Biblia communis

Capitulum 17

Numérotation du verset 2Rg. 17,1 
Dixit igitur Achitophel ad Absalom : Eligam mihi duodecim millia virorum et consurgens persequar David hac nocte.
Numérotation du verset 2Rg. 17,2 
Et irruens super eum quippe qui lassus est et solutis manibus percutiam eum.
Cumque fugerit omnis populus
qui cum eo est, percutiam regem desolatum.
Numérotation du verset 2Rg. 17,3 
Et reducam universum populum quomodo unus homo1 2 3 4 5 6 7
reverti solet8, unum enim virum tu queris et omnis populus erit in pace.
1 unus homo X ΣTOM B H ΨB*DF CorS2 ( omnia exemplaria parisiensia ) ΩS² ΩM Ed1455 Rusch Clementina ] inv. ΛL²H² ,
2amnis ΦRZGVP² P* I² Z ΓB ΨB² ΩS*,
3 omne Amiatinus K,
4 omnes Cava Π ΘHS Cor1 ( Ieronymus ) Cor2 (vel), om. <e>s CorS2 ,
5 omnis ΦP* Cor1 (hebr. anti.) Cor2 ( scilicet vir sive homo ) Cor3 (hebr.) CorS2 (Rabanus Angelomus habent et exponunt hoc [...] anti. [...] hebr. ) ΩJ Ed1530 Weber ( R E P² ), cf. Rabanus Maurus , In loc. cit., PL 109, 106D : « Quomodo omnes! reverti solent »
6 oves ΓA,
7 unus ΦAM
8 unus homo reverti solet CorS2 ( omnia exemplaria parisiensia ) ] revertitur omnis CorS2 (hebr.), Angelomus sic exponit : quomodo omnis etc. scilicet sicut   reverti solent hinc (!) qui, amisso in prelio rege, revertuntur, sic universus Israel revertetur ad te. Idem dicit Ieronimus, tamen communis littera est   unus (  Angelomus Luxoviensis , In loc. cit., PL 115, 371B : « ... Quomodo omnes ! reverti solent» Scilicet, sicut reverti solent hi qui amisso in praelio rege revertuntur, sic universus populus Israel revertetur ad te ».) CorS2
Numérotation du verset 2Rg. 17,4 
Placuitque sermo eius Absalom et cunctis maioribus natu Israel.
Numérotation du verset 2Rg. 17,5 
Ait autem Absalom : Vocate et Chusi9 Arachiten et audiamus quid etiam ipse dicat.
9 Chusi] Husai Weber
Numérotation du verset 2Rg. 17,6 
Cumque venisset Chusi10 ad Absalom, ait Absalom ad eum : Huiuscemodi sermonem locutus est Achitophel facere debemus an non ? Quod das consilium ?
10 Chusi] Husai Weber
Numérotation du verset 2Rg. 17,7 
Et dixit Chusi11 ad Absalom : Non est12 bonum hoc13 consilium quod dedit Achitophel hac vice.
11 Chusi] Husai Weber
12 est] om. Weber
13 hoc] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 17,8 
Et {t. 2 : Erfurt, f. 37vb ; facsim., p. 74b} rursum intulit Chusi14 : Tu nosti patrem tuum et viros qui cum eo sunt esse fortissimos et amaro animo, veluti si ursa raptis catulis in saltu seviat. Sed et pater tuus vir bellator est, nec morabitur cum populo.
14 Chusi] Husai Weber
Numérotation du verset 2Rg. 17,9 
Forsitan nunc latitat in foveis aut in uno quo voluerit loco. Et cum ceciderit unus quilibet
in principio
audiet quicumque audierit
et dicet : Facta est plaga in populo qui sequebatur Absalom.
Numérotation du verset 2Rg. 17,10 
Et fortissimus
quisque15 cuius cor est quasi leonis pavore solvetur, scit enim omnis populus Israel fortem esse patrem tuum et robustos omnes qui cum eo sunt.
15 quisque] quoque Weber
Numérotation du verset 2Rg. 17,11 
Sed hoc mihi videtur rectum esse consilium, congregetur ad me16 universus Israel a Dan usque Bersabee
quasi arena maris innumerabilis, et tu eris in medio eorum,
16 me] te Weber
Numérotation du verset 2Rg. 17,12 
et irruemus super eum in quocumque loco fuerit inventus, et operiemus eum sicut cadere solet ros super terram, et non relinquemus de viris qui cum eo sunt ne unum quidem.
Numérotation du verset 2Rg. 17,13 
Quod si urbem aliquam fuerit ingressus, circumdabit omnis Israel civitati illi funes et trahemus eam in torrentem, ut non reperiatur,
nec calculus
quidem ex ea.
Numérotation du verset 2Rg. 17,14 
Dixitque Absalom et omnis vir Israel : Melius est17 consilium Chusi18 Arachite consilio Achitophel : Domini autem nutu dissipatum est consilium Achitophel utile ut induceret Dominus super Absalom malum.
17 est] om. Weber
18 Chusi] Husai Weber
Numérotation du verset 2Rg. 17,15 
et ait Chusi19 Sadoc et Abiathar sacerdotibus : Hoc et hoc modo consilium {t. 2 : Erfurt, f. 38ra ; facsim., p. 75a} dedit Achitophel Absalom et senioribus20 Israel, et ego tale et tale dedi consilium.
19 Chusi] Husai Weber
20 senioribus] senibus Weber
Numérotation du verset 2Rg. 17,16 
Nunc ergo mittite cito et nuntiate David dicentes : ne moreris21 hac nocte22 in campestribus deserti sed absque dilatione transgredere, ne forte absorbeatur rex et omnis populus qui cum eo est.
21 moreris] moremini Weber
22 hac nocte] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 17,17 
Ionathas23 autem et Achimaas stabant iuxta fontem Rogel, abiit ancilla
et nuntiavit eis. Et illi profecti sunt ut referrent ad regem David nuntium. Non enim poterant videri aut introire civitatem.
23 Ionathas] Ionathan Weber
Numérotation du verset 2Rg. 17,18 
Vidit autem eos quidam puer
et indicavit Absalom. Illi vero concito gradu ingressi sunt domum cuiusdam viri in Baurim qui habebat puteum in vestibulo suo et descenderunt in eum.
Numérotation du verset 2Rg. 17,19 
Tulit autem mulier et expandit velamen super os putei quasi siccans ptisanas
et sic latuit res24.
24 latuit res] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 17,20 
Cumque venissent servi Absalom in domum ad mulierem25 dixerunt : Ubi est Achimaas et Ionathas26 ? Et respondit eis mulier : Transierunt festinanter27 gustata paululum aqua. At cum28 hi qui querebant non invenissent29
reversi sunt Hierusalem.
25 in domum-ad mulierem] inv. Weber
26 Ionathas] Ionathan Weber
27 festinanter] om. Weber
28 cum] om. Weber
29 non invenissent] cum non repperissent Weber
Numérotation du verset 2Rg. 17,21 
Cumque abissent, ascenderunt illi de puteo, et pergentes nuntiaverunt regi David dicentes30 : Surgite et31 transite cito fluvium, quoniam huiuscemodi dedit consilium contra vos Achitophel.
30 dicentes] atque dixerunt Weber
31 et] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 17,22 
Surrexit ergo David et omnis populus qui cum eo erat32 et transierunt Iordanem donec dilucesceret antequam denudare verbum33, et ne unus quidem residuus fuit qui non transisset fluvium.
32 cum eo-erat] inv. Weber
33 antequam… verbum] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 17,23 
{t. 2 : Erfurt, f. 38rb ; facsim., p. 75b} Porro Achitophel videns quod non fuisset factum consilium suum stravit asinum suum, surrexit34 et abiit in domum suam et in civitatem suam. Et disposita domo sua suspendio interiit
et sepultus est in sepulcro patris sui.
34 surrexit] et praem. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 17,24 
David autem venit in Castra
et Absalom transiit Iordanem ipse et omnis viri35 cum eo.
35 viri] vir Israhel Weber
Numérotation du verset 2Rg. 17,25 
Amasam vero constituit Absalom pro Ioab super exercitum. Amasa autem erat filius viri qui vocabatur Iethra36 de Iezreli qui ingressus est ad Abigail filiam Naas sororem Sarvie que fuit mater Ioab.
36 Iethra Rusch Weber ] Iezra ΩM, Ietra Clementina
Numérotation du verset 2Rg. 17,26 
Et castrametatus est Israel cum Absalom in terra Galaad.
Numérotation du verset 2Rg. 17,27 
Cumque venisset David in Castra Sobi filius Naas
de Rabbath filiorum Ammon, et Machir filius Ammiel de Lodabar, et Berzellai Galaadites de Rogelim,
Numérotation du verset 2Rg. 17,28 
Obtulerunt ei stratoria
et tapetia et vasa fictilia, frumentum et ordeum et farinam et37 polentam,
et fabam
et lentem et38 frixum cicer
37 et] om. Weber
38 et] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 17,29 
et mel
et butyrum, oves, et pingues vitulos. Dederuntque David et populo qui cum eo erat ad vescendum, suspicati enim sunt populum fame et siti fatigari in deserto.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (2Rg. 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=13&chapitre=13_17)

Notes :