Biblia communis

Capitulum 16

Numérotation du verset 2Rg. 16,1 
Cumque David transisset paululum montis verticem, apparuit Siba puer Miphiboseth in occursum eius cum duobus asinis qui onerati erant ducentis panibus et centum alligaturis {t. 2 : Erfurt, f. 37ra ; facsim., p. 73a} uve passe, et septem1 massis palatarum
et duobus2 utribus vini.
1 septem] centum Weber
2 duobus] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 16,2 
Et dixit rex Sibe : Quid sibi volunt hec ? Responditque Siba regi : Domine mi rex3, asini
domestici regis ut sedeant,
et panes et palate ad vescendum pueris tuis, vinum autem ut bibat si quis defecerit in deserto.
3 regi… rex] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 16,3 
Et ait rex : Ubi est filius domini tui ? Responditque Siba regi : Remansit in Hierusalem dicens : Hodie restituet mihi domus Israel regnum patris mei.
Numérotation du verset 2Rg. 16,4 
Et ait rex Sibe : Tua sunt4 omnia que fuerunt Miphiboseth. Dixitque Siba : Oro5 inveniam gratiam coram te domine mi rex.
4 sunt] sint Weber
5 oro] adoro Weber
Numérotation du verset 2Rg. 16,5 
Venit ergo rex David usque Baurim. Et ecce egrediebatur vir inde6 de cognatione domus Saul nomine Semei filius Gera, procedebat egrediens et maledicebat.
6 vir inde] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 16,6 
Mittebatque lapides contra David et contra universos servos7 David. Omnis autem populus et universi bellatores a dextro et sinistro latere regis incedebant.
7 servos] + regis Weber
Numérotation du verset 2Rg. 16,7 
Ita autem loquebatur Semei cum malediceret regi : Egredere8 vir sanguinum et vir Belial.
8 egredere] iter. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 16,8 
Reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul, quoniam invasisti regnum pro eo, et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii tui, et ecce premunt te mala tua, quoniam vir sanguinum es.
Numérotation du verset 2Rg. 16,9 
Dixit autem Abisai filius Sarvie regi : Quare maledicit canis hic moriturus domino meo regi ? Vadam et amputabo caput eius.
Numérotation du verset 2Rg. 16,10 
Et ait rex : Quid mihi et vobis filii Sarvie,
Dominus enim precepit
ei ut malediceret David et quis est qui audeat dicere
quare sic fecerit ?
9 ut] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 16,11 
Et ait rex Abisai et universis servis suis : Ecce filius meus qui egressus est de utero meo querit animam meam, quanto magis hic10 filius Gemini11 maledicet mihi12 ? Dimittite eum ut maledicat
iuxta preceptum Domini,
10 hic] nunc Weber
11 Gemini] Iemini Weber
12 maledicet mihi] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 16,12 
si forte respiciat Dominus afflictionem meam, et reddat mihi bonum pro maledictione hac hodierna.
Numérotation du verset 2Rg. 16,13 
Ambulabat itaque David et socii eius per viam cum eo. Semei
autem per iugum montis ex latere contra illum gradiebatur maledicens et mittens lapides adversum eum terramque spargens.
Numérotation du verset 2Rg. 16,14 
Venit itaque David13 rex et universus populus cum eo lassus et refocillati sunt ibi.
13 David] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 16,15 
Absalom autem et universus populus eius14 ingressi sunt Hierusalem sed et Achitophel cum eo.
14 universus populus eius] omnis populus Israel Weber
Numérotation du verset 2Rg. 16,16 
Cum autem venisset Chusi15 Arachites amicus David ad Absalom locutus est ad eum : Salve rex, salve rex.
15 Chusi] Husai Weber
Numérotation du verset 2Rg. 16,17 
Ad quem Absalom : Hec est inquit gratia tua
ad amicum tuum ? Quare non isti cum amico tuo ?
Numérotation du verset 2Rg. 16,18 
Responditque Chusi16 ad Absalom : Nequaquam, quia illius ero quem elegit Dominus, et omnis hic populus, et universus Israel et cum eo manebo.
16 Chusi] Husai Weber
Numérotation du verset 2Rg. 16,19 
Sed ut et hoc inferam cui ego serviturus sum ? Nonne et17 filio regis ? Sicut parui patri tuo ita18 parebo19 tibi.
17 et] om. Weber
18 ita] sic Weber
19 parebo] + et Weber
Numérotation du verset 2Rg. 16,20 
Dixit autem Absalom ad Achitophel : Inite consilium quid {t. 2 : Erfurt, f. 37va ; facsim., p. 74 a} agere debeamus.
Numérotation du verset 2Rg. 16,21 
Et ait Achitophel ad Absalom : Ingredere ad concubinas patris tui
quas dimisit ad custodiendam domum, ut cum audierit omnis Israel quod fedaveris patrem tuum roborentur manus eorum tecum.
Numérotation du verset 2Rg. 16,22 
Tetenderunt igitur Absalom tabernaculum in solario, ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo Israel.
Numérotation du verset 2Rg. 16,23 
Consilium autem Achitophel quod dabat in diebus illis, quasi si quis consuleret Deum. Sic erat omne consilium Achitofphl et cum esset cum David, et cum esset cum Absalom.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (2Rg. 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=13&chapitre=13_16)

Notes :