Hugo de Sancto Caro

Capitulum 8

Numérotation du verset  8,1 
marg.| 8 Et cum aperuisset sigillum etc. Hoc est octavum capitulum, in quo incipit tertia visio, in qua agit Ioannes de septem Angelis tubis canentibus, per quos designatur universitas predicatorum, turbines persecutorum et retributiones premiorum annuntiantium: et incipit ab exordio nascentis Ecclesie et perducit usque ad finem. Unde hic ostenditur Ioanni, quomodo predicatores consolantur Ecclesiam in quolibet statu eius. Et patet ordo visionis huius ad precedentem. In illa enim aperiuntur omnes status Ecclesie, in quibus multas sustinuit passiones. In ista ponuntur consolationes quas habuit a predicatoribus. Continet autem hec visio quatuor capitula: scilicet octavum, nonum, decimum et undecimum. Et dividitur hec visio principaliter in duas partes. In prima agit de his generaliter, ponens quedam communia toti visioni. In secunda agit singulariter de unoquoque Angelo, ibi et   primus Angelus, ci rca medium huius capituli. Hoc autem capitulum dividitur in duas partes. In prima ostenditur Ioanni sermo, sive ornatus, septem Angelorum et preparatio eorum. In secunda agitur sigillatim de clangore quatuor Angelorum et quid factum est in clangore eorum, ibi et   primus Angelus. Dicit ergo :   Et vidi spir ituali visione   septem Angelos , id est predicatores universos, qui dicuntur septem propter septenarium, qui est numerus universitatis, vel quia septem donis sunt perfecti et septem vitia predicando eradicant et septem virtutes plantant et septem sacramenta annuntiant. Unde Ier. 1 : «  constitui te super gentes et regna: ut evellas et destruas, disperdas et dissipes. He c quo ad vitia, que quatuor modis committuntur, scilicet delectatione, consensu, opere, commissione. Ideo ponit quatuor verba ad idem pertinentia.
marg.| Et sequitur et edifices : mores   et plantes : fidem. Vel ideo dicuntur septem quia fidem Trinitatis predicant per quatuor partes mundi; vel quia in omnibus statibus Ecclesie, qui sunt septem, erunt predicatores Ecclesiam consolantes: ostendendo premia bonorum et damnationem malorum. Vocat autem eos Angelos, quia missi sunt ad serviendum aliis, non ut serviatur eis, sicut dominus eorum. Mt. 20.   Filius hominis non ministrari venit, sed ministrare etc. Hbr. 1 : «  omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi etc. Rm. 10 : «  quomodo predicabunt nisi mittantur? Item vocat eos Angelos, quia debent esse spirituales, non carnales. Ps.   qui facit Angelos suos spiritus. Item quia debent iugiter vacare contemplationi celestium. Mt. 18 : «  Angeli eorum semper vident faciem patris qui in celis est. Stantes , id est secure laborantes, non timore corruentes, nec otio torpentes. Ps.   mane astabo tibi et videbo. Item   stantes , id est obedire, ire et purgare paratos. Io. 15 : «  posui vos, ut eatis et fructum afferatis et fructus vester maneat apud me in deposito, donec ego reddam vobis. 2 Tim. 1 : «  scio cui credidi et certus sum, quia potens est depositum meum servare. Vel   stantes, qu ia quandoque predicatores stando predicant populo, quia dominus stans predicavit turbe. Lc. 6.   Claustralibus autem predicavit sedendo. Mt. 5. In quo notatur quod claustralibus est predicandum otium contemplationis, laicis vero labor actionis.   In conspectu Dei acti ve, id est ut Deum conspiciant et alios conspicere doceant. In primo notatur, quod pura intentio predicatorum debet esse pure ad Deum, non ad aliud emolumentum. Et finis debet esse ut alios faciant, ut doceant videre Deum, nunc per fidem, ut postea per speciem. Vel   in conspectu Dei, qu ia quicquid dicant vel faciant conspiciuntur a Deo. Boetius,   magna nobis necessitas indicta est nisi dissimulare velimus, cum cuncta agamus ante oculos iudicis cuncta cernentis. Id eo dicit 3Rg. 17 : «  vivit Deus in cuius conspectu sto. Et date sunt illi septem tube , id est officium predicationis, quod septem tubis designatur eadem ratione, qua predicatores dicuntur septem: vel quia per predicationem septem murationes mundi, quod significatur per Iericho, destruuntur, Iosue sexto. Prima est amor divitiarum, secunda amor delitiarum, tertia ambitio honorum, quarta amor parentum, quinta oblivio Dei, sexta ignorantia sui, septima contemptus Evangelii. Funes quibus Samson fuit ligatus, sed irruente spiritu in eo disrupit eos, sicut filum stupe solvitur ad ardorem ignis. Idc. 16 : «Samson interpretatur sol eorum. Hic est predicator, qui debet alios exemplo vite informare et luce doctrine illuminare, unde Mt. vos estis lux mundi. Unde patet quod nihil debet esse in predicatore quod sit inunctio mundi, cum officium suum sit dirimere muros Iericho. Vide ergo quomodo capta et diruta fuit Iericho. Sacerdotes tulerunt tubas, quorum usus erat in iubileo et clangentes et septies circuientes civitatem, in septimo circuitum tubis clangentibus muri Iericho funditus corruerunt. Sacerdotes tubis clangentes typum gerunt predicatorum, qui debent tenere in manu tubas et clangere ore, sicut de domino dicitur Act. 1 : «  cepit Iesus facere et docere. Se ptem circuitus Iericho sunt septem considerationes mundi: quas si haberent frequenter predicatores in corde et in ore, tunc muri Iericho in seipsis corruerent et postea in aliis corruere facerent. Prima est consideratio vanitatis, quia vana sunt omnia in mundo. Sap. 5 : «  transierunt omnia, que sunt in mundo, velut umbra. Ps .   filii hominum usquequo gravi corde, ut quid diligitis vanitatem et queritis mendacium? E ccle. 1 : «vanitas vanitatum et omnia vanitas. Rm. 8 : «creatura vanitati subiecta est. Secunda est consideratio utilitatis, quia vilia sunt omnia que in mundo sunt. 1Io. 2 : «omne quod in mundo est etc. Phil. 3 : «omnia arbitratus sum ut stercora, quibus nihil est vilius. Tertia est consideratio brevitatis. Eccl. 11 : «omnis potentatus brevis vita. 1 Cor. 6 : «preterit figura huius mundi. 1Io. 1 : «transit mundus et concupiscentia eius. Quarta consideratio est instabilitatis. Lam. peccatum peccavit Ierusalem, propterea instabilis facta est. Unde appellatur mare. Is. 57 : «impii quasi mare fervens quod quiescere non potest. Quinta est consideratio infidelitatis, quia nulla fides seu fidelitas in mundo invenitur. Os. 4 : «non est misericordia, non est veritas, non est scientia Dei in terra. Lc. 43 : «putas filius hominis cum venerit inveniet fidem super terram? Item 9 : «unusquisque se a proximo suo custodiat et in fratre suo non habeat fiduciam. Sexta est consideratio falsitatis seu hypocrisis, quia alius est mundus, alius apparet. Iob. 20 : «gaudium hypocrite ad instar puncti. Ideo dicitur Nahum 3 : «qui viderit se resiliet a se. Septima est consideratio malignitatis. 1Io. 5 : «  totus mundus in maligno positus est, ca veat maledictionem Iosue 6 : «  in die illo imprecatus est Iosue dicens, maledictus vir coram domino, qui resuscitaverit et edificaverit civitatem Iericho, in primogenito suo, fundamenta illius iaceant et in novissimo librorum ponat portas eius. Et alius Angelus. Hi c agit de Christo Ioannes, de quo est tradita predicatio septem precedentium Angelorum, de quo multa dicit   alius Angelus , id est Christus Iesus, qui dicitur Angelus: id est patris nuntius. Ipse enim nuntiavit patrem in mundo. Io. 1 : «  unigenitus qui est in sinu patris ipse vobis enarravit illum. Et bene dicitur   alius ; qu ia cunctis predicatoribus et gratia et sanctitate et virtute et potentia et sapientia et dignitate remotus. Unde Is. 9 et   vocabitur nomen eius, magni consilii Angelus. Ve nit quando carnem humanam et animam rationalem sibi univit. Ps.   tunc dixi, ecce venio et stetit quas i agnus immolari, vel quasi sacerdos immolare paratus.   Ante altare , id est ante crucem et in hoc ostenditur promptitudo obedientie ipsius. 1 Phil. 2 : «  humiliavit se factus obediens patri usque ad mortem, mortem autem crucis. De quo Is. 19 : «  in die illa erit altare domini in medio terre Egypti et titulus domini iuxta manum eius, quia super caput eius imposuerunt causam eius scriptam, Iesus Nazarenus rex Iudeorum, Mt. 28. Item Is. 60 : «  offerentur super placabili altari meo et domum maiestatis mee glorificabo. Et bene dicit placabili, quia per crucem Christi placatus est nobis Deus pater. Et vide quam signanter dicit,   venit et stetit. Pe r hoc enim innuit et ostendit Christi humanitatem et divinitatem: venit quippe pertinet ad humanitatem, per quam transit de loco ad locum. Stare vero ad divinitatem, per quam ubique stat immobilis, iuxta illud Ier.   celum et terram ego impleo. De mum ostendit, quod Christus licet staret ut Deus, tamen potuit immolari, quia habuit verum corpus mortale. Unde dicit:   habens thuribulum aureum in manu sua. Th uribulum apertum est superius, clausum inferius: per quod significatur quod corpus Christi non opere inferiori, scilicet humano, sed divino formatur, id est factum fuit. Unde Lc. 1 : «  spiritus sanctus superveniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi , id est umbram capiet in te, vel de te, vel umbram faciet, id est refrigerium. Item thuribulum multa habet foramina et Christus habuit quinque vulnera. Ct. 2 : «  veni columba mea in foraminibus petre. Ie r. 48 : «  esto quasi columba nidificans in summo ore foraminis. Se d in thuribulo sunt foramina ex parte superiori. Et Christus non ex culpa sua, sed ex mera misericordia vulneratus fuit. Is. 53 : «  oblatus est quia ipse voluit (non quia meruit)   quia peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore eius. Item in thuribulo crematur thus, ut domino offeratur; et per Christum omnes orationes Ecclesie diriguntur. Unde fere omnes orationes finiuntur,   per dominum nostrum Iesum Christum. Aureum autem dicitur, non deauratum; quia non sanctificatum, sed sanctum factum est. Unde Lc. 1 : «quod nascetur ex te sanctum, vocabitur filius Dei. Ier. 21 : «suscitabo David germen iustum, id est Christum qui fuit iustus in germine. Auri fulgor significat innocentie puritatem, quam Christus super omnes habuit. 3Rg. 7 : «fecit Salomon thuribulum ex auro purissimo. Corpus domini fuit aurum purum in Adam ante peccatum, sed factum est impurum per peccatum. Unde Lam. 4 : «  filii Sion incliti (Adam et Eva scilicet  ), amicti auro primo. Quomodo reputata est in vasa testea opus manuum figuli? Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus? Purius fuit in beata virgine post sanctificationem. Postea fuit purissimum in Christi assumptione. In Adam fuit purum, quia peccatum non fecit. In beata virgine fuit purius, quia nec peccavit, nec peccare potuit, nec voluit et ita fuit tunc purissimum. Prv. 25 : «  aufer rubiginem de argento ( id est de beata virgine) et   omnem fomitem et peccati originem et egredietur vas purissimum , id est corpus Christi. De quo Ecclesiasti. 5 : «  quasi vas auri solidum ornatum omni lapide pretioso. Et sic dicitur habere   thuribulum in manu sua, qu ia quomodo et quando voluit natus et passus et resurrexit.
marg.| Item beata anima eius ad Adam, quia non habuit fomitem qui est in nobis origo rebellionis. Unde Gal. 5 : «caro concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem. Et hoc significatum fuit Gn. 7 : «ubi omnia animalia fuerunt pacata in arca, scilicet omnes motus concordes in Christo. Unde Ps. anima mea in manibus meis semper. Iob. 20 : «animam meam porto in manibus meis.
marg.| Item thuribulum aureum est sancta Ecclesia igne divini amoris accensa. Clausa inferius ad terrena, aperta superius ad celestia. In qua sunt carbones, id est ignea desideria vel anime caritate ignite. De qua ascendit fumus orationis et sancte devotionis. Unde Ps.   dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Et bene dicitur   aureum prop ter fulgorem sapientie et caritatis et obedientie quo vestita est Ecclesia. 3 Reg. 10 : «  fecit Salomon thronum de ebore grandem et vestivit eum auro fulvo nimis. Glossa dicit,   habens thuribulum , id est apostolos qui sunt vas ignis, id est spiritus sancti, de quibus exeunt orationes que elevantur coram Deo et   data sunt ei , id est Christo,   incensa multa , id est orationes multe Deo acceptabiles a sanctis oblate,   ut daret ipse , id est patri representaret,   de orationibus sanctorum omnium. No n dicit orationes, sed de orationibus, quia non omnes orationes representat Christus patri, quia aliquando petunt quod non esset petendum, ut patet in Paulo qui petiit stimulum carnis amoveri a se. 2Cor. 12. Sed illas tantum representat que pertinent ad salutem, quia illas exaudit. Io. 16 : «  si quid petieritis patrem in nomine meo dabit vobis. Super altare aureum , id est super crucem, ubi oravit pro peccatoribus. Lc. 25 : «  pater, ignosce illis: quia nesciunt quid faciunt. Et dicitur crux altare, quia ibi oblatus est. Aureum vero dicitur, quia ex sola caritate passus est et crucifixus. Ier. 31 : «  caritate perpetua dilexi te; ideo attraxi te miserans. Qu od totum ipse fecit in cruce, unde omnem virtutem attrahendi habuit. Tria enim naturaliter attrahunt: scilicet vacuum, calidum et simile: et ipse fuit ibi vacuus per humilitatem. Phil.   exinanivit semetipsum formam servi accipiens. Item calidus fuit per caritatem. Io. 15 : «  maiorem hac dilectionem nemo habet. Fu it etiam similis nobis passibilis et tunc refecit in nobis ipse similitudinem quam perdideramus. Rm. 3 : «  quos prescivit hos et predestinavit conformes fieri imaginis filii Dei. Pr opter hoc ipse dicit, Io. 12 : «  ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum. Er go qui non trahitur ab eo, nil est.   Quod est ante thronum in c onspectu Dei, id est in beneplacito Dei. Quia passio Christi in cruce, Deo placuit, licet crucifixio Iudeorum ei displicuerit. Unde dicitur, actio displicuit, passio grata fuit. Vel   ante thronum Dei , id est coram Ecclesia, que est thronus Dei.   Et ascendit fumus incensorum , id est compunctio cordium devotorum procedens   de orationibus sanctorum: si cut enim fumus ex aromatibus accensis procreatur, sic virtus compunctionis ex studio gignitur orationum. Ct. 2 : «  que est ista que ascendit per desertum, sicut virgula fumi, ex aromatibus myrrhe et thuris et universi pulveris pigmentari? Sed ne crederetur quod oratio sanctorum ab eis haberet virtutem, addit   de manu Angeli , id est Christi, qui sanctorum orationibus dat virtutem ascendendi. Io. 15 : «  sine me nihil potestis facere. Et postea ostendit quomodo ascendunt orationes sanctorum, quas in manus suas recipit et eas offert Deo patri, ostendit ei continue humanitatem assumptam et passam pro redemptione generis humani. Unde Io. 2 : «si quis peccavit, advocatum habemus apud patrem, Iesum iustum et purum et ipse est propitiatio, non pro peccatis nostris tantum, sed pro peccatis totius mundi ». Beatus Bernardus , securum accessum habes homo ad Deum, ubi habes filium apud patrem et ante filium habes matrem totius misericordie. Ille ostendit patri latus et vulnera: ista ostendit filio pectus et ubera: nulla possunt esse repulsa, ubi tot currunt caritatis insignia.
Numérotation du verset  8,5 
marg.| Et accepit Angelus thuribulum aureum. Su pra diximus thuribulum aureum significare humanitatem Christi vel apostolos, seu etiam Ecclesiam. Si primo modo accipiatur thuribulum pro humana natura Christi, tunc   accepit Angelus thuribulum aureum, qu ando Christus in utero virginis assumpsit humanam naturam.   Et implevit primo de igne altaris , id est eodem spiritu quem dedit Ecclesie implevit seipsum. Io. 1 : «vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a patre, plenum gratie et veritatis et misit in terram, scilicet thuribulum plenum igne, id est seipsum plenum spiritu sancto, misit in mundum predicare. Is. 41 : «spiritus domini  super me, eo quod unxerit me, ad annuntiandum misit me. Ne c calumniandum est, quod dicimus, quod Christus misit se, cum mittens sit dignior misso semper. Quia Christus Deus misit in terram Angelum, id est Christus Deus dignior est Christo homine. Vel sic.   Et misit in terram Angelum , id est Christus spiritum sanctum in Ecclesiam. Act. 2 : «factus est repente de celo sonus advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum, id est totam Ecclesiam. Lam. 1 : «ignem misit de excelso in ossibus meis. Item accepit Angelus thuribulum aureum, id est Christus passioni exposuit corpus, scilicet quando ivit in Ierusalem, sciens quando ibi traderetur. Unde dixit discipulis suis, Mt. 20 : «ecce ascendimus Ierosolymam. Et filius hominis tradetur.
marg.| Sed prius cum haberet thuribulum in manu, quomodo dicitur hic, quod accepit thuribulum in manu? Respondeo: prius habebat in potestate sua, sed nunc accepit in actu, quando spreto timore mortis ivit Ierusalem, ut ibi moreretur.   Et implevit illud de igne altaris , id est caritatis qua dilexit nos, plenum fuisse monstravit, quia pro illa se tradidit. Iuxta illud Ps.   zelus domus tue comedit me. Ep h. 5 : «  Christus dilexit Ecclesiam et semetipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret. Et bene dicit,   implevit, qu ia plenus fuit afflictione et dolore propter Ecclesiam. Iob. 10 : «  iustus si fuero, non lavabo caput saturatus afflictione et miseratione. Ps .   repleta est malis anima mea. Et misit in terram thuribulum, scilicet in corpus suum, quod postea positum fuit in sepulchro. Is. 10 : «in die illa, id est passionis, radix Iesse, que stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, erit sepulchrum eius gloriosum. Si autem per thuribulum intelligatur apostolorum cetus vel Ecclesia, ut dicit Glossa, tunc erit sensus, accepit Angelus thuribulum, id est Christus cetus apostolicum, quod prius habebat in manu, id est in potestate sua. Implevit illud de igne altaris, id est ardore caritatis, ut actu explerent ad quod electi erant. Act. 2 : «repleti sunt omnes spiritu sancto. Et misit in terram, id est in Ecclesiam predicare et testificari. Lc. 10 : «misit illos binos ante faciem suam. Mt. 10 : «ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Et facta sunt ipsis missis in predicatione tonitrua comminationum et terremotus magnus factus est, quibusdam motis ad penitentiam, quibusdam ad indignationem et iram Christo discipulis et predicatoribus. Unde Ps. illuxerunt coruscationes tue orbi terre, vidit et commota est terra,   de throno procedebant fulgura et voces et tonitrua: et septem Angeli, id est predicatores universi qui habebant septem tubas, id est officium predicationis, preparaverunt se, ut tuba canerent, id est ut predicarent. Tribus autem modis se preparare debent sancti. Primo ut que dicturi sunt in predicatione prius ostendant opere, id est sua conversatione, iuxta illud Act. 1 : «cepit Iesus facere et docere. Sir. 18 : «ante iudicium prepara iustitiam, id est ante quam iudices sis iustus. Secundo ut prius addiscant quod iudicent, vel quod predicent. Eccli. 18 : «antequam loquaris disce. 1Esr. 7 : «Esdras paravit cor suum, ut addisceret legem domini et investigaret et faceret et doceret in Israel preceptum et iudicium ». Idt. 4 : «congregaverunt frumentum in preparationem pugne. Tertio ut priusquam predicent prevideant et cogitent secum, quando et quomodo et quid singulis personis predicare oporteat.
marg.| marg.| Nam aliter et aliud laicis, aliter et aliud clericis. Aliter et aliud prelatis, aliter et aliud subditis. Aliter et aliud servis, aliter et aliud dominis. Aliter et aliud viris, aliter et aliud mulieribus. Aliter et aliud iuvenibus, aliter et aliud senibus. Aliter et aliud religiosis, aliter et aliud secularibus. Aliter et aliud iustis, aliter et aliud peccatoribus. Aliter et aliud duris, aliter et aliud mansuetis. Aliter et aliud Christianis, aliter et aliud infidelibus. Aliter et aliud rudibus, aliter et aliud perfectis. Aliter et aliud idiotis, aliter et aliud sapientibus predicare oportet, sicut docet Gregorius in Pastorali. Ecclesiastici 33a : «vir sapiens plebem suam erudit et fructus illius sensus fideles sunt, quia quilibet habet aliquid utilitatis.
a Sir. 33.
marg.| Et nota quod dicit,   tuba canerent. In tuba notatur terror, in cantu letitia, quia predicator et terrorem comminationis et letitiam consolationis debet habere. Mt. 11 : «  cecinimus vobis et non saltastis, lamentavimus vobis et non plorastis. Id eo in libro quem vidit Ezechiel. 2 : «  erant scripte lamentationes et carmen et ve. Item officium tube erat vocare ad prelium contra mundum, contra carnem et contra Diabolum, ad convivium et festum quod faciet dominus in celo electis suis. Is. 25 : «faciet dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium vindemie, pinguium medullatorum, vindemie defecate »  . Pingue medullatum dicit gaudium de presentia omnis boni. Vinum defecatum dicit gaudium de absentia omnis mali. Item tuba non sonat nisi manu teneatur, nec predicatio valet nisi opere impleatur. Dt. 33 : «in dextera eius ignea lex ». Item tuba arctior est ex parte canentis, latior ex parte audientis: sic vita predicatoris, arctior debet esse quam populi: et predicator sibi arctiora quam populo debet imponere. Sed heu modo fit e contrario. Unde Mt. 23 : «Super cathedram Moysi sederunt Scribe et Pharisei: quecumque dixerint vobis facite, secundum autem opera eorum nolite facere; dicunt enim et non faciunt et imponunt humeris onera gravia et importabilia, digito autem suo nolunt ea movere ». Unde perversa est tuba, cum latum habet predicator ad se, arctum autem ad populum; et ideo non potest bene sonare.
Numérotation du verset  8,7 
marg.| Et primus Angelus tuba etc. Hec est secunda pars huius capituli, que agit de quatuor Angelis et clangore eorum: et dividitur in quatuor particulis secundum numerum Angelorum qui ibi sunt tubis canituri. Nam de tubicinio aliorum trium agitur in sequenti capitulo. Per hos autem septem Angelos signantur septem consolationes Ecclesie, vel septem ordines predicatorum, consolantium Ecclesiam, secundum septem status ipsius.
marg.| Et nota quod hic dicitur Angelus tuba canere, in veteri testamento dicuntur sacerdotes tubis clangere. In veteri testamento est clangor tube, quia incutit timorem. In novo est cantus tube, quia invitat ad amorem.
marg.| Dicit ergo Et primus Angelus , id est primus ordo predicatorum, secundum ordinem narrationis. Nam ordo Angelorum intelligendus est secundum ordinem persecutionum Ecclesie cui Diabolus a principio multas suscitavit et dominus e contrario mittebat consolationes, sicut legitur in Idt. 1. Suscitavit Diabolus Iudeos, contra quos misit dominus apostolos. Secundo Romanos: contra quos misit dominus martyres. Tertio hereticos, contra quos misit dominus doctores. Quarto falsos Christianos, contra quos misit dominus pauperes predicatores. Quinto mittet Antichristum, contra quem mittet dominus Eliam et Enoch. Sexto est ipsorum Demonum sevitia, contra quam est ipse Deus qui solus potest Diabolum superare et eius malitiam refrenare. His devictis pax est. Unde in voce septimi Angeli nullum obstaculum invenitur. Dicit ergo et   primus Angelus , id est primus ordo predicatorum,   tuba cecinit , id est consolando Ecclesiam predicavit: hic fuit ordo apostolorum, qui prius predicavit in Iudea contra sevitiam Iudeorum, quorum predicatio fidelibus fuit cantus, id est dulcis et suavis, sed Iudeis clangor tube terribilis. Quid autem secutum fuerit ad hanc tubam, subiungit et   facta est grando , id est terroris commotio in Iudeis qui partim fuerunt ad predicationem apostolorum   et ignis , id est ardor indevotionis et indignationis contra apostolos, quibus non poterant resistere. Iuxta illud quod dominus dixit eis, Lc. 21 : «  dabo vobis os et sapientiam, quibus non poterunt resistere omnes adversarii vestri. Ac t. 6 : «  surrexerunt quidam disputantes cum Stephano et non poterant resistere sapientie et spiritui qui loquebatur. Item in eodem 6 : «surrexerunt quidam disputantes. Audientes autem hec dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus in eum » quod erat signum maxime ire et indignationis. Item   facta est grando , id est exterior persecutio Iudeorum in apostolos et   ignis , id est interior emulatio eorumdem et hec duo   mixta sanguine. Nam Iudei ex nimio zelo et indignatione, sanguinem apostolorum effundere voluerunt et aliquorum effuderunt, ut Stephani et utriusque Iacobi et multorum aliorum. Hec mixtio fuit significata Ex. 9 ubi dicitur:   grando et ignis mixta pariter ferebantur. Item possumus dicere, quod per grandinem intelligitur indignatio et ira et persecutio Iudeorum, per ignem inflammatio amoris et illuminatio cognitionis conversorum; quia apostolis predicantibus, Iudei magis et magis indignabantur et persequebantur apostolos et conversi magis, ac magis inflammabantur ad amorem Christi et illuminabantur in cognitionem ipsius et ex his occidebantur Catholici a Iudeis et ira et grando et ignis mixta erant sanguine et illis duobus erat occisio sanctorum. Ita facta est grando predicationis apostolorum et ignis et indignationis et emulationis Iudeorum et tandem hec duo fuerunt mixta sanguine, quia fuerunt causa occisionis ipsorum et   missum est in terram , id est Iudeos terrenos, hoc totum, scilicet grando, ignis et sanguis. A quo missum? A Diabolo suggerente: vel missum est ad Dei iudicium, in terram, id est contra Iudeos terrenos.
marg.| Et nota quod dicit, missum est, in plurali, quia propter hoc Iudei perdiderunt omnem statum, scilicet regnum et sacerdotium. Unde Os. 3 : «dies multos sedebunt filii Israel sine rege et sine principe et sine sacerdotio et sine altari et sine ephod et sine Therephin. Et tertia pars terre combusta est et tertia pars arborum concremata est et omne fenum viride combustum est ». Prima pars Iudeorum fuerunt illi, qui ante predicationem Christi et apostolorum crediderunt. Secunda illi, qui postea per apostolos crediderunt. Tertia omnes illi, qui credere noluerunt: et hec combusta est igne peccati et postea combusta est, vel comburetur igne feni. Et dicuntur Iudei terra, arbores et fenum. Terra quidem, propter fidem unius Dei, qua elevati fuerunt in celum. Fenum propter cupiditatem et avaritiam, qua semper terrenis adheserunt. Quia quidam Iudeorum legis et prophetarum doctrina bene usi sunt, quidam male. Similiter fidem unius Dei. Quia quidam bene usi sunt, quidam male. Ideo dicitur quod tertia pars terre et tertia pars arborum combusta est. Sed quia nemo potest bene uti avaritia, ideo dicitur, quod omne fenum combustum est. Item per terram significatur status subditorum, qui tenentur ab omnibus et omnes suo labore sustentant. Horum tres sunt partes: scilicet invocantes, penitentes, pertinaces: et hec tertia pars comburitur. Unde infra per arbores significantur prelati, qui super alios sunt elevati et habent folia verborum in medicinam et fructus operum in satietatem et ramos exemplorum ad refrigerationem et stant immobiles, ne ventorum et tribulationum turbinibus agitentur hinc et inde: et horum tres sunt partes: quidam magis actioni et predicationi et visitationi. Tertii magis litibus et causis et terrene negotiationi: hec pars combusta est et comburenda: sed combusta igne avaritie. De quo Iob. 15 : «  ignis devorabit tabernacula eorum, qui libenter munera accipiunt. Vel igne luxurie. De quo Iob. 31 : «  ignis est usque ad consummationem devorans et omnia eradicans genimina. Co mburenda vero igne Gehenne. De quo Isaias,   ignis eorum non extinguetur. Pe r fenum vero viride signantur omnes illi, qui gaudent de virore huius mundi; et hi omnes combusti sunt, id est cito comburentur igne Inferni: hoc est enim fenum quod hodie viret et cras in clibanum, id est in Infernum mittitur, ut dicitur Mt. 5. Is. 40 : «  omnis caro fenum et omnis gloria eius quasi flos feni. Fe num sunt homines dum virent, in fide et caritate; sed quia virorem cito amittunt, ideo comburentur. Unde Ps.   mane floreat et pertranseat, vespere decidat, induret et arescat. Ta lis est, qui mane prosperitatis videtur floridus, id est bonus et in vespere adversitatis desiccatur et maledicet regi suo. Totum ergo fenum comburitur, quia omnes, qui de mundi flore gloriantur, vicini sunt eterne combustioni. Unde super illud Iac. 1 : «  gaudete fratres cum in varias tentationes incideritis: di cit Glossa:   ne indignemini, si mane florent in mundo et nos patimur. No n enim Christiane religionis est temporalibus exaltari, sed potius deprimi. Mali nihil habent in celo, nos enim in mundo. Ideo spe illius boni ad quod tenditis, quicquid vobis in via contingit, gaudere debetis. Horum primus Angelus est fides, que est prima virtutum, iuxta illud,   prima petit in campum pugnatura fides: he c facit duo: scilicet grandinem et ignem, per que significatur dolor et cognitio peccati. Hec duo facit fides cum miscetur sanguini id est peccato. Nam cum anima illuminatur per fidem cognitione, sic peccatum et penam peccati, id est quod per peccatum obligatur pene Inferni, timet et dolet. Sed quia hec duo quodammodo ex libero arbitrio oriuntur, ideo dicitur,   tuba cecinit , id est ex voluntate penitentis hec duo produxit.
marg.| Et sequitur, quod tertia pars terre et tertia pars arborum et omne fenum viride, combustum est. Qu id per terram accipitur nisi terrena bona, quorum tres sunt partes? Prima est usus pietatis in proximum. Secunda est usus necessitatis in seipsum. Tertia est usus voluptatis in corpus proprium. Et hec tertia pars comburitur igne penitentie. Per arbores vero status contemplantium designatur, cuius tres sunt partes. Prima est desiderium orationis, secunda est studium lectionis. Tertia est otium meditationis: et hec comburitur per exercitium meditationis. Per fenum viride significatur voluptas carnis: iuxta illud Is. 40 : «  omnis caro fenum et omnis gloria eius quasi flos feni. Un de et omne fenum comburi dicitur, quia omnis voluptas carnalis, per dolorem abiicitur. Unde Paulus, Gal. 5 : «  qui Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Sed et Angelus secundus etc. Secunda pars huius secunde partis, in qua agitur de secundo Angelo, id est de secundo consolatore Ecclesie et est cetus martyrum. Nam cum discipuli Christi, id est dispersi et fugati a Iudeis intrassent ad gentes et cepissent fidem Christi predicare, Diabolus excitavit contra eos tyrannidem principum Romanorum, qui tunc habebant dominium totius mundi, qui etiam tunc multos martyres occiderunt. Hic est secundus Angelus de quo dicit et   secundus Angelus , id est predicatorum ordo. Secundus, scilicet martyres, qui apostolis successerunt et etiam contemporanei in parte fuerunt, sed tamen dicitur Angelus, quia primo Iudeis per apostolos predicatum est: secundo gentibus per eosdem apostolos et martyres simul. Unde et apostoli, qui gentibus predicaverunt, ad secundum Angelum pertinent, licet predicando Iudeis fuerint sub primo.   Tuba cecinit , id est terribiliter et dulciter predicavit gentibus. Nam terror in tuba, dulcedo predicationis significatur in cantu. Sic etenim predicatores terrere debent comminando et dulciter alloqui consolando et promittendo. Sic fecit Ioannes Baptista, Mt. 5 : «primo dixit,   agite penitentiam, appropinquabit enim regnum celorum. Ec ce cantus: deinde adiunxit.   Iam securis ad radicem posita est etc. Ecce tuba.   Et ecce tamquam mons , id est Diabolus, qui dicitur mons propter tumorem elationis et grandinem oppressionis.   Magnus pote state. Iob. 41 : «  non est potestas sub celo, que ei possit comparari, qui factus est, ut nullum timeret. Magnus dici tur, quia habet magnitudinem per superbiam, qua contra dominum erigitur. Ps.   superbia eorum, qui te oderunt, ascendit semper ad te. Item quia habet latitudinem per invidiam, qua se extendit ad hominem ut ei noceat. Sap. 2 : «  invidia Diaboli mors intravit in orbem terrarum. Item quia habet spissitudinem, seu profunditatem, per iracundiam qua se ipsum occidit. Altitudo respicit ima et suprema, quia Diabolus superbia volens ascendere supra, cecidit infra. Is. 14 : «  dicebas in corde tuo, ascendam in celum et ero similis altissimo. Verumtamen ad Infernum detraheris in profundum laci. La titudo respicit dexteram et sinistram, quia Diabolus invidia nocet amicis et inimicis, id est bonis et malis. Unde Iob. 40 : «  absorbebit fluvium , id est peccatores et   non mirabitur. Ha bet fiduciam quod influat Iordanis, id est boni, in os eius. Spissitudo respicit ante et retro, quia irascetur sibi ipsi propter illos qui iam sunt in patria et propter illos, qui adhuc sunt retro in via. De hoc monte dicitur Za. 4 : «  quis tu mons magne coram Zorobabel in planum igne ardens, scilicet invidie,   ad nocendum? Ps. ignis exardescet in synagoga eorum. Iob. 40 : «  de ore eius, id est Beemoth, lampades procedebant sicut flamme ignis ardentis. Vel igne Gehenne ardens, qui ardet quocumque vadat,   missus est in mare , id est ad gentiles amaros et fluidos. Is. 57 : «  impii quasi mare fervens quod quiescere non potest: ut eos contra predictos peccatores concitaret. Sed a quo fuit missus? Potest dicit a Deo permissive, vel a propria libidine.   Et facta est tertia pars maris , id est gentilium,   sanguis , id est crudelis sitiens sanguinem sanctorum secundum Glossam. Tertia pars sunt peccatores nondum conversi, qui in necem predicantium sevierunt. Item, prima pars maris id est gentilitatis possunt dici illi, qui fidem aperte receperunt et confessi fuerunt. Secunda pars illi, qui occulte receperunt, sed pre timore confiteri non audebunt. Tertia pars, qui nec aperte, nec occulte receperunt: sed in sua malitia remanserunt. Item tertia pars maris, id est mundi; facta est sanguis, id est sanguinolenta sanguine sanctorum quos persequitur inquantum potest. Prima pars est populus, id est minores laici. Secunda est simplices, scilicet clerici. Tertia pars est principes et prelati: et hec facta est sanguis:   et mortua est mort e peccati. De quo Ps.   mors peccatorum pessima. Tertia pars creature eorum, que habebant animas in mari. Hi sunt philosophi, qui propter discretionem suam dicuntur habere animas in mundo. Unde et ipsi dicuntur creatura mundi. Rm. 1 : «secundum unam expositionem.   Invisibilia (inq uit)   Dei a creatura mundi , id est a philosophis,   per ea que facta sunt intellecta conspiciuntur. Ho rum tres sunt partes. Una pars per solam diligentiam et inspirationem divinam fuerunt conversi. Alia pars per auditum predicationis. Tertia pars nec sic nec sic et hec facta est tamquam sanguis, quia in sanguinem sanctorum desevierunt et quia in suo peccato permanserunt.   Et tertia pars navium , id est principum alios gubernantium,   interiit inte ritu peccati. Horum tres sunt partes. Quidam doctrinam Catholice predicationis approbaverunt et receperunt. Alii approbaverunt, sed non receperunt. Tertii nec approbaverunt, nec receperunt, sed sanctos persecuti fuerunt et hec pars interiit. Moral.   secundus Angelus est species, que est secunda virtus: he c tuba canit quando penitenti veniam promittit et tunc mons magnus, id est aliquis sublevatus, igne ardens, id est caritate accensus mittitur in mare, id est in amaritudinem doloris et timoris quam fides induxit, ne omnino absorbeatur peccator; et tunc fit tertia pars maris sanguis et moritur tertia pars creature eorum, que habent animas in mari et tertia pars navium interiit. Prima pars maris est amaritudo timoris. Secunda amaritudo doloris. Ex his duobus sequitur tertia pars, scilicet amaritudo desperationis. Sed hanc omnino excludit securitas spei et convertit in sanguinem, id est in penitentie asperitatem et carnis mortificationem. Item prima pars eorum, que habent animas in mari, est timor pene mundi. Secunda timor pene Purgatorii. Tertia timor pene Inferni: hanc tollit securitas spei et convertit in sanguinem, id est in penitentie asperitatem et sic moritur id est omnino excluditur. Item naves sunt humane mentis cogitationes, a quibus ipsa mens fertur super aquas huius mundi. Harum prima pars sunt cogitationes necessarie, que sunt circa hec, que sunt necessaria ad salutem propriam. Secunda pars sunt cogitationes pie, que sunt circa proximos, omnino interiit canente tuba secunda, id est spe promittente veniam et misericordiam Dei. Unde Ps.   in spiritu vehementi conteres naves Tharsis id est cogitationes explorantes et querentes gaudia huius mundi.
marg.| Sequitur et tertius Angelus , id est tertius ordo predicatorum   tuba cecinit , id est contra hereticorum astutias seu versutias predicavit, quos adversus Ecclesiam primo Iudeorum sevitiam et gentium malitiam, quasi tertio loco suscitavit post mortem apostolorum et martyrum: sed contra eos doctores et confessores preparavit, qui eos rationibus et Scripture auctoritatibus confutarent. De quibus dicit Iob. 38 : «  numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti, que preparavit in tempore hostis et in diem pugne et belli? Thesauros nivis et grandinis, vo cat sanctos prius absconditos, quos dominus preparavit contra malitiam Iudeorum et gentium et versutias hereticorum.   Et cecidit de celo , id est de Ecclesia, vel de fide Catholica, vel de societate fidelium   stella magna , id est magnus quidem heresiarcha, nocte lucens, id est de nocte et in latibulis et in obscuris docens. Iob. 35 : «  ingredietur bestia latibulum suum et in antro suo morabitur. Pr v. 9 : «  aque furtive dulciores sunt et panis absconditus suavior. Io . 3 : «  qui male agit, odit lucem et non venit ad lucem, ut non arguantur opera eius. De hoc casu dicit apostolus, 1 Tim. 6 : «  devitans profanas vocum novitates et opiniones, falsi nominis scientie, quam quidam promittentes circa fidem exciderunt. St ella ergo dicitur heresiarcha quilibet, qui lucet nocte, id est quia docet in nubilo. Unde Iob, 24 : «  oculus adulteri observat caliginem. Ni gra dicitur propter multitudinem sequentium. Eccles. 1 : «  stultorum infinitus est numerus. Item propter arrogantiam suam et reverentiam sibi exhibitam. Ier. 48 : «  audivimus superbiam Moab, superbus est valde: sublimitatem eius et arrogantiam et superbiam et altitudinem cordis ego scio, ait dominus. Ar dens igne invidie contra dolores Ecclesie. Non sicut vera stella, sed potius sicut facula, que alios inflammando se ipsam consumit et quicquid incendit, in carbonem teterrimum redigit. Nahum 2 : «  facies hominum quasi nigredo olle. Et cecidit prop ria principatus superbia.   In tertiam partem fluminum , id est Scripturarum. Quarum prima pars est vetus testamentum. Secunda novum. Tertia expositiones sanctorum. In hac cadunt, quia ipsam non recipiunt. Item prima pars fluminum, scilicet Scripturarum, est expositio historialis. Secunda expositio spiritualis. Tertia, fictio, sive adinventio humana: et in hac cadunt ipsi, quia sequuntur sensum suum et non sensum sanctorum.   Et in fontes aquarum, qu e sunt proprie quatuor Evangelia, que et ipsi male exponendo depravant sicut ceteras Scripturas et proprium spiritum sequentes.   Et nomen stelle dicitur absynthium, qu ia amaritudinem prave intelligentie inducit et quisquis ab eo seducitur, in amaritudinem Gehenne perducitur; et ita sicut absynthium mixtum sapido cibo totum facit amarum, sic prava expositio hereticorum, cibum Scripture sapidum et dulcem reddit abominabilem et amarum. Iuxta illud 1Cor. 5 : «  modicum fermentum totam massam corrumpit. Et facta est tertia pars aquarum , id est hominum neutram duarum expositionem, sed tertiam sequentium,   in absynthium , id est infecti et abominabiles facti sunt et   multi homines mortui sunt , id est a Deo separati, qui est vera vita fidelium.   Ex aquis , id est ex usu aquarum interfectorum, hoc est receptione doctrinarum perversarum.   Quia amare facte sunt , id est perverse facte sunt, exposite et admixtum est fel, heretice pravitatis, seu falsitatis, cum vino Catholice veritatis. Is. 1 : «  argentum tuum versum est in scoriam, vinum tuum mixtum est aqua. 4Rg. ,   ecce habitatio civitatis optima , id est sacre Scripture:   sed aque pessime sunt , id est expositiones hereticorum perverse et false. Scriptura enim in se dulcis est: sed admixtio heretice pravitatis facit amaram. Sap. 4 : «  multigena impiorum multitudo non erit utilis et adulterine plantationes non dabunt radices altas et fructus illorum inutiles et acerbi ad manducandum et ad nihilum apti: ex iniquis enim filii qui nascentur, testes sunt nequitie adversus parentes. Id eo dicit Is. 30 : «  amara est potio bibentibus illam. Po ssunt autem dulcorari aque per salis appositionem, id est per vere sapientie elucidationem. Unde 4Rg. 2 dicitur   ad fontem aquarum, misit in eam sal et ait: hec dicit dominus, sanavi aquas has et non erit in eis ultra mors, neque sterilitas. Ho c etiam figuratum fuit in Ex. 15 : «ubi dicitur,   murmuravit populus contra Moysen dicens, quid bibemus? At ille clamavit ad dominum, qui ostendit ei lignum, quod cum emisisset in aquis, in dulcedinem verse sunt. Pe r lignum autem vera sapientia designatur. Unde Prv. 3 : «  lignum vite est his qui apprehenderint eam et qui tenuerit eam beatus. Al iter ab illo loco et   tertius Angelus tuba cecinit , id est tertius ordo predicare incepit.   Et cecidit de celo stella magna , id est Diabolus de consortio angelico. Unde Is. 14 : «  quomodo cecidisti Lucifer, qui mane oriebaris? Sed quomodo dicitur, quod nunc cecidit de celo Diabolus, clangente tertio Angelo, qui a principio mundi cecidit? Solutio. Ideo tunc dicitur cadere, quia tunc cepit acrius contra Ecclesiam desevire. Unde tunc apparuit casus eius. Lc. 10 : «  videbam Satanam sicut fulgur de celo cadentem. Im o quanto magis tertius Angelus clangebat, tanto magis Diabolus seviebat.
marg.| Unde sequitur: igne ardens, in vidia furens,   tamquam facula, qu e tota ardet. Sap. 2 : «  invidia Diaboli mors intravit in orbem terrarum. Et cecidit in tertiam partem fluminum et in fontes aquarum. Fo ntes sunt doctores maiores, qui dicuntur heresiarche; flumina discipuli eorum. Flumina enim a fontibus oriuntur et postea currunt in mare. Sic ab heresiarchis discipuli nascuntur, qui postea sequentes magistros suos currunt in Infernum. Aqua fontium sunt populi ab eis decepti, id est credentes eorum. Unde Ier. 17 : «  aquas vidisti ubi meretrix sedet, populi sunt et gentes et lingue. Fo ntes igitur et flumina sunt omnes heretici, qui sub tertia parte mundi continentur, in quos Diabolus cecidit tunc, quia per eos doctrinam erroris seminavit: et quia isti sub specie sanctitatis predicant, ideo stella appellatur, qui mons dicebatur, cum de Romanorum superbia agebatur. Magna vero dicitur, quia etiam magni et potentes per eos seducuntur.
marg.| Sed quia doctrina hereticorum perversa est et ad Infernum ducit, ideo sequitur, nomen stelle dicitur absynthium, qu e est herba amarissima et ideo per eam recte significatur hereticorum doctrina, que in se amara est propter falsitatem quam continet et ad amaritudinem Inferni trahit.   Et facta est tertia pars aquarum in absynthium , id est tertia pars hominum infecta est doctrina hereticorum: ut prima pars dicatur, qui numquam fidem receperunt, ut Pagani et Iudei. Secunda qui fidem receperunt et servant eam, ut veri Christiani. Tertia qui fidem receperunt et ab ea recesserunt, ut heretici. De quibus 1Io. 2 : «  ex vobis prodierunt, sed ex vobis non erant. Na m si fuissent ex nobis, utique nobiscum permansissent.   Et multi homines mortui sunt, utique de aquis , id est hereticorum doctrinis, quia   amare facte sunt per illos hereticos male exponentes. Et revera multi mortui, non tantum mortui morte anime, sed morte corporis. Quia multi sunt combusti.   Et quartus Angelus etc. Sicut dictum est in principio huius capituli, in hac visione ostenditur predicatio sanctorum, monstrans per comminationem reproborum damnationem: et distinguit per septem status Ecclesie et septem clangores tubarum et septem Angelos. Primus Angelus fuit primus ordo predicantium, quo ad primum statum Ecclesie, demonstrans damnationem Iudeorum: et ostenditur in pena damni et transgressionis. Unde dictum est ibi, quod primo Angelo clangente, id est cetu apostolico predicante,   facta est grando , id est verborum contumelia et   ignis , id est animorum iracundia,   mixta sanguine , id est corporum interfectione et combusta est tertia pars terre, arborum et omne fenum viride, id est cupidi, qui per terram: et elati, qui per arbores: et luxuriosi, qui per fenum designantur. Et dicitur tertia pars comburi, quia due sunt partes electorum, scilicet innocentes et penitentes: et tertia est reproborum, ut dictum est. Secundus Angelus fuit secundus ordo predicantium: quo ad secundum statum Ecclesie, demonstrans damnationes reproborum, Romanorum principes, qui martyres occiderunt: ut similiter ostenditur pena damnationis secundum proportionem transgressionis. Unde Romani principes significantur per mare, propter elationem superbie et amaritudinem iracundie. Et dicitur ibi, quod secundo Angelo clangente, id est secundo ordine predicante sanctorum,   mons magnus , id est Diabolus, magnus per potentiam. Unde Iob. 42 : «  non est super terram potestas, que comparetur ei, qui factus est ut nullum timeat, omne sublime videt, ipse est rex super omnes filios superbie. Di citur quoque igne ardens, id est invidia furens contra hominem, qui locum eius adepturus est per humilitatem, quam ipse perdidit per elationem. Et dicitur   missus in mare , id est in Romanos, quos inflammavit contra sanctos et   facta est tertia pars maris sanguis et mortua est tertia pars creature, que habebant animas in mari et tertia pars navium interiit. Tr es ponit differentias pene, secundum differentias culpe. Mare designat superbiam Romanorum, ut dictum est. Creatura habens animas in mari, designat carnalitatem eorum. Navis vero cupiditates eorum. Cupiditate enim sicut quedam naves aguntur, de provincia in provincia, de contrata in contrata ad augendas divitias. Tamen quia his tribus involvuntur etiam aliquando electi, qui sunt due partes, scilicet perfecti et imperfecti, quorum comparatione, tertia pars sunt reprobi: ideo dicitur, tertia pars sanguinis facta est et mortua est. Tertius Angelus fuit tertius ordo predicantium, quo ad tertium statum Ecclesie, demonstrans damnationem hereticorum, qui fidem Ecclesie corrumpere voluerunt. Videns enim Diabolus, quod nec per Iudeos, nec per Romanos potuit extinguere Ecclesiam, suscitavit hereticos contra ipsam. Et dictum est ibi, quod tunc tertio Angelo clangente, id est tertio ordine predicante, scilicet confessorum,   cecidit de celo stella magna, ardens tamquam facula et cecidit in tertiam partem fluminum et in fontes aquarum. Et dictum est, quod Diabolus dicitur stella propter scientiam. Magna propter potentiam. Ardens propter invidiam. Que de celo cecidit in tertiam partem fluminum, qui in tertiam partem hominum, id est super hereticos maiores, scilicet et minores, propter quos multi postea mortui sunt illis adherentes. Quartus Angelus est ordo quartus predicatorum, quo ad quartum statum Ecclesie demonstrans damnationem hypocritarum. Et hec quatuor narrantur ut presentia, sicut dicit Glossa. Tria sequentia narrantur ut futura, quo ad finalem statum Ecclesie, id est in quibus introducuntur clangores trium Angelorum, scilicet quinti, sexti et septimi. Quintus monstrat antecessores Antichristi. Sextus Antichristum. Septimus finem mundi.
Numérotation du verset  8,12 
marg.| Dicit ergo : Et quartus Angelus. Hic igitur ostendit damnationem hypocritarum, secundum triplicem differentiam ipsorum. Et primo ostenditur damnanda hypocrisis prelatorum, que signatur in tertia parte solis. Secundo ostenditur damnanda hypocrisis clericorum, que significatur in tertia parte lune. Tertio ostenditur damnanda hypocrisis religiosorum, que significatur in tertia parte stellarum. Quarto ostenditur damnanda hypocrisis laicorum, que signatur in tertia parte diei. Dicit ergo :   Et quartus Angelus , id est quartus ordo predicantium, qui modo sunt   tuba cecinit , id est a parte predicavit et   percussa est tertia pars solis, ia culis predicationis illorum. Per solem, ut dictum est, significantur prelati Ecclesie. Nam sicut sol totum mundum illuminat, ita prelati totam Ecclesiam debent illuminare. Ut dicitur Mt. vos estis lux mundi. Item sol non variatur per augmenta et decrementa sed stat: ita prelati stabiles debent esse, ut nec adversitate, nec prosperitate, nec destructione, nec adulatione moveantur. Unde Sir. 27 : «homo sanctus in sapientia manet sicut sol. 2Rg. 14 : «sicut Angelus domini, sic dominus meus rex, ut nec benedictione, id est adulatione, nec maledictione, id est detractione moveatur. Item tertia pars percutitur, sed non occiditur; quia fidem informem retinet, sed in moribus leduntur. Horum ergo tres sunt partes: nam sol corpus habet magnum, in quo notatur potestas prelatorum et hec est prima pars. Item sol habet corpus calidum saltem in effectu, in quo notatur caritas prelatorum: et hec est tertia pars, que fere in omnibus prelatis percussa est. Quia etsi potestatem et fidem retineant, fervorem caritatis perdiderunt. Item prelatorum quidam ardent et lucent, hi sunt prima pars. Alii ardent sed non lucent, hi sunt secunda pars. Tertii lucent sed non ardent, hi sunt tertia pars solis: et hec percussa est a serpente ignito et ideo non inveniunt, vel recipiunt medicinam. Iuxta illud Eccles. 12 : «  quis medebitur incantatoris a serpente percussi? quasi dicat: difficilis est eius percussio. Caput enim animalis difficile excoriatur. Hec est pars prelatorum, que percussa est, que lucet exterius simulata sanctitate, sed non ardet interius habita caritate: et hanc percussit dominus, Mt. 23 : «ubi dicitur,   ve vobis Scribe et Pharisei hypocrite, qui similes estis sepulchris dealbatis, que a foris apparent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia. Si c vos quidem a foris apparetis hominibus iusti, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate et   tertia pars lune, pe rcussa est similiter gladio hypocrisis et simulationis, vel potius gladio predicationis propter hypocrisim et simulationem. Per lunam clerici designantur. Nam sicut a sole luna recipit lumen, sic a prelatis clerici informantur; et quales sunt prelati, tales sunt clerici. Unde Eccles. 10 : «  qualis rector civitatis, tales et habitantes in ea. Ho rum autem tres sunt partes: nam alii scholares, qui frequentant scholas. Alii sunt chorales, qui sequuntur chorum. Alii curiales, qui sequuntur curias principum et prelatorum et hec tertia pars fere tota percussa est et utinam non mortua: de his enim dicitur Mt. 25.   Stellarum tertia pars: hi c agitur de hypocrisi religiosorum, qui per stellas significantur: stelle enim parve videntur et tamen magne sunt: sic religiosi pauci debent videri exterius mundo et magni esse interius coram Deo. Item stelle noctem illuminant et religiosi Ecclesiam. Unde Phil. 2 : «  inter quos lucetis sicut luminaria in mundo. Item stelle stant fixe in celo, nisi pauce, que moventur sub celo; sic religiosi fixi stant in claustro nisi pauci, qui sunt officiales et procurant negotia exteriora. Unde Iudith 5 : «  stelle manentes in cursu et ordine suo contra Sisaram pugnaverunt. Ho rum tres sunt partes, iuxta tria, que vovent omnes, scilicet obedientiam, continentiam et paupertatem. Prima et secunda pars non sunt adhuc ita aperte percusse; sed tertia pars, scilicet paupertas, iam omnino et aperte fere ubique percussa est. Ita ut dicat apostolus.   Omnes, que sua sunt querunt, non que Iesu Christi. Et hoc est signum quod refriguit vel defecit caritas. Quia non querit que sua sunt, sed que Iesu Christi. Contra hoc dicitur Phil. 2 : «  non que sua sunt singuli considerantes, sed que aliorum. Item tres partes stellarum, id est religiosorum, sunt prelati, officiales, claustrales. Hec tertia pars percussa est magna parte vulnere simulationis. Quia simulant sanctitatem donec fiant officiales vel prelati, ita ut obscuretur tertia pars eorum, id est amittant interiorem illuminationem et sui ac Dei cognitionem et tertia pars diei non luceret et noctis. Similiter hic agitur de hypocrisi laicorum, qui nomine diei et noctis intelliguntur. Nam sicut dies a sole et nox a luna et stellis recipit lumen, sic laici a prelatis et clericis et religiosis doctrinam et informationem. Horum autem tres sunt partes. Prima illi, qui aliis dominantur et nulli serviunt, ut maiores et principes. Secunda illi, qui omnibus serviunt et nulli dominantur, ut rustici et laborantes. Tertia sunt medium statum habentes, qui suis prioribus serviunt, que universitati dominantur. Quelibet istarum potest dici tertia pars: et licet quelibet istarum perversa sit, tamen illa tertia quam secundo posuimus, maxime est percussa. Quia omnes illam opprimunt et spoliant et nullus eam defendit. Unde conqueritur dominus, Is. 3 : «  quare atteritis populum meum et facies eorum emollitis? Vel due partes laicorum sunt perfecti et imperfecti de numero delectorum. Tertia pars sunt reprobi inter eos. Vel certe prima pars sunt illi, qui sunt in statu virginali. Secunda illi, qui sunt in statu viduali. Tertia illi, qui sunt in statu coniugali. Et in quolibet statu istorum trium, quidam sunt boni et perfecti, quidam reprobi; et hi sunt tertia pars percussi et   vidi. Hi c ostenditur differentia inter quatuor predictas visiones et tres sequentes. Nam quatuor precedentes narrantur ut preterite, tres autem sequentes narrantur ut future. In quo potest intelligi quod tres sequentes status Ecclesie, graviores et periculosiores erunt, quam fuerunt quatuor precedentes. Ideo introducit vocem unius aquile volantis per quam designatur predicatorum sublimium cetus, qui nostras miserias peccatoribus denuntiat. Dicit ergo:   et vidi, vi su interiori et   intellexi et audivi, auditu exteriori   vocem unius aquile , id est predicatorum qui dicuntur aquila propter acutum visum et altum volatum. Aquila siquidem ultra mare videt escam suam. Sic predicatores, non in hoc mundo, sed ultra in celo conspiciunt et querunt refectionem suam. Iob. 39 : «  numquid ad preceptum tuum evacuabitur aquila et in arduis ponet nidum suum? In petris manet et in ruptis silicibus commoratur, atque inaccessis rupibus: inde contemplatur escam et de longe oculi eius prospiciunt. Di cuntur autem una aquila licet multi sint, propter concordie unitatem; quia concorditer in unum sentiunt, unum querunt, unum predicant. De quo uno dicit Ps.   unam petii a domino, hanc requiram. Lc .   porro unum est necessarium. Volantis per medium celum , id est discurrentis velociter, non propter terrena, sed propter celestia, per mediam Ecclesiam, non dextram tantum, id est ad divites tantum, nec ad sinistram id est non ad pauperes tantum, sed communiter ad omnes, sine personarum acceptione et   dicentis , id est predicantis, voce magna, quia propter magna fiebat, vel quia in toto mundo resonabat, vel quia ex magno affectu procedebat,   ve, ve, ve , id est triplex miseria imminet   habitantibus in terram, me nte et corpore, hoc est diligentibus terrena. Non filiis Dei quorum habitatio in celis est, iuxta, illud Phil. 3 : «  conversatio nostra in celis est: id eo tales non timent ve terrenorum. Unde Prv. 1 : «  frustra iacitur rete ante oculos pennatorum. Ib i Glossa,   facile evadit laqueos in terris, qui semper oculos habet in celis. Te rrene siquidem tribulationes reprobis veniunt in dispendium, que bonis cooperantur in bonum, ut dicitur Rm. 8 : «  qui secundum propositum vocati sunt sancti. Ag ios, id est sine terra: ideo non dicit simpliciter:   ve habitantibus ; se d addidit,   in terra. Et dicitur ter   ve, ve, ve, pr opter triplex periculum mundi, in quibus fere omnes periclitantur, scilicet concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum et superbia vite, id est divitie, delitie et honores. Ideo dicitur: in delitiis castitas, in divitiis caritas, in honoribus humilitas. Is. 24 : «  formido et fovea et laqueus super te, qui habitas in terram. Fo vea luxuriosis, formido avaris, laqueus ambitiosis. Et huic ternario misero, respondet alius ternarius miserior, in Inferno. Ignis contra avaritiam, sulphur contra luxuriam, spiritus procellarum pars calicis eorum. Vel ve propter penarum diversitatem, ve propter penarum acerbitatem, ve propter penarum eternitatem. Item ve anime, ve corpori, ve coniuncto. Item ve gentili, ve Iudeo, ve malo Christiano. Item ve coniugatis, ve viduis, ve virginibus fatuis. Item ve clericis, ve laicis, ve religiosis. Item ve propter peccatum cordis, ve propter peccatum oris, ve propter peccatum operis. Item ve propter peccatum in Deum, ve propter peccatum in proximum, ve propter peccatum in seipsum. Item ve propter peccatum in patrem, ve propter peccatum in filium, ve propter peccatum in spiritum sanctum. Item ve pro culpa originali, ve pro culpa actuali, ve pro omissione precepti. Item ve facientibus, ve consentientibus, ve negligentibus. Item ve in mundo, ve in Purgatorio, ve in Inferno. Item ve nascentibus, ve viventibus, ve morientibus. Diabolus promisit homini tria: scilicet vite perpetuitatem, nequaquam moriemini. Potentie libertatem, eritis sicut dii. Scientie universitatem, scientes bonum et malum, Gn. 3. Et ipse miser cecidit in tria contraria: scilicet in moriendi necessitatem, in servitutis vilitatem, in ignorantie cecitatem. Ergo dicitur ve, propter primum ve, propter secundum ve, propter tertium ve. Propter omnes istas causas dicitur Za.   2  : «  o, o, o fugite de terra Aquilonis. Ie r.   1  : «  a, a, a domine. Ez. 9 : «  heu, heu, heu, domine Deus. Ie l.   a, a, a diei, qui prope est dies domini. Se cundum Glossam triplex ve, respondet tribus Angelis sequentibus. Sed quomodo convenit ve tertio Angelo, qui inter omnes prospera nuntiat? Ut patebit in suo loco. Sed dicimus quod gloria electorum, quam ille nuntiat, erit occasio quedam augens penam reproborum, sicut e converso pena reproborum erit occasio augens gloriam electorum. Ad litteram ergo triplex ponitur, propter futurum triplicem statum Ecclesie.
marg.| Unde sequitur de ceteris vocibus, tr ium Angelorum,   qui erant tuba canituri, supple oritur hic triplex ve. Tamen quidam dicunt, quod hoc non respicit precedentia, sed est quasi titulus sequentis capituli, in quo agitur de tribus aliis Angelis. Tamen Glossator isto modo exponit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam ( Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83b&chapitre=83b_8)

Notes :