Biblia communis

Capitulum 10

Numérotation du verset 2Mcc. 10,1 
Machabeus autem et qui cum illo erant Domino se protegente templum quidem et civitatem recepit
Numérotation du verset 2Mcc. 10,2 
aras autem quas alienigene {t. 3 : Erfurt, f. 335ra ; facsim., p. 525a} per plateas extruxerant itemque delubra demolitus est
Numérotation du verset 2Mcc. 10,3 
et purgato templo aliud altare fecerunt et de ignitis lapidibus igne concepto obtulerunt sacrificia post biennium et incensum et lucernas et panes propositionis posuerunt
Numérotation du verset 2Mcc. 10,4 
quibus gestis rogabant Dominum prostrati in terram ne amplius malis talibus inciderent sed et si quando peccassent ut ab ipso mitius corriperentur et non blasphemis ac barbaris hominibus traderentur
Numérotation du verset 2Mcc. 10,5 
qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat contigit eadem die purgationem fieri vicesima et quinta mensis qui fuit caslev
Numérotation du verset 2Mcc. 10,6 
et cum letitia diebus octo egerunt in modum tabernaculorum recordantes quod ante modicum temporis diem sollemnem tabernaculorum in montibus more bestiarum egerant
Numérotation du verset 2Mcc. 10,7 
propter quod tyrsos et ramos virides et palmas preferebant ei qui prosperavit mundari locum suum
Numérotation du verset 2Mcc. 10,8 
et decreverunt communi precepto et decreto universe genti Iudeorum omnibus annis agere dies istos
Numérotation du verset 2Mcc. 10,9 
et Antiochi quidem qui appellatus est Nobilis vite excessus ita se habuit
Numérotation du verset 2Mcc. 10,10 
nunc autem de Eupatore Antiochi filio impii que gesta sunt narrabimus breviantes mala que in bellis gesta sunt
Numérotation du verset 2Mcc. 10,11 
hic suscepto regno constituit super negotia regni Lysiam quendam Phenicis et Syrie militie principem
Numérotation du verset 2Mcc. 10,12 
nam Ptolomeus qui dicebatur Macer iusti tenax erga Iudeos esse instituit et precipue propter iniquitatem que facta erat in eos et pacifice agere cum eis
Numérotation du verset 2Mcc. 10,13 
sed ob hoc accusatus ab amicis apud Eupatorem cum frequenter proditor audiret eo quod Cyprum creditam {t. 3 : Erfurt, f. 335rb ; facsim., p. 525b} sibi1 a Philometore Nobilem translatus etiam ab eo recessisset veneno vitam finivit
1 creditam sibi] creditus Weber
Numérotation du verset 2Mcc. 10,14 
Gorgias autem cum esset dux locorum assumptis advenis frequenter Iudeos debellabat
Numérotation du verset 2Mcc. 10,15 
Iudei vero qui tenebant oportunas munitiones fugatos ab Hierosolymis suscipiebant et bellare temptabant
Numérotation du verset 2Mcc. 10,16 
hii vero qui erant cum Machabeo per orationes Dominum rogantes ut esset sibi adiutor impetum fecerunt in munitiones Idumeorum
Numérotation du verset 2Mcc. 10,17 
multaque vi insistentes loca obtinuerunt occurrentes interemerunt et omnes simul non minus a viginti milibus trucidaverunt
Numérotation du verset 2Mcc. 10,18 
quidam autem cum confugissent in duas turres valde munitas omnem apparatum ad repugnandum habentes
Numérotation du verset 2Mcc. 10,19 
Machabeus ad eorum expugnationem relicto Simone et Ioseppho item Machabeo eisque qui cum ipsis erant satis multis ipse ad eas que amplius perurguebant pugnas conversus est
Numérotation du verset 2Mcc. 10,20 
hii vero qui cum Simone erant cupiditate ducti a quibusdam qui in turribus erant suasi sunt pecunia et septuaginta milibus didragmis acceptis dimiserunt quosdam effugere
Numérotation du verset 2Mcc. 10,21 
cum autem Machabeo nuntiatum esset quod factum est congregatis principibus populi accusavit quod pecunia fratres vendidissent adversariis eorum dimissis
Numérotation du verset 2Mcc. 10,22 
hos igitur proditores factos interfecit et confestim duas turres occupavit
Numérotation du verset 2Mcc. 10,23 
armis autem ac manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti millia peremit
Numérotation du verset 2Mcc. 10,24 
Timotheus qui prius a Iudeis fuerat superatus convocato exercitu peregrine multitudinis {t. 3 : Erfurt, f. 335va ; facsim., p. 526a} et congregato exercitu asiano advenit quasi armis Iudeam capturus
Numérotation du verset 2Mcc. 10,25 
Machabeus autem et qui cum ipso erant appropiante illo deprecabantur Deum caput terra aspergentes lumbosque ciliciis precincti
Numérotation du verset 2Mcc. 10,26 
ad altaris crepidinem provoluti ut sibi propitius inimicis autem eorum esset inimicus et adversaretur sicut lex dicit
Numérotation du verset 2Mcc. 10,27 
et ita post orationem sumptis armis longius de civitate procedentes et proximi hostibus effecti resederunt
Numérotation du verset 2Mcc. 10,28 
primo autem solis ortu utrique commiserunt isti quidem victorie et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum habentes illi autem ducem belli animum habebant
Numérotation du verset 2Mcc. 10,29 
sed cum vehemens pugna esset apparuerunt adversariis de celo viri quinque in equis frenis aureis decori ducatum Iudeis prestantes
Numérotation du verset 2Mcc. 10,30 
ex quibus duo Machabeum medium habentes armis suis circumseptum incolomem conservabant in adversarios autem tela et fulmina iaciebant ex quo et cecitate confusi et repleti perturbatione cadebant
Numérotation du verset 2Mcc. 10,31 
interfecti sunt autem viginti millia quingenti et equites sexcenti
Numérotation du verset 2Mcc. 10,32 
Timotheus autem confugit in Gazara presidium munitum cui preerat Cereas
Numérotation du verset 2Mcc. 10,33 
Machabeus autem et qui cum eo erant letantes obsederunt presidium diebus quatuor
Numérotation du verset 2Mcc. 10,34 
at hii qui in turres erant loci firmitate confisi super modum maledicebant et sermones nefandos iactabant
Numérotation du verset 2Mcc. 10,35 
sed cum dies quinta illucesceret viginti iuvenes ex his qui cum Machabeo erant accensi animis propter blasphemiam viriliter accesserunt ad murum et feroci animo incedentes ascendebant
Numérotation du verset 2Mcc. 10,36 
sed et alii similiter ascendentes turres portasque succendere aggressi atque ipsos {t. 3 : Erfurt, f. 335vb ; facsim., p. 526b} maledicos vivos concremare
Numérotation du verset 2Mcc. 10,37 
per continuum autem biduum presidio vastato Timotheum occultantem se in quodam reppertum loco peremerunt et fratrem illius Cerean et Apollofanem occiderunt
Numérotation du verset 2Mcc. 10,38 
quibus gestis in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum qui magna fecit cum Israel et victoriam illi dedit



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (2Mcc. 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=53&chapitre=53_10)

Notes :