Biblia communis

Capitulum 5

Numérotation du verset 2Mcc. 5,1 
Eodem tempore Antiochus secundam profectionem paravit in Egyptum
Numérotation du verset 2Mcc. 5,2 
contigit autem per universam Hierosolymorum civitatem videri diebus quadraginta per aera equites discurrentes auratas stolas habentes et hastis quasi cohortes armatas
Numérotation du verset 2Mcc. 5,3 
et cursus equorum per ordines digestos et congressiones fieri comminus et scutorum motus et galeatorum multitudinem gladiis destrictis et telorum iactus et aureorum armorum splendorem omnisque generis loricarum
Numérotation du verset 2Mcc. 5,4 
quapropter omnes rogabant in bonum monstra converti
Numérotation du verset 2Mcc. 5,5 
sed cum falsus rumor exisset tamquam vita excessisset Antiochus assumptis Iason non minus mille viris repente aggressus est civitatem et civibus ad murum convolantibus ad ultimum apprehensa civitate Menelaus fugit in arcem
Numérotation du verset 2Mcc. 5,6 
Iason vero non parcebat in cede civibus suis nec cogitabat prosperitatem adversus cognatos malum esse maximum arbitrans hostium et non civium se tropea capturum
Numérotation du verset 2Mcc. 5,7 
et principatum quidem non obtinuit finem vero insidiarum suarum confusione cepit et profugus iterum abiit in Ammaniten
Numérotation du verset 2Mcc. 5,8 
ad ultimum in exitum sui conclusus ab Areta Arabum tyrannum fugiens de civitate in civitatem omnibus odiosus ut refuga legum et execrabilis ut patrie et civium hostis in Egyptum extrusus est
Numérotation du verset 2Mcc. 5,9 
et qui multos de patria expulerat {t. 3 : Erfurt, f. 327va ; facsim., p. 517b} peregre periit Lacedemonas profectus quasi pro cognatione ibi refugium habiturus
Numérotation du verset 2Mcc. 5,10 
et qui insepultos abiecerat multos ipse et illamentatus et insepultus abicitur sepultura neque peregrina usus neque patrio sepulchro participans.
Numérotation du verset 2Mcc. 5,11 
His ita gestis suspicatus est rex societatem deserturos Iudeos et ob hoc profectus ex Egypto efferatis animis civitatem quidem armis cepit
Numérotation du verset 2Mcc. 5,12 
iussit autem militibus interficere nec parcere occursantibus et per domos ascendentes trucidare
Numérotation du verset 2Mcc. 5,13 
fiebant ergo cedes iuvenum ac seniorum mulierum et natorum exterminia virginumque et parvulorum neces
Numérotation du verset 2Mcc. 5,14 
erant autem toto triduo octoginta millia interfecti quadraginta millia vincti
Numérotation du verset 2Mcc. 5,15 
sed nec ista sufficiunt ausus est intrare templum universa terra sanctius Menelao ductore qui legum et patrie fuit proditor
Numérotation du verset 2Mcc. 5,16 
et scelestis manibus sumens sancta vasa que ab aliis regibus et civitatibus erant posita ad ornatum loci et gloriam contrectabat indigne et contaminabat
Numérotation du verset 2Mcc. 5,17 
ita alienatus mente Antiochus non considerabat quod propter peccata habitantium civitatem modicum Dominus fuerat iratus propter quod et accidit circa locum despectio
Numérotation du verset 2Mcc. 5,18 
alioquin nisi contigisset eos multis {t. 3 : Erfurt, f. 331ra ; facsim., p. 517b} peccatis esse involutos sicut Heliodorus qui missus est a Seleuco rege ad expoliandum erarium etiam hic statim adveniens flagellatus et repulsus utique fuisset ab audacia
Numérotation du verset 2Mcc. 5,19 
verum non propter locum gentem sed propter gentem locum Dominus elegit
Numérotation du verset 2Mcc. 5,20 
ideoque et ipse locus particeps factus est populi malorum postea autem fiet socius et bonorum et qui derelictus in ira Dei omnipotentis iterum in magni Domini reconciliatione cum summa gloria exaltabitur
Numérotation du verset 2Mcc. 5,21 
igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de templo talentis velociter Antiochiam regressus est existimans se pre superbia terram ad navigandum pelagus vero ad iter agendum deducturum propter mentis elationem
Numérotation du verset 2Mcc. 5,22 
reliquit autem et prepositos ad affligendam gentem Hierosolymis quidem Philippum genere Frigem moribus crudeliorem eo ipso a quo constitutus est
Numérotation du verset 2Mcc. 5,23 
in Garizin autem Andronicum et Menelaum qui gravius quam ceteri imminebant civibus
Numérotation du verset 2Mcc. 5,24 
cumque appositus esset contra Iudeos misit odiosum principem Apollonium cum exercitu viginti et duobus milibus precipiens ei omnes perfecte etatis interficere mulieres ac iuvenes vendere
Numérotation du verset 2Mcc. 5,25 
qui cum venisset Hierosolymam pacem simulans quievit usque ad sanctum diem sabbati et {t. 3 : Erfurt, f. 331va ; facsim., p. 518a} tunc feriatis Iudeis arma capere suis precepit
Numérotation du verset 2Mcc. 5,26 
omnesque qui ad spectaculum processerant trucidavit et civitatem cum armatis discurrens ingentem multitudinem peremit
Numérotation du verset 2Mcc. 5,27 
Iudas autem Machabeus qui decimus fuerat secesserat in desertum locum ibique inter feras vitam in montibus cum suis agebat et feni cibo vescentes demorabantur ne participes essent coinquinationis



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (2Mcc. 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=53&chapitre=53_5)

Notes :