Biblia communis

Capitulum 12

Numérotation du verset 2Mcc. 12,1 
His factis pactionibus Lysias pergebat ad regem Iudei autem agriculture operam dabant
Numérotation du verset 2Mcc. 12,2 
sed hii qui resederant Timotheus et Apollonius gehenne filius sed et Hieronymus et Demofon super hos et Nicanor cypriarches non sinebant eos in silentio agere et quiete
Numérotation du verset 2Mcc. 12,3 
Ioppite vero tale quoddam flagitium perpetrarunt rogaverunt Iudeos cum quibus habitabant ascendere scaphas quas paraverant cum uxoribus et filiis quasi nullis inimicitiis inter eos subiacentibus
Numérotation du verset 2Mcc. 12,4 
secundum communem itaque decretum civitatis et ipsis acquiescentibus pacisque causa nihil suspectum habentibus cum in altum processissent submerserunt non minus ducentos
Numérotation du verset 2Mcc. 12,5 
quam crudelitatem Iudas in sue gentis homines factam {t. 3 : Erfurt, f. 336vb ; facsim., p. 528b} ut cognovit precepit viris qui erant cum ipso et invocato iusto iudice Deo
Numérotation du verset 2Mcc. 12,6 
venit adversus interfectores fratrum et portum quidem noctu succendit scaphas exusit eos autem qui ab igne refugerant gladio peremit
Numérotation du verset 2Mcc. 12,7 
et cum hec ita egisset discessit quasi iterum reversurus et universos Ioppitas eradicaturus
Numérotation du verset 2Mcc. 12,8 
sed cum cognovisset et eos qui erant Iamnie velle pari modo facere habitantibus secum Iudeis
Numérotation du verset 2Mcc. 12,9 
Iamnitis quoque nocte supervenit et portum cum navibus succendit ita ut lumen ignis pareret Hierosolymis ab stadiis ducentis quadraginta
Numérotation du verset 2Mcc. 12,10 
inde cum abissent novem stadiis et iter facerent ad Timotheum commiserunt cum eo Arabes quinque millia viri et equites quingenti
Numérotation du verset 2Mcc. 12,11 
cumque pugna valida fieret et auxilio Dei prospere cessisset residui victi Arabes petebant a Iuda dextras sibi dari promittentes pascua daturos et in ceteris profuturos
Numérotation du verset 2Mcc. 12,12 
Iudas autem arbitratus vere in multis eos utiles promisit pacem dextrisque acceptis discessere ad tabernacula sua
Numérotation du verset 2Mcc. 12,13 
aggressus est autem et civitatem quandam firmam pontibus {t. 3 : Erfurt, f. 337ra ; facsim., p. 529a} et muris1 circumseptam que a turbis habitabatur gentium promiscuarum cui nomen Caspin
1 et muris] murisque Weber
Numérotation du verset 2Mcc. 12,14 
hii vero qui intus erant confidentes in stabilitate murorum et apparatu alimoniarum remissius agebant maledictis lacessentes Iudam ac blasphemantes et loquentes que fas non est
Numérotation du verset 2Mcc. 12,15 
Machabeus autem invocato magno mundi principe qui sine arietibus et machinis temporibus Iesu precipitavit Hiericho irruit ferociter muris
Numérotation du verset 2Mcc. 12,16 
et capta civitate per Domini voluntatem inenarrabiles cedes fecit ita ut adiacens stagnum stadiorum duo latitudinis sanguine infectum fluere videretur
Numérotation du verset 2Mcc. 12,17 
inde discesserunt stadia septingenta quinquaginta et venerunt in Characa ad eos qui dicuntur Tubianei Iudeos
Numérotation du verset 2Mcc. 12,18 
et Timotheum quidem in illis locis comprehenderunt nulloque negotio perfecto regressus est relicto in quodam loco firmissimo presidio
Numérotation du verset 2Mcc. 12,19 
Dositheus autem et Sosipater qui erant duces cum Machabeo peremerunt a Timotheo relictos in presidio decem millia viros
Numérotation du verset 2Mcc. 12,20 
at Machabeus ordinatis circum se sex milibus et constitutis per cohortes adversus Timotheum processit habentem secum centum viginti millia peditum equitumque duo millia quingentos
Numérotation du verset 2Mcc. 12,21 
cognito autem Iude adventu Timotheus premisit mulieres et filios {t. 3 : Erfurt, f. 337rb ; facsim., p. 529b} et reliquum apparatum in presidium quod Carnion dicitur erat enim inexpugnabile et accessu difficile propter locorum angustias
Numérotation du verset 2Mcc. 12,22 
cumque cohors Iude prima apparuisset timor hostibus incussus est ex presentia Dei qui universa conspicit et in fugam versi sunt alius alio ita ut magis a suis deicerentur et gladiorum suorum ictibus debilitarentur
Numérotation du verset 2Mcc. 12,23 
Iudas autem vehementer instabat puniens profanos et prostravit ex eis triginta millia virorum
Numérotation du verset 2Mcc. 12,24 
ipse vero Timotheus incidit in partes Dosithei et Sosipatri et multis precibus postulabat ut vivus dimitteretur eo quod multorum ex Iudeis parentes haberet ac fratres quos morte eius decipi eveniret
Numérotation du verset 2Mcc. 12,25 
et cum fidem dedisset restituturum se eos secundum constitutum illesum eum dimiserunt propter fratrum salutem
Numérotation du verset 2Mcc. 12,26 
Iudas autem egressus est a Carnio interfectis viginti quinque milibus
Numérotation du verset 2Mcc. 12,27 
post horum fugam et necem movit exercitum ad Efron civitatem munitam in qua multitudo diversarum gentium habitabat et robusti iuvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant in hac autem machine multe et telorum erat apparatus
Numérotation du verset 2Mcc. 12,28 
sed cum Omnipotentem invocassent qui potestate vires hostium confregit ceperunt civitatem et ex eis qui intus erant {t. 3 : Erfurt, f. 337va ; facsim., p. 530a} viginti quinque millia prostraverunt
Numérotation du verset 2Mcc. 12,29 
inde ad civitatem Scytharum abierunt que ab Hierosolymis sexcentis stadiis aberat
Numérotation du verset 2Mcc. 12,30 
contestantibus autem his qui apud Scythopolitas erant Iudeis quod benigne ab eis haberentur etiam temporibus infelicitatis quod modeste secum egerint
Numérotation du verset 2Mcc. 12,31 
gratias agentes eis exhortati etiam de cetero erga genus suum benignos esse venerunt Hierosolymam die sollemni septimanarum instante
Numérotation du verset 2Mcc. 12,32 
et post pentecosten abierunt contra Gorgiam prepositum Idumee
Numérotation du verset 2Mcc. 12,33 
exivit autem cum peditibus tribus milibus et equitibus quadringentis
Numérotation du verset 2Mcc. 12,34 
quibus congressis contigit paucos ruere Iudeorum
Numérotation du verset 2Mcc. 12,35 
Dositheus vero quidam de Bachenoris eques vir fortis Gorgiam tenebat et cum vellet illum capere vivum eques quidam de Thracibus irruit in eum umerumque eius amputavit atque ita Gorgias effugit in Marisa
Numérotation du verset 2Mcc. 12,36 
at illis qui cum Esdrin erant diutius pugnantibus et fatigatis invocavit Dominum Iudas adiutorem et ducem {t. 3 : Erfurt, f. 337vb ; facsim., p. 530b} belli fieri
Numérotation du verset 2Mcc. 12,37 
incipiens voce patria et cum hymnis clamorem extollens fugam Gorgie militibus incussit
Numérotation du verset 2Mcc. 12,38 
Iudas autem collecto exercitu venit in civitatem Odollam et cum septima dies superveniret secundum consuetudinem purificati in eodem loco sabbatum egerunt
Numérotation du verset 2Mcc. 12,39 
et sequenti die venit cum suis Iudas ut corpora prostratorum tolleret et cum parentibus poneret in sepulchris paternis
Numérotation du verset 2Mcc. 12,40 
invenerunt autem sub tunicis interfectorum de donariis idolorum que apud Iamnian fuerunt a quibus lex prohibet Iudeos omnibus ergo manifestum factum est ob hanc causam eos corruisse
Numérotation du verset 2Mcc. 12,41 
omnes itaque benedixerunt iustum iudicium Domini qui occulta fecerit manifesta
Numérotation du verset 2Mcc. 12,42 
atque ita ad preces conversi rogaverunt ut id quod factum erat delictum obliteraretur at vero fortissimus Iudas hortabatur populum conservare se sine peccato sub oculis videntes que facta sint pro peccato eorum qui prostrati sunt
Numérotation du verset 2Mcc. 12,43 
et facta collectione2 {t. 3 : Erfurt, f. 338ra ; facsim., p. 531a} misit Hierosolymam duodecim millia drachmas argenti3 offerri pro peccato sacrificium bene et religiose de resurrectione cogitans
2 collectione] collatione
3 misit Hierosolymam - duodecim millia drachmas argenti] inv. Weber
Numérotation du verset 2Mcc. 12,44 
nisi enim eos qui ceciderant resurrecturos speraret superfluum videretur et vanum orare pro mortuis
Numérotation du verset 2Mcc. 12,45 
et quia considerabat quod hii qui cum pietate dormitionem acceperant optimam haberent repositam gratiam
Numérotation du verset 2Mcc. 12,46 
sancta ergo et salubris cogitatio pro defunctis exorare ut a peccato solverentur



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (2Mcc. 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=53&chapitre=53_12)

Notes :