Biblia communis

Capitulum 11

Numérotation du verset 2Mcc. 11,1 
sed parvo post tempore Lysias procurator regis et propinquus ac negotiorum prepositus graviter ferens de his que acciderant
Numérotation du verset 2Mcc. 11,2 
congregatis octoginta milibus et equitatu universo veniebat adversus Iudeos existimans se civitatem quidem captam gentibus habitaculum facturum
Numérotation du verset 2Mcc. 11,3 
templum vero in pecunie questu sicut cetera delubra gentium habiturum et per singulos annos venale sacerdotium
Numérotation du verset 2Mcc. 11,4 
nusquam recogitans Dei potestatem sed mente effrenatus in multitudine peditum et in milibus equitum et in octoginta elephantis confidebat
Numérotation du verset 2Mcc. 11,5 
ingressus autem Iudeam et appropians Bethsure quod erat in angusto loco ab Hierosolyma intervallo quinque stadiorum illud presidium expugnabat
Numérotation du verset 2Mcc. 11,6 
ut autem Machabeus et qui cum eo erant cognoverunt expugnari presidia cum fletu et lacrimis rogabant Dominum et omnis turba simul ut bonum angelum mitteret ad salutem Israel
Numérotation du verset 2Mcc. 11,7 
et ipse primus Machabeus sumptis armis ceteros adhortatus est simul secum periculum subire et ferre auxilium fratribus suis
Numérotation du verset 2Mcc. 11,8 
cumque pariter prompto animo procederent Hierosolymis apparuit precedens eos eques in veste candida armis aureis hastam vibrans
Numérotation du verset 2Mcc. 11,9 
{t. 3 : Erfurt, f. 336ra ; facsim., p. 527a} tunc omnes simul benedicebant1 misericordem Dominum et convaluerunt animis non solum homines sed et bestias ferocissimas et muros ferreos parati penetrare
1 tunc omnes simul benedicebant] tum simul omnes benedixerunt Weber
Numérotation du verset 2Mcc. 11,10 
ibant igitur prompti de celo habentes adiutorem et miserantem eos Dominum
Numérotation du verset 2Mcc. 11,11 
leonum autem impetu irruentes hostibus prostraverunt ex eis undecim millia peditum et equites mille sexcentos
Numérotation du verset 2Mcc. 11,12 
universos autem in fugam verterunt plures vero ex eis vulnerati nudi evaserunt sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit
Numérotation du verset 2Mcc. 11,13 
et quia non insensatus erat secum ipse reputans factam erga se diminutionem et intelligens invictos esse Hebreos Dei auxilio nitentes misit ad eos
Numérotation du verset 2Mcc. 11,14 
promisitque consensurum se omnibus que iusta sunt et regem compulsurum amicum fieri.
Numérotation du verset 2Mcc. 11,15 
Annuit autem Machabeus precibus Lysie in omnibus utilitati consulens et quecumque Machabeus scripsit Lysie de Iudeis ea rex concessit.
Numérotation du verset 2Mcc. 11,16 
Nam erant scripte Iudeis epistole a Lysia quidem hunc modum continentes Lysias populo Iudeorum salutem
Numérotation du verset 2Mcc. 11,17 
Ioannes et Abessalom qui missi sunt a vobis tradentes scripta postulabant ut ea que per illos significabantur implerem
Numérotation du verset 2Mcc. 11,18 
quecumque igitur regi potuerunt perferri exposui et que res permittebat concessit
Numérotation du verset 2Mcc. 11,19 
si igitur in negotiis fidem conservaveritis etiam deinceps honorum vobis causa esse temptabo
Numérotation du verset 2Mcc. 11,20 
de ceteris autem per singula verbo mandavi et istis et his qui a me missi sunt colloqui vobiscum
Numérotation du verset 2Mcc. 11,21 
bene valete anno centesimo quadragesimo octavo dioscori die mensis vicesima et quarta
Numérotation du verset 2Mcc. 11,22 
regis autem epistola ista continebat {t. 3 : Erfurt, f. 336ra ; facsim., p. 527b} rex Antiochus Lysie fratri salutem
Numérotation du verset 2Mcc. 11,23 
patre nostro inter deos translato nos volentes eos qui sunt in regno nostro sine tumultu agere et rebus suis adhibere diligentiam
Numérotation du verset 2Mcc. 11,24 
audivimus Iudeos non consensisse patri ut transferrentur ad ritum Grecorum sed tenere velle suum institutum ac propterea postulare concedi sibi legitima sua
Numérotation du verset 2Mcc. 11,25 
volentes igitur hanc quoque gentem quietam esse statuentes iudicavimus templum restitui illis ut agerent secundum maiorum suorum consuetudinem
Numérotation du verset 2Mcc. 11,26 
bene igitur feceris si miseris ad eos et dexteram dederis ut cognita nostra voluntate bono animo sint et utilitatibus propriis deserviant
Numérotation du verset 2Mcc. 11,27 
ad Iudeos autem regis epistola talis erat rex Antiochus senatui Iudeorum et ceteris Iudeis salutem
Numérotation du verset 2Mcc. 11,28 
si valetis sic estis ut volumus sed et ipsi bene valemus
Numérotation du verset 2Mcc. 11,29 
adiit nos Menelaus dicens velle vos descendere ad vestros qui sunt apud nos
Numérotation du verset 2Mcc. 11,30 
his igitur qui commeant usque ad diem tricesimum mensis xandici damus dextras securitatis
Numérotation du verset 2Mcc. 11,31 
ut Iudei utantur cibis et legibus suis sicut et prius et nemo eorum ullo modo molestiam patiatur de his que per ignorantiam gesta sunt
Numérotation du verset 2Mcc. 11,32 
misi autem et Menelaum qui vos alloquatur
Numérotation du verset 2Mcc. 11,33 
valete anno centesimo quadragesimo octavo xandici mensis quintadecima
Numérotation du verset 2Mcc. 11,34 
miserunt autem etiam Romani epistolam ita se habentem Quintus Memmius et Titus Manilius legati Romanorum populo Iudeorum salutem
Numérotation du verset 2Mcc. 11,35 
de his que Lysias cognatus regis concessit vobis et nos concessimus
Numérotation du verset 2Mcc. 11,36 
de quibus autem iudicavit referendum confestim aliquem mittite diligentius inter vos conferentes {t. 3 : Erfurt, f. 336va ; facsim., p. 528a} ut decernamus sicut congruit vobis nos enim Antiochiam accedimus
Numérotation du verset 2Mcc. 11,37 
ideoque festinate scribere ut nos quoque sciamus cuius estis voluntatis
Numérotation du verset 2Mcc. 11,38 
bene valete anno centesimo quadragesimo octavo quintadecima die mensis xandici.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (2Mcc. 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=53&chapitre=53_11)

Notes :