Biblia communis

Capitulum 1

Numérotation du verset 2Mcc. 1,1 
{t. 3 : Erfurt, f. 327ra ; facsim., p. 509a} Fratribus qui sunt per Egyptum Iudeis salutem dicunt fratres qui sunt in Hierosolymis Iudei et qui in regione Iudee et pacem bonam
Numérotation du verset 2Mcc. 1,2 
benefaciat vobis Deus et meminerit testamenti sui quod est ad Abraham et Isaac et Iacob servorum suorum fidelium
Numérotation du verset 2Mcc. 1,3 
et det vobis cor omnibus ut colatis eum et faciatis eius voluntatem corde magno et animo volente
Numérotation du verset 2Mcc. 1,4 
adaperiat cor vestrum in lege sua et in preceptis eius et faciat pacem
Numérotation du verset 2Mcc. 1,5 
exaudiat orationes vestras et reconcilietur vobis nec vos deserat in tempore malo
Numérotation du verset 2Mcc. 1,6 
et nunc hic sumus orantes pro vobis
Numérotation du verset 2Mcc. 1,7 
regnante Demetrio anno centesimo sexagesimo nono nos Iudei scripsimus vobis in tribulatione et impetu qui supervenit nobis in istis annis ex quo recessit Iason a sancta terra et a regno
Numérotation du verset 2Mcc. 1,8 
portam succenderunt et effuderunt sanguinem innocentem et oravimus ad Dominum et exauditi sumus et obtulimus sacrificium et similaginem et accendimus lucernas et proposuimus panes
Numérotation du verset 2Mcc. 1,9 
et nunc frequentate dies Scenophegie {t. 3 : Erfurt, f. 327rb ; facsim., p. 509b} mensis caslev
Numérotation du verset 2Mcc. 1,10 
anno centesimo octogesimo octavo populus qui est Hierosolymis et in Iudea senatusque et Iudas Aristobulo magistro Ptolomei regis qui est de genere christorum sacerdotum et his qui in Egypto sunt Iudeis salutem et sanitatem
Numérotation du verset 2Mcc. 1,11 
de magnis periculis a Deo liberati magnifice gratias ipsi utpote qui adversus talem regem dimicavimus
Numérotation du verset 2Mcc. 1,12 
ipse enim ebullire fecit de Perside eos qui pugnaverunt contra nos
Numérotation du verset 2Mcc. 1,13 
nam cum in Perside esset dux ipse et cum ipso immensus exercitus cecidit in templo Nanee consilio deceptus sacerdotis Nanee
Numérotation du verset 2Mcc. 1,14 
ut enim cum ea habitaturus venit ad locum Antiochus et amici eius et ut acciperet pecunias multas dotis nomine
Numérotation du verset 2Mcc. 1,15 
cumque proposuissent eas sacerdotes Nanee et ipse cum paucis ingressus esset intra ambitum fani clauserunt templum
Numérotation du verset 2Mcc. 1,16 
cum intrasset Antiochus apertoque occulto aditu templi mittentes lapides percusserunt ducem et qui cum eo erant et diviserunt membratim et capitibus amputatis foras proiecerunt
Numérotation du verset 2Mcc. 1,17 
per omnia Deus benedictus1 qui tradidit {t. 3 : Erfurt, f. 327va ; facsim., p. 510a} impios
1 Deus benedictus] inv. Weber
Numérotation du verset 2Mcc. 1,18 
facturi igitur quinta et vicesima mensis caslev purificationem templi necessarium duximus significare vobis ut vos quoque agatis diem Scenophegie et diem ignis qui datus est quando Neemias edificato templo et altari obtulit sacrificia
Numérotation du verset 2Mcc. 1,19 
nam cum in Persidem ducerentur patres nostri sacerdotes qui tunc Dei cultores erant acceptum ignem de altario occulte absconderunt in valle ubi erat puteus altus siccus et in eo contutati sunt eum ita ut omnibus ignotus esset locus
Numérotation du verset 2Mcc. 1,20 
cum preterissent autem multi anni et placuit Deo ut mitteretur Neemias a rege Persidis nepotes sacerdotum illorum qui absconderant misit ad requirendum ignem et sicut narraverunt nobis non invenerunt ignem sed aquam crassam
Numérotation du verset 2Mcc. 1,21 
et iussit eos haurire et afferre sibi et sacrificia que imposita erant iussit sacerdos Neemias aspargi aqua ipsa et ligna et que erant superposita
Numérotation du verset 2Mcc. 1,22 
utque hoc factum est et tempus affuit quo sol refulsit qui prius erat in nubilo accensus est ignis magnus ita ut omnes mirarentur
Numérotation du verset 2Mcc. 1,23 
orationem autem faciebant omnes sacerdotes dum consummaretur sacrificium Ionatha inchoante ceteris autem respondentibus
Numérotation du verset 2Mcc. 1,24 
et Neemie erat oratio hunc habens modum Domine Deus omnium creator terribilis et fortis iustus et misericors qui solus es rex bonus
Numérotation du verset 2Mcc. 1,25 
solus prestans solus iustus et omnipotens et eternus qui liberas Israel de omni malo qui fecisti patres electos et sanctificasti eos
Numérotation du verset 2Mcc. 1,26 
accipe sacrificium pro universo populo tuo Israel et custodi partem tuam et sanctifica
Numérotation du verset 2Mcc. 1,27 
congrega dispersionem nostram libera eos qui serviunt gentibus contemptos {t. 3 : Erfurt, f. 327vb ; facsim., p. 510b} et abominatos respice ut sciant gentes quod tu es Deus noster
Numérotation du verset 2Mcc. 1,28 
afflige opprimentes et contumeliam facientes in superbia
Numérotation du verset 2Mcc. 1,29 
constitue populum tuum in loco sancto tuo sicut dixit Moyses
Numérotation du verset 2Mcc. 1,30 
sacerdotes autem psallebant hymnos usquequo consumptum esset sacrificium
Numérotation du verset 2Mcc. 1,31 
cum autem consummatum fuisset sacrificium ex residua aqua Neemias iussit lapides maiores perfundi
Numérotation du verset 2Mcc. 1,32 
quod ut factum est flamma ex eis accensa est sed ex lumine quod refulsit ab altari consumpta est
Numérotation du verset 2Mcc. 1,33 
ut vero manifestata essent hec renuntiatum est regi Persarum quod in loco in quo ignem absconderant hii qui translati erant sacerdotes aqua apparuit de qua Neemias et qui cum eo erant purificaverunt sacrificia
Numérotation du verset 2Mcc. 1,34 
considerans autem rex et rem diligenter examinans fecit ei templum
Numérotation du verset 2Mcc. 1,35 
et si quibus donaverat rex multa bona accipiebat ex hoc et tribuebat
Numérotation du verset 2Mcc. 1,36 
appellavit autem Neemias hoc Nepthar quod interpretatur purificatio vocatur autem apud plures Nephi.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (2Mcc. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 20/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=53&chapitre=53_1)

Notes :