Capitulum 7
Numérotation du verset
7,1
marg.|
marg.|
7 Post hec vidi etc. Septimum capitulum est, in quo adhuc agitur de apertione sexti sigilli fere usque ad finem capituli, de ostensione persecutionis future tempore Antichristi, que est duplex, ut dictum est. Corporalis, de qua iam dictum est; et spiritualis, de qua agitur hic, que nihil aliud est quam impedimentum divini verbi predicationis. Dividitur hoc capitulum in septem partes. In prima parte ostenditur conatus Diaboli ad impediendum predicationem verbi divini. In secunda ostenditur Angelus refrenans conatus Diaboli, ibi: et vidi alterum. In tertia ponitur numerus signatorum in quos non habet Diabolus potestatem, ibi: et audivi numerum. In quarta agunt signati gratias de sua conservatione, ibi: et clamabant. In quinta ponitur Angelorum congratulatio de hominum signatione, ibi: et omnes Angeli. In sexta querit a Ioanne si cognoscat illos, ut ipse congratuletur illis et doceat alios ad illorum gloriam properare, ibi: et respondit unus. In septima ostenditur Ioanni qui sunt illi, ibi: et cum aperuisset. Dicit ergo, post hec. Dictio, post, non notat hic diversitatem visionum, sed ordinem visorum iuxta ostensionem Angeli et narrationem Ioannis, vidi, spiritualiter, quatuor Angelos, id est Demones universos qui dicuntur quatuor propter naturam numeri. Quia quaternarius maxime divisibilis est et ipsi non intendunt nisi divisionem facere. Item quaternarius non est numerus solidus sed superficialis: ita suggestio Demonum superficialis est nullam habens soliditatem. Item dicuntur quatuor quia quatuor Evangelia pugnant et quatuor vitia suggerere intentant. Vel quia per quatuor angulos terre, id est in quatuor partibus mundi immorantes, ut omnes tentent. Vel hoc dicitur, quia ipsi laborant, ut ponant homines in angulo, id est in sordibus peccatorum. Nam in angulo sunt sordes. Vel in angulo duplicitatis. Tenentes quatuor ventos terre, id est retinentes et impedientes omnes predicatores Ecclesie; qui dicuntur quatuor, quia debent habere quatuor virtutes, scilicet iustitiam, fortitudinem, temperantiam, prudentiam. Vel doctrinam quatuor Evangeliorum que signatur Gn. 1 : «per quatuor flumina Paradisi. Vel quia debent predicare per quatuor partes mundi: et dicuntur venti, quia nubes, id est peccatores in pluvia lacrimarum dissolvunt. Item terre humiditatem desiccant, id est carnis voluptatem et mentis. Et de his ventis dicitur Iob. 29 : «qui facit ventis pondus et aquam appendit in mensura. Ne flarent super terram, id est super illos qui sunt arabiles vomere predicationis et divini seminis susceptibiles, neque super mare, id est super fluidos et instabiles, neque super ullam arborem, id est super illos qui ad fructificandum sunt habiles. quasi dicat: Demones conati sunt et conantur quotidie impedire predicatores, ne predicent, neque bonis, neque malis, neque ad exhortationem bonorum, neque ad revocationem malorum. Sciunt enim Demones, quod nihil adeo prodest, ut predicatio verbi Dei. Unde Glossa, in tempore tribulationis nil magis erit necessarium quam predicatio; et ideo nititur Diabolus detinere animam in omni loco. E contrario autem dominus vocat predicatores, ut predicent. Ezechielis 37a : «A quatuor ventis venit spiritus et insufflabit super interfectos istos, ut reviviscant ». Cantici 9b : «Surge Aquilo et veni Auster; perfla hortum meum et fluent aromata illius ».
a Ez. 37, 9.
b Ct. 4, 16.
Numérotation du verset
7,2
marg.|
Et vidi alterum Angelum
etc. Hec est secunda pars, in qua ostenditur Ioanni Angelus bonus refrenans conatum Demonum ne impediant predicatores a predicatione: et hic Angelus est Christus. De quo Is. 9 : «parvulus natus est nobis. Et infra: et vocabitur magni consilii Angelus. Et significatur per lapidem excisum de monte sine manibus qui statuam ex quatuor metallis confregit compositam. Dn. 2 : «sicut Christus quatuor malos Angelos deviat. Dicit ergo et vidi per spiritum alterum Angelum illis contrarium, id est Christum ascendentem ab ortu solis, id est a patre qui est fons et origo totius luminis, iuxta illud Iacob 1 : «omne datum optimum etc. Et ideo Christus dicitur oriens. Za. 6 : «ecce vir oriens nomen eius. Lc. 1 : «visitavit nos oriens ex alto. Sed quo vel quomodo ascendit Christus ad patrem, cum ipse sit altissimus? Immo potius descendit. Is. 63 : «utinam disrumperes celos et descenderes. Ps. inclinavit celos et descendit. Sic Christus dicitur ascendere ad patrem, quia a patre veniens supra carnem, quam assumpsit, ut dominus fuit. Unde Is. 19 : «ascendet dominus super nubem levem. Item ascendit in carne in ascensione. Sed has ascensiones precessit descensus humilitatis. Eph. 4 : «qui ascendit, ipse est, qui descendit primum in inferiores partes terre. Sic quicumque vult ascendere, oportet quod prius descendat. Lc. 18 : «qui se humiliat exaltabitur. Prv. 29 : «gloriam precedit humilitas. Alioquin qui vult ascendere priusquam descenderit, corruet in profundum, sicut Lucifer qui voluit ascendere et tamen non descenderat. Unde dicitur Is. 14 : «quomodo cecidisti Lucifer qui mane oriebaris, qui dixisti in corde tuo, ascendam in celum et similis ero altissimo: verumtamen ad Infernum detraheris in profundo laci. Habentem signum Dei vivi, id est omnimodam immunitatem peccati, vel potestatem miracula faciendi et peccata dimittendi, quia utrumque solius Dei est. Unde Mt. 8 : «ut autem sciatis, quia filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico, tibi dico surge etc. Item signum Dei vivi est crux sancta Christi. De quo Is. 30 : «levate signum in nationibus. Et hoc signum habuit Christus, primo in se, postea in suis dupliciter. In corde per fidem. In corpore per imitationem. De primo Ez. 9 : «signum tau super frontes virorum gementium et dolentium. De secundo Lc. 9 : «si quis vult venire post me, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me. Sed quomodo fuit crux signum Dei vivi? Quia ibi moriente homine vixit Deus: cuius signum fuit clamor validus quem moriendo emisit: quod est supra naturam humanam. Quia in morte ita debilitatur spiritus et coarctatur meatus, quod vix potest homo tunc loqui. Item alia que fuerunt tunc facta, id est obscuratio solis, motus terre, scissio petrarum, apertio sepulchrorum etc. hec fuerunt verum signum divinitatis. Unde centurio dixit: vere filius Dei erat iste. Et clamavit voce magna quatuor Angelis, id est cum magno auctoritatis imperio refrenavit quatuor Angelos, quibus datum est, id est permissum, nocere terre, id est avaris vel omnibus amantibus terrena et mari, id est superbis et luxuriosis, vel omnibus malis. Mare enim omnes proprietates septem criminalium peccatorum habet in se. Nam tumet, per quod significat superbos. Livet per quod invidos. Fervet, per quod iracundos. Absorbet, per quod avaros. Stat, per quod accidiosos. Spumat, per quod luxuriosos. Mergit, per quod gulosos. Dicens: nolite nocere terre et mari, neque arboribus, id est omnibus peccatoribus. Sed quare prohibet hic Angelus cum datum sit nocere talibus? Solutio. Quia Demones excedunt et semper vellent plus quam permittatur. Unde mala voluntas eorum prohibetur, ne tantum possint quantum vellent. Unde dicitur: nolite nocere. Iterum pluribus et plures et pluribus modis affectant nocere, quam concessum est eis: quod patet per hoc quod additur, neque arboribus, quod fuerat positum supra, quando agebatur de potestate nocendi sibi data. Ipsi enim semper volunt nocere bonis, qui sunt arbores fructifere facientes fructus bonorum operum, habentes folia verborum in medicinam et fructum operis in satietatem, radicati in Christi humilitate. Extendere ramos per caritatem, operiri cortice per vite austeritatem. Dantes umbram aliis per bona exempla et per consilium et operationem et consolationem. Tales sunt arbores Paradisi que semper fructificant in bonis operibus, semper frondent in bonis sermonibus, semper florent in bonis opinionibus, quas habent de aliis et alii de ipsis. Unde 2 Cor.: bonus odor Christi sumus Deo, in his qui salvi fiunt et in his qui pereunt. He arbores sunt vitis, ficus et oliva, que nolunt regnare super ligna silvarum, super homines infructuosos, Idc. 9 : «immo dixit oliva: numquid possum deserere dulcedinem meam, fructusque suavissimos et ire, ut inter ligna promovear? Vitis etiam respondet: numquid possum deserere vinum meum quod letificat Deum et homines, ut inter ligna promovear? Olive sunt activi misericordes. Ficus sunt contemplativi claustrales. Vitis sunt sancti predicatores et doctores, quousque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum. Non solum in mentibus. In mentibus enim signantur servi Dei in Baptismo per caracteris impressionem, vel per imaginem sancte Trinitatis que imprimitur in Baptismo virtute verborum, scilicet in nomine patris et filii et spiritus sancti. Signantur etiam in mentibus per fidem dominice passionis. Quam utramque significationem facit Christus per gratie infusionem; sicut in denario facit auri faber ex una parte imaginem regis, ex alia crucem. In frontibus vero signatur per constantiam et audaciam confitendi nomen Christi: que audacia et constantia datur proprie in sacramento confirmationis, quando episcopus in fronte chrismando facit signum crucis, ubi est locus erubescentie: quasi dicat: noli de cetero erubescere nomen Christi, cuius unguento ungeris; sed coram regibus et principibus audacter porta et predica illud, sicut dixit dominus Paulo, Act. 9. Unde postea ipse dixit, Rm. 1 : «non erubesco Evangelium. Mt. 10 : «qui me erubuerit et sermones meos coram hominibus, erubescam et ego eum coram patre meo et Angelis eius. Sic signatis, non possunt nocere Demones: quod signatum fuit Ex. 12 : «ubi Angelus exterminator occidit omnes illos, qui non habuerunt signum sanguinis agni in postibus domus sue. Illos autem qui habuerunt signum sanguinis in utroque poste et in superliminaria, non leserunt. Duo postes sunt corpus et anima, superliminaria est intellectus sive ratio. In corpore debet esse signum sanguinis per imitationem passionis, id est per carnis mortificationem. Unde Gal. 6 : «stigmata in corpore meo porto. In anima per compassionem et recordationem. Dt. 22 : «Erit vita tua pendens ante oculos tuos semper. In corde per fidem. Unde apostolus: habitare per fidem Christum in cordibus nostris. De utroque dicitur Cantici 8c : «Pone me ut signaculum supra cor tuum, ut signaculum supra brachium tuum ». Et hic dicit Glossa, signum geritur in fronte, ne celetur in tribulatione. Nam signatio pectoris consecratio est cordis.
c Ct. 8, 6.
marg.|
Et nota quod dicit Angelus, signemus, ego scilicet et ipsi: in quo notatur cooperatio liberi arbitrii. 1Cor. 3 : «Dei coadiutores sumus. Item per hoc quod dicit, quousque, non innuitur quod postea noceant illis Demones; sed nec post, nec ante. Similiter Mt. 1 : «non cognoscebat eam, donec peperit filium primogenitum: et constat quod nec ante nec post cognovit eam. Tamen Demones magis insidiantur bonis et magis persequuntur. Quia Pharao contemptus surgit in scandala et dominus aliquando servos suos indutos virtutibus exponit Demonibus quasi milites armatos, ut pugnando vincant et coronentur; sicut patet in Iob. et Tobia et Paulo et multis aliis. Et audivi numerum signatorum etc. Tertia pars, in qua ostenditur Ioanni numerus electorum. Et procedit sic in hac parte. Primo ponit numerum electorum de Iudeis et postea de gentibus, ubi dicit, post hec vidi. Et quia pauciores fuerunt electi de Iudeis: ideo ponitur certus numerus et finitus. Tamen per hunc numerum, secundum unam Glossam, intelligitur numerus omnium electorum, quia est certus et finitus Deo. Et postea incertus numerus eorumdem, quia nobis est incertus, quamdiu in via sumus. Dicit ergo et audivi, id est spiritualiter intellexi. Numerum signatorum, id est signandorum, vel signatorum iam in prescientia Dei. Centum quadraginta quatuor millia ex omni tribu filiorum Israel. Per hunc numerum signantur omnes electi, sive salvandi secundum quadruplicem statum salutis. Nam per centum signantur illi quibus debetur fructus centesimus, id est virgines; per quadraginta qui est numerus penitentie, significantur illi, quibus debetur fructus quadragesimus, id est continentes qui semper sunt in penitentia, qui tribulantur a carne, sicut dicitur Corinth. 7 et ideo oportet carnem restringere operibus penitentie. Per quatuor illi, quibus debetur fructus trigesimus, id est coniugati, qui sunt divisi; et ideo per quatuor recte significantur, quia primus numerus divisibilis in numeros. Unde 1Cor. 7 : «quicumque habet uxorem est solicitus que sunt mundi, quomodo placeat uxori et divisus est. Et omnes isti dicuntur mille, sive millia, quia millenarius est numerus sive solidus habens trinam dimensionem, scilicet decies decies decem. Et omnes isti Decalogum ad honorem Trinitatis, id est patris et filii et spiritus sancti, vel cum fide et spe et caritate. Item in hac summa ponuntur quatuor nomina numerorum: scilicet quadraginta, quatuor, centum, millia. Quadrupliciter status omnium salvandorum, in hoc designantur. Quadraginta numerus penitentie. Unde dominus, Moyses et Elias quadraginta dies ieiunaverunt. Et sicut partes quadraginta simul sumpte faciunt quinquaginta qui est numerus remissionis, sic per penitentiam venitur ad remissionem peccatorum et Dei reconciliationem. Nam iste numerus pertinet ad incipientes. Quaternarius propter exercitium quatuor virtutum pertinet ad perficientes. Centenarius qui transit de leva ad dexteram et surgit ex ductione denarii in se, pertinet ad perfectos. Millenarius qui ultimus est numerorum, quia ultra mille nullus numerus habet numerum proprium, nisi sumptum ex prioribus, pertinet ad perseverantes, qui est terminus et perfectio virtutum et que sola coronatur, scilicet perseverantia. Unde ad hos quatuor status reducuntur omnes salvandi; et hi similiter designantur per nomina duodecim tribuum. Iuxta quod tria prima nomina pertinent ad statum incipientium. Tria sequentia ad statum proficientium, tria terna nomina ad statum perfectorum, tria ultima nomina ad statum perseverantium. Verbi gratia: Iudas confitens interpretatur Ecclesie confessio. Ruben filius visionis, id est visio peccatorum per quod contritio. Gad, accinctus ad satisfactionem: ecce status incipientium. Aser beatus in profectu iustitie. Ps. beati qui custodiunt iustitiam etc. Nephtalim latitudo in profectu caritatis. Ps. latum mandatum tuum nimis. Manasses oblivio in contemptum mundi, ecce status proficientium. Simeon audiens merorem in passione miserorum. 2Cor. 11 : «quis infirmatur etc. Levi addictus in addictione consiliorum. Isachar merces in visione contemplationis; ecce status perfectorum. Zabulon habitaculum fortitudinis, per victoriam vitiorum et tentationum. Ioseph augmentum per gratiarum actionem. Beniamin filius dextre per premii adeptionem: ecce status perseverantium. Glossa ponit aliam rationem, quare per hunc numerum designantur generaliter omnes salvandi. Nam duodecim fiunt in quaternario et ternario, si unus ducatur in alium. Nam ter quatuor, vel quater tria, sunt duodecim: et sic habes duodecim tribus. Item duodecim ducti per quatuor faciunt quadraginta octo; qui ducti per tres, sunt centum quadraginta quatuor. Per mille significatur perfectio: et in centum quadraginta quatuor millia sunt omnes qui fidem Trinitatis in quatuor partibus mundi cum perfectione operum sunt secuti: et omnes tales et tantummodo tales salvantur. Sed si ita est, quare non dixit in generali de qualibet tribu Israel duodecim millia signati. Solutio. Propter duo exprimuntur nomina tribuum et patrum sigillatim. Primo propter hoc ut ostendatur quod salvandi debent habere virtutes per nomina filiorum Israel designatas. Secundo ut aliquos filios Israel computandos, non omnes alios ab hoc numero excludendos ostenderet. Nam tribus Dan et tribus Ephraim non ponitur hic. Nam ex Dan nascetur Antichristus qui omnino cum suis ab hoc numero exclusus est. Ex Ephraim natus est Ieroboam qui filios Israel duxit ad idolatriam. Sed iterum, quare isti duo, scilicet Dan et Ephraim, ponantur cum aliis in benedictionibus, Dt. 3 et Simeon non ponatur; hic autem e contrario? Solutio. Hoc est propter mysterium sumptum ex nominum interpretatione. Dan enim iudicium interpretatur; et significat penitentes qui se iudicant hic; et ideo non iudicabuntur in futuro. Iuxta illud Corinth. 11 : «si nosmetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur. Ephraim interpretatur fructificans et significat proficientes; et tam hi quam illi recipient benedictionem, que in nova lege continetur, id est benedictionem glorie. De qua dicitur Mt. 25 : «venite benedicti etc. Ideo ponuntur in Deuteronomio que dicitur nova lex. Simeon vero interpretatur nomen habitaculum mundi: et tales non habebunt benedictionem nove legis; et ideo non ponuntur in Deuteronomio in benedictionibus filiorum Israel. Item quare non servatur hic ordo tribuum sive filiorum Israel? Solutio. Hic agitur de designatione electorum que fit per gratiam, que nec genus, nec dignitatem, nec tempus attendit; et ideo non servatur hic nec dignitatis, nec nativitatis ordo.
marg.|
Item nota quod de qualibet tribu Israel ponuntur duodecim millia signati: non quod tot precise sint de qualibet tribu salvandi, vel quod tam parvus numerus sit in unaquaque tribu; sed propter duodecim apostolos quorum vocatione et doctrina sunt vocati ad salutem propter fidem Trinitatis et perfectionem operum in quatuor partibus mundi habitam a salvandis. Determinans ergo unde venit illa summa signatorum, subiungit, ex tribu Iuda duodecim millia signati, Iudas primo ponitur, quia confessio peccati primum signum salutis. Iuxta illud Rm. 10 : «ore autem confessio etc. Conversio peccatorum significat salutem, contritio enim soli Deo patet. 1Rg. 16 : «homines vident que parent: Deus autem intuetur cor. Sed nota quod est triplex confessio peccati. De qua Ps. dixi: confitebor adversum me iniustitiam meam domino. Et tanguntur in hoc verbo sex que debet habere confessio. Primum est vera premeditatio, quod notatur per dixi. Secundum est coniunctio cordis, id est ut corde simul et ore fiat, quod notatur per confitebor. Tertium quod sit accusans, quod notatur per adversum me. Quartum est quod sit de malis, non de bonis, quod notatur per iniustitiam. Quintum est quod sit propriorum, id est de propriis non de alienis, quod notatur per meam. Sextum est quod fiat ad honorem Dei, non ad laudem mundi, vel ad questum lucri; quod notatur per, domino. Et talis confessio est utilis.
marg.|
Unde sequitur et tu remisisti impietatem peccati mei. Secunda est confessio laudis. De qua Sir. 51 : «confitebor tibi, domine rex et collaudabo te. Unde de his duabus simul dicit Ps. confitebimur tibi etc. Tertia est confessio fidei. Rm. 19 : «corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem.
marg.|
Unde sequitur: ex tribu Ruben duodecim millia signati. Ruben interpretatur filius visionis. Unde tribus Ruben sunt omnes qui per fidem, qua vident Deum, fiunt eius filii. Io. 1 : «dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine eius. Sed quia fides sine operibus mortua est, ut dicitur Iac. 2.
marg.|
marg.|Ideo sequitur, ex tribu Gad, duodecim millia signati. Gad enim interpretatur accinctus ad operandum, scilicet in vinea et in agro domini. Gn. 49 : «Gad accinctus preliabitur ante eum. Sed iterum quia operatio, que non fit in spe salutis eterne, non valet, sequitur, ex tribu Aser duodecim millia signati. Aser enim interpretatur signatus, alias beatus; et spes in presenti beatificat. Rm. 8 : «spe salvi facti sumus. Sed quia sine caritate nihil salubre, ut dicitur 1Cor. 13 : «ideo sequitur, ex tribu Nephtalim, duodecim millia signati. Nephtalis enim interpretatur latitudo et caritas dilatat cor. Iuxta illud Ps. latum mandatum tuum nimis, scilicet mandatum caritatis qua precipit diligi amicos et inimicos. Sed quia caritas duplex est, scilicet in proximum et in Deum; ideo sequitur de caritate Dei, ex tribu Manasse, duodecim millia signati. Manasse enim interpretatur oblivio et caritas Dei omnia temporalia facit oblivisci, sed quia exhibitio operis est probatio dilectionis, ut dicit Glossa, ideo sequitur, ex tribu Simeon duodecim millia signati. Simeon enim interpretatur audiens merore, quod bene convenit caritati, que merore proximi audit compatiendo et subveniendo. Unde Sap. 1 : «auris celi audit omnia. Sed quia caritas, aut deficit, aut perficit, ut dicit Augustinus, ideo sequitur, ex tribu levi, duodecim millia signati. Levi enim interpretatur additus: et caritas opus operi et virtutem virtuti addit, donec perficiatur. Sed quia cum tribus predictis virtutibus, scilicet spe, fide et caritate, que dicuntur virtutes theologice, sunt necessarie alie quatuor que dicuntur politice, que circa inferiora versantur, quibus utilius nihil est in vita hominibus, ut dicitur Sap. 8. Ioannes sequitur de illis: et primo de iustitia, ex tribu Issachar, duodecim millia signati. Issachar interpretatur merces; et significat iustitiam operum cui merces debetur. Sap. 10 : «reddet Deus mercedem laborum sanctorum suorum. Mt. 20 : «voca operarios et redde illis mercedem suam, ex tribu Zabulon, duodecim millia signati. Zabulon interpretatur habitaculum fortitudinis; et ideo significat fortitudinem, ex tribu Ioseph, duodecim millia signati. Per Ioseph, qui fuit providus dispensator Egypti, interpretatur augmentum, quia per sapientiam augmentavit redditus Pharaonis; et significat prudentiam. Ex tribu Beniamin, duodecim millia signati. Beniamin enim interpretatur filius dextere: per hunc significatur temperantia que ratione continentie facit hominem filium dextere. Quia virginitas in dextera est et Beniamin filius dextere interpretatur. Post hec vidi. Secunda pars huius tertie partis: in qua ponitur numerus signatorum infinite ad innuendum numerus electorum qui est Deo finitus, nobis est infinitus. Vel primo posuit numerum signatorum de Iudeis: nunc ponit numerum signatorum de gentibus qui maior est; et ideo infinite ponit. Unde dicit, post hec vidi turbam magnam, id est spiritualiter intellexi, quod illi signati erant turba magna: vel post illos vidi alios de gentibus, qui erant turba quasi innumerabili.
marg.|
Unde sequitur:
Quam dinumerare nemo poterat.
Non dicit que dinumerari non poterat, quia ille eorum novit numerum qui numerat multitudinem stellarum. Unde Eccl. 1 : «arenam maris et pluvie guttas et dies seculi quis dinumerat? quasi dicat: solus Deus et non homo. Unde et Abrahe dixit dominus, Gn. 15 : «suspice celum et numera stellas si potes, sic erit semen tuum. Item Gn. 12 : «benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas celi et sicut arenam que est in litore maris. Et ne aliquis putaret, quod nullus esset signandus in tota illa multitudine nisi ex Iudeis, ideo addit, ex omnibus gentibus. Glossa, etiam de barbaris: et tribubus et gentibus et populis et linguis populorum. In gentibus enim diverse sunt tribus. In tribu diversi sunt populi. In populo diverse sunt lingue; et de omnibus his aliqui sunt salvandi. Unde Mt. 14 : «simile est regnum celorum sagene misse in mari et ex omni genere piscium congreganti. Quomodo autem vel in quo statu viderit hanc turbam determinat dicens: stantes ante thronum, quasi paratos obedire: vel stantes, id est erectos ad celestia, non ad terrena curvatos. Sicut illi de quibus dicit Ps. statuerunt oculos suos declinare in terram. Item stantes, quia in iudicio non cadent. Nam pro eis non dabitur sententia. Sap. 5 : «stabunt iusti in magna constantia. Sed mali ibi cadent, quia contra eos dabitur sententia irrevocabilis. Amos 8 : «cadent et non resurgent ultra. Ps. non resurgent impii in iudicio etc. Et in conspectu agni, id est in consideratione Christi puri et mansueti sibi, sed malis erit durus et crudelis. Is. 30 : «ardens furor eius et gravis ad portandum, amicti stolis albis, id est innocentia baptismali et sanctitate penitentiali. His duabus stolis vestiuntur sancti in presenti. Unde Prv. ult. omnes domestici eius vestiti sunt duplicibus. Primam stolam dealbat aqua baptismalis. Unde Ps. lavabis me et super nivem dealbabor. Secundam dealbat aqua lacrimarum, sicut dicit Glossa. Unde Ps. lavabo per singulas noctes lectum meum, id est per singula peccata conscientiam meam lacrimis meis. Et palme in manibus eorum, id est corone pro operibus eorum. Infra 14 : «opera illorum sequuntur illos, id est premia operis. Et clamabant voce magna etc. Quarta pars capituli est: in qua ostenditur Ioanni, quod sancti gratias agunt, non solum in presenti, sed etiam in futuro de bonis sibi impensis tam in presenti, quam in futuro. Dicit ergo et clamabant omnes predicti voce magna, id est affectu magno, dicentes voce cordis et oris, salus, quam habemus, id est remissio peccatorum et opera bona et vita eterna Deo nostro attribuitur: quasi dicat: quod salvi sumus, non a nobis, sed a Deo habemus, id est remissio peccatorum et opera bona et vita eterna: unde a Deo habemus, qui sedet super thronum, ut iudex omnium et agno, id est homini Christo: quasi dicat: a Christo, qui est Deus et homo, habemus salutem. Unde Ex. 15 : «fortitudo mea dominus et factus est mihi in salutem. Ps. dominus illuminatio mea etc. Et omnes Angeli stabant ad obediendum parati, ad iuvandum prompti, ad protegendum strenui, ad recipiendum signatos voluntarii, ad introducendum ad nuptias ferventissimi. Et ubi stabant? In circuitu throni, ut scilicet ex omni parte protegerent ipsum thronum, id est Ecclesiam et exequerentur mandatum sedentis in throno et seniorum, id est prelatorum ad muniendum et iuvandum eos specialiter. Quia totum pondus prelii vertitur contra illos, ut dicitur 1Rg. ult. de Saule. Unde 7 : «Is. 52 : «super muros tuos Ierusalem constitui custodes. Et quatuor animalium, id est predicatorum omnium ad revelandum eis mysteria et docendum utilia et mundandum eorum labia. Is. 6 : «volavit ad me unus de Seraphim et in manu eius calculus, quem forcipe tulerat de altari; et tetigit os meum et dixit: ecce tetigit hoc labia tua, ut auferatur iniquitas tua et peccatum tuum mundabitur. Vel sicut supradiximus, per thronum intelliguntur prelati, in quibus iudicat Christus: per quatuor animalia, ordo predicatorum: per vigintiquatuor seniores intelliguntur doctores, in quibus est sapientia. Iuxta illud Iob. 12 : «in antiquis est sapientia. Vel generaliter omnes fideles ratione predicta. Vel in circuitu omnium sunt Angeli stantes, id est iuvantes et defendentes. Unde Is. 18 : «ite Angeli veloces ad gentem convulsam ab amore terrenorum et dilaceratam multis tribulationibus, ad populum terribilem Demonibus, gentem exspectantem gaudia celorum et conculcatam pedibus malorum. Et de hoc circuitu dicitur in Ps. immittit Angelus domini in circuitu timentium eum et eripiet eos. Et ceciderunt Angeli in conspectu throni, id est Christi in throno sedentis, ante facies suas, id est sapienter se humiliaverunt coram Christo, gratias agentes pro signatione fidelium et adoraverunt Deum, id est adorationem latrie, que soli Deo debetur, Christo reddiderunt dicentes amen. Respondentes et confirmantes laudationem signatorum, sicut pueri respondent amen in fine orationum. In quo notatur magna humilitas Angelorum: quasi dicant Angeli ad signatos, verum est, quod vos dicitis et nos consentimus et congratulamur dicentes amen.
marg.|
Quod autem sequitur postea, benedictio, id est exaltatio nostra quam super omnem creaturam habemus. Et claritas, id est intelligentie perspicacitas, qua clare omnia intelligimus et Deum clare videmus, non per speculum in enigmate, ut homines, sed facie ad faciem: et sapientia qua in cognitis delectamur et gratiarum actio, id est gratuita, vel grata laudatio. Is. 51 : «gaudium et letitia invenientur in ea, gratiarum actio et vox laudis: honor, qui vobis ab Ecclesia exhibetur. Vel quem habuimus stando aliis cadentibus, vel quem habemus Deo serviendo, cui Deo servire regnare est et virtus, id est potentia resistendi et vincendi Diabolum et fortitudo, id est virtutis confirmatio, Deo nostro attribuitur, non nobis, dicunt Angeli et hoc non ad horam, immo, in secula seculorum, id est continue et cum tempore. Is. 62 : «tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt. Supra 4 : «requiem non habebant dicentia, sanctus sanctus, sanctus etc. Ps. beati, qui habitant in domo tua, domine, in secula seculorum laudabunt te. Item potest dici, quod Angeli hic agunt gratias de bonis collatis, hominibus, concivibus suis, id est signatis: et tunc exponitur sic, benedictio, id est bona datio, id est bonorum datio, fortune bona, nature et gratie, atque glorie. Nam hec quatuor dat Deus electis. Iac. 1 : «omne datum optimum et omne donum perfectum est a Deo patre luminum. Datum bonum dicitur bonum fortune, datum melius bonum nature. Datum optimum bonum gratie. Donum perfectum bonum glorie. De hac benedictione dicitur Eccles. 11 : «benedictio Dei in mercedem iusti festinat. Et claritas conscientie, vite, fame, scientie. De prima dicitur 2 Cor. 1 : «gloria nostra hec est, testimonium conscientie nostre. De secunda sapientie quarto. O quam pulchra est casta generatio cum claritate. De tertia Sir. 40 : «curam habe de bono nomine. 2 Cor. bonus odor Christi sumus Deo. De quarta Sap. 8 : «habeo per hanc claritatem ad turbas et honorem apud seniores: et sapientia, id est Dei et sui cognitio; philosophus. Sapientia est hominis sui ipsius cognitio. Sir. 51 : «multam inveni in memetipso sapientiam et multum profeci in ea. Boetius, sapientia est humanarum divinarumque rerum perfecta veraque cognitio. Quam utilis sit hec sapientia, patet per illud Sapientie 7 : «neminem diligit Deus nisi eum, qui cum sapientia inhabitat. Item in eodem 13 : «vani sunt omnes homines, in quibus non subest scientia Dei. Cognitio Dei tollit desperationem, cognitio sui presumptionem et gratiarum actio, que quantum sit utilis patet ex suo contrario, id est in ingratitudine, de qua dicit Bernardus , ingratitudo est ventus urens, exsiccans fontem pietatis, venas misericordie et fluenta gratie. Unde alibi dicit, disce in referendo gratias non esse tardus neque segnis; disce ad singula dona gratias agere; diligenter considera, que tibi apponuntur, ut nulla Dei bona debita gratiarum actione frustrentur. 1 Thes. 5 : «sine intermissione orate: in omnibus gratias agite: hec duo, sicut dicit beatus Bernardus , scilicet oratio et gratiarum actio, debent sibi condividere totam vitam sanctorum. Quia sancti vident, vel bona, vel mala. Si bona, debet personare gratiarum actio; si mala, sequi debet oratio pro illis amovendis. Unde beatus Bernardus alibi dicit, caritas tot modis in oratione, vel gratiarum actione, in Deum se iugiter refundit, quot in suis, vel necessitatibus, vel consolationibus, vel proximi compassionibus, vel congratulationibus carnales materias invenit pius affectus. Honor, id est pax et quies a tumultu et lite. Prv. 16 : «honor est homini, qui se separat a contentionibus. Hunc honorem non habent advocati, qui sequuntur et querunt lites, sicut corvi cadavera. De quibus dicit Isidorus, hi sunt, qui causas morantur, admissi impediunt, pretermissi fastidiunt, admoniti obliviscuntur, sine sponsione premii, dedignantur locupletati: hi sunt in exactionibus Harpye, in collationibus statue, in questionibus bestie, ad intelligendum saxei, ad iudicandum lignei, ad favendum vulpes, ad irascendum tigres, ad serviendum tauri, ad consumendum Minotauri, quorum si nares afflaverit rubiginosi aura marsupii, mox videbis oculos Argi, periuria Laomedontis, Ulyssis argutias, Sinonis fallacias, Achitofelis consilia, Absalonis oscula. Item in quodam libro tragediarum Senece, qui intitulatur, liber de nugis senum, dicitur, cum quidam inspiceret Infernum, videns Neronem balneantem se et multos circumstantes, qui fundebant aurum calidum in balneum ipsius, Nero videns turbam, advocatorum ad se venientem, ait, venite huc venale genus hominum. O advocati amici mei, accedite huc, ut mecum in hoc vase vos balneetis. Adhuc enim super est locus in eo, quem vobis reservavi. Et virtus, id est audacia resistendi malis, que optime coniungitur honori. Quia non debet habere honorem, qui non habet virtutem. Eccl. 7 : «noli querere fieri iudex etc. Vel virtus bene vivendi. Augustinus, virtus est bona qualitas mentis, quam dominus operatur in nobis sine nobis, qua bene vivitur et nemo male utitur. Et fortitudo, ardua aggrediendi et gravia sustinendi propter Deum. De qua Ps. fortitudinem meam ad te custodiam. Deo nostro attribuenda sunt et pro his laudemus eum dicunt Angeli, quia nobis dedit hec, in secula seculorum, per hoc notatur continuatio laudis, amen, potest accipi nominaliter, verbaliter, adverbialiter. Si nominaliter, tunc est sensus, amen, id est veritas attribuenda est ei. Si verbaliter, quia verus est in promissis. Si adverbialiter, tunc est optatio, id est fiat, fiat: ut dicit Glossa. Et respondit etc. Sexta pars: in qua ostenditur Ioanni, unde isti venerunt in tantam gloriam; ut per hoc et Ioanni et aliis consimilis via ostendatur. Dicit ergo et respondit unus de senioribus, id est universitas prophetarum et apostolorum meo desiderio satisfecit, qui desiderabam esse cum illis. Sed potest queri, quare modo loquantur quatuor animalia? Solutio. Per animalia intelliguntur sancti secundum statum presentem, ubi sunt adhuc in pascuis Scripturarum sicut bone pecudes: per seniorem vero intelliguntur secundum statum futurum. In presenti vita est diversitas, quia non omnes sancti idem volunt vel sentiunt; sed in patria erit voluntas et sensus omnium unum et idem. Et ideo supra loquuntur quatuor animalia, hic vero unus de senioribus et respondet mihi desideranti intelligere unde venerant illi signati, hi amicti stolis albis, sicut supra expositum est, qui sunt et unde venerunt? quasi dicat: attende bene, in quo statu sunt ibi et a quo statu venerunt; quia de magna miseria ad magnam gloriam, de magna paupertate ad magnas divitias, de exilio ad patriam, de angustia ad delitias, de carcere ad regnum, de vinculis ad liberationem. Et dixi illi seniori, domine tu scis. Et ideo debes me nescientem docere. Dominum vocat, quia minor in celo maior est quolibet existente in mundo. Sicut dicitur Mt. 11 : «de Ioanne Baptista. Qui minor est in regno celorum maior est illo. Et dixit mihi. Quia humiliter responderat, meruit edoceri. Prv. 11 : «ubi humilitas ibi sapientia. Ps. inter medium montium pertransibunt aque. Exemplum in vitis patrum, de illo, qui tanto tempore rogaverat Deum, ut revelaret quiddam quod dubitabat; et ad ultimum cum non posset invenire veritatem, cepit ire ad quemdam vicinum eremitam; et dum esset in via, occurrit ei Angelus domini et dixit ei: quamdiu orasti et noluit tibi dominus revelare, quod petebas, quia confidebas in precibus tuis: sed quando te humiliasti ut ires ad fratrem tuum et peteres edoceri ab eo, misit me dominus, ut doceam te quid dubitas et docuit eum. Hi sunt, qui venerunt et veniunt quotidie et venient usque in fine seculi, ex magna tribulatione, id est ex multiplici: nam ex una parte Demones turbant pacem cordium, ex altera parte heretici destruunt fidem, ex altera falsi Christiani corrumpunt mores, ex altera tyranni auferunt substantiam. Et bene dicit, hi sunt, per quod innuit, quod qui non est in tribulatione, non vere est, quia non est in eo Christus. Ps. cum ipso sum in tribulatione. Ecce ostendit senior unde venerunt de mundo ubi magna tribulatio est, tamen maior erit in Purgatorio, maxima in Inferno, preter illa quatuor, que dicta sunt. Et habet tria. Longum, latum et spissum. Longum in abrenuntiatione sui; et hoc habet sursum et deorsum. Sursum in dimissione proprie voluntatis. Deorsum in dimissione cure carnis: sicut dicitur Rm. 13 : «curam carnis ne feceritis in desideriis. Latum in abrenuntiatione mundi: et hoc habet dexteram et sinistram. Dexteram quidem prosperitatis et sinistram adversitatis, ut inter utrumque vir sanctus procedat, sicut dicitur Nm. 20 : «via publica gradiemur, non declinabimus neque ad dexteram neque ad sinistram. Spissum, in abrenuntiatione parentum; et hoc habet ante et retro. Ante, patrem et matrem. Retro, filios et nepotes. Quia his omnibus renuntiaverunt sancti, ideo dicitur, hi sunt, qui venerunt ex magna tribulatione. Vel ex magna tribulatione, id est mundi turbatione. Et laverunt, in aqua Baptismi, vel lacrimarum, stolas suas, id est corpora sua, quibus anime, quasi quibusdam tunicis teguntur et dealbaverunt eas, id est cum albe essent, magis albas fecerunt, in sanguine agni, id est in fide et imitatione passionis domini nostri Iesu Christi. Sed cum sanguis non sit albus, sed rubeus, videtur, quod Ioannes debuit dicere et rubeas fecerunt eas et non dealbaverunt. Solutio; sanguis calore decoctus in mamillam, convertitur in lac et mutat colorem; et qui prius erat rubeus, fit albus. Sic sanguis Christi in igne caritatis decoctus mente sanctorum, albos facit eos, non rubeos. Vel potest dici, quod in hac dictione dealbaverunt, ponitur de pro additione: et est sensus: et dealbaverunt eas in sanguine agni, id est cum essent albe prius, per innocentiam seu munditiam, rubeas eas fecerunt sustinendo martyrium pro Christo et ita facte sunt simul albe et rubee. Prv. ult. purpura et byssus indumentum tuum. Ct. 5 : «dilectus meus candidus et rubicundus. Ideo sunt ante thronum Dei. Glossa, in consortio Angelorum purificantur et serviunt per laudum decantationem et reverentie exhibitionem. Die ac nocte, id est continue sine intermissione sicut Angeli. De quibus dicitur Is. 52 : «tota die et tota nocte, perpetuo non tacebunt. In templo eius, primo in militanti. Secundo in triumphanti. Ps. in templo eius omnes dicent gloriam, id est laudem. In templo militantis Ecclesie serviendum est domino quadrupliciter: scilicet sancte, iuste, recte, perseveranter. Unde Lc. 1 : «serviamus illi in sanctitate et iustitia etc. Item in templo triumphantis Ecclesie servietur ei quadrupliciter: scilicet vacando, videndo, amando, laudando. Unde Augustinus in fine de civitate Dei. Vacabimus et videbimus: videbimus et amabimus: amabimus et laudabimus: ecce quid erit in fine sine fine; scilicet vacare et videre, amare et laudare. Et qui sedet in throno, scilicet Christus habitat super illos protegens et gubernans eos et bonum suum eis communicans.
marg.|
Unde sequitur: non esurient, pane vite satiati. Io. 6 : «ego sum panis vite, neque sitient, aqua vite potati. Io. 4 : «qui biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in eternum. De utroque dicitur Sir. 15 : «cibavit illum pane vite et intellectus et aqua sapientie salutaris potavit illum. Item de primo, Ps. cibavit illos. De secundo. Inebriabuntur ab ubertate domus tue et torrente voluptatis tue potabis eos. Ad utrumque vocat sponsa, Ct. 5 : «comedite amici et bibite et inebriamini carissimi. Ad hanc autem satietatem et ebrietatem pervenitur per esuriem et sitim iustitie. Unde Mt. 5 : «beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Is. 65 : «servi mei comedent, qui hic esurierunt; et vos sitietis, qui hic ebriati estis. Lc. 6. Ve vobis qui saturati estis, quia esurietis amplius. Contra, Sir. 24 : «qui edunt me, adhuc esurient et qui bibunt me adhuc sitient. Solutio. Duo sunt in esurie: scilicet defectus et desiderium. Defectus omnino tolletur. Desiderium remanebit: et ita sancti reficientur semper et saturabuntur et numquam fastidient. Iuxta illud, fruuntur et non fastidiunt, quo magis frui sitiunt. 1Pt. 1 : «in quem desiderant Angeli prospicere. Hic ergo sumitur esuries pro defectu, in Ecclesiast., pro desiderio sive affectu: utrobique in semiplena significatione. Neque cadet super illos sol, neque ullus estus, id est neque maior neque minor tribulatio. Ps. per diem sol non uret te, neque luna per noctem. Ullus, dicit: neque corporalis, neque spiritualis, neque eterna erit eis. Et subiungit causam, unde hoc erit, quoniam agnus, id est Christus pius, innocens, mansuetus, qui in medio throni est, id est Ecclesie, vel Angelorum, vel prelatorum, ut supra, reget illos et ideo nil deerit illis, iuxta illud Ps. dominus regit me et nihil mihi deerit. Et deducet eos ad vite fontes aquarum, ubi continue potabunt. Et loquitur hic Ioannes per metaphoram ovium et pastoris: pastor enim primo regit oves suas, ducendo ad bona pascua; postea ducit ad aquas, ut post pastum bibant. Sic dominus in via regit bonos, ducendo de virtute ad virtutem; tandem deducit eos ad fontes vite aquarum in patria, id est contemplandum sancte Trinitatis maiestatem, que est unus fons propter unitatem essentie. Unde Ps. inebriabuntur ab ubertate domus tue et torrente voluptatis tue potabis eos: quasi dicat: apud te est fons vite et in lumine tuo videbimus lumen. Aque huius fontis, vel horum fontium, sunt gaudia ex intuitu divine maiestatis surgentia; que quanto plus bibentur, plus sitientur. Iuxta illud Sir. 24 : «qui bibunt me adhuc sitient. Item quanto plus haurientur, tanto profundiores invenientur. Et de hoc dicitur Ez. 47 : «ecce aque redundantes a latere dextro. Latus templi dextrum, est celestis patria. Nam vita presens, est latus sinistrum, sicut dicitur Ct. 5 : «leva eius sub capite meo » etc.
marg.|
Et sequitur, cum egrederetur vir, mensus est mille cubitos et transduxit me per aquam, usque ad talos. Rursusque mensus est alios mille cubitos et transduxit me per aquam usque ad genua. Rursus mensus est alios mille et transduxit me usque ad renes; et mensus est mille et duxit me per torrentem quem non potui pertransire, quoniam intumuerunt aque profunde torrentis, qui non potest transvadari. Tres primi millenarii, signant tria gaudia electorum in patria, que finita sunt et alia quatenus possunt a sanctis comprehendi. Primus venit ad Infernum, ubi vident Dei iustitiam adimpleri, de quo multum eis gaudium. Unde Ps. letabitur iustus cum viderit vindictam. Is. ult. egredientur ut videant cadavera mortuorum, qui prevaricati sunt in me: et erunt usque ad satietatem visionis omni carni. Secundus venit a mundo de pulchritudine creaturarum. De quo Is. 60 : «tunc videbis et afflues et mirabitur et dilatabitur cor tuum. Tertius a celo et iucunda et grata societate. De quo Is. 65 : «exultabo in Ierusalem et gaudebo in populo meo. Sed quartus millenarius, qui non potest transvadari, est gaudium Dei, de ineffabili visione maiestatis divine. Quod tantum est, ut dicat Is. 64 : «quod oculus non vidit, Deus, absque te, que preparasti diligentibus te. De his quatuor gaudiis dicitur Lc. 6 : «mensuram bonam et confertam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Bonam dicit, quo ad primum; confertam, quo ad secundum: coagitatam quo ad tertium: supereffluentem quo ad quartum. Item alio modo. Tres millenarii, qui mensurantur et possunt transvadari, sunt tres sensus Scripture; scilicet historicus, allegoricus, tropologicus. Quartus vero, est millenarius qui non potest transvadari, est quartus sensus, id est anagogicus, qui est de secretis celestibus, que non possunt in hac vita comprehendi. Hoc totum quod hic dicitur, sumptum est de Is. 49 : «ubi dicitur: super vias pascentur et in omnibus planis pascua eorum; non esurient neque sitient et non percutiet eos sol neque ullus estus, quia miserator eorum reget eos et ad fontes aquarum potabit eos. Sed priusquam ad istos fontes clarissimos et dulcissimos, de quibus dictum est, pervenire possimus, oportet potare de aliis quinque fontibus: quos vobis foderunt Iudei in optima terra, scilicet carne Christi, qui sunt quinque vulnera eius. Unde ipse dicit, foderunt manus meas et pedes meos. Is. 2 : «ingredere in petram et abscondere in fossa humo. Ct. 2 : «veni columba mea, in foraminibus petre in caverna macerie. In his fontibus potantur aque vive, quibus abluuntur sordes animarum et restinguitur ardor et sitis male concupiscentie. Unde Is. 12 : «haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris.
marg.|
Sequitur et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum, id est omnem dolorem et tristitie causam amovebit ab eis. Is. 21 : «auferet Deus lacrimam ab omni facie. Item 65 : «exaltabo in Ierusalem et gaudebo populo meo et non audietur in ea vox fletus ultra et vox clamoris. Item 51 : «venient in Sion laudantes et letitia sempiterna super capita eorum, gaudium et letitiam tenebunt et fugiet dolor et gemitus. Omnem lacrimam, dicit. Quia varie sunt lacrime electorum. Nam alius plangit, quia mala fecit. Alius quia bona non fecit. Alius quia flagella correctionis diu sustinuit. Alius quia iaculis vitiorum pungitur. Alius quia peregrinatur a patre et a patria. Alius quia videt fratres perire. Tali modo varii sunt sanctorum fletus et gemitus in hac vita, qui tunc utique abstergentur ad plenum, quando presenti fletui letitia iucunditatis eterne succedet. Iuxta illud Mt. 5 : «beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Et Io. 16 : «plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit, vos autem contristabimini; sed tristitia vestra vertetur in gaudium. Commutatio significatur Io. 2 : «in mutatione aque in vinum. Rabanus autem quatuor distinguit genera lacrimarum, dicens: hoc modo quatuor modis fit planctus sanctorum. Aut cum propria peccata deplorant. Aut cum in Infernum cadentes plangunt. Aut cum in peccatis viventes lacrimantur. Aut cum desiderio regni lugent. Sunt autem lacrimarum quatuor proprietates, sed iterum quatuor faciunt bona. Nam sunt humide, ut sordidum cor abluant, sunt et calide, ut frigidum calefaciant, sunt et salse, ut fetidum condiant, sunt et amare, ut dulcorem carnalium voluptatum temperent. Et postea addit: uno eodemque momento Deum pulsant, oculos rigant, animam lavant, ignem infernalem extinguunt, quod non faceret tota aqua maris. Omnes has lacrimas absterget dominus propria manu. Unde Bernardus , felix lacrima quam pia manus conditoris abstergit: et si non esset causa lacrimandi, nisi hec, bonum esset flere. Qui autem modo nolunt flere ad horam, flebunt sine fine; et tales lacrimas, que non refrigerabunt, sed que corpus cremabunt. Unde quidam sanctus pater in vitis patrum dixit discipulo suo. Ploremus hic, frater, antequam veniamus ad locum, ubi anime comburunt plorantium. Unde dicitur Lc. 6 : «ve, qui ridetis, quia lugebitis. Prv. 14 : «extrema gaudii, luctus occupat. Et cum aperuisset. Septima pars huius capituli: ubi ostenditur apertio septimi sigilli, que nihil aliud est quam manifestatio status futuri, post mortem Antichristi, quando dabitur pax Ecclesie, sed parum durabit. Unde quia hic status, quasi signatus, latuerat clausus in Scriptura et hic ostenditur hoc sigillum septimum aperiri, dicit ergo et cum aperuisset sigillum septimum, id est cum futurum statum Ecclesie post mortem Antichristi, manifestasset. Factum est silentium in celo, id est pax et tranquillitas in Ecclesia: et ponit preteritum pro futuro. Tunc enim libere predicare licebit sanctis, nec aliquis impugnabit sanctos, nec affliget eos, quasi media hora: id est valde parum, quia statim veniet dominus ad iudicium: nec tantum bonis erit pax et tranquillitas, immo etiam ministris Antichristi, qui deinde crederent se in prosperitate victuros et ideo obstinati in malitia, non convertentur, sed in peccatis suis morientur. Unde Ier. 44 : «requiem Moab in fecibus: scilicet: ideo est transfusus de vase in vas, id est de statu peccati, in statum penitentie: quadraginta quinque enim dies dabuntur post mortem Antichristi, ut peniteant illi, qui in persecutione Antichristi titubaverunt et ceciderunt. Sed ministri Antichristi dicent: licet princeps noster sit mortuus, nos tamen pacem habemus: et ideo ducent uxores et facient convivia: et cum dixerint sibi bene esse, tunc veniet iudex et morientur omnes. Unde 1Th. 5 : «cum dixerint, pax et securitas, tunc repentinus superveniet eis interitus. Quantum vero spatium sit futurum inter illos quadraginta quinque dies et in fine mundi, nemo scit, nisi forte alicui fuerit divinitus revelatum. Unde Mt. 25 : «de die autem illa nemo scit, nisi filius hominis et cui filius hominis voluerit revelare.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam ( Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83b&chapitre=83b_7)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam ( Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83b&chapitre=83b_7)
Notes :