Capitulum 5
Numérotation du verset
5,1
marg.|
5
Et vidi in dextera
etc. Hec est secunda pars huius secunde visionis, que continet hoc totum quintum capitulum, in qua ostenditur Ioanni sacramentum redemptionis humane: et dividitur hoc capitulum in octo partes. In prima ostenditur Ioanni dispositio divina de redemptione generis humani. In secunda ponitur desiderium antiquorum, de impletione illius dispositionis. Infra et vidi Angelum. In tertia ostenditur afflictio antiquorum de dilatione et ego flebam. In quarta ponitur consolatio flentium, ibi et unus de senioribus. In quinta ponitur adimpletio predicte dispositionis. Et vidi et ecce in medio. In sexta ostenditur quod sancti reddunt Deo de apertione libri id est pro adimpletione dispositionis, ibi et cum aperuisset. In septima ponitur congratulatio Angelorum de redemptione et liberatione hominum, ibi et audivi. In octava ponitur consensus sanctorum in congratulationem Angelorum, ibi et quatuor animalia. Dicit ergo et vidi. Copulativa coniunctio ostendit, quod hoc quod dicitur in hoc capitulo, non est alia visio a precedenti, sed illi sicut pars toti coniungitur. Sed in precedenti capitulo, quod incipit, post hec vidi, propter dictionem ordinariam ostenditur quod visio illa erat alia a precedenti. Ideo dicit: et vidi, cum aliis, que dicta sunt in quarto capitulo. In dextera sedentis super thronum, id est Christi, qui constitutus est a Deo patre iudex vivorum et mortuorum, librum, id est Scripturam sacram, scriptum intus et foris: intus, quo ad vetus testamentum, in quo erat abscondita sub figuris redemptio nostra. Foris, quo ad novum testamentum, ubi est manifesta redemptio nostra. Item, scriptum intus, per sensum mysticum. Et foras, per sensum historicum. Item, scriptum intus, ad perfectorum exercitium. Et foris, ad minorum documentum. Item, scriptum intus, ut secreta sapientie indignis claudantur. Foris, ut dignis occasio exercendi in studio detur et sic meritum augeatur. Item, scriptum intus, ne manifesta veritas contemnatur et foris, ne ignota penitus dimittatur. Item, scriptum intus, quo ad mysterium divinitatis et foris, quo ad mysteria humanitatis. Et debet iste liber esse in dextera, non in sinistra; quia promittit eterna, non temporalia: et quia ducit ad dextram, ubi agni collocandi dicuntur. Mt. 25 : «venite benedicti patris mei. Signatum sigillis septem, id est multis obscuritatibus clausum. Ps. tenebrosa aqua in nubibus eris, id est obscura intelligentia in Scripturis. Is. 29 : «erit vobis visio omnium sicut verba libri signati, quem cum dederint scienti litteras dicent ei, lege istum et respondebit, non possum, signatus est enim. Item, liber iste est Christus, in quo sunt omnes thesauri sapientie et scientie absconditi, ut dicitur Col. 1. Cuius signacula, sunt septem sacramenta nostre redemptionis in lege figurata et a prophetis predicta. Primum est conceptio sive incarnatio, que fuit figurata in conceptione Isaac, Gn. 22 et approbata. Is. 9 : «parvulus natus est nobis et filius datus est nobis. Et de utroque istorum duorum dicitur Is. 7 : «ecce virgo concipiet ejt pariet filium. Utrumque etiam figuratum fuit Nm. 16 : «in virga Aaron, que una nocte floruit et fronduit et fructum fecit. Tertium est passio, que fuit figurata in morte Abel, Gn. 4. Et de immolatione vitule rufe, Nm. 19 et agni, Ex. 2 et prophetata Is. 53 : «tamquam ovis ad occisionem ducetur. Ier. 11 : «ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam. Quartum est descensus ad Inferos, qui fuit figuratus in Samsone, qui tulit portas Gaze, Idc. 16 et approbatus, Za. 9 : «tu autem in sanguine testamenti tui, emisisti vincantos de lacu, in quo non erat aqua. Quintum est resurrectio, que fuit figurata in suscitatione filii mulieris Saraptene, 3 Reg. 16 et prophetata Os. 6 : «vivificabit nos post duos dies: et tertia die suscitabit nos. Sextum est ascensio, que fuit figurata in translatione Enoch, Gn. 5. Et in raptu Elie, 4Rg. 2. Et prophetata, Is. 63 : «quis est iste, qui venit de Edom? Et Ps. ascendit Deus in iubilo. Septimum est adventus eius ad iudicium, qui fuit figuratus in arcu celi, post diluvium et per calorem igneum, Gn. 9 et prophetatus Is. 3 : «Dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui. His sigillis clausus et signatus fuit liber, donec ipsemet aperuit ea, ut postea dicetur: liber iste scriptus fuit intus et foris. Intus, sapientia increata. Foris, sapientia creata, que scivit omnia, sicut alia. Item, scriptus intus, in anima litteris virtutum et foris, in corpore, vulneribus lateris et pedum et manuum. Ps. foderunt manus meas et pedes meos etc. Item, scriptus intus in anima septem donis spiritus sancti. Is. 11 : «requievit super eum spiritus Domini, spiritus sapientie et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientie et pietatis: et replevit eum spiritus timoris Domini. Et foris, in corpore, septem infirmitatibus. Is. 4 : «in die illa apprehendent septem mulieres virum unum. Septem mulieres, id est universe infirmitates humane preter ignorantiam et peccatum. De quibus Iob, in septimo tribulationis liberavit te Dominus: et in septimo non tanget te malum. Item Scriptura interior potest dici scientia universorum. Scriptura vero exterior septem verba, que protulit in cruce, quibus nos docuit septem bona. Liber iste, est divina dispositio. Intus, id est in veteri testamento, obscure, sub littera clausus et paucis admodum revelatus. Et foris, novo testamento ubi manifestata est et adimpleta dispositio eius. Unde Iudeis dictum est, Ex. 12 : «ad vesperum immolabitis agnum; id est ultima etate, reparatione generis humani, sciatis futura per Christi passionem. Septem signacula libri sunt figurativa facta patriarcharum et enigmata dicta prophetica, sub quibus divina dispositio de reparatione hominum clausa latebat. Ab eterno hic liber scriptus fuit, quia ab eterno fuit ostensus vel sigillatus liber: sed quando ceperunt esse figure et prophetie, tunc cepit liber ostendi et sigillari. Sigillum vero libro appositum, etsi librum claudit ne videatur, tamen significat, quod aliquod secretum in eo latet quod nondum videtur. Is. 24 : «clamat, secretum meum mihi, quando fuit Ade de terra virgine plasmatio: quando eius dormitio; quando mulieris de costa dormientis formatio, quando Abel occisio, quando diluvii inundatio, quando Abrahe circumcisio, quando rubi visio, quando virge floritio, quando agni immolatio, quando serpentis elevatio: et multa signacula huius libri fuerunt, que omnia per Christum aperta fuerunt. Unde 1Cor. 10 : «omnia contingebant illis in figura, Sir. 24. Hec omnia liber vite. Item liber iste potest dici corpus Christi in sacramento altaris, scriptum, intus consolationibus et suavitatibus plenus et foris, speciebus visibilibus tectus et signatus sigillis septem, id est mirabilibus, que sunt ibi. Primum est, quod fit de pane non mutato, manens idem, quod prius: sicut cognitio mea, mediante voce fit tua, manens in ea. Secundum est, quod tanta magnitudo, sub tam parva specie tota latet, sicut in pupilla oculi totus mons recipitur. Tertium est, quod tantum corpus per os hominis intrat, non diminutum, eadem potentia, qua clauso utero intravit et exivit de beatissima virgine et de sepulchro, ut vere possit dici, sic potuit clauso Christus prodire sepulcro. Quartum est quod comeditur non consumptum, vel divisum: sicut viror herbe ab oculo videntis comeditur, nec tamen minuitur vel dividitur; ut iterum possit dici, sic editur Iesus: manet integer tamen esus. Quintum est quod ab immundis tangitur et sumitur, nec tamen polluitur; sicut radius solis lutum tangit, sine contaminatione sui. Sextum est, quod a pluribus sumitur et in pluribus locis conficitur: nec tamen augetur vel minuitur: sicut ignis candele non minuitur, etsi multe candele inde accendantur. Septimum est, quod ibi quantitas sine quanto et dulcedo sine dulci et multa huiusmodi, que non est reperire aliquatenus in natura. Ideo dicitur Is. 29 : «erit vobis visio omnium, sicut verba signati libri, quem cum dederint sitienti litteras, dicent ei, lege istum et respondebit, non possum, signatus est enim: eo quod nullus mortalis est, qui possit hunc ad aliquid explicare. Item liber iste potest dici Ecclesia. Scriptus intus, divinis consolationibus et foris mundanis tribulationibus. Septem sigilla sunt septem virtutes, sub quibus latent septem beatitudines. Primum sigillum est paupertas, sub quo latet regni adeptio. Secundum mansuetudo, sub quo latet terre possessio. Tertium est luctus, sub quo latet consolatio. Quartum sitis et esuries, sub quo latet saturitas. Quintum est misericordia, sub quo latet non miseria, sed misericordia. Sextum est munditia, sub quo latet visio divina. Septimum est pacificatio, sub quo latet divina filiatio. Hec sigilla clausa fuerunt quousque Dominus ipse aperiens os suum dixit, beati pauperes etc. Mt. 5.
Numérotation du verset
5,2
marg.|
Sequitur :
Et vidi Angelum fortem. Sec
unda pars est, in qua ostenditur desiderium antiquorum de impletione divine dispositionis super reparatione generis humani, que in libro signata erat. Unde Glossa, sancti patres intellexerunt aliquando a Deo dispositam reparationem hominum et quod fieret exoptabant: sed quomodo fieret, ignorabant. Dicit ergo et vidi, id est mente intellexi, Angelum, id est patres veteres qui dicuntur Angeli, propter vite puritatem. Et dicuntur singulariter Angelus propter concordie et fidei unitatem.
Fortem,
propter exspectationis longanimitatem et tribulationum tolerantiam.
marg.|
Predicantem,
id est inquirentem et aliis nuntiantem: unde 1Pt. 1 : «de qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophete, qui de futura in vobis gratia prophetaverunt, scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis spiritus Christi.
marg.|
Voce magna,
id est desiderio et studio magno. Lc. 10 : «beati oculi qui vident etc. Dico enim vobis quod multi prophete et reges voluerunt videre que vos videtis et non viderunt et audire que vos auditis etc.
marg.|
Hec autem desiderabant antiqui propter multa. Primo ut Deo reconciliarentur. Iob. 9 : «non est qui utramque valeat arguere et ponere manum suam in ambobus. Ibi Glossa, Christo in ambobus manum posuit, quia homini operandi exemplum prebuit: ideo in se opera quibus placaretur ostendit, quod nullus alius unquam facere potuit.
marg.|
Secundo ut Dei familiaritatem quam amiserant assequerentur. Ct. 8 : «quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris, ut inveniam te foris et deosculer te et iam me nemo despiciet? Unde Bernardus , iam promissiones et visiones non recipio, figuras et enigmata nolo, ipsas quoque angelicas species fastidio, omnes quippe superat specie et pulchritudine Iesus meus.
marg.|
Tertio ut legis austeritas et onus mitigaretur. Act. 15 : «hoc est onus, quod neque nos, neque patres nostri portare potuimus. Is. 11 : «computrescet iugum a facie olei.
marg.|
Quarto ut Scripture clause prius aperirentur. Iob. 38 : «numquid post ortum suum precepisti diluculo et ostendisti aurore locum suum? Est Scriptura que post ortum Christi fuit aperta.
marg.|
Quinto ut captivi de Limbo liberarentur, ubi multi erant. Iob. 17 : «in profundissimum Inferni descendet anima mea. Sed Christus liberavit. Za. 9 : «tu vero in sanguine testamenti etc.
marg.|
Sexto ut ab eo opprobrium diaboli tolleretur. Ps. « Aufer a me opprobrium et contemptum ». Ps. « Usquequo exaltabis me super me? »
marg.|
Septimo ut natura humana exaltaretur. Ps. tenuisti manum dexteram meam et in voluntate tua deduxisti me et cum gloria suscepisti me. Ct. « Osculetur me osculo oris sui ». Et his desideriis vehementia antiquorum exprimitur per septem antiphonas, que cantantur in adventu, ante natale. De quo dicit Bernardus Desiderium patrum suspirantium in carne presentiam Christi frequenter cogitans, compungor et confundor in me ipso et vix contineo lacrimas.
marg.|
Cui namque tantum nostrum gaudium luxerat his, gratie exhibitio, quantum antiquis intulit sola promissio? Quis est dignus aperire librum? Sic Christus patris dispositionem, suam et apostolorum impleta dispositione manifestavit, quod est solvere signacula libri. Unde Act. 1 : «Cepit Iesus facere et docere ».
Numérotation du verset
5,3
marg.|
Et nemo potest,
id est nullus, neque in celo, ut Angelus, neque in terra, ut homo purus. Neque subtus terram, id est spiritus iam corpore exutus. Aperire librum, id est Dei dispositionem: impossibile, hoc est redimere genus humanum. Quicquid enim habet boni quelibet creatura, totum Deo debet. Unde alias: et ubi unigenitus Dei filius moreretur, genus humanum non redimeretur et non redemptum periret. Neque respicere illum, id est perfecte intelligere librum, vel libri apertionem, id est modum nostre redemptionis. Nam si antiquorum aliqui cognoverunt futuram incarnationem et passionem
et c
etera preludia nostre redemptionis, tamen modum plene numquam scire potuerunt. Unde et beata virgo de modo dubitans, dixit Angelo, Lc. 1 : «quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Ioannes etiam Baptista dicit, Io. 1 : «ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est, cuius non sum dignus, ut solvam eius corrigiam calciamenti: quasi dicat: non sufficio sensu capere vel verbis explicare unionem naturarum in Christo. Is. 53 : «generationem eius quis enarrabit? Et de humana generatione Christi non solum de divina intelligitur, ut innuit Glossa. Et ego flebam multum. Sed quare flebat Ioannes? Quia aut intelligebat, aut non. Si non, ergo non debuit flere, quia nesciebat qui erat in libro. Si intelligebat, ergo non debuit flere, sed potius gaudere, quia sciebat iam esse impletum. Solutio est in Glossa, quod hoc dicit Io. in persona antiquorum, non in sua, qui flebant et dolebant propter dilationem. Nam sicut dicitur Prv. 22 : «spes que differtur affligit animam. Unde hic incipit tertia pars in qua ostenditur afflictio antiquorum, propter dilationem redemptionis, quam exspectabant. Dicit ergo Ioannes in persona antiquorum et ego flebam multum, quia nemo dignus inventus est aperire librum, id est redimere genus humanum. Quia omnes inquinati erant, ut dicit Glossa Iob. 13 : «secundum aliam litteram, nemo mundus a sordibus, etiam infans cuius vita unius diei est super terram. Eph. 2 : «eramus natura filii ire. Nec videre illum, id est perfecte intelligere: ut dictum est. Sed adhuc quare non dicit Ioannes, quod Angelus fortis predicans voce magna flebat, cum gerat typum antiquorum? Respondeo. Ad innuendum, quod una est Ecclesia ex patribus veteris et novi testamenti. Ct. 6 : «una est columba mea. Et unus de senioribus. Hec est quarta pars, in qua ponitur consolatio. Unde dicit et unus de senioribus dixit mihi, id est cetus prophetarum, qui dicuntur unus propter fidei et rei prophetate unitatem. Unum enim et uno spiritu prophetabant. Unde Iob. 38 : «numquid coniungere poteris nutantes stellas Pleiadas? id est numquid prophetas in unum concordare, ut scilicet unum sentiant et unum predicent.
marg.|
Et nota quod non dicit, ne fleas, quia naturale est hominibus de dilatione rei desiderate dolere et quanto desiderium maius est, tanto est de dilatione dolor. Unde non prohibentur flere patres, sed fletum continuare: unde sensus est. Ne fleveris, id est fletum continuaveris, sed intercipe continuationem. Ecce, id est in proximo, vicit, id est vincet: preteritum est pro futuro prophetica certitudine posuit. Quia cum futurum erat in re existenti, viderunt prophete iam factum in Dei sapientia. Sicut 1Rg. 2 : «arcus fortium superatus est et infirmi accincti sunt robore. Leo, id est Christus, qui fuit leo in nativitate. Leo siquidem cauda sua, vestigia delet, ne comprehendatur. Sic Christus cauda humanitatis, vestigia divinitatis abscondit, ne Diabolus eum inveniret. Unde Is. 45 : «vere tu es Deus absconditus. Is. 11 : «leo quasi bos, paleas comedet. Item, leo fuit in predicatione, quia audacter sine humano timore, arguebat maiores. Mt. 23 : «ve vobis Scribe et Pharisei. Os. 11 : «quasi leo rugiet, quia ipse rugiet et formidabunt filii maris. Item leo fuit in passione: quia tunc proprie Diabolum vicit et predam de manu eius tulit. Nm. 23 : «ecce populus, ut leena consurget et quasi leo erigetur. Non accubabit donec devoret predam. Gn. 49 : «catulus leonis Iudas; ad predam ascendisti fili mi, requiescens accubuisti ut leo. Dt. 33. Dan catulus leonis flens largiter ex Basan. Dan, interpretatur iudicium, Basan, confusio: et in passione flevit Dominus largiter, quia peccatores adiudicati sunt confusioni. Item leo fuit in resurrectione, quia motus, tertia die, virtute patris quasi vocis eius suscitatus fuit. Nm. 34 : «accubans dormivit ut leo et sicut leena quam suscitare nullus audebit. Is. 31 : «quomodo si rugiat leo et catulus leonis supra predam suam, occurrit ei multitudo pastorum, a voce eorum non formidabit. Hoc fuit post resurrectionem et sancti spiritus missionem: quia ita fortes fecit apostolos, ut multitudinem Phariseorum et Scribarum, aliquo modo non timerent. Item leo erit in iudicio, quando emittet rugitum terribilem. Amos 3 : «leo rugiet, quis non timebit? Item leo dormit apertis oculis et Christus vivente divinitate expiravit.
marg.|
Et nota quod dicit, ecce, quod est adverbium demonstrandi. Quia visibile erit ille qui vincet. Is. 25 : «dicetur in illa die, ecce Dominus noster iste: exspectavimus eum et salvabit nos. Lc. 1 : «ecce virgo concipiet et pariet filium: quasi dicat: visibilem pariet de tribu Iuda procedens invulneratus. Micheas 5 et tu Bethlehem Ephraim parvulus es in millibus Iuda, ex te mihi egredietur, qui sit dominator in Israel, Mt. 2 dicitur: et tu Bethlehem terra Iuda, nequaquam minima es in principibus Iuda: ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel. Et per hoc excluditur error illorum, qui dicunt quod Christus non assumpsit carnem de virgine, sed de ethere fecit sibi corpus et transfudit se in uterum virginis. Unde dicunt quod Christus natus est de virgine, sed non factus de virgine. Contra quos dicit apostolus, Gal. 4 : «ubi venit plenitudo temporis misit Deus filium suum natum de muliere, factum sub lege etc. Radix David, id est procedens a David, vel fundamentum David: immo utrumque: procedens a David quo ad humanitatem. Is. 11 : «egredietur virga de radice Iesse: et fundamentum David, quo ad divinitatem que est radix et principium omnium. Io. 1 : «omnia per ipsum facta sunt. Rm. 11 : «ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia, aperire librum et solvere septem signacula eius: quasi dicat: in hoc quod vicit librum aperuit, id est divinam dispositionem implevit, hoc est genus humanum redemit et septem signacula solvit: occulta prius mysteria declaravit. Et vidi et ecce in medio throni etc. Quinta pars est in qua ostenditur impletio dispositionis. Et bene continuatur hec pars precedenti. Ibi enim ponitur consolatio flentium ex promissione et hic impletio promissionis. Unde dicit: et vidi, sicut unus de senioribus dixerat mihi. Et exequitur Ioannes quomodo vicit leo et ecce in medio throni, id est in medio prelatorum, per quatuor mundi climata currentium et in medio seniorum, id est in medio doctorum. In antiquis enim est sapientia et in multo tempore prudentia. Iob. 12 : «agnum, id est Christum humilem et mansuetum, stantem, id est certantes adiuvantem: unde Act. 7 : «Stephanus inter lapides vidit Iesum stantem exemplum omnibus dantem. Mt. 20 : «ego sum in medio vestrum tamquam qui ministrat. Io. 13 : «exemplum dedi vobis etc. Item in medio omnium stat Christus, quia pro omnibus mortuus est. 2Cor. 5 : «Christus pro omnibus mortuus est. De hoc agno predixerat Is. 16 : «emitte agnum Domine dominatorem terre, de petra deserti, id est beata virgine, ad montem filie Sion, id est in Ecclesiam. Vel de gentilitate ad Iudeam. Sed quid est quod supra eodem vidit Ioannes Dominum sedentem super thronum et nunc videt stantem et tamen eadem est visio? Supra etiam capitulo primo vidit Ioannes Dominum ambulantem. Significat quod Dominus excitat suos et disquirit merita singulorum. Item quod vidit stantem, significat quod iudicat merita singulorum. Item ambulat Iesus, ut socius. Ps. si ambulavero in medio umbre mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Sedet, ut Dominus. Ps. dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis. Stat ut Deus. Mt. 20 : «stetit Iesus et vocavit eum ad se. Ibi dicit Glossa, stat ut Deus, compatitur ut homo. Item quid iuverit sibi hoc quod supra unus de senioribus in consolatione Ioannis flentis vocavit Iesum leonem et nunc Ioannes in exhibitione vidit eum agnum? Solutio. In hoc notatur duplex natura Christi. In leone significatur fortitudo divinitatis, per quam vicit mundum. In agno significatur mansuetudo humanitatis, in qua fuit occisus. Ier. 11 : «ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam. Item leo est Dominus malos puniendo. Agnus bonos redimendo. Item leo fuit in promissione, ut infirmos roboraret. Agnus in exhibitione ne mens provida formidaret. Item fuit leo resurgendo, agnus moriendo. Et preponitur leo, ut spes resurrectionis confortet et erigat timorem passionis. Tamquam occisum. Hic insurgunt et insultant Manichei, qui dicunt Iesum non verum corpus habuisse, sed phantasticum; nec vere mortuum, sed phantastice. Sed dicimus quod tamquam est expressivum veritatis. Sicut Io. 1 : «quasi unigeniti a patre. Sed si stans erat, quomodo occisus? Solutio. Stans in divinitate, occisus in humanitate. Ideo dicitur, tamquam occisum, quia in altera natura tantum. Simile in Ps. si non Moyses electus eius stetisset in confractione in conspectu eius. Quomodo confractus si stetit? Si dicitur quod stetit in divinitate, confractus in humanitate, hoc significatur Lev. 16 : «per duos hircos, quorum unus immolabatur, alter portans peccata populi dimittebatur. Item tamquam occisum. Quia in se vere fuit occisus semel, sed in membris tamquam occisus est in quibus quotidie occiditur. Mt. 25 : «quod uni ex minimis fecisti etc. Et Petro dixit Dominus. Vado Romam iterum crucifigi. Et Act. 9 dixit Paulo, Saule, Saule, quid me persequeris? Item, tamquam occisum, dicit. Quia adhuc habet Dominus cicatrices vulnerum in testimonium contra reprobos qui nil pro eo volunt pati, quos ostendet in iudicio. Ez. 13 : «quid plage iste in medio manuum tuarum sunt? Et dicet, iis plagatus sum in domo eorum qui me diligebant. Item, tamquam occisum. Quia cito resurrexit ut non de morte, sed quasi de somno resurrexisse videatur: unde Ps. ego dormivi et soporatus sum etc. 2Cor. ult. et si crucifixus ex infirmitate, sed vivit ex virtute. Docet etiam hic prelatus ut sit leo per audaciam. Prv. 18 : «fugit impius nemine persequente. Iustus quasi leo confidens absque terrore erit. Item in eodem 30 : «leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursum. Talis fuit Elias, de quo dicitur Eccles. in diebus suis non pertimuit principem et in persona nemo vivit illum, nec superavit illum verbis aliquis. Ideo dicitur Eccl. 7 : «noli fieri iudex tempore, nisi virtute valeas irrumpere in iniquitates, ne forte extimescas faciem potentis et ponas scandalum in agilitate tua. Item debet esse agnus per mansuetudinem et humilitatem. Mt. 11 : «discite a me etc. Mt. 5 : «beati mites quoniam ipsi possidebunt terram, id est regent Ecclesiam. Ideo fuit electus Moyses in principem et ducem populi, quia erat mansuetus. Nm. 17 : «erat Moyses mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra. Ps. supervenit mansuetudo, id est in superiore venit et corripiemur, quia utilius corripit mansuetus prelatus, quam durus. Debet igitur fieri quedam mixtura in prelato ex iustitia leonis et misericordia agni, ut sit iustus et misericors. Sicut enim legitur de Domino, iustus et multum misericors. Augustinus, cum utrumque sit necessarium, plus a vobis amari appetat quam timeri. Iacob 2 : «iudicium sine misericordia illi qui non facit misericordiam: superexaltat autem misericordia iudicium. Eccles. 7 : «noli esse iustus multum, neque plus sapias quam necesse est. Is. 15 : «lupus et agnus pascentur et leo quasi bos paleas comedet. Hoc fit quando in prelato sit mixtum iustitie et misericordie, ita ut nec iustitia misericordiam expellat, nec misericordia iustitiam nimis emolliat: unde prelato dicitur, verba patris habes, verbera matris habe. Sed heu hodie ad litteram leo vicit et agnus occiditur. Quia multi prelati per violentiam opprimunt subditos et devorant mansuetos. Sir. 13 : «venatio leonis onager in eremo, sic pascua divitum pauperes. Ez. 19 : «est leo et didicit predam facere, id est exactores et homines devorare. Et tamen dicitur Eccles. 4 : «noli esse ut leo in domo tua, subvertens domesticos tuos. Bene ergo dicit Ioannes quod vidit leonem vincentem et agnum quasi occisum, quia in prelatis vivit et vincit rapacitas et crudelitas et mansuetudo et pietas fere cum omnibus occisa est. Infra 13 : «agnus qui occisus est ab origine mundi. Bene dicit, ab origine mundi: quia statim ut oritur prelatus in mundo, occiditur in eo mansuetudo et pietas.
marg.|
Unde sequitur: habentem cornua septem, id est regie potestatis perpetuitatem. Per cornua enim designatur regia potestas. Lc. 1 : «erexit cornu salutis nobis. Per septem vero cornua perpetuitas temporis; quia omnia tempore septenario dierum agimus. Dn. 7 : «potestas eius, potestas eterna, que non auferetur. Et regnum eius quod non corrumpetur. Lc. 1 : «regni eius non erit finis. Et oculos septem, id est cognitionis universitatem: per oculos namque cognitio designatur et per septem universitas. Sir. 24 : «Domino Deo antequam crearentur omnia sunt agnita, sic et post perfectum respicit omnia. Item per septem cornua signantur prelati cornuti, qui etiam debent esse cornei, carnem excedentes per continentiam et parentum suorum ignorantiam et capiti Christo adherentes per iugem meditationem et per fidem et amorem que sunt radices cordis. De primo dicitur Dt. 24 : «qui dixerit patri suo et matri sue, nescio vos et fratribus suis, ignoro illos et nescierunt filios, ii custodierunt eloquium tuum et pactum tuum servaverunt. Ps. non congregabo conventicula eorum de sanguinibus, id est de consanguineis, nec memor ero nominum eorum per labia mea. Ecclesie etiam sub nomine dicit Dominus, Ps. audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui. Item dicitur Abrahe qui typum tenet prelatorum, Gn. 12 : «egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui et veni in terram quam monstravero tibi, faciamque te in gentem magnam, id est prelatum tunc demum quando egressus fueris. Moysen etiam in itinere voluit occidere Angelus, quia ducebat secum filios et uxorem. Ex. 4 : «huic in commendatione novi sacerdotii, dicitur Hbr. 6 : «Melchisedech rex Salem, sacerdos Dei summi, primum quidem in tempore rex iustitie: deinde autem et rex Salem, quod est rex pacis, sine patre, sine matre, sine genealogia. Et ita manifestum est, si secundum legem mandati carnalis factus est. Sed secundum virtutem vite insolubilis, reprobatio quidem fit precedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem. Sed audi quid dicatur Iob. 21 : «de prelatis modernis, egredientur quasi greges parvuli eorum et infantes eorum exultant lusibus. Et supra parum, semen eorum permanet coram eis; propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum. Beatus Bernardus , uno episcopante tota progenies episcopatus. Hodie est aliquis qui nullos habet parentes: cum sit episcopus, ipsa die multos habet nepotes et consanguineos. Ideo miratur Ecclesia de tam subita generatione multorum. Is. 66 : «numquid parturiet terra? In die illa una percutiet gens, quoniam parturivit et peperit Sion filios suos. Item in eodem 49 dicitur ad Ierusalem, dices in corde tuo, quis genuit mihi istos? Ego sterilis et non pariens, transmigrata et captiva et istos quis enutrivit? Ego destituta et sola et isti ubi erant? Ad hoc respondet Is. ult. adducent, inquit, omnes fratres nostros de cunctis gentibus ad domum Domini, in equis et quadrigis et in lecticis et in mulis et in carrucis, ad montem sanctum meum Ierusalem; et assument ex eis sacerdotes et Levitas, id est de illis fient decani, archidiacones et episcopi. De illis episcopis carnalibus qui nepotes et sanguineos qui intuitu sanguinis promovent in Ecclesiis conqueritur Dominus, Ez. 44 : «sufficiant nobis omnia scelera nostra domus Israel, eo quod induatis filios alienos, incircumcisos corde et incircumcisos carne, ut sint in sanctuario meo et polluant domum meam. Habacuc 2 : «ve qui edificat civitatem in sanguinibus et preparat urbem in iniquitate. Nahum 3 : «ve civitas sanguinum universa plena. Soph. 3 : «ve civitas provocatrix et redempta, civitas columba. Non audivit vocem et non suscepit disciplinam, in Domino est confusa, ad Dominum suum non appropinquavit, princeps eius in medio eius, leones rugientes iudices eius, lupi vespere non relinquentes in mane, prophete eius vesani, viri infideles. Sacerdotes eius polluerunt sanctum: iniuste egerunt contra legem. De secundo dicitur 1Cor. 7 : «qui adheret Deo unus spiritus est. Ps. innocentes et recti adheserunt mihi, dicit Christus de prelatis. De iis cornibus dicitur in Ps. omnia cornua peccatorum confringam et exaltabuntur cornua iusti. Item per septem oculos significantur iidem prelati, qui debent esse semper in capite et videre toti corpori Ecclesie. De primo dicitur Eccles. 2 : «sapientis oculi in capite eius. Ps. oculi mei ad fideles terre, ut sedeant mecum. De secundo dicitur Prv. 4 : «oculi tui videant recta et palpebre tue precedant gressus tuos. Qui sunt septem spiritus Dei, id est perfecte spirituales effecti. Ps. qui facit Angelos suos spiritus, id est spirituales. Missi in omnem terram ad predicandum verbum Dei. Hbr. 1 : «omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi, propter eos qui hereditatem capiunt salutis. Item per septem cornua, possunt intelligi septem dotes beatorum: per septem oculos septem dona spiritus sancti: que omnia habet Christus pro se et pro suis: unde quod dicitur, qui sunt septem spiritus Dei, potest respicere utrumque.
marg.|
Missi in omnem terram,
id est in omni terra existentibus, promissi Iel. 3 : «effundam spiritum meum super omnem carnem. Sap. 1 : «spiritus Domini replevit orbem terrarum et venit, agnus scilicet in mundum et accepit, inquantum homo, de dextera sedentis in throno, id est a seipso Deo et Dei filio, librum, id est legem ad sciendum et aliis aperiendum. Et licet Christus homo gratiam intelligendi Scripturas aliis a filio propter unionem et quia filio appropriatur sapientia et quia filius dicitur magister hominum, Mt. 23 : «ne vocemini magistri, quia magister vester unus est Christus.
Numérotation du verset
5,8
marg.|
Et cum aperuisset librum, quatuor
etc. Hec est sexta pars capituli, in qua ostenditur quid sancti reddunt Deo pro redemptione generis humani, scilicet imitationem et laudem.
marg.|
Imitatio vero in quatuor attenditur. Primum est humiliatio, quia Christus se humiliavit formam servi accipiens, sicut se humiliaverunt propter ipsum. Quod notatur ibi: ceciderunt.
marg.|
Secundum est carnis mortificatio; pro eis enim Christus mortuus est et ipsi propter se mortificantur. Quod notatur cum dicitur: habentes singuli cytharas.
marg.|
Tertium est latitudo amoris. Christus enim ex magno amore mortuus est pro sanctis et sancti similiter propter amorem ipsius se morti exponunt. Quod notatur cum dicitur: et phialas.
marg.|
Quartum est oratio pro se invicem. Christus enim oravit pro inimicis et sancti similiter. Quod notatur ibi: plenas odoramentorum. Per animalia vero et seniores intelligitur universitas sanctorum. Nam per animalia intelliguntur illi qui seminant verba; per vigintiquatuor seniores illi qui se exercent in sex operibus misericordie, secundum regulam et doctrinam quatuor Evangeliorum. Dicit ergo et cum aperuisset librum. Agnus scilicet cum legis mysteria prius occulta manifestasset et divinam dispositionem de redimendo genere humano implesset, quatuor animalia, id est universi predicatores et vigintiquatuor seniores, id est omnes fideles opera misericordie iuxta doctrinam evangelicam implentes, ceciderunt coram agno, de se humilia sentientes, Deum magnificantes, ab ipso iustificari humiliter postulantes. Ceciderunt, dicit, non descenderunt. Quia humilitas nescit descensum, quia semper est in imo. Imple illud consilium Domini, Lc. 24 : «si invitatus fueris ad nuptias, vade et recumbe in novissimo loco; ut cum venerit qui te invitavit dicat tibi: amice ascende superius: et tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus. In hoc autem quod dicit, coram agno, nota differentiam inter casum humilitatis et casum peccati qui est retrosi Heli, 1Rg. 3. Qui autem coram agno cadit, videt agnum et videtur ab eo. Et ita in hoc notatur rectitudo intentionis. Habentes singuli cytharas, id est carnis mortificationes. Ubi tot sunt chorde, quot in homine membra. Et omnes debent tangi, quia omnia membra que peccaverunt debent puniri. Rm. 6 : «sicut exhibuistis membra vestra servire immunditie et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire iustitie in sanctificationem. Is. 23 : «sume cytharam, circui civitatem meretrix oblivioni tradita, bene cane, frequenta canticum, ut memoria sit tui. Et dicit, singuli, quia non omnes unam, sed unusquisque sibi congruam debet agere penitentiam. Lc. 9 : «si quis vult venire post me, abneget semetipsum et tollat crucem suam. Et phialas aureas, id est corda lata et lucida. Lata quidem per caritatem, lucida per castitatem: et aurea per sapientiam celestem. De primo dicitur 2Cor. 6 : «os nostrum patet ad vos, o Corinthii; cor nostrum dilatatum est; dilatamini et vos. De secundo Is. lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis. Prv. 22 : «qui amat cordis munditiam, propter gratiam labiorum habebit amicum regem. De tertio, qui sapiens est corde appellabitur prudens, Prv. 16. Plenas odoramentorum que sunt orationes sanctorum, id est plenas devotis orationibus et piis desideriis, quales orationes sanctorum. Et comparantur omnia odori. Odor enim circumquaque se effundit et omnibus se communicat; sic sanctorum oratio se extendit ad omnes. Et quanto odor intensior est, tanto diffusior, ut dicit Glossa. Unde Paulus pro omnibus docet orare. 1Tim. 2 : «obsecro primum omnium fieri orationes, obsecrationes et postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus, pro omnibus qui in sublimitate sunt constituti. Item sicut odor ascendit, sic et devota oratio. Sir. 35 : «oratio humiliantis se penetrabit nubes et donec appropinquet non consolabitur. Ct. 3 : «que est ista que ascendit per desertum, id est per celum, sicut virgula fumi, ex aromatibus myrrhe et thuris et universi pulveris pigmentarii? Et cantabant, laudando et exultando in Domino, canticum novum. De humani generis innovatione. De qua dicitur Is. 14 : «nova quoque annuntio. Et statim subdit, cantate Domino canticum novum, laus eius ab extremis terre. Vel novum de nova nativitate que fuit de matre sine patre. Prima quidem fuit sine patre et matre, sicut Adam. Secunda de patre sine matre sicut Eva. Tertia de patre et matre, ut Cain et Abel et omnium aliorum: hec fuit quarta et nova quia de matre et sine patre. Ier. 30 : «novum faciet Dominus super terram; femina circumdabit virum. Ibi fuerunt tres mire novitates: scilicet Deus homo, mater virgo, cor fidele. Propter quod illa die cantat Ecclesia, cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Dicentes corde, ore, opere, dignus es Domine Deus noster. Quia immunis a peccato et plenus virtutibus, accipere librum, id est implere dispositionem divinam et solvere signacula eius, id est legis ministeria sub figuris tecta manifestare, quoniam occisus es, occidi previsus et redemisti nos, qui sub peccato detinebamur conclusi. Rm. 11 : «conclusit Deus omnia sub peccato, ut omnium misereatur. Deo, id est ut essemus servi Dei qui prius eramus servi Diaboli. Is. 50 : «ecce in iniquitatibus vestris venditi estis. In sanguine tuo, 1Pt. 1 : «non corruptibilibus auro et argento redempti estis de vestra vana conversatione traditionis paterne, sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et immaculati Iesu Christi. Quia sine originali; immaculati, quia sine actuali peccato fuit. 1Pt. 2 : «qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius. Sed quia non dicit, per sanguinem tuum, redemit totum genus humanum per sufficientiam, sed, in sanguine tuo, id est in fide et in unitate passionis sue redemit tantum bonos per efficientiam, ex omni tribu et lingua et populo et natione, id est ex trina generatione trium filiorum Ne. Dicuntur tres tribus et in qualibet tribu sunt plures lingue. Et in qualibet aliqui fuerunt redempti. quasi dicat: ex omni natione que sub celo est congregasti electos. Unde Mt. 8 : «multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham, Isaac et Iacob in regno celorum.
Numérotation du verset
5,9
marg.|
Et fecisti nos,
id est omnes redemptos,
Deo nostro regnum et sacerdotes,
id est regnantes spiritualiter et nos ipsos humiliter offerentes et pro aliis orantes et regnabimus, per hoc super terram, id est super carnem, eam spiritui subiicientes. 1Cor. 9 : «castigo corpus meum et in servitutem redigo. Item ex ea fures et latrones, id est motus carnales penitus effugantes. Sir. 19 : «beata terra cuius nobilis est rex. Prv. 20 : «rex qui sedet in solio iudicii intuitu suo dissipat omne malum: et eodem infra. Dissipat impios rex sapiens et incurvat super eos fornicem, id est arcum triumphalem.
Numérotation du verset
5,10
marg.|
Et vidi et audivi vocem Angelorum
etc. Hec est septima pars, ubi ostenditur Ioanni, quia sancti Angeli congratulantur de reparatione generis humani inde laudantes Deum. Sed quare in precedenti parte egit Ioannes de congratulatione hominum? Quia ibi ostendit quod ex illa congratulatione homines imitantur Deum, secundum quod ipsum laudant, hic ostendit quod Angeli non dicuntur imitari Deum, quia non sunt eiusdem nostre nature; sed homines sunt eiusdem nature; et ideo possunt eum imitari. Unde Hbr. 2 : «nusquam Angelos apprehendit, sed semen Abrahe apprehendit. Unde debuit per omnia fratribus similari. Dicit ergo et vidi et audivi, id est intellexi, ac si vidissem et audissem, vocem, id est congratulationem, Angelorum multorum, existentium, in circuitu throni, scilicet prelatorum et animalium, predicatorum et seniorum, id est doctorum: vel omnium electorum qui in septem operibus misericordie secundum regulam quatuor Evangeliorum se exercent. Ex quo patet quod Angeli et maiores et minores et medias personas Ecclesie muniunt et custodiunt. 1Pt. 5. Probabile est quod boni circuibant Ecclesiam ad defendendum. Ps. Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. Is. heu super muros tuos Ierusalem etc. Ps. immittit Angelus Domini in circuitu timentium eum et eripiet eos. Immittit, dicit, id est missus venit.
marg.|
Et erat numerus eorum millia millium.
Hoc dicit, ut ostendat quia quanto maior attestatio, tanto maius erit gaudium. Sicut nato Domino non unus Angelus, sed multitudo Angelorum caneret. « Gloria in excelsis Deo » (Lc. 1) per hoc quod dicit, millia millium, nota quod numerus Angelorum finitus est et infinitus. Mille enim numerus finitus est, sed propter pluralem numerum infinitus. Quia non dicitur quod sint duo vel tria millia, sed millia millium. Deo igitur qui videt omnia finitus est numerus Angelorum, nobis autem infinitus. Unde Iob. 25 : «numquid est numerus militum eius? Daniel. 7 : «millia millium ministrabant ei et decies centena millia assistebant ei,
voce magna dicentium,
id est magna aggratulatione. Nam si gaudium est in celo Angelis Dei super uno peccatore penitentiam agente, ut dicitur Lc. 15 : «quantum maius est gaudium eis de totius humani generis salvatione? Dignus est agnus qui occisus est accipere virtutem. Glossa 1 : «immunitatem a peccato. Sed numquid in ipso instanti incarnationis habuit Christus immunitatem ab omni peccato? Constat quod sic. Quomodo ergo dicit, quia dignus est accipere, quia occisus est? Non enim ex merito passionis habuit Christus immunitatem peccati, sed ex unione anime ipsius ad verbum. Unde ita immunis fuit a peccato in primo instanti conceptionis sue Christus, sicut post passionem, aut sicut modo est. Sic ipse quo ad se, semper habet immunitatem peccati, sed nobis accepit merito passionis; quia ex passione inest Baptismo ius regenerativa et omnia sacramenta inde habent virtutem suam. Vel sic. Merito passionis accepit immunitatem peccati quo ad evidentiam. Simile Phil. 2 : «propter quod exaltavit illum et dedit illi nomen quod est super omne nomen. Glossa, quod est Deus: quod revera non tunc donavit illi Deus, nisi quo ad notitiam hominum et divinitatem, id est fidem et notitiam quod sit Deus, licet visus fuerit ignorantiam habuisse, quando fuit parvulus. Et fortitudinem, qua Diabolum vicit, licet victus in morte fuerit visus et honorem, quia fuit inhonoratus et gloriam, impassibilitatis, quia fuit passus et benedictionem, quia fuit conviciatus. Item virtutem, contra nostram pusillanimitatem et divinitatem, contra nostram corruptibilitatem, sapientiam, contra nostram ignorantiam, fortitudinem, contra nostram imbecillitatem et honorem, contra nostram confusionem et gloriam, contra nostram miseriam et benedictionem, contra nostram maledictionem.
marg.|
Item
dignus est agnus accipere virtutem,
in secundo adventu quam in primo occultavit. Mt. 24 : «tunc videbunt filium hominis venientem in nubibus celi, cum virtute magna et maiestate et divinitatem in ipso iudicio, quam occultavit in patibulo: ibi enim abscondita est fortitudo eius, id est divinitas, ut dicitur Habacuc 3. Et Ps. cognoscetur Dominus iudicia faciens. Io. 5 : «pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio, ut omnes honorificent filium, sicut honorant patrem, id est cognoscant ipsum Deum sicut patrem; et sapientiam in sententie dictatione qua iustissime illos reprobavit et istos elegit; fortitudinem in Diaboli damnatione et honorem in resurrectione et gloriam in ascensione et benedictionem in fidelium multiplicatione.
marg.|
Et omnem creaturam,
id est Domini, non omnis creatura que in celo est, ut Angeli et que super terram, ut homines et que subtus terram, ut demones et mare et que in eo sunt, id est omnes creature. Mt. ult. data est mihi omnis potestas in celo et in terra. Phil. 2 : «factus est obediens patri, usque ad mortem: propter quod et Deus exaltavit illum et dedit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genuflectatur, celestium, terrestrium et Infernorum: quasi dicat: omnis creatura erit ei subdita, ut de ea faciat quicquid voluerit. Mt. 11 : «omnia mihi tradita sunt a patre meo. Item sic, dignus est agnus qui occisus est, id est previsus occidi, accipere virtutem et divinitatem et sapientiam, id est uniri divine virtuti et divine sapientie, id est verbo quod est virtus Dei et Dei sapientia. 1Cor. 1 et dicitur dignus dignitate congrui et meriti et fortitudine impugnandi fortem et diripiendi spolia eius. Lc. 11 : «cum fortis armatus custodit atrium domini sui, in pace sunt omnia que possidet. Si autem fortior illo superveniens vicerit illum, universa arma eius auferet in quibus confidebat, sicut Christus in mundo quem Diabolus possidebat in pace, vicit ipsum et arma eius, id est peccatores quibus armatus erat abstulit. Unde Is. 49 : «numquid tolletur a forti preda, aut quod captum fuerit a robusto salvum esse poterit? Equidem quod ablatum fuerit a robusto salvabitur. Et honorem hominum et Angelorum adorationem et totius mundi subiectionem. Ps. adorate dominum omnes Angeli eius et gloriam, id est corporis et anime stolam. Is. 43 : «iste formosus in stola gradiens in multitudine virtutis sue. Ps. gloriam et magnum decorem imposuisti super caput eius et benedictionem in nativitate. Lc. 1 : «benedictus fructus ventris tui. Ps. benedictus qui venit in nomine domini, Deus dominus et illuxit nobis.
Et omnem creaturam
ad obediendum et serviendum ei. Ps. omnia subiecisti sub pedibus eius. Io. 17 : «omnia mea tua sunt que in celo sunt et que super terram, id est Angelos et homines. Eph. 1 : «suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in celestibus super omnem principatum et virtutem et dominationem et omne nomen quod nominatur, non solum in hoc seculo, sed in futuro; et omnia subiecit sub pedibus eius et que subtus terram, id est in Inferno. Col. 2 : «expolians principatus et potestates transduxit confidenter. Supra 1 : «habeo claves mortis et Inferni et mare et que in eo sunt, id est omnem mundum, omnes audivi dicentes, omnes Angelos, scilicet vel omnes creaturas, sedenti super throno et agno id est Christo sedenti secundum divinitatem et agno secundum humanitatem.
marg.|
Vel sedenti super throno et agno, id est patri et filio. Benedictio et honor, potestas et gloria. Hec quatuor que acceperunt a domino Angeli attribuunt ei a quo recognoscent se habere omnia. Benedictio pro dono creationis, quia tam nobiles et in tam nobili statu sunt creati. Hec fuit benedictio de rore celi desuper, id est sola gratia Dei, Gn. 27. Honor pro reverentia et honor quem exhibet eis tota Ecclesia humana. Glossa, pro dono visionis divine et confirmationis. Potestas pro dono potentie, quia potentes sunt super Demones refrenandos. In secula seculorum. Semper et continue dicant hec omnes Angeli sedenti super throno et agno. Sed cum hoc habuerint a principio antequam Christus incarnaretur, quomodo hec attribuuntur agno? Sic agno attribuunt, quia per ipsum eorum ruina reparata est et per ipsum hec quatuor habuerunt et omnia que habent, quia per ipsum omnia facta sunt, Io. 1. Hec quatuor tamen secundum unam Glossam exponuntur de ipso agno, hoc modo: benedictio, id est exaltatio sit ei scilicet et honor, id est impassibilitas et gloria, id est immortalitas in resurrectione, potestas, quo ad omnium subiectionem, in secula seculorum, id est in eternum. Item secundum aliam Glossam, benedictio, id est augmentatio quam habemus in bonis operibus et honor qui inde sequitur apud Deum et homines; et gloria de virtute quam in Baptismo accepimus et potestas et qui concupiscentiis resistimus, non nobis, sed ipsi attribuimus in secula seculorum. Unde Ps. non nobis, domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Item, benedictio, id est laus sit ei pro donis fortune que dat quotidie nobis, que benedictio est de pinguedine terre et honor pro donis que dat et conservat in nobis et gloria pro donis gratie que dat et conservat et augmentat in nobis et potestas glorie quam preparat nobis, immo iam preparavit. Io. 14 : «vado vobis parare locum, in secula seculorum.
Numérotation du verset
5,14
marg.|
Et quatuor animalia.
Nona pars in qua ostenditur quomodo sancti consentiunt congratulationi Angelorum super hominum redemptione. Unde dicit: et quatuor animalia, id est universi predicatores, dicebant, amen, testimonio et congratulationi Angelorum super hominum redemptione, prebentes assensum et confirmationem, amen enim nota est consensus et confirmationis. Unde Glossa: ad predicatores ex officio suo convenit alios confirmare. Unde Petro dictum est, Lc. 22 et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Supra tertio, confirma cetera que moritura erant. Sed quomodo possunt predicatores confirmare dicta Angelorum qui sunt maiores et digniores eis? Solutio. Duplex est confirmatio: una est per ratificationem et hec est auctoritatis et pertinet ad maiores, sicut metropolitanus confirmat electiones episcoporum. Alia est per approbationem et assensum et hec pertinet ad minores et de ista agunt hic. Amen enim hic est responsio minorum et finis ordinis. Unde 1Cor. 14 : «si benedixerit spiritu, quis supplet locum idiote, quomodo dicet amen super tuam benedictionem, quoniam quid dicat nescit? Unde in hoc quod predicatores dicunt ad benedictionem Angelorum, amen, notatur quod sunt minores illis. Unde Mt. 11 : «qui minor est in regno celorum maior est illo, id est Ioanne Baptista. In hoc etiam quod homines dicunt amen et non ipsi Angeli, notatur concordia hominum et Angelorum in laude divina. Unde Ps. prevenerunt principes coniuncti psallentibus in medio iuvencularum tympanistriarum, id est laudantium animarum. Et vigintiquatuor seniores, id est universi doctores vel universi fideles sex operibus misericordie, iuxta regulam quatuor Evangeliorum intendentes, ceciderunt in facies suas, id est se humiliaverunt suas considerantes conscientias et non alios iudicantes. Qui enim caderet frequenter in faciem suam, id est frequenter consideraret conscientiam suam, iudicaret se et non alios. Iob. 5 : «visitans speciem tuam, non peccabis. Gal. 6 : «considerans te ipsum, ne et tu tenteris. Et adoraverunt, corde, ore, opere.
marg.|
Quod sequitur non debet esse in littera. Sed quia plures libri habent, ideo exposui, viventem in secula seculorum, id est Christum, qui vivit in se in eternum et dat aliis vitam. Io. 14 : «quia ego vivo et vos vivetis. Item Io. 5 : «sicut pater suscitat mortuos et vivificat. Sic et filius vivificat etc. Infra, sicut pater habet vitam in semetipso, sic dedit et filio vitam habere in semetipso.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam ( Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83b&chapitre=83b_5)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam ( Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83b&chapitre=83b_5)
Notes :