Biblia communis

Capitulum 8

Numérotation du verset 2Mcc. 8,1 
Iudas vero Machabeus et qui cum illo erant introibant latenter in castella et convocantes cognatos et eos qui permanserant in iudaismo assumentes eduxerunt ad sex millia viros
Numérotation du verset 2Mcc. 8,2 
et invocabant Dominum ut respiceret in populum qui ab omnibus calcabatur misereretur templo quod contaminabatur ab impiis
Numérotation du verset 2Mcc. 8,3 
misereretur etiam exterminio civitatis que esset illico complananda et vocem sanguinis ad se clamantis audiret
Numérotation du verset 2Mcc. 8,4 
memoraretur quoque iniquissimas mortes innocentium parvulorum et blasphemias nomini suo illatas et indignaretur super his
Numérotation du verset 2Mcc. 8,5 
at Machabeus congregata multitudine intolerabilis gentibus efficiebatur ira enim Domini in misericordiam conversa est
Numérotation du verset 2Mcc. 8,6 
et superveniens castellis et civitatibus improvisus {t. 3 : Erfurt, f. 333va ; facsim., p. 522a} succendebat eas et oportuna loca occupans non paucas hostium strages dabat
Numérotation du verset 2Mcc. 8,7 
maxime autem noctibus ad huiuscemodi excursus ferebatur et fama virtutis eius ubique diffundebatur
Numérotation du verset 2Mcc. 8,8 
videns autem Philippus paulatim virum ad profectum venire ac frequentius res ei prospere cedere ad Ptolomeum ducem Celesyrie et Phenicis scripsit ut auxilium ferret regis negotiis
Numérotation du verset 2Mcc. 8,9 
at ille velociter misit Nicanorem Patrocli de primoribus amicum datis ei permixtis gentibus armatis non minus viginti milibus ut universum Iudeorum genus deleret adiuncto ei Gorgia viro militari
Numérotation du verset 2Mcc. 8,10 
constituit autem Nicanor regi ut tributum Romanis quod erat dandum duo millia talentum de captivitate Iudeorum suppleret
Numérotation du verset 2Mcc. 8,11 
statimque ad maritimas misit civitates convocans ad coemptionem Iudeorum mancipiorum promittens se nonaginta mancipia talento distracturum non respiciens ad vindictam que eum ab Omnipotente esset consecutura
Numérotation du verset 2Mcc. 8,12 
Iudas autem ubi comperit indicavit his qui secum erant Iudeis Nicanoris adventum
Numérotation du verset 2Mcc. 8,13 
ex quibus quidam formidantes et non credentes Dei iustitie in fugam vertebantur
Numérotation du verset 2Mcc. 8,14 
alii vero si quid eis supererat vendebant simulque Dominum deprecabantur ut eriperet eos ab impio Nicanore qui eos priusquam in comminus veniret vendiderat
Numérotation du verset 2Mcc. 8,15 
si non propter eos propter testamentum quod erat ad patres eorum et propter invocationem sancti et magnifici nominis eius super ipsos
Numérotation du verset 2Mcc. 8,16 
convocatis autem Machabeus septem milibus qui cum ipso erant rogabat ne hostibus reconciliarentur {t. 3 : Erfurt, f. 333vb ; facsim., p. 522b} neque metuerent inique venientium adversum se hostium multitudinem sed fortiter contenderent
Numérotation du verset 2Mcc. 8,17 
ante oculos habentes contumeliam que in locum sanctum ab his iniuste esset illata itemque et ludibria habite civitatis iniuriam adhuc etiam veterum instituta convulsa
Numérotation du verset 2Mcc. 8,18 
nam illi quidem armis confidunt ait simul et audacia nos autem in omnipotente Domino qui potest venientes adversus nos et universum mundum uno nutu delere confidimus
Numérotation du verset 2Mcc. 8,19 
admonuit autem eos et de auxiliis Dei que facta sunt erga parentes et sub Sennacherim centum octoginta quinque millia ut perierunt
Numérotation du verset 2Mcc. 8,20 
et de prelio quod eis adversus Galatas fuit in Babylonia ut omnes ubi ad rem ventum est Macedonibus sociis hesitantibus ipsi sex millia soli peremerunt centum viginti millia propter auxilium illis datum e celo et beneficia pro his plurima consecuti sunt
Numérotation du verset 2Mcc. 8,21 
his verbis constantes effecti sunt et pro legibus et patria mori parati
Numérotation du verset 2Mcc. 8,22 
constituit itaque fratres suos duces utrique ordini Simonem et Iosepphum et Ionathan subiectis unicuique millenis et quingentenis
Numérotation du verset 2Mcc. 8,23 
ad hoc etiam ab Esdra lecto illis sancto libro et dato signo adiutorio Dei in prima acie ipse dux commisit cum Nicanore
Numérotation du verset 2Mcc. 8,24 
et facto sibi adiutore Omnipotente interfecerunt super novem millia hominum maiorem autem partem exercitus Nicanoris vulneribus debilem factam fugere compulerunt
Numérotation du verset 2Mcc. 8,25 
pecuniis vero eorum qui ad emptionem ipsorum venerant sublatis ipsos usquequaque persecuti sunt
Numérotation du verset 2Mcc. 8,26 
sed reverterunt hora conclusi nam erat ante sabbatum quam ob causam non perseveraverunt insequentes
Numérotation du verset 2Mcc. 8,27 
{t. 3 : Erfurt, f. 334ra ; facsim., p. 523a} arma autem ipsorum et spolia congregantes sabbatum agebant benedicentes Dominum qui liberavit eos in isto die misericordie initium stillans in eos
Numérotation du verset 2Mcc. 8,28 
post sabbatum vero debilibus et orphanis et viduis diviserunt spolia et residua ipsi cum suis habuere
Numérotation du verset 2Mcc. 8,29 
his ita gestis et communiter ab omnibus facta obsecratione misericordem Dominum postulabant ut in finem servis suis reconciliaretur
Numérotation du verset 2Mcc. 8,30 
et ex his qui cum Timotheo et Bacchide erant contra se contendentes super viginti millia interfecerunt et munitiones excelsas obtinuerunt et plures predas diviserunt equam portionem debilibus pupillis et viduis sed et senioribus facientes
Numérotation du verset 2Mcc. 8,31 
et cum arma eorum collegissent diligenter omnia composuerunt in locis oportunis residua vero spolia Hierosolymam detulerunt
Numérotation du verset 2Mcc. 8,32 
et phylarchen qui cum Timotheo erat interfecerunt virum scelestum qui in multis Iudeos afflixerat
Numérotation du verset 2Mcc. 8,33 
et cum epicinia agerent in Hierosolymis eos qui sacras ianuas incenderant id est Callistenen cum in quodam domicilio refugisset incenderunt digna ei mercede pro impietatibus suis reddita
Numérotation du verset 2Mcc. 8,34 
facinorosissimus autem Nicanor qui mille negotiantes ad Iudeorum venditionem adduxerat
Numérotation du verset 2Mcc. 8,35 
humiliatus auxilio Domini ab his quos nullos existimaverat deposita veste glorie per mediterranea fugiens solus venit Antiochiam summam infelicitatem de interitu sui exercitus consecutus
Numérotation du verset 2Mcc. 8,36 
et qui promiserat Romanis se tributum restituere de captivitate Hierosolymorum predicabat nunc protectorem Deum habere Iudeos et ob ipsum invulnerabiles esse eo quod sequerentur leges ab eo1 constitutas.
1 eo] ipso Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (2Mcc. 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=53&chapitre=53_8)

Notes :