Antichristus.
Numérotation du verset
20*,10
marg.|
Et pseudoprophete
, id est omnes complices eius, qui mendaciter promittent felicitatem sibi: supple erunt cum eo.
Et cruciabuntur die ac nocte
, id est continue et sine interpolatione. Vel
die et nocte. Qu
ia ex luce quidem erit ibi aliquid et ex tenebris erit excruciatus
in secula seculorum
, id est sine fine. Supra 14 : «
fumus tormentorum eius ascendet in secula seculorum.
11
marg.|
Et vidi thronum
etc. Quarta pars capituli, in qua ostenditur pena Diaboli, quam meretur, ex hoc quod multos decepit. Et dicuntur hic tria: et primum pertinet ad Diaboli confusionem. Secundo ponitur resurrectio omnium et remuneratio eorum, secundum opera eorum. Tertio subiungitur damnatio Diaboli cum toto corpore suo. Primum quod pertinet ad confusionem Diaboli, tria continet: scilicet mundi destructionem in quo principatum habuit, vel cordium manifestationem, in quibus latuit et consilia sua contulit. Vel apertam Christi dominationem super ipsum et suos, contra quem ipsi pugnaverunt. Dicturus autem Ioannes de mundi destructione, premittit a quo fiat, scilicet a Christo sedente supra thronum, id est Ecclesiam et gubernante et defendente.
marg.|
Unde dicit et
vidi thronum magnum
, id est Ecclesiam auctam et virtutum sublimitatem magnam. Baruch 3 : «
o Israel, quam magna est domus Dei
etc.
Candidum, pe
r innocentiam. Vel secundum Glossam, per immortalitatem et impassibilitatem. Immortalitas ad dotes corporis et impassibilitas ad dotes anime, quod iam habet Ecclesia in quibusdam re et in aliis spe.
Et sedentem super eum
, id est super thronum. Videlicet supple, hoc est Christum Ecclesie presidentem et ipsam regentem. Ct. 3 : «
ferculum fecit Salomon de lignis Libani
, id est ex puris fidelibus,
columnas fecit argenteas
, id est prelatos claros fama, sonoros doctrina, claros vita.
Reclinatorium aureum
, id est claustrales obedientes. Aurum enim ductile est et ideo significat obedientiam.
Ascensum purpureum
, id est martyres,
media caritate constravit, qu
ia omnes istos sic ex amore sibi coniunxit. De hoc etiam throno dicitur 3 Reg. 10 : «
fecit Salomon thronum de ebore grandem. A cuius conspectu
, id est quo ad iudicium presentialiter veniente,
fugit terra et celum, er
eum a specie quam nunc habet. Quia tunc amittent speciem istam, que mutabitur in melius. 1Cor. 6 : «
preterit figura huius, no
n substantia. Et
locus non est inventus ab eis.
Glossa, scilicet
a terra et celo, secundum priorem statum:
quasi dicat: forma quam habuerunt usque hodie non erit in eis. Per hoc, quod dicitur,
fugit, no
ta quod non omnino peribunt celum et terra, sed manebunt secundum substantiam: sicut qui fugit alium non ideo perit, sed a visu illius subtrahitur. Vel antonomastice, per
celum, in
telliguntur maligni spiritus, qui in celo fuerunt elati. Per
terram mali
homines terrenis dediti. Et tam hi quam isti fugient a facie domini ad iudicium venientis accepta sententia definitiva,
ite maledicti
etc. Mt. 26. Et postea non invenitur amplius eorum locus, quem prius habuerunt, quia in Infernum retrudentur in perpetuum. Huic expositioni concordat illud Ps.
vidi impium superexaltatum et elevatum
etc.
Numérotation du verset
20*,12
marg.|
Sequitur.
Et vidi mortuos. Ho
c est secundum, quod pertinet ad confusionem Diaboli: scilicet manifestatio cordium, in quibus ipse dominatur et consilia sua committit. Unde multum confundetur, quia tunc aperte revelabitur eius iniquitas. Dicit ergo et
vidi mortuos, ut
raque morte, scilicet culpe et nature,
pusillos et magnos
, id est tam maiores, quam minores stantes, resumptis corporibus,
in conspectu throni
, id est iudicis et omnium sanctorum, qui omnino videbunt merita singulorum, ut dicit Glossa et cum domino iudicabunt. Unde Sap. 3 : «
iudicabunt sancti nationes. Et libri aperti sunt
, id est conscientie, que modo latent, tunc apparebunt omnibus. Quia, ut dicit Gregorius,
mentem uniuscuiusque ab oculis alterius corpulentia non abscondit.
Dn. 7 : « sedet iudicium et libri aperti sunt. 1Cor. 4 : « nolite ante tempus iudicare, quousque veniat dominus, qui illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium.
marg.|
Vel libri aperti sunt, id est precepta divina, que modo clausa videntur, quia non attenditur quod sequitur ex impletione vel transgressione eorum; sed tunc aperientur, quia tunc videbunt omnes malos, per transgressione preceptorum divinorum puniri et bonos, propter impletionem eorum remunerari. 1Cor. 5 : « omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, seu bonum seu malum. Et alius liber. Hoc est testimonium, quid faciet, ad confusionem Diaboli; scilicet aperta et evidens potestas Christi super Diabolum et membra eius qui contra ipsum pugnaverunt. Unde dicit
et alius liber
, id est Christus,
apertus est
, id est aperietur, quia omnibus apparebit omnipotens, malos damnando et bonos premiando. Unde Ps.:
cognoscetur dominus iudicia faciens: be
atus Bernardus :
qui modo ignoratur iniuriam patiens. Qui est vite dato
r. Iob. 10.
Vitam et misericordiam tribuisti mihi. Ac
t. 17 : «
ipse dat omnibus vitam et inspirationem.
Vel
qui est vite
, id est vivens, vel vita. Io. 14 : «
ego sum via, veritas et vita. Sir.
24 : «
hec omnia liber vite. Io
. 5 : «
sicut pater habet vitam in semetipso, sic et dedit filio vitam habere in semetipso.
Vel liber eius est prescientia Dei sive dispositio divina, que modo latet, sed tunc erit omnibus aperta. Quia tunc manifeste videbitur, qui sunt presciti ad mortem et qui predestinati ad vitam. Augustinus aliter exponit; intelligens per libros apertos omnes sanctos, in iudicio existentes. Per alium librum intelligens vim divinam, per quam unusquisque videbit et recolet omnia mala quecumque cogitavit, dixit aut fecit. Unde liber ille alius id est vis divina alios libros aperiet, quia unusquisque suam conscientiam et quicquid in eo latet, ostendet. Unde dicit Augustinus, 20 de civitate Dei cap. 14:
libri intelligendi sunt sancti veteres et novi, ut in illis ostenderetur, cui Deus sua precepta fieri misisset. Sed vis divina intelligenda est, qua fiet, ut unicuique opera sua bona
vel
mala cuncta in memoriam revocentur: que nimirum vis divina libri nomen accepit. In ea quippe quodam modo legitur quicquid ea faciente recolitur. Se
cundum hoc sensus est,
libri aperti sunt
, id est in iudicio manifeste visui, in quibus mali poterunt legere bona, que facere debuerunt et neglexerunt et
alius liber apertus est
, id est illa vis divina unicuique ostendens facta sua omnia,
qui est vite
, id est Christi, vel Dei. Nam vis illa divina solius Dei est.
Et iudicati sunt mortui
, id est mali morte culpe mortui,
ex his que scripta erant in libris
, id est propriis conscientiis, vel in Scripturis divinis, vel in scientiis, quorum comparatione iudicabuntur reprobi, legentes in eis, que ipsi facere noluerunt, ut dicit Glossa.
Secundum opera ipsorum, qu
ia unicuique reddetur secundum meritum suum.
Numérotation du verset
20*,13
marg.|
Et dedit mare. Hi
c agitur expressius de resurrectione corporum, ostendens, quod quantumcumque deiecta fuerint corpora sanctorum, tunc vivificabuntur et glorificabuntur. Quod quidam non credunt, ut dicit Glossa.
Et mare dedit
, id est dabit
mortuos
, id est corpora mortuorum que deiecta sive submersa fuerunt in mare. De quibus minus videtur inesse et inest, ergo et de quo maius. Et inde probatur per locum a minori, quod omnes resurgent, quia
mare dedit
, id est dabit, id est reddet,
mortuos, qui in eo erant
, id est eorum corpora, secundum Augustinum. Sic et mare id est seculum dedit mortuos, tam bonos quam malos,
qui in eo erant
, id est erunt tunc. Hic enim loquitur Ioannes, secundum Augustinum, de his qui vivi reperientur in iudicio: et secundum hoc boni dicuntur mortui, bona morte, qua sancti moriuntur peccato vel mundo. De quibus dicitur Col. 3 : «
mortui estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Ma
li vero dicuntur mortui mala morte, que separat a Deo, qui est vera vita hominum: de quibus dicitur Mt. 8 : «
dimitte mortuos sepelire mortuos suos.
marg.|
Sequitur :
Et mors.
Glossa, id est
Diabolus. Et Infernus.
Glossa, id est
tenebrarum locus, dederunt
, id est dabunt
mortuos
, id est animas mortuorum,
qui in ipsis erant
, id est quos tenebant violenter, vel secundum expositionem Augustini,
mors et Infernus dederunt mortuos, qui in ipsis erant. Quia sicut inventi fuerunt a iudice veniente, sic aderunt iudicio. Illos qui erant in Inferno reddet Infernus. Illos qui vivi erunt, occidet ignis, qui precedet faciem iudicis et statim resurgent et sic illos reddet mors.
Vel sic.
Et mare
, id est Baptismus,
dedit mortuos, qu
i in eo erant, id est representabit Deo infantes et ceteros qui in fide baptizati erunt.
Et mors et Infernus dederunt mortuos, qui in ipsis erant.
Mortuos vocat illos, qui fidem receperunt, sed postea male vivendo in Inferno se deputaverunt: et omnes illos representabunt in iudicio.
marg.|
Et iudicatum est de singulis secundum opera ipsorum,
sine acceptione persone. Sap. 6: « non subtrahet personam cuiusquam dominus, qui est omnium dominator, nec verebitur magnitudinem cuiusquam ».
Numérotation du verset
20*,14
marg.|
Et Infernus.
Glossa, id est profundi in vitiis, qui fecerunt de cordibus suis habitaculum Demonum et locum tenebrarum.
marg.|
Et mors
Glossa, id est Diabolus, primus auctor mortis, missi sunt, id est mittentur,
marg.|
in stagnum ignis
, id est in profunditatem infernalis conflagrationis, id est in penam stabilem et acerbam.
marg.|
Hec est mors secunda. Pr
ima mors est peccatum, quo separatur Deus ab anima. Is. 59: « Iniquitates vestre diviserunt inter vos et Deum vestrum ». Sap. 1 : « perverse cogitationes elongant se a Deo. Secunda mors est supplicium eternum, quo utrumque, id est corpus et anima, separantur a gloria. Is. 26: « Tollatur impius ne videat gloriam Dei ». Qui cavet primam mortem, non incurret secundam. Unde supra 3
qui vicerit, non ledetur a morte secunda.
Numérotation du verset
20*,15
marg.|
Et qui non est inventus in libro vite scriptus, st
ylo predestinationis, quo scribuntur tantum electi,
missus est in stagnum ignis
, id est in Infernum, ubi est ignis stabilis, id est inextinguibilis, qui scilicet nec extinguet nec extinguetur. Epilogus premissorum. Angelus, itaque est Christus; descensio Angeli incarnatio verbi; catena magna, potestas divina, ligatio Diaboli, cohibitio nocendi. Mille anni, tempus a Christo, usque ad adventum Antichristi. Sedes, subditi, sedentes, prelati. Ceteri qui non vixerunt mortuorum, reprobi, qui iam perierunt. Resurrectio, prima, iustificatio in anima. Mors secunda, damnatio eterna. Solutio Diaboli, relaxatio nocendi. Congregatio Gog et Magog in prelium, exercitatio malorum ad persequendum. Ignis et sulphur, incendium fetentis damnationis; thronus, Ecclesia; libri apertio, conscientiarum revelatio: mortui, iudicati ex scriptis in libro vite: damnatio malorum, ex comparatione iustorum: stagnum ignis, profunditas damnationis.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam ( ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83b&chapitre=83b_20e)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam ( ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83b&chapitre=83b_20e)
Notes :