Biblia communis

Capitulum 8

Numérotation du verset 2Rg. 8,1 
Factum est autem post hec percussit David Philistiim et humiliavit eos. Et tulit David frenum tributi de manu Philistiim.
Numérotation du verset 2Rg. 8,2 
Et percussit Moab et mensus est eos funiculo coequans terre,
mensus est autem duos funiculos unum ad occidendum
et unum ad vivificandum. Factusque est Moab David serviens sub tributo.
Numérotation du verset 2Rg. 8,3 
Et percussit David Adadezer filium Roob regem Soba quando profectus est ut dominaretur super flumen Euphraten.
Numérotation du verset 2Rg. 8,4 
Et captis David ex parte eius mille septingentis equitibus, et viginti millibus peditum, subnervavit omnes iugales curruum. Dereliquit autem ex eis centum {t. 2 : Erfurt, f. 30vb ; facsim., p. 60b} currus.
Numérotation du verset 2Rg. 8,5 
Venit quoque Syria Damasci ut presidium ferret Adadezer regi Soba et percussit David de Syria viginti duo millia virorum.
Numérotation du verset 2Rg. 8,6 
Et posuit David presidium in Syria Damasci
factaque est Syria David serviens sub tributo. Servavit {t. 2 : Erfurt, f. 31ra ; facsim., p. 61a} Dominus David in omnibus ad quecumque profectus est.
Numérotation du verset 2Rg. 8,7 
Et tulit David arma aurea et torques1 quas2 habebant servi Adadezer et detulit ea in Hierusalem.
1 et torques] om. Weber
2 quas] que Weber
Numérotation du verset 2Rg. 8,8 
Et de Bethe3 a et de Beroth civitatibus Adadezer tulit rex David es multum nimis. De quo fecit Salomon omnia vasa erea in templo, et mare eneum et columnas, et altare4.
a Cf. Ios. 19, 25 : Beten
3 Bethe] Bete Weber
4 de quo… et altare] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 8,9 
Audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne robur Adadezer,
Numérotation du verset 2Rg. 8,10 
et misit Thou Ioram filium suum ad regem David, ut salutaret eum congratulans, et gratias ageret eo quod expugnasset Adadezer et percussisset eum. Hostis quippe erat Thou Adadezer, et in manu eius erant vasa aurea et vasa argentea5 et vasa erea
5 vasa aurea-et vasa argentea] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 8,11 
que et ipsa sanctificavit rex David
Domino cum argento et auro quae sanctificaverat de universis gentibus quas subegerat
Numérotation du verset 2Rg. 8,12 
de Syria et Moab et filiis Ammon et Philistiim et Amalech et de manubiis Adadezer filii Roob regis Soba.
Numérotation du verset 2Rg. 8,13 
Fecit quoque sibi David nomen
cum reverteretur capta Syria in valle Salinarum cesis decem et octo6 millibus
et in Gebelem ad viginti tria millia.
6 decem et octo] duodecim Weber
Numérotation du verset 2Rg. 8,14 
Et posuit in Idumea custodes statuitque presidium et facta est universa Idumea serviens David. Et servavit Dominus David in omnibus ad quecumque profectus est.
Numérotation du verset 2Rg. 8,15 
Et regnavit David super omnem Israel. Faciebat quoque David iudicium et iustitiam omni populo suo.
Numérotation du verset 2Rg. 8,16 
Ioab autem filius Sarvie erat super exercitum. Porro Iosaphat filius Achilud7 erat a commentariis,
7 Achilud ΩS ΩM Ed1455 Rusch ] Ahilud Weber
Numérotation du verset 2Rg. 8,17 
et Sadoc filius Achitob et Achimelech filius Abiathar erant8 sacerdotes,
et Saraias scriba.
8 erant] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 8,18 
Banaias autem filius Ioiade9 super Cerethi et Phelethi, filii autem David sacerdotes erant
9 Ioiade] Ioiada Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (2Rg. 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=13&chapitre=13_8)

Notes :