Hugo de Sancto Caro

Capitulum 4

Numérotation du verset  4,1 
marg.| 4 Post hec vidi etc  . Hu cusque durat prima visio, que fuit de correctione universalis Ecclesie, secundum omne tempus et statum. Hic incipit secunda visio, que est de revelatione mysteriorum. Et est satis competens ordo secretorum. Et dividitur hec visio in tres partes, secundum ea que revelantur. Prima est de sedente in throno et ornatu eius; et durat per totum istud capitulum. Secunda est de libro signato et signaculis eius et agno aperiente ipsum; et durat per totum quintum capitulum. Tertia est de consequentibus ad apertionem libri; et durat per sextum et septimum capitulum. Et distinguitur secunda visio in tres partes. Prima, qua videtur sedens in throno, pertinet ad contemplationem potentie. Secunda, qua videntur consequentia ad apertionem libri et solutionem sigillorum eius, pertinet ad statum universalis Ecclesie. Dividitur autem istud capitulum in septem partes. In prima dicit Ioannes se vidisse ostium celi apertum et audisse vocem invitantem ad ascensum celi. Secunda pars est de ascensu. Io. ibi, post hec. Tertia de iis, que vidit Ioannes, ibi et ecce sedes. Quarta determinat qualis erat sedens et sedes, ibi et qui sedebat. Quinta ostendit, que et qualia circuibant sedem, ibi et in circuitu. Sexta determinat, que procedebant de throno, sive de sede, ibi, de throno. Septima agit de animalibus quatuor, que erant in medio in circuitu sedis, ibi et in medio sedis etc.
marg.| Et notandum quod hec visio respicit universalem statum Ecclesie a principio usque ad finem. Unde quedam dicit de ultimis fidelibus et passionibus eorum. Quedam de iis, que passi sunt fideles ante Christi incarnationem: que omnia valent ad exhortationem et premunitionem presentium. Et ideo quia nemo idoneus est pati tribulationes, nisi correxerit maleacta, bene hec visio, que est de exhortatione, sequitur primam, que est de correctione. Sic ergo post hec non tempore sed ordine, vidi, id est revelationem seu visionem habui. Et ecce, admirationem et evidentiam notat, ostium apertum, supple erat in celo. Nomine celi intelligi potest Ecclesia militans, quia dicitur celum propter sublimitatem vite quam habet, propter claritatem scientie qua fulget, propter stellarum id est fidelium varietates quas continet. Unde Mt. 13 : «simile est regnum celorum sagene misse in mari et ex omni genere piscium congreganti etc. Huius celi ostium est Christus, unde Io. 10 : «ego, sum ostium. Hoc ostium nulli clauditur, neminem venientem ad se repellit. Unde quicumque excluditur, vel non ingreditur, non ostii sed sui culpa est. Unde Io. 5 : «omne quod dat mihi pater, ad me venit; et eum qui venit ad me, non eiiciam foras. Item nomine celi potest intelligi Scriptura sacra: et dicitur celum a celando, quia sub littera celatur multiplex intelligentia; et eius ostium intelligitur Christus, quia per ipsum intelligentia solvitur Scripturarum. Unde Eccl. 5 : «omnis sapientia a domino Deo est. Vel certe ostium Scripturarum, est obscuritas figurarum, que usque ad Christum clause fuerunt, ita ut pauci intellexerint aliquid de Scripturis. Unde Ps. tenebrosa aqua in nubibus eris, id est obscura Scriptura in lege et prophetis. Sed quando venit Christus, qui est lux vera, recessit obscuritas figurarum et patuit ostium Scripturarum. Unde Prv. 27 : «aperta sunt prata et apparuerunt herbe virentes. Clavis qua apertum est ostium, est humilitas orationis. Is. 1 : «si quis vestrum indiget sapientia etc. Sir. 35 : «oratio humiliantis se penetrabit nubes, id est Scripturarum obscurationes. Mt. 18 : «nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli etc. Apc. 3 : «ecce dedi coram te ostium apertum quod nemo potest claudere, quia modicam habes virtutem, id est humilitatem, que modicam facit animam, inquantum ad sui reputationem. Et vox ista quam audivi, id est vetus testamentum quod precedit novum, fuit tamquam tube loquentis mecum, id est terribilis et obscura et invitans ad prelium. Unde Is. 40 : «clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam. Dicens, ascende huc scilicet ad ostium. Totum enim vetus testamentum ad Christum transmittit, nec aliud loquitur nisi Christum. Unde Mt. 17 : «cum Petrus et Iacobus et Ioannes primo vidissent cum Iesu Moysen et Eliam, statim sequitur: et levantes oculos neminem viderunt, nisi Iesum solum. Mi. 4 : «erit in novissimis diebus preparatus mons domus domini in vertice montium et fluent ad eum omnes gentes. Mons iste Christus est, domus domini Ecclesia; hoc est Ioannem ad ostium ascendere, quod omnes gentes ad montem fluere. Dicitur ergo Ioanni et cum illo cuilibet fideli. Ascende huc. Non corporis motu, sed mentis intuitu. Et ostendam tibi, que oportet fieri cito, id est in presenti, quod comparatum eternitati, brevissimum est.
marg.| Vel sic: ascende huc scilicet ad sensum spiritualem. quasi dicat: noli morari in superficie littere. In quo arguit duritiam et pigritiam Iudeorum, qui adhuc ad radicem montis exspectant cum asino, id est cum sensu stolido, ut dicitur Gn. 32. Et ostendam tibi, que oportet fieri cito, scilicet ante finem mundi, qui cito erit. 1Io. 2 : «filioli mei, novissima hora est. Ioel. 1 : «a, a, a, quia prope est dies domini. Ter dicit ‘a’ propter tria, que fient.
marg.| Tria erunt in iudicio, que timorem et dolorem incutient.
Primum erit vocatio ad iudicium. De qua dicitur 1Cor. 15: canet enim tuba et mortui etc. Prima <ad> Thessalonicenses 4a «Ipse dominus in iussu et in voce Archangeli et in tuba Dei descendet de celo; et mortui, qui in Christo sunt » etc. Et Hieronymus b de hac voce dicit"Sive bibam, sive comedam, sive aliud quid faciam, semper videtur auribus meis insonare illa tuba terribilis. O vos omnes qui iacetis in sepulchris, surgite et venite ad iudicium salvatoris ».
Secundum erit improperatio reproborum, qui non fecerunt quod facere debuerunt. Unde Mt. 25 : «esurivi etc.
Tertium sententie erit promulgatio. De qua Mt. 25 : «ite maledicti etc. Item prima vox quam audivit Ioannes fuit vox Angeli, qui ista nuntiabat ei, que tube comparabatur.
a 1Th. 4, 16.
b ¶Fons : sententia apocrypha Hieronymo tributa, post magistrum aliquem – forte Hugonem ipsum – reportata redactaque, postea frequenter diversis auctoribus laudata ; cf. Hugo de Sancto Caro, Postille ( Gn. 42, p.mystice ; Ps. 2, 11.g mystice  ; Ps. 82, 1.d  ; Sir. 38, g.mystice  ; Lc. 23, a.mystice  ; Io. 5, c.moraliter  ; 1Th. 4, 16 ; Hbr. 10, .a  ; Iac. 2, 12 ; Apc. 4, 1 (Vidit Iacob), ed. Sacra Pagina) ; cf.   Petrus Cantor , Summa quae dicitur Verbum adbreuiatum (textus conflatus), 2.50, CCCM 196, lin. 105 sqq.: « Item, ut in te excitetur contritio, audi Ieronymum ad penitendum sollicitantem Heliodorum, cui dicit:"Quid facis, frater, in seculo, qui maior es mundo?" Cogita quod iam tuba de celo clangit uel canit: surgite mortui; iam iudex ille tremendus, uultuosus tamquam potens crapulatus a uino, iudicaturus orbem in nubibus celi procedit ad iudicium; iam gladius bis acutus, queque obstantia et obuia circumquaque demetens, ex ore eius exit. Surge igitur; quousque pigritaris? Circumda tibi uallum, cinge te fossa et prepara te ad iudicium Saluatoris, quia qua hora non putas Filius Hominis ueniet. Vt etiam conteraris, dic cum propheta: Circumdederunt me gemitus mortis, dolores inferni circumdederunt me; nec inmerito, quia uultus Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum ». <cuius fons> Cf.   Hieronymus, Epistolae (ep. 14 Heliodoro), § 4-6, CSEL 54, p. 49.15 sqq. <Non hab.> La sentence a été reprise dans les éditions modernes de la Legenda aurea, mais est n’appartient pas au texte original édité par G. P. Maggionin (Firenze, 1999², c. 13) ; cf. Iacobus de Voragine, Legenda aurea, ed. Eberti, 1472], c. 13 (De circumcisione domini), p. 85.24 [MM2023]
marg.| Quia vocem angelicam seu inspirationem divinam, humana fragilitas vix ferre potest. De qua voce dicitur Act. 2 : «factum est repente de celo sonus advenientis spiritus vehementis. Unde sensus est et vox prima, id est vox angelica, seu inspiratio divina, que dicitur prima respectu vocis corporee, que posterior est et tempore et dignitate et causalitate. Tamquam tube, quia invitabat ad prelium, id est contra Diaboli tentamenta, contra mundi blandimenta, contra carnis oblectamenta et ad convivium Christi et ad festum celi. Loquentis mecum, id est in me, scilicet intus in mente iuxta illud Ps. «Audiam quid loquatur in me dominus Deus ». Sic differunt vox spiritualis et vox corporalis. Quia spiritualis vox loquitur in homine, corporalis ad hominem. Spiritualis formatur intus in mente. Corporalis intus in aure, sive in ere.
marg.| Vel mecum, id est non mihi dissentienti, sed mihi concordanti. Quia mens eius loquenti rationabiliter consentiebat. Et ex hoc patet quod idem desiderabat, quod Angelus admonebat dicens, ascende huc, id est erige mentem, dilata visum et que oculis carnis non potes cernere, mentis intuitu contemplare.   Et ostendam tibi, post ascensum,   que oportet fieri cito, scilicet tribulationes et persecutiones et postea consolationem et remunerationes maiores. 1Pt. 2 : «prenuntians eas, que in Christo sunt passiones et posteriores glorias. Post hec   statim, id est hoc audito, fui in spiritu, id est in spirituali contemplatione. Non enim intelligendum est quod spiritus eius fuerit a corpore separatus; sed virtus divina sublevavit mentem ipsius ad contemplanda mysteria ista, ita quod nihil vidit vel audivit corporaliter; sed totus spiritualiter raptus in extasi, ita tamen ut scribere possit.
Numérotation du verset  4,2 
marg.| Statim. Dicit contra pigros, qui semper procrastinant, quod eis precipitur faciendum, voce corvorum dicentes cras. Sed vera obedientia statim parata invenitur. Unde Bernardus , verus obediens mandatum non procrastinat, sed   statim parat auditui aures, linguam voci, pedes itineri et manus operi et se totum intus recolligit ut mandatum peragat imperantis. Gn. 18 : «festinavit Abraham ad Saram dixitque ei, accelera, tria sata simile commisce etc. Dicit ibi Origenes, accelerat Sara, currit Abraham, festinat puer, nullus piger in domo iusti.
marg.| Et ecce sedes etc. Sedes Christi est cetus prelatorum et chorus Angelorum, in quibus ipse sedet et iudicat; nec solum ii, sed omnes boni; sed ii maxime, per quos aliquos regit. Unde Ps. regnabit Dominus super gentes, Deus sedet super sedem sanctam suam. Is. ultimo, celum mihi sedes est etc.
marg.| Sedens super sedem Christus est, qui presidet Angelis et prelatis et elevatur super omnem creaturam angelicam et humanam. Unde Is. 6 : «vidi dominum sedentem super solium excelsum et elevatum. Determinans ergo Ioannes, que viderit, dicit et ecce sedes, id est cetus prelatorum et chorus Angelorum. Posita, id est ordinata, erat in celo, id est in Ecclesia fide et miraculis coruscante, sicut celum luminibus. Ps. dominus in celo sedes eius. Item paravit in iudicio thronum suum. Et alibi. Sedisti super thronum, qui iudicas iustitiam. Et super sedem sedens Christus scilicet omnes dignitate excedens et potestate regens. Io. 3 : «qui de celo venit super omnes est, supra primo. Christus inter candelabra dicitur ambulare; nunc vero super sedem sedere. Et tamen idem significatur hic per sedem, quod ibi per candelabra; scilicet cetus doctorum, seu prelatorum. Sed Christus ibi ambulat discutiens et inquirens merita singulorum. Hic sedet iudicans et reddens singulis secundum merita eorum. Ibi ambulat querens requiem, hic sedet inventa requie. Ibi ambulat in medio ut socius, hic sedet supra sedem ut Dominus.
marg.| Nota quod dicitur sedes posita: nam prelati per positionem statuuntur in Ecclesia; et ideo poni dicuntur, quia deponi possunt. Quicquid est ponibile, est deponibile secundum artem. Io. 15 : «posui vos etc. Act. 20 : «attendite vobis etc.
Numérotation du verset  4,3 
marg.| Deinde ostendit Ioannes qualis est iste sedens e t qui sedebat similis erat aspectui lapidis iaspidis et sardinis. Duplici lapidi assimilatur Christus, ad demonstrandum duplicem naturam in Christo, divinam scilicet et humanam, ex quarum contemplatione est vita eterna. Sicut dicitur Io. 17 : «hec est vita eterna, ut cognoscant te solum Deum et quem misisti Iesum Christum. Divina natura in lapide iaspidis designatur, humana vero in lapide sardinis. Iaspis siquidem viridem habet colorem, viriditas autem inter omnes colores magis delectat et confortat visum: sic divinitatis species super omnia intelligibilia magis delectat et confortat intellectum. Sardix vero rubeum habet colorem et Christi humanitas rubricata fuit sanguine passionis. Unde Is. 63 : «quare ergo rubrum est vestimentum tuum? In hac ergo visione consistit totius hominis beatitudo. Ut sive intus ingrediatur homo, per intellectum ad conspiciendam divinitatem, sive foras egrediatur per sensum, ad videndam humanitatem, in suo salvatore pascua inveniat. Intus in aspectu divinitatis, foris in aspectu humanitatis. Unde Augustinus in libro de spiritu et anima: ideo totum assumpsit hominem Deus, ut totum in se beatificaret. Posita autem descriptione sedentis, describit sedem dicens et iris erat in circuitu sedis, similis visioni smaragdine. Smaragdus viridis est et rubeus et significat divinitatem et humanitatem Christi: delectat et confortat visum, quia in eius visione tota felicitas hominis consistit. Iris significat pacem: unde Gn. 9 dicitur, arcum meum ponam in nubibus et erit signum federis inter me et terram. Unde iris proprie significat propitiationem Dei ad fideles per gratiam Baptismi qui signatur in iride per colorem ceruleum, sive per rubeum quo significatur virtus Baptismi per sanguinem. Et per hec duo ad nos transit protectio divine propitiationis.
Numérotation du verset  4,4 
marg.| Sequitur. Et in circuitu sedis sedilia vigintiquatuor etc. Hic describitur Ecclesia per sedem designata: et dicit: in circuitu sedis, id est ad protectionem Ecclesie petita sunt sedilia, id est libri veteris ac novi testamenti, in quibus debet anima sedere et quiescere et pasci. Ps. in loco pascue ibi me collocavit. Et super thronos vigintiquatuor, id est super illa sedilia, scilicet in intelligentia spirituali sedent seniores, id est rectores et pastores aliorum, qui dicuntur vigintiquatuor propter dignitatem duodecim patriarcharum et propter dignitatem duodecim apostolorum, licet longe maior sit numerus doctorum utriusque testamenti. Dicuntur etiam seniores propter prudentiam. Iob. 12 : «in antiquis est sapientia. Dicuntur etiam sedentes propter iustitiam, quia sic meditari debent et quiescere in Scriptura, ut seipsos districte iudicent et etiam aliis iustitiam exhibeant. Unde Gregorius, dignum est ut cum aliena corrigimus, prius nostra metiamur.
marg.| Unde sequitur: circumamicti vestimentis albis, id est per temperantiam ceterasque virtutes sint undecumque vestiti indumentis temperantie, misericordie, fortitudinis et c eterarum virtutum. Et in capitibus eorum, id est in mentibus eorum, corone auree, id est signa victorie ex virtute fortitudinis acquisite. Et dicitur in capitibus; quia sicut caput est superior pars corporis, ita mens est dignior pars anime, que regit vires inferiores. Dicuntur iste corone auree propter eorum pretiositatem; quia sicut aurum pretiosissimum est inter omnia metalla, ita pretiosissimum est vincere bella peccati.
Numérotation du verset  4,5 
marg.| Sequitur. Et de throno procedebant fulgura etc. Hic agit de his que procedebant a sede: que sunt tria, scilicet fulgura, voces et tonitrua: unde dicit: et de throno, id est de Ecclesia, procedebant fulgura, scilicet miraculorum, que terrent et illuminant. Ps. fulgura corruscationes et conturbabis eos. Et voces, id est admonitiones de vitandis malis, augendis bonis et desiderandis premiis. Ct. 2 : «vox tua dulcis etc. Et tonitrua, id est arguitiones et comminationes. Ps. vox tonitrui tui in rota. Et septem lampades ardentes, id est septem dona spiritus sancti que illuminant ad instar lampadis; que dicuntur ardentes, quia per effectum accendunt. Unde Iudicum 7c : «legitur quod Gedeon lumine lampadarum adiutus fuit in nocte ut hostes vinceret. He lampades erant ante thronum, id est ante Ecclesiam, quia gratia donorum omnibus parata est, qui sunt sedes Dei. 1Pt. 1 : «sperate in eam que vobis offertur gratiam.
c Idc. 7.
Numérotation du verset  4,6 
marg.| Et in conspectu sedis, id est in evidentiam Ecclesie, tamquam mare vitreum simile chrystallo. Mare triplex est effectus Baptismi; videlicet sinceritas a culpa, claritas innocentie et firmitas contra vitia. De prima dicitur Act. 3 : «baptizetur unusquisque vestrum, in nomine Domini nostri Iesu Christi in remissionem peccatorum etc. De secundo dicitur Sap. 1 : «clara est que etc. De tertio dicitur in Ps. in corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. Per hoc mare etiam potest intelligi Scriptura que habet triplicem predictum effectum. Verbum enim Domini mundat, clarificat et firmat. Hoc mare in conspectu sedis dicitur, quia frequenter meditandum est in Scriptura; et comparatur vitro; quia sicut vitrum ostendit rem, sed non plene, ita Scriptura ostendit Deum, sed non perfecte.
marg.| Sequitur et in medio sedis etc. Hic describit ea que erant in medio sedis, id est Ecclesie erant quatuor animalia, id est quatuor Evangeliste qui sunt in medio et in circuitu Ecclesie ad disponendum et regendum et ad protegendum, quia per doctrinam scriptam ab apostolis disponitur, regitur et protegitur Ecclesia. Regitur enim ut recte vivat, disponitur ut bene sit ordinata, protegitur ne succumbat. De istis quatuor animalibus legitur Ezechielis 1 et dicuntur esse plena oculis, id est celesti cognitione et salubri consideratione, ante, quantum ad bona tenenda et retro, quantum ad vitia contemnenda. Phil. 3 : «que quidem retro sunt etc.
Numérotation du verset  4,7 
marg.| Et animal primum simile leoni: quasi dicat: primum animal habebat figuram leonis et per illud intelligitur Marcus, quia in eius Evangelio apparuit fortitudo Christi clarius quam in ceteris. Per vitulum intelligitur Lucas, qui Christi sacerdotium descripsit: per hominem vero Mattheus intelligitur qui nascentem Dominum plenissime describit: per aquilam vero Ioannes qui de divinitate Christus altius ceteris locutus est. Per hec animalia, item predicatores designari possunt qui quatuor predicare debent: scilicet credenda, agenda, vitanda et desideranda. Quilibet predicator igitur debet esse leo per fortitudinem, vitulus per mortificationem, homo per discretionem, aquila per contemplationem. De primo dicitur Prv. 30 : «leo fortissimus bestiarum etc. De secundo legitur 1Cor. 9 : «castigo corpus meum et in servitutem redigo. De tertio dicitur Prv. 4 : «oculi tui recte etc. De quarto Iob. 38 : «aquila de longe contemplatur escam etc.
Numérotation du verset  4,8 
marg.| Et quatuor animalia etc. Quilibet enim Evangelista sex dotes spirituales habuit in sex alis designatas, quibus et se ipsos et alios provehant ad sublimia. He ale sunt, fides certa, operatio perfecta, intelligentia Scripturarum, zelus animarum, caritas ad Deum et desiderium supernorum. Et quia vigilantia maxime necessaria est, ideo multa dicit de oculorum multiplicitate; ideo subiungitur et in circuitu, quod intelligitur quo ad exemplum exterioris conversationis, respectu proximi. Et intus, quo ad munditiam interne conscientie. De primo dicitur Mal. 2 : «vos autem recessistis etc. De secundo vero legitur in Psalmis, omnis gloria eius ab intus. Hec animalia describuntur esse plena oculis propter vigilantiam magnam. Unde Gregorius super hunc locum dicit: quisquis exteriora sua honeste disponit, sed interiora negligit, in circuitu oculos habet sed intus non habet. At sancti viri exteriora sua circumspiciunt, ut sint bonorum exemplo. Mt. 5 : «sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona et glorificent patrem vestrum qui in celis est. Et interiora sua vigilanter attendunt dum se interni iudicis oculis irreprehensibiles parant, quia omnia nuda et aperta sunt oculis Dei. Predicatores item, qui, ut dictum est, per quatuor intelliguntur animalia, sex alas habere debent: scilicet legem nature, legem Moysi, prophetarum doctrinam, Evangelium, documenta apostolorum et eruditiones sanctorum: et ex his fundamentum medicationis a quolibet predicatore sumi debet. Quilibet item fidelis habere sex alas debet: que sunt fides, operatio, iniuriarum remissio, bonorum largitio, abstinentia et labor. Fides et operatio respiciunt Deum, iniuriarum remissio et bonorum largitio considerantur quo ad proximum, abstinentia et labor diriguntur ad se ipsum. Et requiem non habebant, quantum ad vocem laudantium, quia laus eorum continua erat. Die ac nocte, id est in prosperis et adversis non cessabant laudare Deum. Unde sancti, sive tribulentur, sive prosperis afficiantur, semper Deum laudant et ipsi gratias agunt. Iob. 1 : «si bona suscepimus de manu Domini, mala autem quare non sustineamus? Dominus dedit, Dominus abstulit: sit nomen Domini benedictum. Ps. in lege eius meditabitur die ac nocte. Et apostolus Paulus dixit, petendam esse salutem per arma iustitie a dextris et a sinistris, per infamiam et bonam famam. Quidam tantum laudant Deum in prosperis. Za. 11 : «benedictus Dominus divites facti sumus etc. Ps. confitebitur tibi cum benefeceris ei. Quidam vero laudant Deum in adversis tantum. Ps. clamaverunt ad Dominum cum tribularentur etc. At sancti viri omni tempore Deum laudant, iuxta illud Ps. benedicam Dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo. Vel die ac nocte, id est continue. Et dicebant: sanctus, sanctus, sanctus. Hic apostolus ostendit formam laudis: et tangit multiplicem laudem. Sed in repetitione trina ostenditur Trinitas personarum et unitas essentie, ibi: Dominus et in dominando eternitas, ibi; qui erat et in essendo immutabilitas, ibi: et qui venturus est, ergo sanctus, sanctus, sanctus, ter dicitur propter Trinitatem personarum; et dicitur sanctus ut invitet nos ad vite sanctitatem, iuxta illud, sancti estote quia ego sanctus sum. Et Paulusd: «Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius » etc. Hec enim sanctitas est tante virtutis, ut vigilare sine ea nihil sit acceptum Deo qui dicitur omnis sanctitatis principium. Hec fides de Deo uno et trino non solum est novorum fidelium, sed etiam antiquorum hominum, qui quodam lumine illustrati, licet a longe, cognoverunt Deum sub unitate essentie et personarum Trinitate. Per hec animalia, possunt intelligi predicatores qui fuerunt in utroque testamento. Hi namque president subditis in duobus; scilicet in predicando et vigilando; hoc enim est predicatorum officium. Euntes (inquit Dominus) in universum mundum, predicate Evangelium; et Paulus tantum se (inquit) missum ad evangelizandum et non baptizandum. Debent etiam vigilare per pastorale officium, quia pastoris est super gregem suum vigilias facere. Pastores (inquit Lucas) erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis etc. Divus Gregorius loquens de fide novorum ac veterum patrum inquit: una fuit fides veterum et novorum patrum et omnipotentem Deum trinum crediderunt. Ecce namque Ioannes in sua revelatione dicit, quod animalia quatuor in celo clamabant, sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus omnipotens. In Domino enim notatur unitas essentie dum dicitur Dominus et non Domini sive dii. Dicitur etiam Dominus quasi dominans, omnibus enim dominatur. Esther 12 : «Dominus omnium tu es. In Deo
d Eph. 1, 4 ; cf. 1Ptr. 1, 20.
marg.| item notatur nature unitas, iuxta illud, Ps. vacate et videte quoniam ego sum Deus. Hoc enim nomen excelsum est, amabile, reverendum et magnificandum. Unde infra 15 : «magna et mirabilia tua, Domine Deus omnipotens: quis non timebit te et magnificabit nomen tuum? Omnipotens. Hic ostenditur infinita potentia Dei que nisi esset una non esset infinita. Licet autem divinitas prius consideranda esset, premittitur tamen dominatio divinitati, quia per notitiam universalis dominationis, devenimus in cognitionem omnipotentie ac divinitatis. Preterea adduntur hec nomina, Dominus et omnipotens, ad manifestandam virtutem nominis Dei, qui erat: quasi dicat: mundus non erat et iste Dominus erat. Unde Io. 1 : «in principio erat verbum et verbum erat apud Deum etc. Et in libro Sap. dicitur, quando legem ponebat aquis, quando circumdabat mari terminum suum, quando appendebat fundamenta terre, quando certa lege et gyro vallabat abyssos, quando ethera firmabat sursum, cum eo eram cuncta componens etc. Augustinus: in principio, id est in verbo, creavit Deus celum et terram. Ps. ex utero ante Luciferum genui te. Unde notatur esse sine principio, 2 Machab. 1 : «Domine Deus omnium creator omnipotens et eternus et qui es immutabiliter etc. Vel, qui erat, singularis per omnia in esse divino, respectu cuius, omnia quasi non sunt et qui venturus est: quasi dicat: tota Trinitas veniet ad iudicandum, licet solus filius visibiliter et corporaliter appareat. Quamvis autem Deus ubique sit et nullibi venire possit de novo, venire tamen secundum locum est proprium Christo et secundum effectum iustitie venire est proprium Trinitatis que per effectum iustitie manifestatur. Et venturus est omnino, etsi plurimi fuerint, qui hoc non crediderint, dicentes hoc esse impossibile, cum Deus ab initio omnia creaverit ut perpetuo durent et temporum vicissitudo numquam sit terminanda et quod est futurum sit et quod futurum est, iam sit pluries factum. Contra istos loquuntur prophete, loquuntur apostoli, loquitur etiam ipse Christus qui etsi diem sui adventus non manifestaverit, tamen se venturum predicit. Huc respicit virginum fatuarum parabola, huc ficulnee et arborum similitudo, in quibus nos vigilantes et preparatos esse studeamus docet. Unde inquit: media nocte clamor factus est, ecce sponsus venit. Et alibi, videte ficulneam et omnes arbores cum producunt iam ex se fructum etc. Conemur igitur vigilare et inveniri parati, ne repentinus super nos veniat interitus, quia dies Domini, sicut fur ita in nocte veniet. De his qui diem adventus Domini negaverunt loquitur Petrus, 2Pt. 3 : «venient in novissimis diebus in deceptionem illusores iuxta proprias concupiscentias ambulantes et dicentes, ubi est promissio aut adventus eius? Ex quo igitur patres dormierunt, omnia perseverant ab initio creature.
Numérotation du verset  4,9 
marg.| Et cum darent, id est attribuerent et danda esse profiterentur et predicarent illa quatuor Evangeliste et universi predicatores, gloriam, fidei sue et honorem, operationis bone et benedictionem, remunerationis future. Item gloriam pro resurrectione, honorem pro ascensione. Benedictionem pro sancti spiritus missione. Item gloriam conscientie, honorem vite, benedictionem doctrine. Hec enim omnia attribuenda sunt Deo a quo est omne bonum. Iac. 1 : «omne datum optimum etc. Item gloriam patri pro creatione. Honorem filio pro recreatione. Benedictionem spiritui sancto pro promissa glorificatione. Rm. 11 : «ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, ipsi gloria, sedenti super thronum, id est Christo iudici. Io. 5 : «Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio, ut omnes honorificent filium, sicut honorificant patrem. Viventi in secula seculorum, id est eternaliter, licet mortuus fuerit temporaliter. Supra 1 : «fui mortuus et ecce sum vivens in secula seculorum.
Numérotation du verset  4,10 
marg.| Procidebant quatuor animalia, id est universi predicatores dicerent et ostenderent solum Christum glorificandum, honorandum et benedicendum, qui solus dat sanctis suis gloriam et honorem et benedictionem. Tunc   procidebant , id est humiliabant se,   viginti quatuor seniores, id est universi novi et veteris testamenti fideles,   ante sedentem in throno, se in eius reputatione nil reputantes: nil sibi, sed ei totum attribuentes. quasi dicat: illud Is. 26 : «omnia opera nostra operatus es in nobis Domine. Ideo dicit Ps. «Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam ». Item in fine Psalmorum cum dicitur, gloria patri, inclinant religiosie, quasi dicam ipso facto cum multitudine Angelorum, Lc. 2 : «gloria in altissimis Deo etc.
e Liturgie.
marg.| Et adorabant viventem in secula seculorum, id est divinum honorem ei exhibebant, licet esset homo, iuxta illud Ps. venite adoremus Dominum et procidamus ante Deum.   Et mittebant coronas suas ante thronum, id est Christo iudici victorias suas ascribebant, id est cum tentationes et tribulationes et peccata et ceteros hostes vicerant, non sibi sed Christo attribuebant,   dicentes, ore non corde credentes,
Numérotation du verset  4,11 
marg.| dignus es, dignitate, congruitate et condignitate,   Domine, mala puniens,   Deus, bona faciens,   noster, te et tua tribuens,   accipere, ab omnibus creaturis,   gloriam, laudem cordis   et honorem, laudem oris   et virtutem, laudem operis: quasi dicat: laudandus, glorificandus et honorandus es, ore, corde, opere.
marg.| Et subdit causam. Quia tu creasti omnia: et ideo sunt ad te referenda. Ad locum unde exeunt flumina, revertuntur, ut iterum fluant, Eccl. 1. Idt. 9 : «Deus totius creature tu es. Et ne crederet aliquis, quod subito et ex improviso creasset omnia Deus, ideo subditur et propter id est iuxta voluntatem tuam, erant in arte, id est in sapientia Dei, sicut arca vel domus ante est in mente artificis quam fiat actu. Io. 1 : «quod factum est in ipso vita erat. Et creata sunt, id est existentia, que tamen prius erant in Dei sapientia.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam ( Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83b&chapitre=83b_4)

Notes :