Biblia communis

Capitulum 9

Numérotation du verset 2Rg. 9,1 
Et dixit David : Putasne est aliquis qui remanserit de domo Saul ut faciam cum eo misericordiam propter Ionathan ?
Numérotation du verset 2Rg. 9,2 
Erat autem de domo Saul servus nomine Siba, quem cum vocasset rex ad se dixit ei : Tune es Siba ? Et ille respondit : Ego sum servus tuus.
Numérotation du verset 2Rg. 9,3 
Et ait rex : Num
superest aliquis de domo Saul ut faciam cum eo misericordiam Dei ? Dixitque Siba regi : Superest filius Ionathan debilis pedibus.
Numérotation du verset 2Rg. 9,4 
Ubi inquit est ? Et Siba ad regem : Ecce ait in domo est Machir, filii Ammiel in Lodabar.
Numérotation du verset 2Rg. 9,5 
Misit ergo rex David et tulit eum de domo Machir filii Ammiel de Lodabar.
Numérotation du verset 2Rg. 9,6 
Cum autem venisset Miphiboseth filius Ionathan filii Saul ad David, corruit in faciem suam et adoravit. Dixitque David : Miphiboseth. Qui respondit : Adsum servus tuus.
Numérotation du verset 2Rg. 9,7 
Et ait ei David : Ne timeas, quia faciens faciam in te misericordiam propter {t. 2 : Erfurt, f. 31rb ; facsim., p. 61b} Ionathan patrem tuum, et restituam tibi omnes agros Saul patris tui, et tu comedes panem in mensa mea semper.
Numérotation du verset 2Rg. 9,8 
Qui adorans eum dixit : Quis ego sum servus tuus qui1 respexisti super canem mortuum similem mei ?
1 qui] quoniam Weber
Numérotation du verset 2Rg. 9,9 
Vocavit itaque rex Sibam puerum Saul et dixit ei : Omnia quecumque fuerunt Saul et universam domum eius dedi filio domini tui.
Numérotation du verset 2Rg. 9,10 
Operare igitur ei terram tu et filii tui et servi tui, et inferes filio domini tui cibos ut alatur. Miphiboseth autem filius domini tui comedet semper panem super mensam meam. Erant autem Sibe quindecim filii et viginti servi.
Numérotation du verset 2Rg. 9,11 
Dixitque Siba ad regem : Sicut iussisti, domine mi rex, servo tuo, sic faciat2 servus tuus et Miphiboseth comedet super mensam tuam
quasi unus de filiis regis.
2 faciat] faciet Weber
Numérotation du verset 2Rg. 9,12 
Habebat autem Miphiboseth filium parvulum nomine Micha. Omnis vero cognatio domus Siba serviebat Miphiboseth.
Numérotation du verset 2Rg. 9,13 
Porro Miphiboseth habitabat in Hierusalem, quia de mensa regis iugiter vescebatur et erat claudus utroque pede.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (2Rg. 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=13&chapitre=13_9)

Notes :