Biblia communis

Capitulum 4

Numérotation du verset 2Mcc. 4,1 
Simon autem predictus pecuniarum et patrie delator male loquebatur de Onia tamquam ipse Heliodorum instigasset ad hec et ipse fuisset incentor malorum
Numérotation du verset 2Mcc. 4,2 
provisoremque civitatis ac defensorem gentis sue et emulatorem legis Dei audebat insidiatorem regni dicere
Numérotation du verset 2Mcc. 4,3 
sed cum inimicitie in tantum procederent ut etiam per quosdam Simonis necessarios homicidia fierent
Numérotation du verset 2Mcc. 4,4 
considerans Onias periculum contentionis et Apollonium insanire utpote ducem Celesyrie et Phenicis ad augendam malitiam Simonis ad regem se contulit
Numérotation du verset 2Mcc. 4,5 
non ut civium accusator sed communem utilitatem apud semetipsum universe multitudinis considerans
Numérotation du verset 2Mcc. 4,6 
videbat enim sine regali providentia impossibile esse pacem rebus dari nec Simonem {t. 3 : Erfurt, f. 329vb ; facsim., p. 514b} posse cessare ab stultitia sua
Numérotation du verset 2Mcc. 4,7 
sed post Seleuci vite excessum cum suscepisset regnum Antiochus qui Nobilis appellabatur ambiebat Iason frater Onie summum sacerdotium
Numérotation du verset 2Mcc. 4,8 
adito rege promittens ei argenti talenta sexaginta et trecenta et ex reditibus aliis talenta octoginta
Numérotation du verset 2Mcc. 4,9 
super hec promittebat et alia centum quinquaginta si potestati eius concederetur gymnasium et ephebian sibi constituere et eos qui in Hierosolymis erant Antiochenos scribere
Numérotation du verset 2Mcc. 4,10 
quod cum rex agnovisset et obtinuisset principatum statim ad gentilem ritum contribules suos transferre cepit
Numérotation du verset 2Mcc. 4,11 
et amotis his que humanitatis causa Iudeis a regibus fuerant constituta per Ioannem patrem Eupolemi qui apud Romanos de amicitia et societate functus est legationem legitimam civium iura destituens prava instituta sancibat
Numérotation du verset 2Mcc. 4,12 
etenim ausus est sub ipsa arce gymnasium constituere et optimos quosque epheborum in lupanaribus ponere
Numérotation du verset 2Mcc. 4,13 
erat autem hoc non initium sed incrementum quoddam et profectus gentilis et alienigene conversationis propter impii et non sacerdotis Iasonis nefarium et inauditum scelus
Numérotation du verset 2Mcc. 4,14 
ita ut sacerdotes iam non circa altaris officia dediti essent sed contempto templo et sacrificiis neglectis festinarent participes fieri palestre et prebitionis eius iniuste et in exercitiis disci
Numérotation du verset 2Mcc. 4,15 
et patrios quidem honores nihil habentes grecas glorias optimas arbitrabantur
Numérotation du verset 2Mcc. 4,16 
quarum gratia periculosa eos contentio habebat et eorum instituta emulabantur ac per omnia his consimiles esse cupiebant quos hostes et {t. 3 : Erfurt, f. 330ra ; facsim., p. 515a} peremptores habuerant
Numérotation du verset 2Mcc. 4,17 
in leges enim divinas impie agere impune non cedit sed hec sequens tempus declaravit.
Numérotation du verset 2Mcc. 4,18 
Cum autem quinquennalis agon Tyro celebraretur et rex presens esset
Numérotation du verset 2Mcc. 4,19 
misit Iason facinorosus ab Hierosolymis viros peccatores portantes argenti didragmas trecentas in sacrificiis Herculis quas postulaverunt hii qui apportaverant ne in sacrificiis erogarentur quia non oporteret sed in alios sumptus eas deputari
Numérotation du verset 2Mcc. 4,20 
sed hec oblata sunt quidem ab eo qui miserat in sacrificium Herculis propter presentes autem date sunt in fabricam navium triremis
Numérotation du verset 2Mcc. 4,21 
misso autem in Egypto Apollonio Mnesthei filio propter primatus Philometoris regis cum cognovisset Antiochus alienum se a negotiis regni effectum propriis utilitatibus consulens profectus inde venit Ioppen et inde Hierosolymam
Numérotation du verset 2Mcc. 4,22 
et magnifice ab Iasone et civitate susceptus cum facularum luminibus et laudibus ingressus est et inde Phenicen exercitum convertit
Numérotation du verset 2Mcc. 4,23 
et post triennii tempus misit Iason Menelaum supradicti Simonis fratrem portantem pecunias regi et de negotiis necessariis responsa perlaturum
Numérotation du verset 2Mcc. 4,24 
at ille commendatus regi cum magnificasset faciem potestatis eius in semetipsum retorsit summum sacerdotium superponens Iasonem talenta argenti trecenta
Numérotation du verset 2Mcc. 4,25 
acceptisque a rege mandatis venit nihil quidem dignum habens sacerdotio animos vero crudelis tyranni et fere belue iram gerens
Numérotation du verset 2Mcc. 4,26 
et Iason quidem qui proprium fratrem captivaverat ipse deceptus profugus in Ammaniten expulsus est {t. 3 : Erfurt, f. 330rb ; facsim., p. 515b} regionem
Numérotation du verset 2Mcc. 4,27 
Menelaus autem principatum quidem obtinuit de pecuniis vero regi promissis nihil agebat cum exactionem faceret Sostratus qui arce erat prepositus
Numérotation du verset 2Mcc. 4,28 
nam ad hunc exactio vectigalium pertinebat quam ob causam utrique ad regem vocati
Numérotation du verset 2Mcc. 4,29 
Menelaus motus est sacerdotio succedente Lysimacho fratre suo Sostratus autem prelatus est Cypris
Numérotation du verset 2Mcc. 4,30 
et cum hec agerentur contigit Tarsenses et Mallotas seditionem movere eo quod Antiochidi concubine regis dono essent dati
Numérotation du verset 2Mcc. 4,31 
festinanter itaque rex venit sedare illos relicto suffecto uno ex comitibus suis Andronico
Numérotation du verset 2Mcc. 4,32 
ratus autem Menelaus accepisse se tempus oportunum aurea quedam vasa templo furatus donavit Andronico et alia vendiderat Tyro et per vicinas civitates
Numérotation du verset 2Mcc. 4,33 
quod cum certissime cognovisset Onias arguebat eum ipse in loco tuto se continens Antiochie secus Dafnen
Numérotation du verset 2Mcc. 4,34 
unde Menelaus accedens ad Andronicum rogabat ut Onian interficeret qui cum venisset ad Onian et datis dextris cum iureiurando quamvis esset ei suspectus suasisset asylo procedere statim eum peremit non veritus iustitiam
Numérotation du verset 2Mcc. 4,35 
ob quam causam non solum Iudei sed et alie quoque nationes indignabantur et moleste ferebant de nece tanti viri iniusta
Numérotation du verset 2Mcc. 4,36 
sed regressum regem de Cilicie locis adierunt Iudei apud Antiochiam simul et Greci conquerentes de iniqua nece Onie
Numérotation du verset 2Mcc. 4,37 
contristatus itaque ad animam Antiochus et flexus ad misericordiam lacrimas fudit recordatus defuncti sobrietatem et modestiam
Numérotation du verset 2Mcc. 4,38 
accensusque animis Andronicum {t. 3 : Erfurt, f. 330va ; facsim., p. 516a} purpura exutum circumduci per totam civitatem iubet et eodem loco quo in Onian impietatem commiserat sacrilegum vita privari Domino illi dignam penam tribuente
Numérotation du verset 2Mcc. 4,39 
multis autem sacrilegiis in templo a Lysimacho commissis Menelai consilio et divulgata fama congregata est multitudo adversus Lysimachum multo iam auro exportato
Numérotation du verset 2Mcc. 4,40 
turbis autem insurgentibus et animis ira repletis Lysimachus armatis fere tribus milibus iniquis manibus uti cepit duce quodam Tyranno etate pariter et dementia provecto
Numérotation du verset 2Mcc. 4,41 
sed ut intellexerunt conatum Lysimachi alii lapides alii fustes validos arripere quidam vero cinerem in Lysimachum iacere
Numérotation du verset 2Mcc. 4,42 
et multi quidem vulnerati quidam autem et prostrati omnes vero in fugam versi sunt ipsum etiam sacrilegum secus aerarium interfecerunt
Numérotation du verset 2Mcc. 4,43 
de his ergo cepit iudicium adversus Menelaum agitari
Numérotation du verset 2Mcc. 4,44 
et cum venisset rex Tyrum ad ipsum negotium detulerunt missi viri tres a senioribus
Numérotation du verset 2Mcc. 4,45 
et cum superaretur Menelaus promisit Ptolomeo multas pecunias ad suadendum regi
Numérotation du verset 2Mcc. 4,46 
itaque Ptolomeus in quodam atrio positum quasi refrigerandi gratia regem adiit et a sententia deduxit
Numérotation du verset 2Mcc. 4,47 
et Menelaum quidem universe malitie reum criminibus absolvit miseros autem qui etiam si apud Scythas causam dixissent innocentes iudicarentur morte damnavit
Numérotation du verset 2Mcc. 4,48 
cito ergo iniustam penam dederunt qui pro civitate et populo et sacris vasis causam prosecuti sunt
Numérotation du verset 2Mcc. 4,49 
quam ob rem Tyri quoque indignati erga sepulturam eorum liberalissimi extiterunt
Numérotation du verset 2Mcc. 4,50 
Menelaus autem propter eorum qui in potentia {t. 3 : Erfurt, f. 330vb ; facsim., p. 516b} erant avaritiam permanebat in potestate crescens in malitia et ad insidias civium.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (2Mcc. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=53&chapitre=53_4)

Notes :