Biblia communis

Capitulum 12

Numérotation du verset 2Rg. 12,1 
Misit ergo Dominus Nathan ad David. Qui cum venisset ad eum dixit ei : Duo viri erant in civitate una, unus dives et alter pauper.
Numérotation du verset 2Rg. 12,2 
Dives habebat oves et boves plurimos valde.
Numérotation du verset 2Rg. 12,3 
Pauper autem nihil habebat omnino, preter ovem unam parvulam quam emerat et nutrierat et que creverat apud eum cum filiis eius, simul de pane illius comedens et de calice eius bibens et in sinu illius dormiens eratque illi sicut filia.
Numérotation du verset 2Rg. 12,4 
Cum autem peregrinus quidam venisset ad divitem, parcens ille sumere de ovibus et de bobus suis ut exhiberet convivium peregrino illi qui venerat ad se, tulit ovem viri pauperis et preparavit cibos homini qui venerat ad se.
Numérotation du verset 2Rg. 12,5 
Iratus autem indignatione David adversus hominem {t. 2 : Erfurt, f. 33rb ; facsim., p. 65b} illum nimis
dixit ad Nathan : Vivit Dominus, quoniam filius mortis est vir qui hoc fecit1
1 hoc fecit] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 12,6 
quem2 reddet in quadruplum eo quod fecerit verbum istud et non pepercerit.
2 quem] ovem Weber
Numérotation du verset 2Rg. 12,7 
Dixit autem Nathan ad David :
Tu es ille vir. Hec dicit Dominus Deus Israel : Ego unxi te in regem super Israel et ego erui te de manu
Saul
Numérotation du verset 2Rg. 12,8 
et dedi tibi domum domini tui, et uxores domini tui in sinu tuo, dedique tibi domum Israel et Iuda et si parva sunt ista adiiciam tibi multo maiora.
Numérotation du verset 2Rg. 12,9 
Quare ergo contempsisti verbum Domini, ut faceres malum in conspectu meo ? Uriam Etheum percussisti gladio et uxorem illius accepisti uxorem, et interfecisti eum gladio filiorum Ammon.
Numérotation du verset 2Rg. 12,10 
Quam ob rem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum eo quod despexeris me et tuleris uxorem Urie Ethei ut esset uxor tua.
Numérotation du verset 2Rg. 12,11 
Itaque hec dicit Dominus : Ecce ego suscitabo super te malum de domo tua et tollam uxores tuas in oculis tuis et dabo proximo tuo et dormiet cum uxoribus tuis in oculis solis huius.
Numérotation du verset 2Rg. 12,12 
Tu enim fecisti abscondite, ego vero faciam verbum istud in conspectu omnis Israel et in conspectu solis huius3.
3 huius] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 12,13 
Et dixit David ad Nathan : Peccavi Domino.
Dixitque Nathan
ad David : Dominus quoque transtulit peccatum tuum. Non morieris.
Numérotation du verset 2Rg. 12,14 
Verumtamen quoniam blasphemare fecisti inimicos nomen4 Domini
propter verbum hoc
filius {t. 2 : Erfurt, f. 33va ; facsim., p. 66a} qui natus est tibi morte morietur.
4 nomen] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 12,15 
Et reversus est Nathan in5 domum suam. Percussitque Dominus parvulum quem pepererat uxor Urie David et desperatus est.
5 in] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 12,16 
Deprecatusque est David Dominum pro parvulo et ieiunavit David ieiunio et ingressus seorsum iacuit super terram.
Numérotation du verset 2Rg. 12,17 
Venerunt autem seniores domus eius cogentes eum ut surgeret de terra. Qui noluit, neque comedit cum eis cibum.
Numérotation du verset 2Rg. 12,18 
Accidit autem die septima ut moreretur infans. Timueruntque servi David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus. Dixerunt enim : Ecce cum parvulus adhuc viveret loquebamur ad eum et non audiebat vocem nostram, quanto magis si dixerimus mortuus est puer se affliget ?
Numérotation du verset 2Rg. 12,19 
Cum ergo audisset6 David servos suos musitantes, intellexit quod mortuus esset infantulus. Dixitque ad servos suos : Num mortuus est puer ? Qui responderunt ei : Mortuus est.
6 audisset] vidisset Weber
Numérotation du verset 2Rg. 12,20 
Surrexit igitur David de terra et lotus unctusque est. Cumque mutasset vestem, ingressus est domum Domini et adoravit, et venit in domum suam, petivitque ut ponerent ei panem et comedit.
Numérotation du verset 2Rg. 12,21 
Dixerunt autem ei servi sui : Quis est sermo quem fecisti propter infantem ? Cum adhuc viveret ieiunasti et flebas, mortuo autem puero surrexisti et comedisti panem ?
Numérotation du verset 2Rg. 12,22 
Qui ait : Propter infantem cum7 adhuc viveret ieiunavi et flevi. Dicebam enim : Quis scit si forte donet eum mihi Dominus et vivat8 infans ?
7 cum] dum Weber
8 vivat] vivet Weber
Numérotation du verset 2Rg. 12,23 
{t. 2 : Erfurt, f. 33vb ; facsim., p. 66b} Nunc autem quia mortuus est quare ieiuno ? Numquid potero revocare eum amplius ? Ego vadam magis ad eum, ille vero non revertetur ad me.
Numérotation du verset 2Rg. 12,24 
Et consolatus est David Bersabee9 uxorem suam, ingressusque ad eam dormivit cum ea. Que genuit filium et vocavit nomen eius Salomon. Et Dominus dilexit eum.
9 Bersabee] Bethsabee Weber
Numérotation du verset 2Rg. 12,25 
Misitque in manu Nathan prophete et vocavit nomen eius ‘Amabilis Domino’
eo quod eum Dominus diligeret10.
10 eum Dominus diligeret] diligeret eum Dominus Weber
Numérotation du verset 2Rg. 12,26 
Igitur pugnabat Ioab contra Rabbath11
filiorum Ammon et expugnabat urbem regiam.
11 Rabbath] sic omnes testes Edmaior. , praesertim Ω Rusch Weber
Numérotation du verset 2Rg. 12,27 
Misitque Ioab
nuntios ad David dicens : Dimicavi adversum Rabbath et capienda est urbs Aquarum.
Numérotation du verset 2Rg. 12,28 
Nunc12 igitur congrega reliquam partem populi, et obside civitatem, et cape eam, ne cum a me vastata fuerit urbs nomini meo ascribatur victoria.
12 Nunc] nnunc cacogr. Rusch
Numérotation du verset 2Rg. 12,29 
Congregavit itaque David omnem populum, et profectus est adversum Rabbath. Cumque dimicasset cepit eam
Numérotation du verset 2Rg. 12,30 
et tulit diadema regis eorum de capite eius, pondo auri talentum habens gemmas pretiosissimas
et impositum est super caput David, sed et predam civitatis asportavit multam valde.
Numérotation du verset 2Rg. 12,31 
Populum quoque eius adducens serravit
et circumegit super eos ferrata carpenta
Divisitque
Cultris
et transduxit in typo
laterum.
Sic fecit universis civitatibus filiorum Ammon et reversus est David et omnis {t. 2 : Erfurt, f. 34ra ; facsim., p. 67a} exercitus Hierusalem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (2Rg. 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=13&chapitre=13_12)

Notes :