Biblia communis

Capitulum 7

Numérotation du verset 2Mcc. 7,1 
Contigit autem et septem fratres cum matre apprehensos compelli a rege contra fas ad carnes porcinas flagris et taureis cruciatos
Numérotation du verset 2Mcc. 7,2 
unus autem ex illis qui erat primus sic ait quid queris et quid vis discere a nobis parati sumus mori magis quam patrias {t. 3 : Erfurt, f. 332va ; facsim., p. 520a} Dei leges prevaricari
Numérotation du verset 2Mcc. 7,3 
iratus itaque rex iussit sartagines et ollas eneas succendi quibus statim succensis
Numérotation du verset 2Mcc. 7,4 
iussit ei qui prior fuerat locutus amputari linguam et cute capitis abstracta summas quoque manus ei et pedes precidi ceteris eius fratribus et matre inspicientibus
Numérotation du verset 2Mcc. 7,5 
et cum iam per omnia inutilis factus esset iussit ignem admoveri et adhuc spirantem torreri in sartaginem in qua cum diu cruciaretur ceteri una cum matre invicem se hortabantur mori fortiter
Numérotation du verset 2Mcc. 7,6 
dicentes Dominus Deus aspiciat veritatem et consolabitur in nobis quemadmodum protestationem cantici declaravit Moyses et in servis suis consolabitur
Numérotation du verset 2Mcc. 7,7 
mortuo itaque primo illo hoc modo sequentem deducebant ad illudendum et cute capitis eius cum capillis detracta interrogabant si manducaret priusquam toto corpore per membra singula puniretur
Numérotation du verset 2Mcc. 7,8 
at ille respondens patria voce dixit non faciam propter quod et iste sequenti loco primi tormenta suscepit
Numérotation du verset 2Mcc. 7,9 
et in ultimo spiritu constitutus ait : Tu quidem scelestissime in presenti vita nos perdis sed rex mundi defunctos nos pro suis legibus in eterne vite resurrectione suscitabit.
Numérotation du verset 2Mcc. 7,10 
post hunc tertius illudebatur et linguam postulatus cito protulit et manus constanter extendit
Numérotation du verset 2Mcc. 7,11 
et cum fiducia ait e celo ista possideo sed propter Dei leges nunc hec ipsa despicio quoniam ab ipso me ea recepturum spero
Numérotation du verset 2Mcc. 7,12 
ita ut rex et qui cum ipso erant mirarentur adolescentis animum quod tamquam nihili duceret cruciatus
Numérotation du verset 2Mcc. 7,13 
et hoc ita defuncto quartum similiter vexabant torquentes
Numérotation du verset 2Mcc. 7,14 
et cum {t. 3 : Erfurt, f. 332vb ; facsim., p. 520b} iam esset ad mortem sic ait : Potius est ab hominibus morti datos spem exspectare a Deo iterum ab ipso resuscitandos tibi enim resurrectio ad vitam non erit
Numérotation du verset 2Mcc. 7,15 
et cum admovissent quintum, vexabant eum at ille, respiciens in eum,
Numérotation du verset 2Mcc. 7,16 
dixit : Potestatem inter homines habens cum sis corruptibilis facis quod vis noli autem putare genus nostrum a Deo esse derelictum
Numérotation du verset 2Mcc. 7,17 
patienter sustine et videbis magna potestas ipsius qualiter te et semen tuum torquebit
Numérotation du verset 2Mcc. 7,18 
post hunc ducebant et sextum et is mori incipiens sic ait : Noli frustra errare nos enim propter nosmet ipsos hec patimur peccantes in Deum nostrum et digna admiratione facta sunt in nobis
Numérotation du verset 2Mcc. 7,19 
tu autem ne existimes tibi impune futurum quod contra Deum pugnare temptaveris
Numérotation du verset 2Mcc. 7,20 
supra modum autem mater mirabilis et bonorum memoria digna que pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens bono animo ferebat propter spem quam in Deum habebat
Numérotation du verset 2Mcc. 7,21 
singulos illorum hortabatur patria voce fortiter repleta sapientia et feminee cogitationi masculinum animum inserens
Numérotation du verset 2Mcc. 7,22 
dixit ad eos nescio qualiter in utero meo apparuistis neque enim ego spiritum et animam donavi vobis et vitam et singulorum membra non ego ipsa compegi
Numérotation du verset 2Mcc. 7,23 
sed enim mundi creator qui formavit hominis nativitatem quique omnium invenit originem et spiritum vobis iterum cum misericordia reddet et vitam sicut nunc vosmet ipsos despicitis propter leges eius
Numérotation du verset 2Mcc. 7,24 
Antiochus autem contemni se arbitratus simul et exprobrantis {t. 3 : Erfurt, f. 333ra ; facsim., p. 521a} voce despecta cum adhuc adolescentior superesset non solum verbis hortabatur sed et iuramento affirmabat divitem se et beatum facturum et translatum a patriis legibus amicum habiturum et res necessarias prebiturum
Numérotation du verset 2Mcc. 7,25 
sed ad ista cum adolescens nequaquam inclinaretur vocavit rex matrem et suadebat ut adolescenti fieret in salutem
Numérotation du verset 2Mcc. 7,26 
cum autem multis eam verbis esset hortatus promisit suasuram se filio suo
Numérotation du verset 2Mcc. 7,27 
itaque inclinata ad illum irridens crudelem tyrannum ait patria voce : Fili mi miserere mei que te in utero decem menses portavi et lac triennio dedi et alui et in etatem istam perduxi
Numérotation du verset 2Mcc. 7,28 
peto nate aspicias in celum et terram et ad omnia que in eis sunt et intelligas quia ex nihilo fecit illa Deus et hominum genus
Numérotation du verset 2Mcc. 7,29 
ita fit ut non timeas carnificem istum sed dignus fratribus tuis effectus suscipe mortem ut in illa miseratione cum fratribus tuis te recipiam
Numérotation du verset 2Mcc. 7,30 
cum hec illa adhuc diceret ait adolescens quem sustinetis non obedio precepto regis sed precepto legis que data est nobis per Moysen
Numérotation du verset 2Mcc. 7,31 
tu vero qui inventor omnis malitie factus es in Hebreos non effugies manum Dei
Numérotation du verset 2Mcc. 7,32 
nos enim pro peccatis nostris hec patimur
Numérotation du verset 2Mcc. 7,33 
et si nobis propter increpationem et correptionem Dominus noster modicum iratus est sed iterum reconciliabitur servis suis
Numérotation du verset 2Mcc. 7,34 
tu autem o sceleste et omnium hominum flagitiosissime noli frustra extolli vanis spebus in servos eius inflammatus
Numérotation du verset 2Mcc. 7,35 
nondum enim omnipotentis Dei et omnia inspicientis iudicium effugisti
Numérotation du verset 2Mcc. 7,36 
nam fratres mei modico nunc dolore sustentato sub {t. 3 : Erfurt, f. 333rb ; facsim., p. 521b} testamento eterne vite effecti sunt tu vero iudicio Dei iustas superbie penas solves
Numérotation du verset 2Mcc. 7,37 
ego autem sicut fratres mei animam et corpus meum trado pro patriis legibus invocans Deum maturius genti nostre propitium fieri teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est Deus solus
Numérotation du verset 2Mcc. 7,38 
in me vero et in fratribus meis desinet Omnipotentis ira que super omne genus nostrum iuste superducta est
Numérotation du verset 2Mcc. 7,39 
tunc rex accensus ira in hunc super omnes crudelius deseviit indigne ferens derisum se
Numérotation du verset 2Mcc. 7,40 
et hic itaque mundus obiit per omnia in Domino confidens
Numérotation du verset 2Mcc. 7,41 
novissime autem et mater consummata est
Numérotation du verset 2Mcc. 7,42 
igitur de sacrificiis et de nimiis crudelitatibus satis dictum



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (2Mcc. 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=53&chapitre=53_7)

Notes :