Biblia communis

Capitulum 22

Numérotation du verset 2Rg. 22,1 
Locutus est autem David Domino verba carminis huius in die qua liberavit eum :
Dominus de manu omnium {t. 2 : Erfurt, f. 42ra ; facsim., p. 83a} inimicorum suorum et de manu Saul
Numérotation du verset 2Rg. 22,2 
et ait : Dominus petra mea et robur meum et salvator meus.
Numérotation du verset 2Rg. 22,3 
Deus Dominus1 fortis meus2 sperabo in eum, scutum meum et cornu salutis mee, elevator meus et refugium meum, salvator meus de iniquitate liberabis me.
1 Dominus] om. Weber
2 fortis meus] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,4 
Laudabilem invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero,
Numérotation du verset 2Rg. 22,5 
quia circumdederunt me contritiones mortis torrentis3 Belial terruerunt me,
3 torrentis] torrentes Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,6 
funes inferi circumdederunt me, prevenerunt me laquei mortis.
Numérotation du verset 2Rg. 22,7 
In tribulatione mea invocabo Dominum, et ad Deum meum clamabo. Et exaudiet de templo sancto4 suo
vocem meam, et clamor meus veniet ad aures eius.
4 sancto] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,8 
Commota est et contremuit terra.
Fundamenta
montium
concussa sunt et conquassata, quoniam iratus est eis5.
5 eis] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,9 
Ascendit fumus de naribus eius
et ignis de ore eius voravit carbones succensi6 sunt ab eo.
6 succensi] incensi Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,10 
Et inclinavit celos
et descendit,
et caligo sub pedibus eius.
Numérotation du verset 2Rg. 22,11 
Et ascendit super cherubin
et volavit et lapsus est super pennas venti.
Numérotation du verset 2Rg. 22,12 
Posuit tenebras in circuitu suo latibulum, cribrans aquas de nubibus celorum,
Numérotation du verset 2Rg. 22,13 
pre fulgore in conspectu eius nubes7 succensi sunt carbones ignis.
7 nubes] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,14 
Tonabit de celo8
Dominus et Excelsus dabit vocem suam.
8 celo] celis Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,15 
Misit sagittas
et dissipavit eos, fulgura9
et consumpsit eos.
9 fulgura] fulgur Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,16 
Et apparuerunt effusiones maris et revelata sunt
fundamenta orbis ab increpatione Domini, ab inspiratione {t. 2 : Erfurt, f. 42rb ; facsim., p. 83b} spiritus furoris eius.
Numérotation du verset 2Rg. 22,17 
Misit
de excelso
et assumpsit me
et10 extraxit me de aquis multis.
10 et] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,18 
Liberavit me ab inimico meo potentissimo,
ab his qui oderant me, quoniam robustiores me erant.
Numérotation du verset 2Rg. 22,19 
Prevenit me in die afflictionis mee et factus est Dominus firmamentum meum.
Numérotation du verset 2Rg. 22,20 
Et eduxit me in latitudinem,
liberavit me quia complacuit11 ei.
11 complacuit] placuit Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,21 
Retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam, et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi,
Numérotation du verset 2Rg. 22,22 
quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo.
Numérotation du verset 2Rg. 22,23 
Omnia enim iudicia eius in conspectu meo et precepta eius non amovi a me.
Numérotation du verset 2Rg. 22,24 
Et ero perfectus cum eo et custodiam me ab iniquitate mea.
Numérotation du verset 2Rg. 22,25 
Et restituet mihi Dominus12 secundum iustitiam meam, et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum.
12 mihi Dominus] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,26 
Cum sancto
sanctus eris et cum robusto perfectus.
Numérotation du verset 2Rg. 22,27 
Et13 cum electo electus eris et cum perverso perverteris,
13 et] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,28 
et populum pauperem salvum facies oculisque tuis excelsos humiliabis,
Numérotation du verset 2Rg. 22,29 
quia tu lucerna mea, Domine, et tu14, Domine, illuminabis tenebras meas.
14 tu] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,30 
In te enim curram accinctus. In Deo meo transiliam murum,
Numérotation du verset 2Rg. 22,31 
Deus immaculata via eius, eloquium Domini igne examinatum, scutum est omnium sperantium in se.
Numérotation du verset 2Rg. 22,32 
Quis est deus preter Dominum ? Et quis Deus15 fortis preter Deum nostrum ?
15 Deus] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,33 
Deus qui accinxit16 me fortitudine, et complanavit perfectam viam meam.
16 accinxit] accingit Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,34 
Coequans pedes meos cervis
et super excelsa mea statuens me.
Numérotation du verset 2Rg. 22,35 
Docens manus meas ad prelium et {t. 2 : Erfurt, f. 42va ; facsim., p. 84a} componens quasi arcum ereum brachia mea.
Numérotation du verset 2Rg. 22,36 
Dedisti mihi clipeum salutis tue, et mansuetudo mea multiplicavit me.
Numérotation du verset 2Rg. 22,37 
Dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei.
Numérotation du verset 2Rg. 22,38 
Persequar inimicos meos
et conteram, et non revertar donec consumam eos.
Numérotation du verset 2Rg. 22,39 
Consumam eos et confringam ut non consurgant, cadent sub pedibus meis.
Numérotation du verset 2Rg. 22,40 
Accinxisti me fortitudine ad prelium, incurvasti17 resistentes mihi subtus18 me.
17 incurvasti] incurvabis Weber
18 subtus] sub Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,41 
Inimicos meos dedisti mihi dorsum,
odientes me et disperdam eos.
Numérotation du verset 2Rg. 22,42 
Clamabunt et non erit qui salvet, ad Dominum et non exaudiet eos.
Numérotation du verset 2Rg. 22,43 
Delebo eos ut pulverem terre, quasi lutum platearum comminuam eos atque confringam19.
19 confringam] conpingam Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,44 
Salvabis me a contradictionibus populi mei
custodies in caput gentium, populus quem ignoro serviet mihi,
Numérotation du verset 2Rg. 22,45 
filii alieni resistent mihi,
auditu auris obedient mihi.
Numérotation du verset 2Rg. 22,46 
Filii alieni defluxerunt et contrahentur in angustiis suis.
Numérotation du verset 2Rg. 22,47 
Vivit Dominus et benedictus Deus meus, et exaltabitur Deus fortis salutis mee.
Numérotation du verset 2Rg. 22,48 
Deus qui das vindictas mihi
et deicis populos sub me.
Numérotation du verset 2Rg. 22,49 
Qui educis me ab inimicis meis, et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo
liberabis me.
Numérotation du verset 2Rg. 22,50 
Propterea confitebor tibi, Domine, in gentibus et nomini tuo cantabo.
Numérotation du verset 2Rg. 22,51 
Magnificans20 salutes regis sui, et facienti misericordiam christo suo
David et semini
eius usque21 in sempiternum.
20 magnificans] magnificanti Weber
21 usque] om. Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (2Rg. 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=13&chapitre=13_22)

Notes :