Biblia communis

Capitulum 2

Numérotation du verset 2Rg. 2,1 
Igitur post hec consuluit David Dominum dicens : Num ascendam in unam de civitatibus Iuda ? Et ait Dominus1 : Ascende. Dixitque David : Quo ascendam ? Et respondit ei : In Hebron.
1 Dominus] + ad eum Weber
Numérotation du verset 2Rg. 2,2 
Ascendit ergo David
et due uxores eius Achinoem Iezraelites et Abigail uxor Nabal Carmeli,
Numérotation du verset 2Rg. 2,3 
sed et viros qui erant cum eo, duxit David singulos cum domo sua, {t. 2 : Erfurt, f. 25vb ; facsim., p. 50b} et manserunt in oppidis Hebron.
Numérotation du verset 2Rg. 2,4 
Veneruntque viri Iuda
et unxerunt ibi David ut regnaret super domum Iuda.
Et annuntiatum2 est David quod viri Iabesgalaad3 sepelissent Saul.
2 annuntiatum] nuntiatum Weber
3 Galaad] Iabesgalaad Weber
Numérotation du verset 2Rg. 2,5 
Misit ergo David nuntios ad viros Iabesgalaad4. Dixitque ad eos :
Benedicti vos Domino, qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul et sepelistis eum.
4 Iabesgalaad] Labesgalaad Weber
Numérotation du verset 2Rg. 2,6 
Et nunc retribuet vobis quidem5 Dominus misericordiam et veritatem, et6 ego reddam gratiam eo quod fecistis7 verbum istud.
5 vobis quidem] inv. Weber
6 et] sed praem. Weber
7 fecistis] feceritis Weber
Numérotation du verset 2Rg. 2,7 
Confortentur manus vestre et estote filii fortitudinis, licet enim mortuus sit dominus vester Saul, tamen unxit me8 domus Iuda in9 regem sibi.
8 unxit me] inv. Weber
9 in] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 2,8 
Abner autem filius Ner princeps exercitus Saul tulit Isboseth10 filium Saul
et circumduxit eum per castra
10 Isboseth] scrips. hic et ubique , Ysboseth Rusch , Hisboseth Weber
Numérotation du verset 2Rg. 2,9 
Regemque constituit super Galaad et super Gessuri
et super Iezrael, et super Ephraim, et super Beniamin, et super universum Israel11.
11 universum Israel] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 2,10 
Quadraginta annorum erat Isboseth12 filius Saul cum regnare cepisset super Israel et duobus annis regnavit. Sola autem domus Iuda sequebatur David.
12 Isboseth] Hisboseth Weber
Numérotation du verset 2Rg. 2,11 
Et fuit numerus dierum
quos commoratus est David imperans in Hebron super domum Iuda septem annorum et sex mensium13.
13 mensium] mensuum Weber
Numérotation du verset 2Rg. 2,12 
{t. 2 : Erfurt, f. 26ra ; facsim., p. 51a} Egressusque est14 Abner filius Ner
et pueri Isboseth15 filii Saul de Castris in Gabaon.
14 est] om. Weber
15 Isboseth] Hisboseth Weber
Numérotation du verset 2Rg. 2,13 
Porro Ioab filius Sarive16 et pueri David egressi sunt, et occurrerunt eis iuxta piscinam Gabaon. Et cum in unum convenissent e regione sederunt, hi ex una parte piscinae et illi ex altera.
16 Sarive] Sarviae Weber
Numérotation du verset 2Rg. 2,14 
Dixitque Abner ad Ioab : Surgant pueri
et ludant coram nobis. Et respondit Ioab : Surgant.
Numérotation du verset 2Rg. 2,15 
Surrexerunt ergo et transierunt numero duodecim de Beniamin ex parte Isboseth17 filii Saul et duodecim de pueris David.
17 Isboseth] Hisboseth Weber
Numérotation du verset 2Rg. 2,16 
Apprehensoque unusquisque capite comparis sui, defixit gladium in latus contrarii et ceciderunt simul. Vocatumque est nomen loci illius ager Robustorum in Gabaon.
Numérotation du verset 2Rg. 2,17 
Et ortum est bellum durum satis in die illa. Fugatusque est Abner et viri Israel a pueris David.
Numérotation du verset 2Rg. 2,18 
Erant autem ibi tres filii Sarive18 : Ioab et Abisai et Asael. Porro Asael cursor velocissimus fuit
quasi unus ex
capreis que morantur in silvis.
18 Sarive] Sarviae Weber
Numérotation du verset 2Rg. 2,19 
Persequebatur autem Asael Abner, et non declinavit ad dexteram sive ad sinistram obmittens persequi Abner.
Numérotation du verset 2Rg. 2,20 
Respexit itaque Abner post tergum suum et ait : Tune es Asael ? Qui respondit : Ego sum.
Numérotation du verset 2Rg. 2,21 
Dixitque19 Abner : Vade ad dexteram sive ad sinistram, et apprehende unum de adolescentulis20
et tolle tibi spolia eius. Noluit autem Asael obmittere quin urgueret eum.
19 Dixitque] + ei Weber
20 adolescentulis] adulescentibus Weber
Numérotation du verset 2Rg. 2,22 
Rursumque locutus est Abner ad Asael : Recede, noli me sequi, ne compellar confodere te in terra et levare non potero {t. 2 : Erfurt, f. 26rb ; facsim., p. 51b} faciem meam ad Ioab fratrem tuum.
Numérotation du verset 2Rg. 2,23 
Qui audire contempsit et noluit declinare. Percussit ergo eum Abner aversa
hasta in inguine, et transfodit, et mortuus est in eodem loco. Omnesque qui transiebant per locum in quo occiderat21 Asael et mortuus erat, subsistebant.
21 occiderat] ceciderat Weber
Numérotation du verset 2Rg. 2,24 
Persequentibus autem Ioab et Abisai fugientem Abner sol occubuit, et venerunt usque ad collem Aqueductus qui est ex adverso vallis et itineris deserti in Gabaon.
Numérotation du verset 2Rg. 2,25 
Congregatique sunt filii Beniamin ad Abner et conglobati in unum cuneum, steterunt in summitate tumuli unius
Numérotation du verset 2Rg. 2,26 
Et exclamavit Abner ad Ioab et ait : Num usque ad internicionem tuus
mucro deseviet ? An ignoras quod periculosa sit desperatio ?
usquequo non dicis populo ut omittat persequi fratres suos.
Numérotation du verset 2Rg. 2,27 
Et ait Ioab : Vivit Dominus si locutus fuisses
mane, recessisset populus persequens fratrem suum.
Numérotation du verset 2Rg. 2,28 
Insonuit ergo Ioab bucina et stetit omnis exercitus, nec persecuti sunt ultra Israel, neque iniere certamen.
Numérotation du verset 2Rg. 2,29 
Abner autem et viri eius abierunt per campestria tota nocte illa, et transierunt Iordanem et lustrata omni Bethoron venerunt ad Castra.
Numérotation du verset 2Rg. 2,30 
Porro Ioab reversus omisso Abner congregavit omnem populum et defuerunt de pueris David decem et novem viri excepto Asael22.
22 Asael] Asahele Weber
Numérotation du verset 2Rg. 2,31 
Servi autem David percusserunt de Beniamin et de viris qui erant cum Abner trecentos et23 sexaginta qui et mortui sunt.
23 et] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 2,32 
Tuleruntque Asael {t. 2 : Erfurt, f. 26va ; facsim., p. 52a} et sepelierunt eum in sepulcro patris sui in Bethleem. Et ambulaverunt tota nocte Ioab et viri qui erant cum eo, et in ipso crepusculo pervenerunt in Hebron.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (2Rg. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=13&chapitre=13_2)

Notes :