Biblia communis

Capitulum 3

Numérotation du verset 2Rg. 3,1 
Facta est ergo longa concertatio
inter domum David et domum Saul1. David proficiens et semper se ipso robustior domus autem Saul decrescens quotidie.
1 domum…Saul] Saul et inter domum David Weber
Numérotation du verset 2Rg. 3,2 
Nati quoque sunt filii David in Hebron.
Fuitque primogenitus eius Amon2
de Achinoem Iezraelite3.
2 Amon] Amnon Weber
3 Iezraelite] Iezrahelitide Weber
Numérotation du verset 2Rg. 3,3 
Et post eum Cheleab4 de Abigail uxore Nabal Carmeli. Porro tertius Absolon5 filius Maacha, filie Tholomai regis Gessur.
4 Cheleab Rusch Clementina etc.] Chelaab Weber
5 Absolon] Absalom Weber
Numérotation du verset 2Rg. 3,4 
Quartus autem Adonias filius Agith et quintus Saphatias6 filius Abitha,
6 Saphatias ΨB ΩS etc.] Saphacias Ed1455 Rusch , Saphathia Clementina , Safathia Weber
Numérotation du verset 2Rg. 3,5 
sextus quoque Iethraam7 de Egla8 uxore David.
Hi nati sunt David in Hebron.
7 Iethraam Weber ] Gethraham ΩM, Gethraam ΩS, Ihetraam Ed1455 , Hietraan Rusch ; cf. 1Par. 3, 3.
8 de Egla] de Agla Weber
Numérotation du verset 2Rg. 3,6 
Cum ergo esset prelium inter domum David et domum Saul9, Abner filius Ner regebat domum Saul.
9 domum David-domum Saul] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 3,7 
Fuerat autem Sauli concubina nomine Respha filia Achia10. Ingressus est ad eam Abner11. Dixitque Isboseth ad Abner :
10 Achia] Ahia Weber
11 Ingressus…Abner] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 3,8 
Quare ingressus es ad concubinam patris mei ?
Qui iratus nimis
propter verba Isboseth ait : Numquid caput canis ego sum
adversum Iuda hodie ? Qui fecerim misericordiam super domum Saul patris tui et super fratres et proximos eius et non tradidi te in manu David, et tu requisisti in me quod argueres {t. 2 : Erfurt, f. 26vb ; facsim., p. 52b} pro muliere hodie ?
Numérotation du verset 2Rg. 3,9 
Hec faciat Deus Abner et hec addat ei, nisi quomodo iuravit Dominus David sic faciam cum eo,
Numérotation du verset 2Rg. 3,10 
ut transferatur regnum de domo Saul et elevetur thronus David super Israel, et super Iudam a Dan usque Bersabee.
Numérotation du verset 2Rg. 3,11 
Et non potuit respondere ei quicquam, quia metuebat illum.
Numérotation du verset 2Rg. 3,12 
Misit ergo Abner nuntios ad David in Hebron12 pro se dicentes : Cuius est terra ? Et ut13 loquerentur : Fac mecum amicitias et erit manus mea tecum et reducam ad te universum Israel ?
12 in Hebron] om. Weber
13 ut] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 3,13 
Qui ait : Optime ego faciam tecum amicitias sed unam rem peto a te dicens : Non videbis faciem meam antequam adduxeris Michol filiam Saul et sic venies et videbis me ?
Numérotation du verset 2Rg. 3,14 
Misit autem David nuntios ad Isboseth filium Saul dicens : Redde uxorem meam Michol quam despondi mihi centum preputiis Philistiim .
Numérotation du verset 2Rg. 3,15 
Misit ergo Isboseth14 et tulit eam a viro suo Phaltiel15 filio Lais.
14 Isboseth] Hisboseth Weber
15 Phaltiel ΩM Rusch Clementina ] Faltihel Weber
Numérotation du verset 2Rg. 3,16 
Sequebaturque eam vir suus plorans
usque Baurim16 et dixit ad eum Abner : Vade et17 revertere. Qui reversus est.
16 Baurim Weber ] Bahurim hic et plerique Rusch
17 et] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 3,17 
Sermonem quoque
intulit Abner ad seniores Israel dicens : Tam heri quam nudius tertius quaerebatis David ut regnaret super vos.
Numérotation du verset 2Rg. 3,18 
Nunc ergo facite, quoniam Dominus locutus est ad David dicens : In manu servi mei David salvabo populum meum Israel de manu Philistiim et omnium inimicorum eius.
Numérotation du verset 2Rg. 3,19 
Locutus est autem Abner etiam ad Beniamin et abiit ut loqueretur ad David in Hebron omnia que placuerant Israel {t. 2 : Erfurt, f. 27ra ; facsim., p. 53a} et universo Beniamin.
Numérotation du verset 2Rg. 3,20 
Venitque ad David in Hebron cum viginti viris. Et fecit David Abner et viris eius qui venerant cum eo convivium.
Numérotation du verset 2Rg. 3,21 
Et dixit Abner ad David : Surgam ut congregem ad te dominum meum regem omnem Israel et ineam tecum fedus, et imperes omnibus sicut desiderat anima tua. Cum ergo deduxisset David Abner et ille isset in pace,
Numérotation du verset 2Rg. 3,22 
statim pueri David et Ioab venerunt cesis latronibus cum preda magna nimis. Abner autem non erat cum David in Hebron, quia iam dimiserat eum et profectus fuerat in pace.
Numérotation du verset 2Rg. 3,23 
Et Ioab et omnis exercitus qui erat cum eo postea venerant. Nuntiatum est itaque Ioab a narrantibus : Venit Abner filius Ner ad regem et dimisit eum et abiit in pace.
Numérotation du verset 2Rg. 3,24 
Et ingressus est Ioab ad regem et ait : Quid fecisti ? Ecce venit Abner ad te. Quare dimisisti eum et abiit et recessit ?
Numérotation du verset 2Rg. 3,25 
Ignoras Abner filium Ner quoniam ad hoc venit ut deciperet te, et sciret exitum tuum et introitum tuum et nosset omnia quae agis.
Numérotation du verset 2Rg. 3,26 
Egressus itaque Ioab a David misit nuntios post Abner et reduxit eum de18 cisterna Sira ignorante David.
18 de] a Weber
Numérotation du verset 2Rg. 3,27 
Cumque redisset Abner in Hebron, seorsum abduxit eum Ioab ad medium porte, ut loqueretur ei in dolo et percussit illum
ibi in inguine et mortuus est in ultionem sanguinis Asael fratris eius.
Numérotation du verset 2Rg. 3,28 
Quod cum audisset David rem iam gestam ait : Mundus ego sum,
et regnum meum apud Dominum usque in sempiternum {t. 2 : Erfurt, f. 27rb ; facsim., p. 53b} a sanguine Abner filii Ner
Numérotation du verset 2Rg. 3,29 
et veniat super caput Ioab
et super omnem domum patris eius,
nec deficiat de domo Ioab fluxum seminis sustinens
et leprosus tenens fusum
et cadens gladio
et indigens pane.
Numérotation du verset 2Rg. 3,30 
Igitur Ioab et Abisai frater eius interfecerunt Abner, eo quod occidisset Asael fratrem eorum in Gabaon in prelio.
Numérotation du verset 2Rg. 3,31 
Dixit autem David ad Ioab et ad omnem populum qui erat cum eo : Scindite vestimenta vestra, et accingimini saccis, et plangite ante exequias Abner. Porro rex David sequebatur feretrum.
Numérotation du verset 2Rg. 3,32 
Cumque sepelissent Abner in Hebron, levavit rex vocem suam et flevit super tumulum Abner. Flevit autem19 omnis populus.
19 autem] + et Weber
Numérotation du verset 2Rg. 3,33 
Plangensque rex et lugens20 Abner ait : Nequaquam ut solent mori21 ignavi mortuus est Abner.
20 et lugens] om. Weber
21 solent mori] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 3,34 
Manus tue non sunt ligate et pedes tui non sunt compedibus aggravati, sed sicut solent cadere coram filiis iniquitatis, sic22 corruisti. Congeminansque omnis populus flevit super eum.
22 sic] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 3,35 
Cumque venisset universa multitudo cibum capere cum David clara adhuc die, iuravit David dicens : Hec faciat mihi Deus, et hec addat, si ante occasum solis gustavero panem vel aliud quicquam.
Numérotation du verset 2Rg. 3,36 
Omnisque populus audivit et placuerunt eis cuncta quae fecit rex in conspectu totius populi.
Numérotation du verset 2Rg. 3,37 
Et cognovit omne vulgus et universus Israel in die illa quoniam non actum fuisset a rege ut occideretur Abner filius Ner.
Numérotation du verset 2Rg. 3,38 
{t. 2 : Erfurt, f. 27va ; facsim., p. 54a} Dixit quoque rex ad servos suos : Num ignoratis quoniam princeps
et maximus cecidit hodie in Israel?
Numérotation du verset 2Rg. 3,39 
Ego autem delicatus
adhuc23
et unctus rex. Porro viri isti filii Sarvie duri mihi sunt. Retribuat Dominus facienti malum iuxta malitiam suam.
23 delicatus adhuc] inv. Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (2Rg. 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=13&chapitre=13_3)

Notes :