Hugo de Sancto Caro

Capitulum 3

Numérotation du verset  3,1 
marg.| Et Angelo Ecclesie Sardis et cetera1. Hoc est tertium capitulum, quod dividitur in tres partes. In prima scribit Ioannes Sardis. In secunda episcopo Philadelphie. In tertia episcopo Laodicie. Scribit ergo episcopo Sardis hoc modo et hoc ordine. Primo increpat seu arguit eum de hypocrisi et simulatione. Erat enim hypocrita; et aliud a Deo, aliud a populo iudicabatur. Postea movet eum ad penitentiam: alioquin comminatur eidem, quia veniet tamquam fur, hora qua nescietur. Deinde ne crederentur omnes subditi eius mali, dicit, aliquos, sed paucos esse bonos in diecesi eius: in quo etiam reprehenditur ipse de negligentia circa subditos eius. Ad ultimum innocentibus premium pollicetur. Dicit ergo et Angelo Ecclesie Sardis scribe, sicut aliis quatuor predictis, hec dicit, id est mandat, qui habet septem spiritus Dei, id est a quo est omnis vita spiritualis. Et hoc dicit, quia ille episcopus nil habebat vite spiritualis cum esset hypocrita et septem stellas, id est a quo est omnis illuminatio celestis qua similiter iste episcopus carebat. Intus enim erat plenus tenebris, licet exterius lucidus appareret more hypocritarum. Mt. 23 : «ve vobis Scribe et Pharisei hypocrite, qui similes estis sepulchris dealbatis: que foris apparent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia: sic et vos foris paretis hominibus iusti, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate.
1 etc.] om. Ar95
marg.| Et nota ordinem verborum. Hic prius dicit, qui habet septem spiritus. Deinde, qui habet septem stellas. Quia prius est vivere quam lucere. Unde Io. 1 : «proprie dicitur de Christo et vita erat lux hominum; et postea dicitur, erat lux vera, que illuminat omnem hominem. Et de Ioanne Baptista dicitur Io. 5 : «erat lucerna ardens et lucens. Iste episcopus lucebat, sed non ardebat nec vivebat: unde erat sicut corpus sine spiritu. Ioannes memorat dominum habere septem spiritus Dei id est omnem spiritum. Unde bene sciret, si iste haberet aliquem. Unde Bernardus , lucere tantum, vanum est: ardere tantum parum est; ardere et lucere perfectum est. Item hec dicit, qui habet septem spiritus Dei, id est septem dona spiritus sancti et septem stellas: id est septem virtutes, quibus omnibus iste carebat, licet exterius videretur habere, scio opera tua, id est cognosco qualia sint interius: et quid intendas et queras in ea, scilicet humanam laudem.
marg.| Unde sequitur: quia nomen habes, quod vivas, vita gratie: quasi dicat: scio quod a vulgo crederis esse bonus et vivus, id est gratia: et mortuus es per peccatum. De qua morte dicitur Sap. 1 : «Deus mortem non fecit, id est peccatum, quod est causa mortis. Unde Gn. 2 : «quacumque hora comederis, morte morieris: id est duplici morte eritis obnoxii: scilicet morti culpe et per eam, morti nature. Iste igitur episcopus, sicut et multi alii, habebat nomen sed non rem. Multi dicuntur Christiani et non sunt Christiani, sed Antichristiani. De quibus Bernardus . Servi Christi sunt, sed serviunt Antichristo. 1Io. 2 : «filioli mei, novissima hora est, sicut audistis, quia Antichristus venit: et Antichristi multi sunt. Item multi dicuntur magistri et domini et non sunt, facientes contra illud preceptum domini, Ex. 20 : «non accipies nomen Dei tui in vanum, id est Christi, qui est dominus et magister, ut dicitur Io. 13 : «vos vocatis me magister et domine et bene dicitis: sum etenim. Nomen igitur magistri Dei sui in vanum accipit, qui vocatur magister aut dominus et non facit officium magistri et domini. Magistri est docere veritatem: domini est facere iustitiam, regere et defendere bonos et punire malos. Item multi dicuntur episcopi et non sunt; sicut idola non sunt dii, sed dicuntur. Unde Sap. 13 : «dicitur de talibus. Infelices sunt et inter mortuos spes illorum est, qui appellant deos opera manuum hominum et non Dei. Quia homines, tales episcopos faciunt et non Deus. Os. 8 : «episcopi regnaverunt et non ex me: principes extiterunt et non cognovi. Sed dicitur Sap. 14 : «quod fit idolum maledictum est: et ipsum et qui fecit illud. Et cum esset fragile, Deus cognominatus est. Etenim qui factus est cum illo et qui fecit, tormenta patientur. Ps. confundantur omnes qui adorant sculptilia et qui gloriantur in simulacris suis. De hoc etiam dicitur Sap. 14 : «hec fuit vite humane deceptio, quam aut affectui, aut regibus deservientes homines, incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt, id est duris et frigidis et omnino ignaris dederunt nomen episcopi, de hoc dicitur Baruch, nunc autem videbitis in Babylonia deos argenteos et aureos et lapideos et ligneos in humeris portari obtestantes metum gentibus. Videte ergo, ne et vos similes efficiamini factis alienis et metuatis: et metus vos capiat ipsos. Et infra: coronas certe habent aureas super capita sua dii eorum, scilicet Babyloniorum. Unde subtrahunt sacerdotes ab eis aurum et argentum: et erogant illos in semetipsos. Et infra: sceptrum habent ut homo, sicut iudex regionis, qui in se peccantem non interficiunt. Habent in se gladium et securim, id est spiritualem et temporalem iurisdictionem. Se autem a bello et a latronibus non liberant. Unde vobis notum sit, quod non sunt dii; non ergo veneremini eos. In hoc autem videtur male consulere Baruch, qui durante tempore positionis, honorandi sunt ut episcopi, licet mali sint. Sed quando dicetur, cedat tempus, tunc manifestum erit, quod numquam fuerunt episcopi, nec digni aliquo honore, sed propter positionem honorabantur: quia durante positione, concedendum est positum et consequens expositio, sicut dicit in alia facultate.
marg.| Unde sequitur: esto vigilans. Ecce admonitio ad penitentiam. Esto, inquit, vigilans id est solicitus de tua et tuorum salute prelatus. Debet autem vigilare quatuor de causis. Primo quia custos est civitatis in medio inimicorum. Secundo quia custos est gregis in medio luporum. Tertio quia custos est thesaurorum in medio furum. Civitas cuius est custos prelatus, est Ecclesia sibi commissa. Unde Ez. 3 : «fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel. Ct. 1 : «posuerunt me custodem in vineis, id est in Ecclesiis. Is. 62. Super muros tuos, Ierusalem, constitui custodes, tota die et tota nocte, in perpetuum non tacebunt. Hec civitas est obsessa a rege magno, id est a Diabolo et circumdata undique inimicis. Ex una parte pugnant heretici. Ex alia tyranni. Ex alia mali Christiani. Eccl. 9 : «est civitas parva et pauci in ea viri: venit rex magnus et vallavit eam: et extruxit munitiones per gyrum: et perfecta est obsidio. Lc. 19 : «dicit dominus ad Ierusalem, venient dies in te et circumdabunt te inimici tui vallo et coangustabunt te undique et ad terram prosternent te: et filios tuos, qui in te sunt. Item grex est populus prelato commissus in medio luporum, id est hereticorum et tyrannorum et falsorum Christianorum, constitutus. De quo Ier. 13 : «plorans plorabis et deducet oculus meus lacrimas: quia captus est grex domini. Item Ier. 50 : «grex perditus factus est populus meus: pastores eorum seduxerunt eos, feceruntque vagari in montibus. Ideo dicitur Ez. 34 : «ecce ego ipse super pastores requiram gregem meum, de manu eorum: et cessare eos faciam, ut ultra non pascant gregem meum nec pascant amplius. Lc. 2 : «pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis super gregem suum. Multi sunt lupi, qui querunt devorare gregem, vel aliquem de grege. Unde 1Pt. 5 : «fratres, sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester Diabolus» etc. Item infirmi, quorum custos est prelatus, sunt omnes subditi sui qui ex se invalidi sunt, non potentes aliquid boni facere, vel malo resistere per se. Unde omnes dicunt in Ps. infirmata est in paupertate virtus mea. Ideo oportet prelatos vigilare et solicitos esse de cura eorum, ne forte ex negligentia vel defectu medici moriantur. Sed heu, dicitur Is. 56 : «omnes bestie agri, venite ad devorandum, universe bestie saltus. Speculatores eius ceci omnes, nescierunt universi, canes muti non valentes latrare; videntes vana, dormientes et amantes somnia. Mt. 13 : «simile est regnum celorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo: cum autem dormirent homines, venit inimicus eius et superseminavit zizania in medio tritici. Item custodes thesaurorum sunt prelati, qui thesauri sunt anime sibi commisse. De quo Mt. 13 : «simile est regnum celorum thesauro abscondito in agro. Item 2Cor. 4 : «habemus thesaurum in vasis fictilibus. Cum isti igitur multi insidientur isti thesauro, manifestum est, quod necesse habent vigilare custodes. Unde Mt. 13 : «vigilate, nescitis enim quando dominus veniat: sero, an media nocte, an galli cantu, an mane: ne cum venerit repente, inveniat vos dormientes. Quod autem vobis dico, omnibus dico, vigilate. Et innuuntur hic quatuor vigilie in quibus omnibus debent vigilare prelati. Prima est circa carnem. De qua Sir. 31 : «vigilia honestatis tabefaciet carnes» etc. Secunda contra Diabolum. De qua 1Pt. 5 : «sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester Diabolus» etc. Tertia contra hereticos. De qua Sir. 38 : «cor suum dabit ad versandos sulcos et vigilia eius in sagina vaccarum. Quarta ad mundandum cor suum. De quibus Sir. 38 : «cor suum dabit ut consummet linitionem et vigilia sua mundabit fornacem. Facit autem vigilia quatuor bona. Primo destruit luxuriam et humiliat carnis petulantiam. Unde Sir. 31 : «vigilia honestatis tabefaciet carnes et cogitatus illius auferet somnum. Secundo evacuat cor spiritu superbie. Lam. 2. Consurge in nocte et lauda in principio vigiliarum et effunde cor tuum, ut nil remaneat de spiritu superbie. Et quod dicit in principio vigiliarum, potest intelligi, in prima vigilia. Distinguuntur autem quatuor vigilie noctis ad litteram, secundum castrorum excubias. Et dicitur prima conticinium. Secunda intempestum. Tertia gallicinium. Quarta antelucanum. Prima deputatur pueris. Secunda adolescentibus. Tertia iuvenibus. Quarta senibus.
Numérotation du verset  3, mystice 
marg.| Mystice autem quatuor iste vigilie noctis sunt quatuor etates temporis: pueritia, adolescentia, iuventus, senectus. Et ideo dicit, in principio vigiliarum. Quia bonum est viro cum portaverit iugum domini ab adolescentia sua. Lam. 3 : «melius est si in pueritia. Item prima vigilia est contemptus mundi. Secunda mortificatio carnis. Tertia exercitium virtutis. Quarta desiderium celestis patrie. In hac quarta vigilia venit Iesus ad discipulos suos in navi. Mt. 14 : «item primo vigilat homo, cum peccata sua recognoscit. Secundo quando cognita corrigit. Tertio cum ad bona agenda se convertit. Quarto quando bona que habet perseverando custodit. De iis dicitur Mt. 13 : «vigilate, nescitis enim quando dominus veniet» etc. Item tertia vigilia facit volare in celum. Ps. vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto. Quarta liberat a tentatione. Mt. 26 : «vigilate et orate, ut non intretis in tentationem.
marg.| Sequitur et confirma cetera, que moritura erant. Glossa. Ideo vigila, quia licet sis mente immotus, non es perfectus, si ceteros non excitas. Unde Prv. 6 : «si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam, illaqueatus es verbo oris tui et captus propriis sermonibus. Fac ergo quod dico tibi, fili mi: et temetipsum libera, discurre, festina, suscita amicum tuum, id est subditum tuum. Et hoc est quod dicitur hic, confirma verbo, exemplo, in fide, in honoribus. Lc. 22 et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos. Cetera membra, id est alios, que moritura erant spiritualiter per negligentiam tuam. Multi hodie moriuntur et pereunt per negligentiam prelatorum et non curant. Is. 57 : «perit iustus et non est qui recogitet. Bernardus : cadit asina et est qui sublevet: peribit anima et non est qui curet. Vel sic. Esto vigilans, id est solicitus de salute tua et confirma in te per vigilantiam sollicitudinis, cetera bona. Que moritura erant, si remaneres in eodem statu. In isto episcopo iam mortua erant multa bona. Sed adhuc habebat aliqua bona, que erant ad minus coram Deo; et ista mortua erant si non corrigerentur in se. Ideo dicit, confirma cetera, id est bona que habes, que moritura erant et nondum mortua; ut per ea possis redire ad priora bona. Gregorius. Interim fac boni quicquid potes, ut Deus illustret cor tuum ad penitentiam et necesse est ita facere, non enim invenio opera tua plena. Quia sine caritate, que est plenitudo operum. Rm. 13 : «plenitudo legis est» etc. Item plena merito, quia multa omittebat, que decebat facere. Item plena tempore. Quia tempore quo debebat, non dicebat horas suas, neque omni tempore quo debebat predicabat, nec cetera debita faciebat. Item plena id est consummata, quia imperfecta relinquebat. Incipiebat enim sed non consummabat. Sic multi quidem multa bona faciunt, sed statim quando insurgit parum adversitatis franguntur et deficiunt: contra quos dicitur Lc. 13 : «hic homo cepit edificare» etc. 2Tim. 4 : «ministerium tuum imple. Item plena bona intentione, ideo erant vacua retributione. Lc. 6 : «mensuram bonam et confertam et coagulatam et supereffluentem dabit in sinum suum. Eadem quippe mensura qua mensi fueritis» etc. Sed quia coram hominibus videbantur opera sua bona et plena, ideo addit, coram Deo meo, qui videt intus. 1Rg. 16 : «homine vident ea, que foris apparent. Deus autem cor intuetur. Nec remanet Deus cum illis, quorum opera non sunt plena. Sir. 24 : «in plenitudine sanctorum detentio mea. Ps. dies pleni invenientur in eis. Sap. 1 : «spes immortalitate plena est quia opera eorum caritate fuerunt plena. 2Pt. 1 : «hec si vobiscum adsint et superent, non vacuos nec sine fructu vos constituent in domini nostri Iesu Christi cognitione. Sit ergo cor tuum plenum caritate, os veritate, opus humilitate, oculus castitate, pes gravitate, manus auctoritate; et tunc implebis illud mandatum domini. Non apparebis vacuus ante conspectum domini. Ex. 23 : «in mente ergo habe qualiter acceperis a Deo fidem et gratiam: et audieris a Deo interius, a discipulis exterius documenta salutis. Et serva, id est opere comple, quia non auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur, Rm. 2 : «ideo dicitur Iacob. 1 : «estote factores verbi et non auditores tantum» etc. Mt. 19 : «si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Lc. 11 : «beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud. Et penitentiam age de omissis et de commissis. Habe ergo in mente qualiter acceperis a Deo per infusionem et audieris a nobis per predicationem: et serva utrumque per orationem: et penitentiam age de malis preteritis per satisfactionem. Si ergo non vigilaveris, id est si de istis solicitus non fueris, veniam ad te iudicando. Tamquam fur, qui venit ad spoliandum et occidendum et subito, quando minus cavent sibi homines et lumine extincto: et ex iis potest caveri, quod appropinquat dies iudicii, quia numquam peius caverunt sibi homines a principio Ecclesie quem modo: ubique enim intrant fures et latrones in Ecclesiam: et fere omnes spoliant et occidunt. Os. 7 : «fur ingressus est, spolians latrunculos foris. 1Th. 5. Cum dixerint pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus: et hora qua nescis, veniam ad te ad iudicandum in morte. Mt. 15 : «si sciret paterfamilias qua hora fur veniret» etc. Et ideo vos estote parati; quia qua hora non putatis filius hominis veniet. Glossa Gregorii, ultimam horam dominus idcirco voluit esse incognitam, ut semper possit esse suspecta; et quia illam previdere non possumus, ad illam sine intermissione preparemur, sed habes pauca nomina, id est paucos viros, dignos nomine. Ex. 33 : «novi te ex nomine. Lc. 10 : «nomina vestra scripta» etc. Sir. 44 : «corpora sanctorum in pace sepulta sunt: et nomina eorum vivent» etc. In Sardis ubi deberent esse multi, quia tecum sunt. Qui non inquinaverunt macula criminali. Vestimenta sua, id est corpora sua: vel si fecerunt, postea factas maculas lacrimis deleverunt; et ita, quasi non inquinata reputantur: id est: beatus qui vigilat et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet. Item vestimenta dicuntur opera virtutum vel ipse virtutes, quibus anima vestitur: que vestimenta inquinant, qui mortale peccatum committunt. Eccl. 9 : «omni tempore vestimenta tua sint candida: et oleum de capite tuo non deficiat, id est caritas de corde. Et ambulabunt, de virtute in virtutem proficiendo. Mecum, qui sum dux et socius eorum. Is. 33 : «dominus legifer noster, in albis, id est in corporibus castis, in operibus bonis, in consiliis puris. Quia digni sunt societate et ducatu, modo et profectu virtutum. Vel sic. Et ambulabunt, de terra in celis, de miseria ad gloriam, de exilio ad patriam, de paupertate ad divitias, de labore ad requiem, de morte ad vitam. Mecum, id est sicut ego qui sic ambulavi. Lc. ultimo, o stulti et tardi corde ad credendum in omnibus, que locuti sunt prophete. Nonne oportuit sic Christum pati et ita intrare in gloriam suam? In albis, id est in corporibus glorificatis. Et corporibus purificatis ab omni imperfectione malitie et ignorantie. Quia digni sunt, mea presentia et tali gloria. Sap. 6 : «qui vigilaverit propter illam, scilicet sapientiam, cito erit securus; quoniam dignos se ipsa circuit querens et in viis suis ostendit se illis hilariter. Nota quod virgines hic commendantur in multis. Primo quia sunt in celo nominate; quod notatur cum dicit, pauca nomina. Prv. 10 : «memoria iusti cum laudibus, nomen impiorum putrescet. Secundum quod pre aliis pulchre, quod notatur cum dicitur. In Sardis, quod interpretatur principatus pulchritudinis. Sap. 4 : «o quam pulchra est casta generatio cum claritate. Tertium est incorruptionis integritas, quod notatur cum dicitur. Non inquinaverunt vestimenta sua. Infra 14 : «hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati» etc. Quartum est profectus virtutum, quod notatur, ibi, ambulabunt. Ez. 1 : «unumquodque ante faciem suam ambulabat. Quintum est familiaritas Dei. Quod notatur, ibi. Mecum. Infra 14: virgines enim sunt et sequuntur agnum quocumque ierit. Sextum conscientie puritas, quod notatur, ibi, in albis. Ct. 41 : «tota pulchra es amica mea et macula non est in te. Septimum est dignitas honoris, quod notatur ibi, quia digni sunt. Ps. elegit dominus Sion, id est virgines. Sion interpretatur speculum: et virgines sunt speculum Ecclesie, in quibus conspiciendo, possumus videre maculas defectuum nostrorum. Unde in lege sacerdotes oblaturi, cum volebant lavare se, videbant maculas, scilicet in speculis mulierum. Deberent enim magistri et prelati confundi valde cum videant tenellas puellas multa pati pro Christo et pati nil possunt aut volunt pro ipso. Gregorius, quid dicturi sumus nos barbati, cum teneras puellas videamus per ferrum currere ad celum et nos nil faciamus? Item specula omnes formas rerum ante se positas de facili recipiunt et puelle quecumque penitentia seu religio eis imponatur de facili suscipiunt, ad modum plantationis, que huc et illuc de facili inclinatur. Unde Ps. filii tui sicut novelle plantarum in iuventute. Et sicut plantatio formam, quam recepit in principio, semper retinet, sic et puelle. Prv. 12. Adolescens iuxta viam suam; etiam cum senuerit, non recedet ab ea. Item speculum cito frangitur nec postea potest reparari, sic et puelle. Unde Hieronymus, confidenter loquor cum Deus omnia possit, non potest de corrupta facere virginem.
marg.| Unde sequitur: qui vicerit, carnem et Diabolum, scilicet paupertate, castitate et humilitate. Sic vestietur, ut dictum est, vestimentis albis, scilicet stola corporis.
marg.| Nota de stola anime et corporis. Contexitur autem stola anime ex tribus filis: scilicet visione immediata, dilectione consummata, apprehensione secura. Stola corporis ex quatuor: scilicet claritate, agilitate, subtilitate, impassibilitate. Et hec sunt septem stelle de quibus supra dictum esta : « Hec dicit qui tenet septem stellas in dextera sua ». Et non delebo nomen eius de libro vite. In quo dupliciter iusti sunt scripti. Uno modo per prescientiam, alio modo per presentem iustitiam. Secundum primum modum nullus potest deleri, nec de novo scribi. Secundum alium modum et de novo scribi potest et de novo deleri. De iustitia iudicat Deus et de prescientia, quia iustitia non prescientie causa est quare aliquis apud Deum dignus sit vita ut tunc secundum iustitiam iudicis deleri videatur cum peccat: cum tamen iuxta prescientiam in libro numquam fuerit: et tunc aliquis videtur ascribi, cum malus esse desinit, qui tamen secundum prescientiam numquam defuit. Ps. deleantur de libro viventium. Glossa. Liber vite est notitia Dei, quia predestinavit ad vitam quos prescivit conformes fieri imagini filii sui. Non sic ergo accipiendum est tamquam in hoc libro scribat Deus quem postea deleat. Sed sic accipiendum est, de libro viventium deleantur secundum spem illorum qui ascriptos se putant, id est constet in illis, non illos ibi esse scriptos. Infra 20 : «alius liber apertus est qui est liber vite. Ibi Glossa. Quia tunc aperte scient mali se non predestinatos ad vitam, quam in mundo existentes sibi promittebant. Ex. 23 : «qui peccaverit in me, delebo nomen eius de libro vite. Adhuc est quadruplex liber. Primus est liber glorie, secundus liber gratie, tertius liber nature, quartus liber Scripture. Primus est ipse Deus cuius apertio facit respicientem sive legentem beatum: et est liber ipse, sui ipsius doctor. Unde Augustinus, habemus unum doctorem in celis quem semel videre totum didicisse est. De hoc libro dicitur Lc. 10 : «gaudete et exultate quia nomina vestra scripta sunt in celis. Hic liber dicitur etiam liber vite, quia omnes vivi et nullus mortuus inscriptus est. Ps. et in libro tuo omnes scribentur. Liber gratie est ipse Christus, de quo Is. 8. Sume tibi librum grandem et scribe in eo stylo hominis. Liber grandis fuit Christus ante incarnationem sed factus est parvus per carnis assumptionem. Unde Is. 10 : «consummationem et abbreviationem dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terre. Primo fuit scriptus liber iste stilo Angeli, quia Angelis legibilis erat. Sed postea scriptus fuit stilo hominis, quia factus fuit homini legibilis. Io. 1 : «verbum caro factum est. Beatus est qui studet in libro isto. Unde Bernardus , beatus es domine Iesu, qui te hominem inter homines conservantem observans pro viribus se prebet imitatorem tui. Quatuor autem specialiter debemus legere in hoc libro. Humilitatem videlicet, mansuetudinem caritatem et veritatem. De duobus primis dicitur Mt. 11 : «discite a me quia mitis sum et humilis corde. De tertio, Io. 14 : «in hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis adinvicem. De quarto dicitur Io. 18 : «ego ad hoc veni ut testimonium perhibeam veritati. Prima lectio tres versus continet, quia tres gradus humilitas habet, ut dicit Rabanus. Primus est subdere se maiori et non preferre equali. Secundus est subdere se pari et non preferre minori. Tertius est subdere se minori et nulli se preferre. Primus est necessarius. Secundus abundans. Tertius superabundans. Et hunc habuit Christus et debent habere prelati: unde Mt. 3 : «sic decet nos implere omnem iustitiam. Glossa, omnem gradum humilitatis: et cum soleat Christus de se loqui singulariter, nunc dicit, nos, quia vult ad hoc teneri prelatos. Item secunda lectio habet tres versus, quia tres sunt partes mansuetudinis. Prima circa rerum iniurias. Secunda circa corporum molestias. Tertia circa verborum contumelias. Has tres habuit Christus, quia fuit vestibus spoliatus, corpore flagellatus, verbis convitiatus et omnia sustinuit patienter. Item tertia lectio habuit tres versus. Prima est ordinata dilectio Dei. Secunda ordinata dilectio tui. Tertia ordinata dilectio proximi. Item quarta lectio tres versus continet. Primus est veritas vite. Secundus est veritas iustitie. Tertius veritas doctrine. De qua triplici veritate dicitur Io. 15 : «cum venerit ille spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Liber nature mundus est in quo sunt tot littere quot nature. Hic liber docet nos et docere non cessat qualis sit creator eius et quales nos esse debeamus. Sua magnitudine docet nos potentiam patris. Sua pulchritudine docet nos sapientiam filii. Sua communicatione docet nos bonitatem spiritus. Sua unitate monstrat unitatem factoris: et sic docet liber iste scriptorem suum esse trinum et unum. Unde Sap. 13 : «a magnitudine speciei et creature poterat creator eorum cognoscibiliter videri. Rm. 1 : «invisibilia Dei per ea que facta sunt a creatura mundi, intellecta conspiciuntur. Preterea, cum quelibet creatura creatori suo serviat incessanter et gratis et nos propter ipsum docet, quales nos debemus esse. Unde Augustinus, mirum est quomodo omnis homo Deum non semper laudat, quoniam omnis creatura ad eum laudandum semper invitat. Quartus liber Scripture. De quo Ez. 2 : «vidi et ecce manus missa ad me in qua erat involutus liber: et expandit illum coram me, qui erat scriptus intus et foris et scripta erant in eo lamentationes et carmen et ve. In manu liber mittitur qui ad faciendum auditur. Involutus dicitur esse propter obscuritatem. Foris scriptus propter historiam, intus propter specialem intelligentiam: in eo scripte sunt lamentationes penitentium. Carmen innocentium, ve desperantium. Vel lamentationes mundi, carmen celi, ve Inferni. Iste liber docet quinque: scilicet quid credendum, quid faciendum, quid fugiendum, quid timendum, quid appetendum. Quid credendum: articuli et sacramenta. Quid timendum: Purgatorius et Infernus. Quid appetendum: regnum Dei et iustitia eius: unde Mt. Primum querite regnum Dei et iustitiam eius» etc. Quintus liber est liber conscientie in quo debet quilibet legere multa. Primo ubi et qualis fuit homo conditus. Secundo ubi et unde et quare eiectus. Tertio qualiter et quando abiectus. Quarto a quo et quomodo redemptus. Quinto a quo et qualiter iudicandus. Sexto quanta sit pena reproborum. Septimo quanta sit gloria bonorum. Et iste est liber et he sunt littere de quibus dicitur Is. 29 : «erit vobis visio omnium quasi verba libri signati, que cum dederit scienti litteras dicet, lege istum et respondebit, non possum, signatus est enim. Et dabitur liber nescienti litteras, diceturque ei, lege et respondebit, nescio litteras.
a Apc. 2, 1.
marg.| Sequitur et confitebor nomen eius , id est recognoscam nomen eius quasi filium et amicum fidelem.   Coram patre meo et coram Angelis eius in iudicio. Quando dicet: « esurivi et dedisti mihi manducare » etc. « Filii benedicti venite » etc. Mt. 10 : «qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram patre meo ».
Numérotation du verset  3,6 
marg.| Qui habet aures audiendi ad intelligendum,   audiat ad faciendum. Et est hic finis huius epistole particularis que in fine cuiuslibet epistole particularis ponitur, ut per hoc excitetur attentio auditorum, quid spiritus dicat Ecclesiis, quia quod isti Ecclesie dicit, hoc omnibus dicit.
Numérotation du verset  3,7 
marg.| Sequitur : Et Angelo Philadelphie Ecclesie etc. Hec est secunda pars capituli et sexta epistola, in qua scribit Ioannes episcopo Philadelphie, quem in multis commendat et maxime quod laborat ad conversionem infidelium ad fidem, quam multum desiderabat. Et dividitur hec epistola in quatuor partes. Primo describitur dominus cuius imperio scribit Ioannes ipsi episcopo. Secundo inducitur ipse dominus loquens et promittens auxilium ipsi episcopo ad conversionem fidelium faciendam; in quo confortatur episcopus ad perseverandum, ibi: scio opera tua. Tertio predicitur tentatio futura, ad quam sustinendam exhortatur dominus istum episcopum, promittens auxilium ut non deficiat. Quarto ponitur generalis exhortatio, duo continens. Unum quod excitat affectum, ibi:   qui vicerit ergo .
marg.| Et Angelo Philadelphie Ecclesie scribe , sicut ceteris. Hec, que sequuntur, dicit, id est mandat.
marg.| Sanctus et verus .   Sanctus in donis gratie.   Verus in donis glorie. Vel sanctus per misericordiam, verus propter iustitiam. Vel   sanctus in vita, verus in lingua. Vel   sanctus roborando tentatos seu tribulatos, verus promissa servando: quasi dicat: Ioannes, labora fideliter ad conversionem fratrum, sicut cepisti. Quia Dominus dabit robur et fortitudinem ad sustinendum, quia sanctus est; et reddet premia que promisit, quia verus est.
marg.| Qui habet clavem David , id est vigorem et fortitudinem qua velut claves aperiat aures hominum peccatorum ad audiendum verbum fidei et corda ad credendum. Qua etiam aperiat et claudat, quibus et quando voluerit, illas duas maximas civitates, Infernum scilicet et Paradisum; quo claudente nemo potest aperire, quo aperiente nemo possit claudere.
marg.| Unde subdit, qui aperit , aures hominum ad audiendum et corda ad credendum et Scripturas ad intelligendum et Paradisum ad intreundum « et nemo claudit »b. Hoc dicit, quia multi heretici ibi episcopo resistebant, volentes impedire conversionem peccatorum. Sed non poterant claudere aures eorum, nec corda, quin crederent, nec Scripturas quin intelligerent, nec Paradisum quin intrarent.   Et nemo aperit , ipso claudente.   Claudit , impartiendo gratiam ad audiendum, ad credendum, ad intelligendum, ad intrandum in Paradisum. Ex. 33 : «miserebor cui voluero et clemens ero in quem mihi placuerit. Rm. 9 : «Deus cuius vult miseretur et quem vult indurat. Dt. 32 : «dominus pauperem facit et ditat, humiliat et sublevat. Io. 12 : «propterea non potuerant credere, quia dixit Is. excecavit dominus oculos eorum et induravit cor eorum ut non videant oculis et non intelligant corde.   Claudit autem aliquando dominus Scripturas ut studendo queramus; aperit ut inveniamus: ut sic studentes fructus laboris accipiamus et aperiens gratias et laudes sue largitatis habeat. Et hoc facit ut nemo de suo confidat ingenio, vel de sua scientia glorietur. « Quia omnis scientia a domino Deo est » (Eccles. 1) 1Cor. 4 : «quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? » Item, clavis David, est crux domini, qua Paradisum et Infernum aperuit. Infernum ut inde extraheret captivos. Za. 9 : «tu autem in sanguine testamenti eduxisti vincantos de lacu, in quo non erat aqua. Paradisum, ut introduceret liberatos. Unde Is. 22 : «dabo clavem domus David super humerum eius et aperiet et non erit qui claudat; et claudet et non erit qui aperiat. Ista clavis dicitur navis Sap. 24 : «transeuntes mare per ratem liberati sunt. Item dicitur principatus, Is. 9 : «factus est principatus super humerum eius: vocabitur nomen eius admirabilis (in conceptione) consiliarius (in predicatione) Deus, in peccatorum remissione et miraculorum operatione. Fortis in passione et Demonum deiectione. Pater futuri seculi in resurrectione et princeps pacis in ascensione et sancti spiritus missione. Item dicitur baculus. Gn. 32 : «in baculo meo transivi Iordanem istum, id est mundum: et nunc cum duabus turmis ingrediar, scilicet Angelorum et hominum, qui cum eo ascenderunt. Ps. « Virga tua et baculus tuus » etc. 1Rg. 17 : «dixit Golias ad David, numquid ego canis sum, quod tu venis ad me cum baculo?
b Apc. 3, 7.
marg.| Item dicitur cathedra 2Rg. 22 : «David sedens in cathedra sapientissimus inter tres. Quia duo fuerunt latrones et ipse tertius inter eos. In illa cathedra sedit, non stetit, non iacuit. Sedit, quia natura inferior patiebatur et natura superior manebat illesa. Unde in persona Moysi dicitur de ipso quod stetit in confractione in conspectu Dei, quia confracta humanitate stetit divinitas.
marg.| Inde docuit ut magister sex verba quasi sex documenta emittens. Primum fuit sitio. Secundum « amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso ». Tertium « Eli elie ». Quartum : « mulier, ecce filius tuus » etc. Quintum « pater in manus tuas ». Sextum, « consummatum est ». Primo verbo docuit veritatem, caritatem, que sitit omnium salutem. Secundo largitatem que petitionem pauperum exaudit et plus dat quam petatur. Tertio humilitatem que se derelictam ostendit. Quarto pietatem que parentes honorat. Quinto sapientiam que sua in tuto collocat. Sexto perseverantiam que totum consummat.
Numérotation du verset  3,8 
marg.| Unde sequitur: scio , id est approbo, opera tua, bona. Sed quia non ipse solus sed Deus cum eo. Vel, ut melius dicam, Deus facit ea bona. Sicut dicitur Is. 26 : «omnia opera nostra operatus es in nobis domine. Ideo subdit, ecce dedi coram te ostium apertum, id est aures hominum apertas ad audiendum verbum et corda eorum aperta ad credendum. Item Scripturas prius obscuras apertas tibi ad intelligendum. Item portam celi apertam tibi et illis qui per te convertuntur ad intreundum. Quod nemo potest claudere, ex quo ego aperui illud tibi et tuis. Et merito dedi, quia per te aperire non posses. Quia modicam habes virtutem, id est insufficientem, vel paucos auditores et multos contradictores et adversarios. Sicut dicit apostolus 1Cor. 16 : «ostium mihi apertum est magnum et evidens et adversarii multi. Vel sic. Dedi coram te ostium apertum ad intrandum in Scripturam in gloria, quod nemo potest claudere tibi, quia modicam habes virtutem, id est humilem non superbam: quasi dicat: merito humilitatis tue aperui tibi Scripturam ad intelligendum et gloriam ad intrandum et aures hominum ad audiendum a te verbum Dei et corda ad credendum. Hoc facit humilitas possessori suo. Ut scilicet libenter audiatur, ut ei credatur, ut Scripturam intelligat et ut gloriam habeat. De primo dicitur Mt. 17 : «hic est filius meus dilectus etc. Gregorius, ille sermo libenter auditur qui ex compassione profertur. De secunda et tertia, Mt. 18 : «nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum celorum, id est in Scripturam et gloriam. Et servasti verbum meum, in corde per fidem, in ore per confessionem, in manu per operationem. In hoc probatur esse amicus. Io. 16 : «qui habet mandata mea et servat ea, ille est qui diligit me. Item Io. 16 : «vos amici mei estis si feceritis que precipio vobis. Ipse per hoc meruit servari a Deo. Sir. 15 : «si volueris observare mandata mea, conservabunt te. Et non negasti nomen meum, a quo diceris Christianus: quasi dicat: licet in angustiis et tribulationibus esses propter me, non negasti te esse Christianum. Mt. 10 : «omnis qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego » etc. « Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram patre meo ». Ex hoc autem duo bona promittit ei dominus; scilicet conversionem Iudeorum qui eum persequebantur et conservationem in tribulatione que tunc erat et que erit in tempore Antichristi. Unde dicit, ecce: quasi dicat: talis es. Ecce dabo tibi de synagoga Satane, id est aliquos de adversariis tuis convertam ad fidem tuam, qui dicunt se esse Iudeos, id est credentes et confitentes Deum et non sunt, sed mentiuntur, quia huius nominis rationem perdiderunt quando dixerunt: non habemus regem nisi Cesarem, Io. 19. Sic quilibet Christianus nominis Christiani rationem et causam amittit, quando contra Christum facit. De quibus Ps. nomen eorum in eternum delesti et in seculum seculi. Prv. 10 : «memoria iusti cum laudibus nomen impiorum putrescet. Modus autem dandi determinat Ioannes dicens: ecce faciam illos ut veniant, ad fidem et adorent ante pedes tuos sicut fratres Ioseph qui primo persecuti fuerant eum, postea adoraverunt, Gn. 50. Ita si Ecclesia haberet humilitatem et patientiam, omnes inimici eius humiliati venirent ad eam. Hoc enim promittit dominus per Isaiam 60 : «locum pedum meorum glorificabo, id est Ecclesiam et venient ad te curvi filiorum eorum qui humiliaverunt te et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi et vocabunt te civitatem domini Sion sancti Israel pro eo quod fuisti derelicta (a mundo supple) et odio habita et sustinuisti patienter et humiliter supple. Prv. 15 : «cum placuerint domino vie hominis, inimicos eius convertet ad pacem et scient conversi ad fidem et cognoscentes veritatem, quia ego dilexi te quamdiu tribulari et affligi permisi. Hbr. 12 : «quem diligit dominus castigat: flagellat autem omnem filium quem recipit. Tb. 3 : «hoc habet pro certo omnis qui colit te, quod vita eius si in probatione fuerit coronabitur, si autem in tribulatione fuerit liberabitur et si in corruptione fuerit licebit venire ad misericordiam tuam. Quoniam servasti verbum patientie mee, id est preceptum de patientia servanda, quam predicavi et quam in me ostendi patienter sustinens flagella et contumelias orans pro illis. Lc. 23 : «pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Is. 53 : «ipse peccata multorum tulit, id est penam pro peccatis eorum et pro transgressoribus oravit. Et hoc idem precepit discipulis suis, Mt. 5 : «orate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii patris vestri, qui in celis est. Et ego te servabo, qui servasti verbum ad horam tentationis, que ventura est in orbem universum, vel statim post mortem Neronis, vel tempore Antichristi, tentare habitantes in terra. Sed numquid omnes succumbent? Non; quidam enim habitant in terra solo corpore et in celo habitant mente. In persona quorum dicit apostolus, Phil. 3 : «conversatio nostra in celis est. Tales non capientur, quia in tuto habitant. Unde Prv. 1 : «frustra iacitur rete ante oculos pennatorum. Ibi Glossa, facile evadit laqueos in terris, qui semper habet oculos in celis. Talis fuit ille de quo dicit Augustinus. Digne vertitur ad memoriam hominum, qui ad gaudia transit Angelorum: quoniam in hac peregrinatione solo corpore constitutus, cogitatione et aviditate in illa celesti patria conversatus est. Alii sunt, qui et mente et corpore habitant in terra. De quibus dicit Ps. oculos suos declinaverunt in terram. Isti tales fere omnes in tentatione succumbunt. Unde infra 8 : «ve, ve, ve habitantibus in terra; ter dicit ve, propter tria, que in mundo sunt, que fere omnes capiunt: scilicet concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum et superbia vite, ut dicitur 1Io. 2 : «ideo dicitur Is. 24 : «formido et fovea et laqueus super te, qui habitator es terre. Et erit, qui fugerit a facie formidinis, id est avaritie, cadet in foveam luxurie. Et qui se explicaverit a fovea, tenebitur laqueo ambitionis, aut vaneglorie. Quia qui fugit avaritiam, sepe cadit in luxuriam; et qui fugit utrumque, sepe capitur vanagloria et ambitione. Unde dominus primo fuit tentatus de gula, postea de avaritia et ultimo de vanagloria, Mt. 4. Ecce: quasi dicat: vere tentatio venit, sed non oportet vos multum timere, quia habebitis adiutorem fidelem. Quia ecce, id est in brevi et evidenti, venio ego, iuvare pugnantes, liberare tentatos, coronare victores. Et quia posset quis causari moram, addit, cito: immo semper est dominus cum suis militibus, in campo. Unde Mt. ult. vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem seculi. Is. 43 : «cum transieris per aquas tribulationis, tecum ero et flumina non operient te. Cum ambulaveris in igne, non combureris et flamma non ardebit in te, quia ego dominus Deus sanctus Israel salvator tuus. Sed tunc dicitur venire quando liberat, vel quando in pugna confortat. Et interim, tene quod habes, fidem, spem caritatem et alia bona ut nemo accipiat coronam tuam, id est tibi debitam pro patientia tua si perseveres. Nam soli perseveranti datur corona. Unde 2 Tim. 2 : «non coronabitur nisi qui legitime certaverit, id est perseveraverit. Mt. 10 : «qui perseveraverit usque in finem salvus erit. 1 Cor. 9 : «omnes qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium, scilicet perseverans. Sed de qua corona intelligitur hoc? De corona gratie, non videtur posse intelligi. Quia multi amittunt gratiam, quibus nemo subrogatur, ut patet in Diabolo et multis aliis. Item de corona glorie videtur non posse intelligi, quod illam nemo potest amittere; quia ex quo habet, non potest amittere, nec antequam habeat. Nemo enim amittit quod non habet. Nec dicas, quia potest amittere, quia debebatur ei. Contra. Non debetur nisi perseveranti: ergo si iste non erat perseveraturus, non debebatur ei. Et ita non poterat amittere eam, cum nec haberet, nec deberetur ei. Ad hoc dicimus quod potest intelligi de corona gratie, secundum quod gratia ordinatur ad gloriam in gradu aliquo: verbi gratia. Iste si perseverasset, perventurus erat ad aliquem gradum glorie. Potest fieri, quod isto cadente alius accipiat gratiam ordinatam ad eumdem gradum glorie, quo ille erat perventurus, si perseverasset. Et quia tu obiicis scilicet quod multi cadunt a gratia: non est verum, immo semper aliquis subrogatur illi, in eadem gratia, secundum quod est ordinata ad certum glorie gradum. Unde Glossa: hic cum sit Deo certus numerus suorum, siquis labitur, alius misericordia eius subinducitur; sicut per superbiam Iudeorum, subintravit gentilitas. Sed numquid subintrasset gentilitas, si non peccassent Iudei? Constat quod sic. Quia Deus providerat ab eterno gentes salvandas, verum est quod salvarentur, sed non subintrarent loco eorum. Item potest dici quod intelligitur de corona glorie, ut sit sensus, tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam, id est ne aliquis incipiat sine te possidere gloriam tibi debitam si perseverasses. Et quod obiicitur, scilicet quod corona glorie non debebatur isti, quia tantum debetur perseverantibus; dicimus, quod debebatur isti sub conditione si perseverasset. Et hoc videtur innui in Glossa, in Iob. 54 : «conteret multos et innumerabiles et stare faciet illos pro eis. Ibi Glossa, hoc quotidie agitur: labuntur aliqui a statu iustitie et loco vite; alii, aliis cadentibus sortiuntur. Et ita Glossa magis convenit prime solutioni, qui vicerit, quod fit sola perseverantia virtutum, faciam illum columnam, id est tectum altum, firmum, planum, in templo Dei mei. De quo Ps. replebimur in bonis domus tue: sanctum est templum tuum mirabile in equitate. Et foras non egredietur amplius peccare non poterit de cetero, sicut Lucifer in celis peccavit et eiectus est, Is. 14. Inde sancti de celo egredi dicuntur. Is. ult. egrediuntur, ut videant cadavera mortuorum virorum, qui prevaricati sunt. Sed egressus ille erit tantum spiritualis, non corporalis. Quia tantum videndo egredientur, nisi tamen compatiendo. Et scribam super illum, scilicet meritum et spem et intellectum. Nomen Dei mei, quod est, omnipotens. Unde Ex. 15 : «dominus quasi vir pugnator, omnipotens nomen eius, id est ut amplius non possint ab hostibus superari. Et nomen civitatis Dei mei nove Ierusalem, id est visionis pacis, ubi nil vetustatis est, sed omnia nova, que de celo descendunt. Quia Deus gratiam infundit, per quam ad illam visionem pervenitur. Unde Iac. 1 : «omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a patre luminum. Ideo orat Ecclesia, Mt. 6 : «adveniat regnum tuum. A Deo meo, qui solus dat gratiam. Unde 1 Tim. 6 : «soli Deo honor et gloria et nomen meum novum, quod est Iesus. Cuius virtute salvantur omnes qui credunt in eum. Act. 4 : «non est aliud nomen sub celo datum hominibus, in quo nos oporteat salvos fieri. Vel de presenti potest exponi ab illo loco, ecce venio, per gratiam, cito, id est ex improviso. Iob. 9 : «si venerit ad me non videbo eum. Tene quod habes, scilicet locum humilitatis tue non deseras, sicut multi faciunt, qui ex dono gratie divine superbiunt. Eccl. 10 : «si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris. 1Cor. 4 : «quid habes, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Ut nemo accipiat coronam tuam, id est ut non merito hominis tribuas coronam tuam, sed tantum gratie Dei, que proprie coronatur in homine iusto. Unde versus: « Quidquid habes meriti, preventrix gratia donat. Nil Deus in nobis preter sua dona coronat ». Ps. : « Ascendisti in altum, accepisti dona in hominibus ».
marg.| Et nota quod quadruplex est corona quam dominus dat amicis suis. Prima est spinea, que est penitentium. De qua Mt. 22 : «plectentes coronam de spinis. Secunda est lapidea, que est viventium. De qua Ps. posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso. Tertia est aurea, que est sapientium. De qua Sir. 45 : «corona aurea super caput eius expressa signo sanctitatis. Quarta est stellea, que est triumphantium. De qua infra 12c : «signum magnum apparuit in celo: mulier amicta sole et luna sub pedibus eius et in capite eius corona stellarum duodecim ». Omnes iste quatuor corone dicuntur esse in capite, quia sola intentio remunerabitur, seu coronabitur.
c Apc. 12, 1/
marg.| Et nota ordinem coronarum. Prima est corona penitentie. Secunda patientie. Tertia sapientie. Quarta glorie. De duodecim stellis infra dicemus. Sunt autem et alie corone quibus mundus coronat suos. Prima est rosea, id est mundi vanitas, de qua Sap. 2 : «coronemus nos rosis antequam marcesCt. Secunda hederea, id est carnis voluptas. De qua 2Mcc. 6 : «cum Liberi, id est Bacchi, sacra celebrarentur, cogebantur hedera coronati Libero circumire. Tertia est corona superbie, id est seculi dignitas. De qua Is. 28 : «ve corona superbie ebriis Ephraim. Quarta est corona pene eterne, que datur post istas tres. De qua Is. 22 : «coronans coronabit te tribulatione. Qui vicerit se ipsum per veram obedientiam. Prv. 21 : «vir obediens loquetur victoriam. Hec victoria, qua quis per obedientiam vincit se, maior est quam vincere totum mundum. Unde Prv. 16 : «melior est patiens viro forti et qui dominatur animo suo expugnator urbium, faciam illum columnam in templo Dei mei, id est prelatum in Ecclesia, rectum in iudiciis, fortem in adversis, planum in conversatione, erectum in contemplatione, stabilem in tentatione, rotundum per intentionem qua eterna intendit, alios supportantem per compassionem. Tales columne fuerunt Petrus, Iacobus et Ioannes. De quibus dicitur Gal. 2 : «Iacobus et Cephas et Ioannes qui videbantur columne esse, dexteras dederunt mihi et Barnabe societatis. Tales debent esse omnes prelati, ut etiam aliis cadentibus ipsi stent, secundum quod dicitur in Ps. liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea; ego confirmavi columnas eius. Olim fecit Salomon in templo columnas de ere firmas et fortes et pondus templi fortiter sustinentes, ut dicitur 3Rg. 7 : «nunc autem fiunt columne de festucis que statim franguntur et magis indigent portari quam portare. Is. 3 : «ecce dominator dominus exercituum auferet a Ierusalem et Iuda validum et fortem et omne robur panis et omne robur aque, fortem et virum bellatorem et dabo pueros principes eorum et effeminati dominabuntur eis. Ps. posuisti firmamentum eius formidinem, id est Ecclesie: id est tales poni permittis, qui potius sunt formido Ecclesie quam firmamentum. Et foras non egredietur amplius hominibus seculi se conformando, vel secularibus negotiis se implicando. De primo dicitur Rm. 12 : «N_olite conformari huic seculo: sed reformamini in novitate sensus vestri. De secundo dicitur 2 Tim. 2 : «nemo militans Deo implicat se negociis secularibus, ut ei placeat cui se probavit. Lc. 10 : «nemo mittens manum ad aratrum et aspiciens retro, aptus est regno Dei. Infra ult. foris canes et venefici et impudici et homicide et idolis servientes et omnis qui amat et facit mendacium.
marg.| Et scribam super illum nomen Dei mei. Ut dicatur prelatus Deus. Iuxta illud Ps. ego dixi, dii estis et filii excelsi omnes. Loco Dei in terra est prelatus et vicarius eius et in eo vices eius deberet gerere, ut iuste et omnia cum tranquillitate iudicaret sicut dicitur, Sap. 14 et sine acceptione persone, sicut dicitur Act. 10 : «in veritate tunc comperi quod non est acceptor personarum Deus. Sed heu multi habent nomen sine re, honorari volunt ut Deus, sed nolunt operari ut Deus. Deus semper est in celo, ipsi semper in ceno. Deus numquam otiosus, ipsi semper otiosi. Deus iustus et misericors, ipsi iniusti et immisericordes. Deus pater est pauperum et libenter audit eos. Iuxta illud, tibi derelictus est pauper, orphano tu eris adiutor. Et iterum, desiderium pauperum exaudivit dominus. Et iterum, propter miseriam inopum et gemitum pauperum etc. Ipsi autem pauperum causas nolunt audire, eo quod non habent quid dent. Unde conqueritur dominus. Is. 1 : «quomodo facta est meretrix civitas fidelis plena iudicii, iustitia habitavit in ea, nunc autem homicide, argentum tuum versum est in scoriam, vinum tuum mixtum est aqua, principes tui infideles, socii furum, omnes diligunt munera, sequuntur retributiones, pupillo non iudicant et causa vidue non ingreditur ad eos. Ier. 6 : «extendam manum meam super habitantes terram, dicit dominus; a minori quippe usque ad maiorem omnes avaritie student, a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum et curabant contritionem populi mei filie cum ignominia dicentes, pax, pax et non erit pax. Et nomen civitatis Dei mei nove Ierusalem, que de celo descendit a Deo meo, id est ipsum faciam pacificum et pacatum, qualis fuit Christus et alii qui cum eo sunt in superna Ierusalem. Is. 1 : «restituam iudices tuos ut fuerunt prius et consiliarios tuos sicut antiquitus; post hec vocaberis civitas iusti, urbs fidelis. Item Is. 40 : «ponam visitationem tuam pacem et prepositos tuos iustitiam: non audietur ultra iniquitas in terra tua. Mt. 5 : «beati pacifici, quia filii Dei vocabuntur et nomen meum novum. Nomen Dei vetus est, dominus: unde Ps. nomen dominus illi: et in lege sepe dicit, ego dominus. Sed novum nomen Dei est Iesus, id est salvator. Unde Mt. 1 : «pariet autem filium et vocabis nomen eius Iesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Heu istud nomen pauci habent, quia pauci sunt qui curent de salute animarum. Primum nomen omnes sibi usurpant, quia tamquam domino sibi volunt serviri. Unde 1Rg. 2 domini sunt cardines terre et posuit super eos orbem. Domini solet esse genitivi casus, nunc autem est nominativi pluralis, quia plures nominantur domini, licet pauci sint in veritate, quia qui facit peccatum servus est peccati, Io. 8. Nota: septem nominibus vocatur filius Dei in novo testamento, que omnia debent habere prelati. Unde infra 14 : «vidi dominum et ecce agnus stabat super montem Sion et cum eo centum quadraginta quatuor millia habentia nomen eius et nomen patris eius scriptum in frontibus suis. Primum est Christus, Mt. 1 : «de qua natus est Iesus, qui vocatur Christus, unctus, vel unctio. Unctus fuit quia rex: unde Ps. Inveni David servum meum, oleo sancto meo unxi eum. Item unctus fuit ut sacerdos. Lc. 4 : «spiritus domini super me eo quod unxerit me. Ps. sicut unguentum in capite eius quod descendit in barbam, barbam Aaron, id est Christi. De iis duobus dicitur Act. 10 : «unxit eum dominus spiritu sancto et virtute. Hoc nomen debent habere prelati, quia debent esse uncti, id est mansueti et misericordes. Lc. 6 : «estote misericordes sicut et pater vester misericors est. Si tales essent, dominus defenderet eos sicut filios suos. Ps. nolite tangere christos meos etc., fecit nos regnum et sacerdotes. 1Pt. 2 : «vos estis genus electum, regale sacerdotium. Secundum nomen est Nazareus. Mt. 2 : «dictum est per prophetas, quoniam Nazareus vocabitur, id est floridus: et revera floridus fuit dominus, quia habuit candorem lilii in nativitate. Ct. ego flos campi et lilium convallium. Item habuit livorem viole, in flagellatione. Is. 53 : «livore eius sanati sumus. Item habuit ruborem rose in passione. Sir. 24 : «ego quasi plantatio rose in Iericho, id est in defectum mortis. Tunc tibi videtur cadere flos eius, sed iterum refloruit in resurrectione: unde Ps. et refloruit caro mea etc. Similiter et prelati debent habere hunc triplicem florem: candorem lilii per castitatem, livorem viole per humilitatem, ruborem rose per caritatem. Sir. 31 : «obaudite me divini fructus et quasi rose plantate super rivos aquarum fructificate, quasi Libanus odorem suavitatis habete: florete flores quasi lilium, date odorem et frondete in gratiam. Et si aliquando de iis floribus aliquis marcuerit, debent reflorere per penitentiam. Unde Phil. 4 : «gavisus sum vehementer in domino quia tandem aliquando refloruistis. Tertium nomen est Emmanuel. Mt. 1 : «ecce virgo concipiet et pariet filium et vocabis nomen eius Emmanuel, quod interpretatur nobiscum dominus. Et hoc nomen debent habere prelati, ut semper sint cum subditis quasi pastores cum grege. Lc. 2. Pastores erant in regione eadem, vigilantes et custodientes vigilias noctis super gregem suum. Moyses, ut acciperet legem pro populo, quadraginta diebus fuit absens et iterum fornicavit cum idolis populus eius et tamen bonos vicarios dimiserat pro se Hur et Aaron. Ex. 32 : «quid ergo fiet de populo, cui prelatus numquam aut raro presens est? Si ipsi attenderent quam stricte requirit dominus rationem de populo sibi commisso, aut non reciperent prelationem, aut starent cum grege. 3 Reg. 20 : «custodi virum istum, qui si lapsus fuerit de manu tua, erit anima tua pro anima sua. Ier. 33 : «adhuc transibunt greges ad manus numerantis. Quartum nomen est filius altissimi. Lc. 1 et vocabitur altissimi filius. Istud nomen debent habere prelati per compassionem et misericordiam. Unde Eccles. esto pupillis misericors ut pater et eris velut filius altissimi. Quintum nomen est magister. Sextum dominus: de quibus dicitur Io. 13 : «vos vocatis me magister et domine et bene dicitis, sum etenim. Hec nomina debent habere prelati docendo populum, ut magistri et regendo, ut domini. De primo Mt. ult. ite docete omnes gentes. De secundo Ps. dominus regit me etc. Septimum nomen est Iesus. Mt. 1 et vocabis nomen eius Iesum. Et hoc nomen debent habere prelati, ut suam et populi salutem diligenter operentur. 1 Tim. 4 : «attende tibi et doctrine; insta in illis; sic enim te ipsum salvum facies et qui te audiunt. Si hoc nomen haberent prelati, omnes honorarent illos quasi Deum. Phil. 2 : «in nomine Iesu omne genu flectatur etc. Hec septem nomina prelatorum sunt septem cornua et septem oculi agni. De quibus dicitur Io. 5 : «vidi in medio agnum stantem tamquam occisum, habentem cornua septem et oculos septem qui sunt spiritus Dei missi in omnem terram. Et Ez. 4 : «vidit septem oculos in lapide uno. Qui habet aures audiat quid spiritus dicat Ecclesiis. Generalis est admonitio in fine cuiuslibet epistole, ubi suscitatur sive excitatur attentio auditorum, ut auditis penis quas minatur malis et premiis que promittit bonis, diligenter invigilent ad fugiendum mala et faciendum bona. Et Angelo Laodicie Ecclesie etc. Hec est tertia pars capituli huius in qua scribit Ioannes Angelo, id est episcopo Laodicie; et hunc ordinem servat. Primo describit Christum per quatuor dictiones que totam iudicii veritatem exprimunt, ut patet in expositione littere. Secundo redarguit istum episcopum de hypocrisi. Ita enim gerebat se episcopus iste, ut non posset perpendi quibus magis faveret; nec curabat quicquid fieret quasi non pertineret ad eum, ibi: scio opera tua. Tertio monet eum ad penitentiam, promittens veniam, si velit penitere, ibi suadeo, tibi. Quarto ponit generalem promissionem quam facit omnibus victoribus, id est in bono perseverantibus, ibi: qui vicerit. Dicit ergo Angelus ad Io. Angelo Laodicie scribe. Sicut sex precedentibus hec que sequuntur dicit: amen, scilicet Christus, qui dicit Io. 14 : «ego sum via, veritas et vita. Et dicitur Christus veritas, quia promissa omnia et comminata complet. Amen, Hebraicum est: et quandoque sumitur adverbialiter, id est vere; ut ibi, amen amen dico tibi. Quandoque nominaliter ut hic; et est idem quod verax, vel veritas, testis fidelis, qui scilicet fideliter audita a patre mundo retulit et operum nostrorum testimonium verum reddet coram patre et Angelis eius et cui per omnia fides est adhibenda. Et verus in omnibus verbis suis, que mundo de patre narravit et que de mundo patri narrabit: qui est principium creature Dei, id est per quem Deus pater creavit et recreavit creaturam Dei, id est hominem et omnem aliam creaturam que propter hominem quodam modo facta est, vel qua universaliter participat homo: unde nomine omnis creature intelligitur homo. Mt. in fine ubi dicitur: predicate Evangelium omni creature. Homo etiam creatura mundi appellatur Rm. 1 ubi dicitur: invisibilia Dei a creatura mundi per ea que facta sunt intellecta conspiciuntur. Quatuor ergo dicit de Christo, amen: testis fidelis, verus, principium creature. Amen, id est veritas promissa solvendo. Testis fidelis de operibus nostris testificando. Verus docendo, principium, creando et recreando. Hec etiam quatuor conveniunt Christo secundum aptationem quatuor personarum que sunt in perfecto iudicio: scilicet actor, advocatus, testis, iudex. Est igitur, amen, id est veritas, id est actor movens causam contra reprobus, testis fidelis, quia testis erit contra reos. Verus causa est electorum defensor, sive advocatus. Principium inquantum iudex, qui est in causa principalior persona.
marg.| Scio opera tua, scilicet qualia sunt. Hec dicit quia exterius videbantur bona hominibus, sed interius per intentionem erant mala. Erat enim hypocrita episcopus iste; et ita callide se gerebat, ut non posset perpendi cuius secte esset, ut dictum est supra. Sed Deus cor intuetur; et ideo dicit, scio opera tua; quasi dicat: non me latent que intus video. Sir. 32 : «oculi domini multo plus lucidiores super solem, conspicientes omnes vias hominum in absconditas partes et vere scio, quia neque frigidus es etc. Nota quod tripliciter corrumpitur iustitia sub specie veritatis: scilicet crudelitate, remissione et simulatione. Sepe enim sub specie severitatis que est species iustitie quo ad malorum punitionem, crudelitas latet et remissa segnicies mansuetudo creditur; et sic dupliciter corrumpitur iustitia. Tertio modo corrumpitur quo ad speciem liberalitatis, per simulationem que omnia facit ut ab hominibus videatur et laudetur. Unde Mt. 6 : «attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis. In caliditate simulatio designatur que magis displicet Deo; et ideo illi comminatur quod evometur ab ore Dei. Gregorius, frigidus est qui consummanda non inchoat. Calidus qui bona inchoat et non consummat. Dicit ergo, quia neque, quasi dicat: revera scio opera tua, quia neque frigidus es, id est omnino remissus, vel omnino malus, nec omnino calidus, id est omnino crudelis, vel omnino bonus. Utinam frigidus esses, id est omnino remissus, vel omnino malus, ita quod appareret malitia tua, quia aperta mala correctionem habent; et ideo de talibus habetur spes emendationis. Aut calidus, id est omnino crudelis, vel omnino bonus. Sed quia tepidus es, id est torpens et simulatus et nec frigidus nec calidus, id est nec omnino crudelis, nec omnino remissus, vel nec omnino malus, nec omnino bonus, quia partim malus et partim bonus (erat intus malus extra bonus), incipiam te evomere ex ore meo. Glossa: excomunicando et a consortio sanctorum removendo, in deteriora precipitari permittendo, in excommunicare, vel a consortio fidelium separare, vel malitiam tuam exterius manifestare, ex ore meo, id est vel predicatores qui sunt os meum. Ier. 15 : «si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris. Vel sic, incipiam te evomere, id est expellere ex ore meo, id est ex consortio predicatorum, vel episcoporum qui dicuntur os domini, quia in eis et per eos loquitur dominus. Mt. 10 : «non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis. Is. 30 : «ve qui ambulatis ut descendatis in Egyptum et os domini non interrogastis, id est episcopum seu predicatorem. Vel os domini est promissio Evangelii a quo hypocrita evomitur, quia a promissione Evangelii excluditur. Mt. 5 : «quum ieiunatis nolite fieri sicut hypocrite tristes; amen dico vobis receperunt mercedem suam. In vomitu est expulsio quedam cum difficultate et dolore. Unde Is. 1 : «heu consolabor super hostibus meis et vindicabor de inimicis meis. Lam. 3 : «non enim ex corde suo abiecit et humiliavit filios hominum. Item vomitus fit causa medicine sive sanitatis corporis et quodam modo invite. Sic excommunicatio debet fieri non ad vindictam, sed ad medicinam; non libenter, sed quasi coacte. 1Cor. 5 : «item vomitus quando nimius est et continuus, mortem non salutem inducit; sic exclusio quando generalis est et frequens, non salutem animarum, sed mortem inducit. Et ideo numquam sine magna et evidenti necessitate debet excommunicari universitas, vel persona magna. Quia dicis, quasi dicat: merito evomam te non solum quia tepidus, immo etiam quia iactas te, quia dicis, dives sum bonis temporalibus et locupletatus bonis spiritualibus et nullius egeo consilii, vel auxilii, vel alicuius rei. Vel sic: dives sum scientia et locupletatus virtutibus et nullius egeo quo ad corpus: quasi dicat: plenus et perfectus sum in corpore et anima. Numquid talia dicebat episcopus iste? Forte sic, quia iactantie species dominabatur ei. Sicut Eliud qui dicebat, Iob. 32 : «respondebo et ego partem meam et omnimodam scientiam meam; plenus sum sermonibus et coarctat me spiritus uteri mei. Contra primum et alios similes dicitur Prv. melior est qui operatur et abundat in omnibus, quam qui gloriatur et eget pane. Unde Ier. 9 : «non glorietur sapiens etc. Vel forte hoc dicebat corde, quia talis affectabat videri vel credi. Sed dominus qui videt corda. Respondet ei ostendens aliter esse. Unde subdit et nescis quia tu es miser et miserabilis. Per hec tria verba ostendit Angelus istum esse aversum a tota Trinitate. Dicendo nescis, ostendit defectum scientie sive ignorantie, per quod patet ipsum alienum esse a filio: dicendo miser, ostendit eius malitiam, per quam est alienus sive aversus a spiritu sancto; dicendo miserabilis, ostendit ipsius impotentiam sive infirmitatem, per quam aversus est sive alienus a patre; ergo a filio per ignorantiam, a spiritu sancto per malitiam, a patre per impotentiam, erat iste episcopus sequestratus. Postea subdit alia tria verba per que ostenditur falsitas iactantie contra tria que iactaverat de se. Et pauper, contra hoc quod dixerat, dives sum: et cecus, contra hoc quod dixerat et locupletatus: et nudus, contra hoc quod dixerat et nullius egeo. Dicit ergo : Et dicis falso te iactando, quia dives sum virtutibus que sunt vere divitie. De quibus dicitur Prv. 13 : «est quasi pauper cum in multis divitiis sit. Redemptio anime viri proprie divitie. Et locupletatus bonis operibus; et nullius egeo, quia sum amicus et familiaris domini a quo omnis abundantia; et nescis, quia tu es miser, miseria culpe, de qua Prv. 14 : «miseros facit populos peccatum; et miserabilis, miseriis pene, de quibus in Ps. in miseriis non subsistent et pauper, paupertate virtutum. De qua Psalmus, infirmata est in paupertate virtus mea et cecus, cecitate ignorantie, de qua Is. 56 : «speculatores tui omnes ceci sunt; et nudus, nuditate bonorum operum: de qua infra 16 : «beatus qui vigilat et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet. Suadeo tibi emere a me aurum etc. Hec est tertia pars capituli, in qua monet eum Angelus ad penitentiam. Ad hoc enim venit ipse Christus in mundum, ut scilicet vocaret peccatores ad penitentiam, ut dicitur Lc. 9. Dicit ergo, suadeo tibi: quasi dicat: licet talis sis indignus misericordia, tamen suadeo tibi emere aurum ignitum, id est caritatem; que sic ardet in Dei et proximi dilectione, ut omnino extingui non possit, ut dicitur Za. 8 : «aque multe non potuerunt extinguere caritatem. Et dicitur caritas aurum, quia sicut aurum super omnia metalla est in valore, sic caritas est super omnes virtutes. Unde 1Cor. 13 : «manent autem fides, spes, caritas, tria hec; horum autem maior est caritas. Vel per aurum, propter splendorem eius et valorem, intelligitur sapientia que inter omnia dona primum et precipuum locum tenet; per ignem caritas. Dicitur Lc. 12 : «ignem veni mittere in terram. Et Lev. 6 : «ignis in altari, id est in corde semper ardebit quem nutriet sacerdos subiiciens ligna mane per singulos dies, id est sanctorum testimonia, Scripturarum exempla, Dei beneficia. Istud aurum emitur duobus denariis, scilicet iustitia et oratione. De prima dicit Eccles. 1 : «fili, concupisce sapientiam, serva iustitiam et Deus prebebit eam tibi. Ps. lux orta est iusto, id est sapientia. De secunda dicitur Iac. 1 : «si quis indiget sapientia, postulet eam a domino, qui dat omnibus affluenter et non improperat. Sic Salomon emit eam. 3 Reg. 2 : «est prudentia carnis mors, prudentia vero spiritus et vita et pax. Rm. 8 : «de utraque dicitur Iac. 3 : «non est ista sapientia, id est mundi et carnis, de sursum descendens, sed terrena animalis diabolica. Terrena siquidem in avaris, animalis in voluptuosis, diabolica in ambitiosis. Que autem de sursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, non iudicans sine simulatione et hec a solo Deo potest emi. Unde Eccles. 1 : «omnis sapientia a domino Deo est et cum illo fuit semper et est ante evum. Probatum, igne tribulationis. Eccles. 2 : «in igne probatur et aurum et argentum. 1Pt. 1 : «in quo exultabitis modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus, ut probatio fidei vestre multo pretiosior sit auro, quod per ignem probatur. Ut locuples fias. Sine sapientia nullus est locuples; qui habet eam locuples est et dives. Sap. 7 : «venerunt mihi omnia bona pariter cum illa et innumerabilis honestas per manus illius et letatus sum in omnibus quoniam omnium bonorum mater est. Et infra 8 : «si divitie appetuntur in vita, quid sapientia locupletius? Que omnia operatur. Si autem secus operatur, quis horum que sunt magis quam illa artifex est? Item Sap. 13 : «vani sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei. Prv. 3 : «beatus homo qui invenit sapientiam et qui affluit prudentia: melior est acquisitio eius negotiatione auri et argenti primi et purissimi, fructus eius pretiosior est cunctis opibus et omnia que desiderantur huic non valent comparari. Et vestimentis albis induaris, id est virtutibus et operibus virtutum. De quibus Eccles. 9 : «omni tempore vestimenta tua sint candida. Et dicuntur hec vestimenta alba quia dealbant et mundant animam ab omni labe peccati. Ps. lavabis me et super nivem dealbabor. Ps. confessionem et decorem induisti amictus lumine sicut vestimento, id est luminositate virtutum et operibus virtutum. De quibus Ecclesiast. 9. Is. 3 : «apprehendet vir fratrem suum domesticum patris sui et dicet, vestimentum tibi est, princeps esto noster. Respondebit: quia non sum mendicus et in domo mea non est panis neque vestimentum, nolite me constituere principem populi. Vestis bona conversatio iusti. Hec debet esse alba per innocentiam. Eccles. 9 : «omni tempore etc. Item longa per perseverantiam. Gn. 32 : «item varia per virtutum varietatem. Ps. astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumdata varietate. Ez. 16 : «vestivi te discoloribus. Item contexta per veritatem non dissuta per simulationem. Io. 19 : «erat tunica etc. Lev. 19 : «non incidetis carnes odoriferas per bonam opinionem. Gn. 27 : «ut sensit vestimentorum fragrantiam. Item calida per caritatem Iob. 37 : «non ne vestimenta tua calida? Prv. 7 : «numquid potest homo abscondere? Item duplex per cordis et corporis munditiam. Prv. ult. omnes domestici etc. Is. 61 : «in terra sua ante quam hec induatur debet exui vetus. Coloss. 3 : «expoliantes vos veterem hominem etc. Za. 3 : «auferte vestimenta sordida. Hec debet frequenter lavari propter sudorem et pulverem. Is. 1 : «lavamini, mundi estote.
marg.| Sequitur et non appareat in die iudicii, quando omnia manifesta erunt, confusio nuditatis tue, id est nuditas virtutum et operum, unde confundaris mala confusione, de qua dicitur Ier. 20 : «confundantur vehementer, quia non intellexerunt opprobrium sempiternum, quod numquam delebitur. Hec confusio potest vitari per modicam confessionem quam haberet a sacerdote: unde Glossa, melius est erubescere. Pro anima tua ne confundaris dicere verum. Est enim confusio adducens peccatum et est confusio adducens gratiam et gloriam. Et collyrio inunge oculos tuos ut videas. Duo oculi anime sunt intellectus et affectus, sive cognitio et affectio. De quibus dicit sponsus ad sponsam, id est Christus ad animam, Ct. 5 : «vulnerasti cor meum, soror mea, vulnerasti cor meum, in uno oculorum. Cognitio non vulnerat Deum, sed affectio et dilectio que est oculus meus dexter cui Diabolus magis insidiatur et quem potius nititur excecare. Unde 1Rg. 11 : «dicit Naas Ammonites, viris de Iabes Galaad. In hoc feriam vobis pactum, ut eruam omnium vestrum oculos dextros, ponamque vos opprobrium gentibus in universo Israel. Collyrium quo ibi oculi debent inungi, est bona operatio sive penitentia, que intellectum clarificat ad cognoscendum verum et affectum ad amandum bonum. De primo dicitur in Ps. intellectus bonus omnibus facientibus eum. Item a mandatis tuis et ab observantia mandatorum tuorum intellexi. De secunda Io. 14 : «qui habet mandata mea et servat ea, ille est qui diligit me. Gregorius, exhibitio operis probatio est dilectionis. Contra hoc quod supra dixerat ipsum pauperem, suadet emere aurum, ut locuples fiat. Contra hoc quod dixerat nudum, suadet indui vestimentis albis, ut non appareat nuditas eius. Contra hoc quod dixerat cecum, suadet inungere oculos collyrio, ut videat. Ego quos amo arguo et castigo. Arguo verbis et castigo verberibus. Hic ponit Angelus consolationem, ne ex asperitate correctionis aliquatenus desperaret: quasi dicat: non desperes, quia predicta redargutio non ex odio, sed amore provenit: et hoc est, ego quos amo arguo verbis et castigo verberibus. Prv. 3 : «disciplinam domini, fili mi, ne abiicias (sive sit verborum sive verberum) nec deficias cum ab eo corriperis: quem enim diligit dominus corripit et quasi pater in filio complacet sibi. Hbr. 12 : «noli negligere disciplinam domini, neque fatigeris cum ab eo argueris: quem enim diligit dominus castigat, flagellat autem omnem filium quem recipit. In disciplina autem perseverate: tamquam filiis offert se vobis Deus. Quis enim filius quem non corripit pater? Quod si extra disciplinam estis, cuius participes facti sunt omnes; ergo adulteri et non filii estis. Et loquitur de utraque disciplina, id est verborum et verberum. De quibus dicit Ps. disciplina tua correxit me in finem et disciplina tua ipsa me docebit.
marg.| Et nota quod dominus quinque causis flagellat hominem in hac vita. Quandoque ad probationem, ut Tobiam et Iob. Quandoque ad humilitatis conservationem, ut Paulum, 2Cor. 12. Quandoque ad purgationem, ut sororem Moysi Mariam, Nm. 12. Quandoque ad glorificationem Dei, ut cecum natum, Io. 9. Quandoque ad punitionis inchoationem, ut Herodem, Act. 12. Unde versus: Iob. probat; inclinat Paulum, sese manifestat in ceco; purgat Mariam, punit Herodem. Quandoque etiam ferit dominus, sicut pungitur equus ad cursus accelerationem. Ps. multiplicate sunt enim infirmitates eorum, postea acceleraverunt. Item quandoque percutit dominus ad castitatis conservationem: unde Glossa: castigo id est castas reddo. Eccles. 11 : «malitia hore oblivionem facit luxurie magne. Emulare ergo, id est imitare bonos, qui pro Christo patienter sustinent mala. Vel emulare, id est emulationem habe, id est zelum. Prima Corinthiorum 14d : «sectamini caritatem, emulamini charismata meliora. Et age penitentiam, de tepiditate et hypocrisi. Mt. 3 : «agite penitentiam; appropinquabit enim regnum celorum. Eccl. 2 : «si penitentiam non egerimus, incidemus in manus Dei et non in manus hominum. Ier. 18 : «si penitentiam egerit gens illa a malo suo, quod quasi locutus sum adversus eam, agam et ego penitentiam super malo, quod cogitavi ut facerem ei. Et ne posset dubitare de venia, subiungit. Ego sto exspectans ad penitentiam. Is. 30 : «exspectat dominus ut misereatur. Ct. 2 : «en ipse stat post parietem nostrum. Lc. 13 : «stans Iesus iussit illum venire ad se. Ad ostium cordis, quod est liberum arbitrium. Ex. 12: nullus egrediatur ostium domus sue usque mane. Illud ostium clausum tenetur, quamdiu homo habet voluntatem peccandi, ita quod dominus intrare non potest. Sap. 1 : «in malevolam animam non introibit sapientia etc. Et pulso, inspirando, verberando, predicando, beneficia conferendo. Ct. 5 : «vox dilecti mei pulsantis, aperi mihi soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea. Siquis audierit, una aure scilicet cordis, que est intelligentia et alia que est obedientia. Vocem meam, id est inspirationem, seu flagellationem, seu predicationem, seu beneficiorum collationem, que dicuntur vox domini, quia per hec vocat nos dominus ad se et tamen pauci audiunt. Prv. 1 : «vocavi et renuistis, extendi manum meam et non fuit qui aspiceret: et increpationes meas neglexistis et omne consilium meum contempsistis. Et aperuerit mihi ianuam, cordis sui, id est voluntatem per quam intrat Christus ad animam, que dicitur aperiri Christo per consensum bonum et Diabolo per consensum malum. De quo dicitur Ex. 12 : «nullus egrediatur ostium domus sue usque mane, ut dictum est supra. Introibo ad illum infundendo ei gratiam, sicut sol intrat in domum per fenestram apertam, radios intromittendo: nec aliter intrat sol nisi fenestra aperiatur et ea aperta statim intrat sol. Cenabo cum illo, id est in fide eius et operibus delectabor. Et ipse mecum quia letabitur de auxilio meo. Vel cenabo cum ipso et ipse mecum, id est reconciliabor illi et ipse mihi. Nam mutua cenatio signum est mutue reconciliationis, ac mutue dilectionis. Item cenat Deus cum homine gratiam infundendo, qua confortatur homo et homo cum Deo gratie cooperando; et ita uterque cum utroque cenat, partem suam ponendo. Sed Deus primo cenat cum homine, quia primo operatur gratiam infundendo, vel liberum arbitrium excitando et homo postea cenat cum Deo gratie cooperando, vel inspirationi consentiendo. Ideo dicitur Hbr. 12 : «contemplantes ne quid desit gratie Dei, ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat. Item cenat Deus cum homine in meritis quibus reficitur. Is. 28 : «hec requies mea, reficite lapsum et hoc refrigerium meum. Et homo cum domino in premiis, quibus ipse perficitur. Ps. satiabor cum apparuerit gloria tua. Item cenat Deus cum homine in via, homo cum Deo in patria. Melior est enim cena quam facit Deus homini quam illa quam facit homo Deo. Rm. 8 : «non sunt condigne passiones huius temporis ad futuram gloriam etc. De cena domini dicitur Lc. 16 : «homo quidam fecit cenam magnam etc. Apc. 10 : «beati qui vocati sunt ad cenam nuptiarum agni. De cena hominis dicitur Lc. 14 : «cum facis prandium aut cenam, noli vocare amicos tuos aut fratres tuos etc.: quasi dicat: cum facis bona, noli querere amicitiam hominum vel favorem parentum, vel remunerationem temporalem, sed tantum divinam, que melius remunerat. Deinde ponitur conclusio epistole. Qui vicerit, sicut dictum est supra, dabo ei. Non alii, inquam, non reddam, non vendam, non mutuabo, sed dabo ei. Sedere in throno meo, id est dabo ei potestatem iudicandi vicem in iudicio. Iuxta illud Mt. 19 : «vos qui secuti estis me sedebitis super sedes duodecim etc. Sicut ego vici mundum per caritatem, carnem per virginitatem, Diabolum per humilitatem et sedi cum patre meo in throno eius id est accepi a patre potestatem iudicandi. Unde Io. 5 : «pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio, ut omnes etc. Glossa dicit hic, quod hec de prelatis intelliguntur. Unde patet quod nulli debet dari et sedere in throno prelationis, nisi prius vicerit et mundum contemnendo ipsum et carnem subiiciendo ipsam et Diabolo resistendo: et post hanc triplicem victoriam potest fieri prelatus. De primo Io. 16: confidite quia ego vici mundum. 1Io. 2 : «scribo vobis adolescentes quia vicistis malignum. Et infra. Scribo vobis iuvenes, quia fortes estis et verbum domini in vobis manet et vicistis malignum. De secunda dicitur 1 Cor. 9 : «castigo corpus meum etc. Nahum 3 : «intra in lutum et calca et subigens tene laterem. De tertia Iac. 4 : «resistite Diabolo et fugiet a vobis. 1Pt. 5 : «sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester Diabolus etc. De hoc potest intelligi quod dicitur 2Tim. 2 : «non coronabitur (quis corona scilicet prelationis) nisi qui legitime certaverit. Sed heu. Hodie paucis datur corona prelationis, nisi victis a mundo per cupiditatem, a carne per voluptatem, a Diabolo per ambitionem. Sed ve illis, qui tales coronant et qui taliter coronantur; cum solis victoribus debeatur corona. Ps. similes fiant illis, id est simulacris, qui faciunt ea. Sap. 14 : «fit idolum maledictum, id est prelatus inutilis et ipsemet qui fecit illud. Quia ille quidem operatus est, illud autem cum esset fragile, Deus cognominatus est. Qui habet aures audiat quid spiritus dicat Ecclesiis, ut supra expositum est: per hanc enim clausulam excitatur semper intentio auditorum.
d 1Cor. 14, 1.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam ( Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83b&chapitre=83b_3)

Notes :