Biblia communis

Capitulum 11

Numérotation du verset 2Rg. 11,1 
{t. 2 : Erfurt, f. 32ra ; facsim., p. 63a} Factum est ergo vertente anno eo tempore quo solent reges ad bella procedere,
misit David Ioab et servos suos cum eo et universum Israel et vastaverunt filios Ammon et obsederunt Rabbath1
David autem remansit in Hierusalem.
1 Rabbath scrips. , Rabbach Rusch ] Rabath ΩSM, Rabba “he. Ier.” ΩJ, Rabba Weber
Numérotation du verset 2Rg. 11,2 
Dum hec agerentur accidit quedam die2 ut surgeret David
et deambularet in solario
domus regie. Viditque mulierem se lavantem
ex adverso super solarium suum. Erat autem mulier pulchra valde.
2 quedam die] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 11,3 
Misit ergo rex et requisivit que esset mulier. Nuntiatumque ei est quod ipsa esset Bersabee3
filia Eliam, uxor {t. 2 : Erfurt, f. 32va ; facsim., p. 64a} Urie Ethei4
3 Bersabee] Bethsabee Weber
4 Ethei] Hetthei Weber
Numérotation du verset 2Rg. 11,4 
Missis itaque David nuntiis tulit eam, que cum ingressa esset ad illum dormivit cum ea, statimque sanctificata est ab immunditia sua
Numérotation du verset 2Rg. 11,5 
et reversa est in5 domum suam concepto fetu. Mittensque nuntiavit David et ait : Concepi.
5 in] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 11,6 
Misit autem David ad Ioab dicens : Mitte ad me Uriam Etheum. Misitque Ioab Uriam ad David.
Numérotation du verset 2Rg. 11,7 
Et venit Urias ad David. Quesivitque David quam recte ageret Ioab et populus et quomodo administraretur bellum.
Numérotation du verset 2Rg. 11,8 
Et dixit David ad Uriam : Vade in domum tuam et lava pedes tuos.
Egressusque6 est Urias de domo regis, secutusque est eum cibus regius.
6 Egressusque] Egressus Weber
Numérotation du verset 2Rg. 11,9 
Dormivit autem Urias ante portam domus regie cum aliis servis domini sui et non descendit ad domum suam.
Numérotation du verset 2Rg. 11,10 
Nuntiatumque est David a dicentibus : Non ivit Urias ad domum suam. Et ait David ad Uriam : Numquid non de via venisti ? Quare non descendisti ad domum tuam ?
Numérotation du verset 2Rg. 11,11 
Et ait Urias ad David : Arca Dei7 et Israel et Iuda habitant in papilionibus, et dominus meus Ioab, et servi domini mei super faciem terre manent, et ego ingrediar domum meam ut comedam et bibam et dormiam cum uxore mea ? Per salutem tuam et per salutem anime tue quod non faciam rem hanc.
7 Dei] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 11,12 
Ait ergo David ad Uriam : Mane hic etiam hodie et cras dimittam te. Mansit Urias in Hierusalem die illa et altera.
Numérotation du verset 2Rg. 11,13 
Et vocavit eum David ut comederet {t. 2 : Erfurt, f. 32vb ; facsim., p. 64b} coram se et biberet et inebriavit eum. Qui egressus vespere dormivit in stratu suo cum servis domini sui et in domum suam non descendit.
Numérotation du verset 2Rg. 11,14 
Factum est ergo mane et scripsit David epistolam ad Ioab misitque per manum Urie,
Numérotation du verset 2Rg. 11,15 
scribens in epistola : Ponite Uriam ex adverso belli ubi fortissimum est prelium8 et derelinquite eum ut percussus intereat.
8 est prelium] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 11,16 
Igitur cum Ioab obsideret urbem, posuit Uriam in loco ubi9 sciebat viros esse fortissimos.
9 ubi] quo Weber
Numérotation du verset 2Rg. 11,17 
Egressique viri de civitate, bellabant adversum Ioab, et ceciderunt de populo servorum David et mortuus est etiam Urias Etheus.
Numérotation du verset 2Rg. 11,18 
Misit itaque Ioab et nuntiavit David omnia verba prelii.
Numérotation du verset 2Rg. 11,19 
Precepitque nuntio dicens : Cum compleveris universos sermones belli ad regem,
Numérotation du verset 2Rg. 11,20 
si eum videris indignari et dixerit quare accessistis ad murum ut preliaremini ? An ignorabatis quod multa desuper ex muro tela mittantur ?
Numérotation du verset 2Rg. 11,21 
Quis percussit Abimelech filium Ieroboal10 ? Nonne mulier misit super eum fragmen mole de muro et interfecit eum in Thebes ? Quare iuxta murum accessistis ? Dices : etiam servus tuus Urias Etheus occubuit.
10 Ieroboal Rusch ΩSM etc.] scrips. , Ierobaal ΩJ Clementina etc., Hierobaal Weber (Σ Λ H), Hieroboseth Weber cum nonnullis codicibus
Numérotation du verset 2Rg. 11,22 
Abiit ergo nuntius et venit et narravit David omnia que ei preceperat Ioab.
Numérotation du verset 2Rg. 11,23 
Et dixit nuntius ad David : Prevaluerunt adversum nos viri et egressi sunt ad nos in agrum. Nos autem facto impetu persecuti sumus eos11 usque ad portam civitatis.
11 sumus eos] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 11,24 
Et direxerunt iacula sagittarii ad servos tuos ex muro {t. 2 : Erfurt, f. 33ra ; facsim., p. 65a} desuper, mortuique sunt de servis regis. Quin etiam servus tuus Urias Etheus mortuus est.
Numérotation du verset 2Rg. 11,25 
Et dixit David ad nuntium : Hec dices Ioab : Non te frangat ista res. Varius enim eventus est prelii
et nunc hunc, nunc illum consumit gladius. Conforta bellatores tuos adversum urbem, ut destruas eam et exhortare eos.
Numérotation du verset 2Rg. 11,26 
Audivit autem uxor Urie quod mortuus esset Urias vir suus et planxit eum.
Numérotation du verset 2Rg. 11,27 
Transactoque luctu misit David et introduxit eam domum suam et facta est ei uxor
peperitque ei filium. Et displicuit verbum hoc quod fecerat David coram Domino.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (2Rg. 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=13&chapitre=13_11)

Notes :