Biblia communis

Capitulum 10

Numérotation du verset 2Rg. 10,1 
Factum est autem post hec ut moreretur rex filiorum Ammon et regnavit1 Anon filius eius pro eo.
1 regnavit] regnaret Weber
Numérotation du verset 2Rg. 10,2 
Dixitque David : Faciam misericordiam
cum Anon filio Naas sicut fecit pater eius mecum misericordiam. Misit ergo David consolans eum per servos suos super patris interitu. Cum autem {t. 2 : Erfurt, f. 31va ; facsim., p. 62a} venissent servi David in terram filiorum Ammon,
Numérotation du verset 2Rg. 10,3 
dixerunt principes filiorum Ammon ad Anon dominum suum : Putas quod propter honorem patris tui miserit David2 ad te consolatores et non ideo ut investigaret, et exploraret civitatem, et everteret eam misit David servos suos ad te ?
2 miserit David] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 10,4 
Tulit itaque Anon servos David rasitque dimidiam partem barbe eorum
et precidit vestes eorum medias usque ad nates et dimisit eos.
Numérotation du verset 2Rg. 10,5 
Quod cum nuntiatum esset David misit in occursum eorum. Erant enim viri confusi turpiter valde et mandavit eis David : Manete Hiericho
donec crescat barba vestra et tunc revertimini.
Numérotation du verset 2Rg. 10,6 
Videntes autem filii Ammon quod iniuriam fecissent David miserunt et conduxerunt mercede Syrum Roob et Syrum Soba viginti millia peditum, et a rege Maacha mille viros, et ab Histob decem3 millia virorum.
3 decem] duodecim Weber
Numérotation du verset 2Rg. 10,7 
Quod cum audisset David misit Ioab et omnem exercitum bellatorum.
Numérotation du verset 2Rg. 10,8 
Egressi sunt ergo filii Ammon et direxerunt aciem ante ipsum introitum porte. Syrus autem Soba et Roob et Histob et Maacha seorsum erant in campo.
Numérotation du verset 2Rg. 10,9 
Videns igitur Ioab quod preparatum esset adversum se prelium et ex adverso et post tergum elegit ex omnibus electis Israel et instruxit aciem contra Syrum.
Numérotation du verset 2Rg. 10,10 
Reliquam autem partem populi tradidit Abisai fratri suo qui direxit aciem adversum filios Ammon
Numérotation du verset 2Rg. 10,11 
et ait Ioab : Si prevaluerint adversum me Syri eris mihi in adiutorium, {t. 2 : Erfurt, f. 31vb ; facsim., p. 62b} si autem filii Ammon prevaluerint adversum te auxiliabor tibi.
Numérotation du verset 2Rg. 10,12 
Esto vir fortis et pugnemus pro populo nostro et civitate Dei nostri, Dominus autem faciet quod bonum est in conspectu suo.
Numérotation du verset 2Rg. 10,13 
Iniit itaque Ioab et populus eius4 qui erat cum eo certamen contra Syros, qui statim fugerunt a facie eius.
4 eius] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 10,14 
Filii autem Ammon videntes quod fugissent Syri, fugerunt et ipsi a facie Abisai, et ingressi sunt civitatem. Reversusque est Ioab a filiis Ammon et venit Hierusalem.
Numérotation du verset 2Rg. 10,15 
Videntes igitur Syri
quoniam corruissent coram Israel congregati sunt pariter.
Numérotation du verset 2Rg. 10,16 
Misitque Adadezer et eduxit Syros qui erant trans Fluvium et adduxit exercitum eorum, Sobach autem magister militie Adadezer erat princeps eorum.
Numérotation du verset 2Rg. 10,17 
Quod cum nuntiatum esset David, contraxit omnem Israelem et transivit Iordanem, venitque in Elam5. Et direxerunt aciem Syri ex adverso David et pugnaverunt contra eum
5 Elam] Helam Rusch , Helema Weber
Numérotation du verset 2Rg. 10,18 
fugeruntque Syri a facie Israel et occidit David de Syris septingentos currus, et quadraginta millia equitum, et Sobach principem militie percussit qui statim mortuus est.
Numérotation du verset 2Rg. 10,19 
Videntes autem universi reges qui erant in presidio Adadezer, victos se ab Israel expaverunt et fugerunt quinquaginta et octo millia coram Israel et6 fecerunt pacem cum Israel et servierunt eis timueruntque Syri auxilium prebere filiis Ammon.
6 expaverunt… Israel et] om. Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (2Rg. 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=13&chapitre=13_10)

Notes :